De Medicina

De Medicina
By Celsus
Edited by: W. G. Spencer (trans.)

Cambridge, Massachusetts Harvard University Press 1971 (Republication of the 1935 edition).


Digital Hippocrates Collection Table of Contents



A. Cornelii Celsi De Medicina
   Prooemium

Liber I

Liber II
   PROOEMIUM

Liber III

Liber IV

Liber V

Liber VI

Liber VII
   PROOEMIUM

Liber VIII


This electronic edition is funded by the National Library of Medicine History of Medicine Division. This text has been proofread to a high degree of accuracy. It was converted to electronic form using Data Entry.
(Medical Information Disclaimer: It is not the intention of NLM to provide specific medical advice but rather to provide users with information to better understand their health and their diagnosed disorders. Specific medical advice will not be provided, and NLM urges you to consult with a qualified physician for diagnosis and for answers to your personal questions.)

Liber VIII

 [p. 582] ipsa quoque caput tibiae contineat. Meges tamen eum, cui in priorem partem excidisset, a se curatum esse memoriae prodidit.— In his casibus intendi nervi rationibus isdem, quas in femore rettuli, possunt. Et id quidem, quod in posteriorem partem excidit, eodem modo, rotundo aliquo super poplitem inposito adductoque eo crure, reconditur. Cetera vero manibus simul, dum ossa in diversas partes . . . conpellentur.


22 Talus in omnes partes prolabitur. Ubi in interiore partem excidit, ima pars pedis in exteriorem partem convertitur; ubi huic contrarius casus, contrarium etiam signum extat. Si in priorem partem erumpit, a posteriore latus nervos durus et insanus est: manuque his opus est: si in posteriorem, calx paene conditur, planta maior fit. Reponitur autem is quoque per manus, prius in diversa pede et crure diductis. Et in hoc quoque casu diu in lectulo perseverandum est, ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis nervis ferendo oneri, cedat rursusque prorumpat. Calciamentis quoque humilioribus pro tempore utendum, ne vinctura talum ipsum laedat.


23 Plantae ossa iisdem modis quibus in manu prodeunt, iisdemque conduntur. Fascia tantummodo calcem quoque debet comprehendere, ne,