Icon Animorum


Icon Animorum
By Iohannes Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Aetates hominis quattuor: pueritia, adolescentia, aetas virilis, et senectus.

Saecula paene singula suum genium habere, diversumque a ceteris. Esse praeterea cuilibet regioni proprium spiritum qui animos in certa studia et mores quodammodo adigat. Hos spiritus investigari operae pretium esse.

Galliae dotes et ingenium incolarum.

Britannicae Insulae, in quibus diversi populi, Angli, Scoti, Hiberni.

Germania ritus et Belgii, cui hodie Germania inferioris nomen.

Italia et Italorum indoles.

>Hispanorum genius, mores.

Hungari, Poloni, Mosci, gentes reliquae ad septentrionem positae.

>Turcae, Iudaei.

Praeter patriae indolem, dari cuique mortalium suos affectus atque ingenium. Praecipua investigari posse, non scribi omnia. De ingeniis ad subitos iocos aut sententias valentibus. De aliis qui spontanea eloquentia diffunduntur. De hominibus tardioris lentiorisque prudentiae. Perfectos demum esse qui inter haec duo genera sunt positi. Utrum sint praestantiores animi qui litteris idonei, an qui administrandis rebus publicis. Delicata ingenia assiduo aut diuturno labori minus apta quam tarda et depressa.

>De fortibus animis; temerariis, timidis, superbis, sordidis, languidis et reconditis, hilaribus et exertis. De inconstantibus ingeniis, omnia acriter sed non diu volentibus.

De animis amori obnoxiis. Hos affectus singulorum temperari et interdum mutari a fortuna et vel splendida vel obscura vitae condicione.

Diversos affectus esse tyrannorum et legitimorum principum. Rursus regum qui successionis iure et eorum qui suffragiis ad regnum perveniunt. De procerum, qui apud principes gratiosi sunt, ingenio.

De studiis Aulicorum. De diversis generibus et affectibus egenorum; itemque divitum.

De Magistratibus. De causarum Patronis.

De divinarum scientiarum peritis, deque Praefectis Religionum

de editionibus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Eludant ut volent maiestatem scientiae per contemptum atque iocos quidam barbaris aut incultis ingeniis horrentes, et hunc demum virilem animum et nobilitate dignum existiment, qui Musas omnes ut viles ineptasque refugerit. Certe nihilominus sub ictu litterarum per omnia paene regnantium haud raro res eorum sunt, et in iudiciis (quae utique ex praescripto scientiae regi debent) tremere solent, suae audaciae et stirpis obliti. Sed et alia praeterea maiorque vis eruditionem toti generi mortalium praefecit: religionum scilicet et sacrorum procuratio, quae excultis inter studia litterarum ingeniis creditur et plerisque hominum animis vere imperat; ceteros necessaria simulatione impietatem tegentes non minus in obsequium sui tenet. Nec ulla tamnec tam ulla seutam ullademissa seu paupertatis seu ignobilitatis fortuna est quae arcere hominem a celebritate famae possit, qui supra probitatis aut nequitiae vulgus semet religionis specie atque argumento extulerit. Et ne usu aut effectu hanc litteratorum potentiam carere existimes: quam facile inermium hominum et inter solos valentium libros nomina percensebis, qui hoc saeculo sub angustis compositi tectis et de religione certantes hos ipsos scilicet superbos Musarum contemptores inter se commiserunt, principibus populisque velut signum ferentes ad exitiabilis belli cladem, quae necdum consumptis acerbitatis seminibus (ut videtur) nostris malis in totum contenta est.
periodus est interrogatio, 1614, 1637 1675

Nulla igitur utilior animorum inspectio quam eorum qui in hac orbis tam multiplici tempestate ad religionum clavum sedent. Et hos optime in varias classes distinxeris. Quidam, veluti duces, novis sacris initium faciunt, sive veram sapientiam habent sive ambitioso errore praecipites. Ita ille qui ab Aegypto Iudaeos remeantes acceptis a caelo legibus composuit. Ita postea Sanctus ille terrarum ac siderum Auctor, qui hominibus sponte annumeratus nostro generi sua morte ad vitam iter sanxit. Et - quoniam non hÓc tantum probitatem, sed et fortunam qualis in humanis rebus ludit describimus - (proh nefas!) ita ille qui Arabas primum et Syros, postea quicquid ab India ad Hellespontum iacet et nunc inde omnes terras ad citerioris Pannoniae fines suo scelere amplexus, Libyam quoque paene quanto ambitu circumfusa maria extendit sacrilega superstitione corrupit.

Et hos quidem quos vera et caelestia auspicia ad eam legum ferendarum maiestatem deducunt, nobis haud licet nisi ad fidem aut adorationem suspicere. Ceteris, qui nomine caelestium in re tanta abuti non verentur populisque imponere, eum animum esse necesse est qui nec ipseipsissuis legibus nec omnino de divinis quicquam credat, non virtutibus parcat, non flagitia, nisi ad speciem forte, refugiat; id quidem potissimum curans ut sibi venerationem conciliet legesque quas condit ad libidinem vel superstitionem suae gentis inflectat. Neque (ut in aliis sceleribus interdum fit) qui sic peccant decipi ipsi possunt et vel suae sententiae vel rerum amore quae in quaestione versantur caecari, sed suae improbitatis conscii se impios et pestes mortalium non ignorant; maxime cum ad persuadendam populo insolentiam tam seriae novitatis, non satisom. non satissit subtilis ingenii exerta procacitas, sed et mentiri multa oporteat: visum scilicet vel auditum sibi Numen, communicata cum illo consilia, et quae cetera pestiferi nugatores laborant astruere.

Sed haec non omnium saeculorum labes est. Pauci enim neque semper cum successu ad tanti flagitii audaciam provecti sunt. Est aliud hominum genus longeque frequentius profitentium non abire a patriis sacris neque aliquid novi afferre, sed tantum errores humano vitio et praeter auctorum mentem in religionem illapsos purioribus documentis velle exscindere. Et his quidem magnifica species probitatis et ingeniorum reverentia (nam qui tantam rem nisi industriiindustriiindustriissubtilesque audeant?), denique ipsa novandi et a ceteris dissentiendi cupiditas paene semper sequacium hominum turbam invenit. Eiusmodi interpretum lites Ottomanorum gentem multo acerbius diversitate superstitionis quam aemulatione imperii in Persas incenderunt.

Sed quid interest quo potissimum modo pereant illi populi qui, quamcumque elegerint suae legis semitam, errabunt? Nos ipsos in lucem, quae hominibus una est, missos quis non maxime indignetur his eruditorum discordiis tam funesta pernicie posse rapi? Quippe sedecim saecula quibus nostrae religiones viguerunt plus centum ingenia peperere novandi studio et nostris deinde malis insignia. Quorum quidem exitus ut numquam excusem (quippe nimiae pertinaciae vitio a iustaiustoet qualem exorsi videbantur modestia aberrantes), ita primos impetus odisse non utique semper licet. Nam et opes, et veternus, otiique securitas saepe solutam apud nostrorum aliquot disciplinam impotenti superbia et aliis plerisque vitiis obruerunt; et inde tam indignatio peritorum excanduit quam specie pietatis dissimulata inquietorum hominum superbia exarsit. Quidam enim iustis doloribus victi detonuerunt. Alii saeculi vitia tacito ambitu amavere, quippe occasionem suis questibus et secessionicessionisuccessionepraebitura. Utrisque idem initium esse solet. Parce primum neque multa exagitant, votis quoque et exhortatione optimorum provecti; nec tam videntur irasci quam monere et gemitibus dolorem profiteri. Sed ubi ad factionis magnitudinem processerunt, tunc et ipsi lacessere inimicos impunius et utrimque partium studia aemulatione accendi. Tunc vero nec tantae celebritatis fortunam satis regunt nec in vestigiis haerent per quae antea ire ad pulcherrimum facinus videbantur. Sed maiori supercilio assurgentes plura in adversariis et atrocius damnant, sive quo suum nomen illi sectae quam effinxerint miserrima ambitione relinquant, sive quod olim agitatum tantae defectionis consilium nisi sensim prodere non sunt ausi, vel denique odio in illos incitati qui prima et adhuc sancta illorum consilia nimis acri et intempestivo certamine exceperunt. Ita multos piis initiis in hanc emendandi provinciam ingressos, deinde superbia vel aemulationis acerbitas prodidit.

Sunt denique quibus vera fortisque sapientia mentem dedit ea vitia insectandi, quae nescioquam ipsis religionis umbram faciunt culpa mystarum. Iis tam casto impetu a modestia non aberrantibus sublimis fortisque indoles esse debet et, quod rarum est, nihil pro se sed pro publicis commodis laborare; contumeliis, inimicitiis, maledictis nec in odia rapi nec a coeptis abstinere. Eximium prorsus munus arduaeque virtutis. Raro enim qui ab iis sic carpuntur deesse suis vitiis videas aut aequo animo pati censores. Sed velom. velflagitiis fucum inveniunt vel, quod peius est, ea quoque importuno patrocinio tueri non dubitant, conanturque hos ipsos monitores, licet intra iusti officii pietatem compositos, apud populum perpetrati sacrilegii opinione evertere.

Ceterum ut nascentium religionum ritus suorum auctorum industria et genio nituntur, ita postquam a populo probatae sunt, praefectos suos habent, per quos rite dispensentur. Hos aliae aliaeque gentes diversis nominibus insigniunt; nos pontifices praesulesque et ceteris in eum sensum vocabulis appellamus. Servandarum religionum non alius utilior illo regimine modus, qui etiam a caelesti praescripto est.

Ex iis qui eruditae et laboriosae virtutis sunt re ipsa sacrorum incolumitatem sustinent; improbi, saltem specie et virtute dignitatis. Munus quondam laboris plenissimum et, dum publicae leges nostra sacra vetabant, etiam in extremum periculi excurrens. Mox domita exstinctaque inimicorum saevitia, congestae passim opes in tanti officii reverentiam paene causam reverentiae exstinxerunt. Nam additis (et addi quidem decebat) ad illa divina humanis opibus atque officiis, tantum onus vergere in terram coepit eorum vitio quibus in hac utrarumque rerum mixtura tellus potior caelo fuit. Triste afflictae probitatis argumentum est, quod tanti labores curarumque provinciam, quae olim ministros quaerebat, iam multo ambitu sibi deposcunt homines nihil minus quam de pietate et laboribus cogitantes.

Ita haec eximia caelestisque dignitas plerumque suis ipsa opibus et ornamentis concedit, et animum ad haec munera applicare est ut plurimum in splendidae illustrisque opulentiae cupiditatem incumbere. Tum potiti tam ambitiosi nominis illas gazas in humanitatem hospitii et spem egenorum collatas permittunt privatae lasciviae, nunc inani picturarum studio, nunc cumulatis variorum artificum laboribus indigne ludenti; nam has opes prodigentem per peiora scelera nequitiam modesti doloris verecundia omittit. Cuius autem dementiae putes non modo tantorum facinorum audaciam habere, sed et saepe quantum peccent ignorare? Habent quippe praescriptas ad Numen sibi preces, quas effundant in cotidianae pietatis officium; sanctas has quidem neque illis omittendas. Sed tantillo penso defuncti credunt se nihil caelitibus debere, opesque suarum infularum bono iure sibi emptas. Larvae illae et vecordium furor! Quod munus assiduo labore aegre perficias, id credere levi et perfunctoria opera rite absolvi. Quod si suas delicias hac saluberrima cogitatione distinguerent - se in specula positos dicique pastores; si quae ovium sua ignavia in praedam concesserint, in extremam sui perniciem hoc futurum - fortasse interdum devoverent illam ipsam qua exultant otii lasciviaeque licentiam.

Sed non omnes paribus deliciis et ignavia marcent. Nonnulli de voluptatum sumptu detrahunt quod in litteratos collocent, ipsi quoque litteras brevi impetu taediumque non ferentiferentevel in speciem saltem colunt. Alii ad eruditionem perveniunt, felici mentis impetu evincente ignaviam. Sed et ipsi in nullam remin nulla remagis eruditione utuntur quam asserendis illius qua potiuntur dignitatis praerogativis. In infinitam sui libertatem argumenta inveniunt facitque dissimulata cupiditas eloquentes. Eo modo dumom. dumvidentur unum caelum intueri, unius caeliom. caelicausam agere, tunc etiam a terra vix recedunt.

Qui vero haec mala eluctati in dignam suo fastigio mentem consurgunt et publico splendore ad commodum populi decusque sacrorum uti amant (et vero numquam eiusmodi desunt), illi nec sui ordinis libertatem sustinent violare nec extorquere alienam. Quantum possint quantumque debeant sollicita contemplatione coniungunt. Et hi demum sunt ad priscae sanctitatis imaginem facti, iisdem curis vivendique ratione quae priscis temporibus opes meruit quibus hodie perfruuntur. Absit omnis invidia; hi demum sunt antiquitatis beneficiis et nostra veneratione dignissimi.

Populus antistitum voce, ut est eorum exiguus numerus, non satis semper potest de caelestibus erudiri. Hinc doctorum hominum ingens turba et ubique divinarum scientiarum candidati, quorum aliqui vere ac cum sapientia ei quam profitentur scientiae insistunt. Ceteros verius dixeris pro factionibus suis quam veritate depugnare; adeo torrentis animi aestu rapti omnis generis patrocinium probant quo religionis sanctitatem possint populo commendare, amantque pietatem etiam impia ratione provehere. Suas igitur sententias asserturi, pulchre et cum laude decipere credunt, etiamsi ementitiseminentisevidentibusevitentibusargumentis illi rei faciant fidem quam duxerint esse veram. De adversariis porro dicturi, vix sincere illorum sententiam produnt, sed deflexam in odium et paene de sensu auctoris exeuntem. Vesana autem repugnandi cupiditas eo aemulationem deducit ut a quibus dissidere inceperint,inceperintinciperintin omnibus divertant, et hoc solent in pietate numerare. Tum quasi nihil probe aut astruere ii homines possint aut carpere, qui semel erraverunt, nefas quoque existimant eiusmodi adversariorum indicioiudicioproditos in se naevos agnoscere et salubri mutatione eluere. Haec itaque propugnando quae non posse defendi satis constat, iniquissimo praeiudicio onerant iustam in ceteris rebus litem.

Magni nexus inter omnis eruditionis partes sunt, et affectus qui divinarum rerum peritos exercent saepe cadunt in ceteras Musarum disciplinas: maxime illa consuetudo litterarias lites ac paene odia agitandi. Iurisconsultorum quidem rixae etiam ad inhumanitatem verborum descenderunt, nostro sibi saeculo scuticam flagellumque minantium. Abiit in sectas medicina, magis etiam pervicaces quod inom. inillis non in gloriam tantum fama, sed et in opes quaeratur, et vix umquam ludicrum aut ad solam voluptatem in ea arte certamen sit, aegris quodcumque isti male senserint immerita calamitate luentibus.

Ceterum omnium litteratorum genus in duas rite classes distinxeris. Quarum illa sit hominum multa quidem eruditione felicium, sed qui praeterea civilibus disciplinis imbuti, incuriosam scholasticorum morum vilitatem effugerint. Alia vero illorum qui animum unis litteris impenderunt, diutius inter exstinctae vetustatis rudera quam cum suo saeculo viventes, ut plurumum foris inepti et domesticis sordibus viles. Neque etiam aliam elegantiam aut noverunt aut curant quam illam solitariam, qua a Musis ad contemplationem accepta frui quam uti magis possunt. Et hos tamen maxima utilitate colueris, si scias ab hac cruda informique arena exprimere aurum et nitere illo ipso ornamento quod in iis, velut multo pulvere obrutum, lucem amisit.