De Medicina

De Medicina
By Celsus
Edited by: W. G. Spencer (trans.)

Cambridge, Massachusetts Harvard University Press 1971 (Republication of the 1935 edition).


Digital Hippocrates Collection Table of Contents



A. Cornelii Celsi De Medicina
   Prooemium

Liber I

Liber II
   PROOEMIUM

Liber III

Liber IV

Liber V

Liber VI

Liber VII
   PROOEMIUM

Liber VIII


This electronic edition is funded by the National Library of Medicine History of Medicine Division. This text has been proofread to a high degree of accuracy. It was converted to electronic form using Data Entry.
(Medical Information Disclaimer: It is not the intention of NLM to provide specific medical advice but rather to provide users with information to better understand their health and their diagnosed disorders. Specific medical advice will not be provided, and NLM urges you to consult with a qualified physician for diagnosis and for answers to your personal questions.)

Liber II

PROOEMIUM

 [p. 212] possunt, sed ea cum ex peregrinis medicamentis maxime constent, aliisque magis, quam quibus ratione victus succuritur (V. Proem., 1, 2), opitulentur, in praesentia differam: ponam vero ea, quae prompta et iis morbis, de quibus protinus (III, IV) dicturus sum, apta corpus erodunt, et sic eo quod mali est extrahunt. Habent autem hanc facultatem semen erucae, nasturcii, radiculae, praecipue tamen omnium sinapi. Salis quoque et fici eadem vis est.

Leniter vero simul et reprimunt et molliunt lana sucida quo cum aceto vel vino oleum adiectum est, contritae palmulae, furfures in salsa aqua vel aceto decoctae.

At simul et reprimunt et refrigerant herba muralis (παρθένιον vel περδείκιον appellant), serpullum, puleium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci πολύγονον vocant, portulaca, papaveris folium, capriolique vitium, coriandrum, folia hyocimum, muscus, siser, apium, solanum (quam strychnon Graeci vocant), brassicae folia, intubus, plantago, feniculi semen; contrita pira vel mala, praecipueque Cotonea, lenticula; aqua frigida, maximeque pluvialis, vinum, acetum, et horum aliquo madens vel panis vel farina vel spongia vel cinis vel lana sucida vel etiam linteolum; creta Cimolia, gypsum; melinum, murteum, rosa, acerbum oleum; verbenarum contusa cum teneris colibus folia; cuius generis sunt olea, cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, Punicum malum.

Sine frigore autem reprimunt cocta mala Cotonea,