Book 1
[sect. 1]
Cogitanti mihi saepe numero et memoria vetera repetenti
perbeati fuisse, Quinte frater, illi videri solent, qui in
optima re publica, cum et honoribus et rerum gestarum
gloria florerent, eum vitae cursum tenere potuerunt, ut vel in
negotio sine periculo vel in otio cum dignitate esse possent;
ac fuit cum mihi quoque initium requiescendi atque animum
ad utriusque nostrum praeclara studia referendi
fore iustum et prope ab omnibus concessum arbitrarer, si
infinitus forensium rerum labor et ambitionis occupatio
decursu honorum, etiam aetatis flexu constitisset.
[sect. 2]
Quam
spem cogitationum et consiliorum meorum cum graves
communium temporum tum varii nostri casus fefellerunt;
nam qui locus quietis et tranquillitatis plenissimus fore
videbatur, in eo maximae moles molestiarum et turbulentissimae
tempestates exstiterunt; neque vero nobis cupientibus
atque exoptantibus fructus oti datus est ad eas artis,
quibus a pueris dediti fuimus, celebrandas inter nosque
recolendas.
[sect. 3]
Nam prima aetate incidimus in ipsam perturbationem
disciplinae veteris, et consulatu devenimus in
medium rerum omnium certamen atque discrimen, et hoc
tempus omne post consulatum obiecimus eis fluctibus, qui
per nos a communi peste depulsi in nosmet ipsos redundarent.
Sed tamen in his vel asperitatibus rerum vel angustiis
temporis obsequar studiis nostris et quantum mihi vel fraus
inimicorum vel causae amicorum vel res publica tribuet
oti, ad scribendum potissimum conferam; tibi vero, frater,
neque hortanti deero neque roganti, nam neque auctoritate
quisquam apud me plus valere te potest neque voluntate.
[sect. 4]
Ac mihi repetenda est veteris cuiusdam memoriae non sane
satis explicata recordatio, sed, ut arbitror, apta ad id, quod
requiris, ut cognoscas quae viri omnium eloquentissimi
clarissimique senserint de omni ratione dicendi.
[sect. 5]
Vis enim,
ut mihi saepe dixisti, quoniam, quae pueris aut adulescentulis
nobis ex commentariolis nostris incohata ac rudia
exciderunt, vix <sunt> hac aetate digna et hoc usu, quem ex
causis, quas diximus, tot tantisque consecuti sumus, aliquid
eisdem de rebus politius a nobis perfectiusque proferri;
solesque non numquam hac de re a me in disputationibus
nostris dissentire, quod ego eruditissimorum hominum
artibus eloquentiam contineri statuam, tu autem illam ab
elegantia doctrinae segregandam putes et in quodam ingeni
atque exercitationis genere ponendam.
Ac mihi quidem saepe numero in summos homines ac
summis ingeniis praeditos intuenti quaerendum esse visum
est quid esset cur plures in omnibus rebus quam in dicendo
admirabiles exstitissent; nam quocumque te animo et cogitatione
converteris, permultos excellentis in quoque genere
videbis non mediocrium artium, sed prope maximarum.
[sect. 6]
Quis enim est qui, si clarorum hominum scientiam rerum
gestarum vel utilitate vel magnitudine metiri velit, non
anteponat oratori imperatorem?
[sect. 7]
Quis autem dubitet quin
belli duces ex hac una civitate praestantissimos paene innumerabilis,
in dicendo autem excellentis vix paucos proferre
possimus?
[sect. 8]
Iam vero consilio ac sapientia qui regere ac
gubernare rem publicam possint, multi nostra, plures patrum
memoria atque etiam maiorum exstiterunt, cum boni perdiu
nulli, vix autem singulis aetatibus singuli tolerabiles oratores
invenirentur. Ac ne qui forte cum aliis studiis, quae reconditis
in artibus atque in quadam varietate litterarum versentur,
magis hanc dicendi rationem, quam cum imperatoris
laude aut cum boni senatoris prudentia comparandam putet,
convertat animum ad ea ipsa artium genera circumspiciatque,
qui in eis floruerint quamque multi sint; sic facillime,
quanta oratorum sit et semper fuerit paucitas, iudicabit.
[sect. 9]
Neque enim te fugit omnium laudatarum artium procreatricem
quandam et quasi parentem eam, quam φιλοσοφίαν
Graeci vocant, ab hominibus doctissimis iudicari; in qua
difficile est enumerare quot viri quanta scientia quantaque
in suis studiis varietate et copia fuerint, qui non una aliqua
in re separatim elaborarint, sed omnia, quaecumque possent,
vel scientiae pervestigatione vel disserendi ratione comprehenderint.
[sect. 10]
Quis ignorat, ei, qui mathematici vocantur,
quanta in obscuritate rerum et quam recondita in arte et
multiplici subtilique versentur? Quo tamen in genere ita
multi perfecti homines exstiterunt, ut nemo fere studuisse
ei scientiae vehementius videatur, quin quod voluerit consecutus
sit. Quis musicis, quis huic studio litterarum, quod
profitentur ei, qui grammatici vocantur, penitus se dedit,
quin omnem illarum artium paene infinitam vim et materiem
scientia et cognitione comprehenderit?
[sect. 11]
Vere mihi hoc
videor esse dicturus, ex omnibus eis, qui in harum artium
liberalissimis studiis sint doctrinisque versati, minimam
copiam poetarum <et oratorum> egregiorum exstitisse: atque
in hoc ipso numero, in quo perraro exoritur aliquis excellens,
si diligenter et ex nostrorum et ex Graecorum copia
comparare voles, multo tamen pauciores oratores quam
poetae boni reperientur.
[sect. 12]
Quod hoc etiam mirabilius debet
videri, quia ceterarum artium studia fere reconditis atque
abditis e fontibus hauriuntur, dicendi autem omnis ratio in
medio posita communi quodam in usu atque in hominum
ore et sermone versatur, ut in ceteris id maxime excellat,
quod longissime sit ab imperitorum intellegentia sensuque
disiunctum, in dicendo autem vitium vel maximum sit
a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis
sensus abhorrere.
[sect. 13]
Ac ne illud quidem vere dici potest
aut pluris ceteris inservire aut maiore delectatione aut spe
uberiore aut praemiis ad perdiscendum amplioribus commoveri.
Atque ut omittam Graeciam, quae semper eloquentiae
princeps esse voluit, atque illas omnium doctrinarum
inventrices Athenas, in quibus summa dicendi vis et inventa
est et perfecta, in hac ipsa civitate profecto nulla umquam
vehementius quam eloquentiae studia viguerunt.
[sect. 14]
Nam
postea quam imperio omnium gentium constituto diuturnitas
pacis otium confirmavit, nemo fere laudis cupidus adulescens
non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit; ac
primo quidem totius rationis ignari, qui neque exercitationis
ullam vim neque aliquod praeceptum artis esse arbitrarentur,
tantum, quantum ingenio et cogitatione poterant, consequebantur;
post autem auditis oratoribus Graecis cognitisque
eorum litteris adhibitisque doctoribus incredibili quodam
nostri homines di<s>cendi studio flagraverunt.
[sect. 15]
Excitabat eos
magnitudo, varietas multitudoque in omni genere causarum,
ut ad eam doctrinam, quam suo quisque studio consecutus
esset, adiungeretur usus frequens, qui omnium magistrorum
praecepta superaret; erant autem huic studio maxima, quae
nunc quoque sunt, exposita praemia vel ad gratiam vel ad
opes vel ad dignitatem; ingenia vero, ut multis rebus
possumus iudicare, nostrorum hominum multum ceteris
hominibus omnium gentium praestiterunt.
[sect. 16]
Quibus de causis
quis non iure miretur ex omni memoria aetatum, temporum,
civitatum tam exiguum oratorum numerum inveniri?
Sed enim maius est hoc quiddam quam homines opinantur,
et pluribus ex artibus studiisque conlectum. Quid enim
quis aliud in maxima discentium multitudine, summa magistrorum
copia, praestantissimis hominum ingeniis, infinita
causarum varietate, amplissimis eloquentiae propositis praemiis
esse causae putet, nisi rei quandam incredibilem
magnitudinem ac difficultatem?
[sect. 17]
Est enim et scientia
comprehendenda rerum plurimarum, sine qua verborum
volubilitas inanis atque inridenda est, et ipsa oratio conformanda
non solum electione, sed etiam constructione
verborum, et omnes animorum motus, quos hominum
generi rerum natura tribuit, penitus pernoscendi, quod
omnis vis ratioque dicendi in eorum, qui audiunt, mentibus
aut sedandis aut excitandis expromenda est; accedat eodem
oportet lepos quidam facetiaeque et eruditio libero digna
celeritasque et brevitas et respondendi et lacessendi subtili
venustate atque urbanitate coniuncta; tenenda praeterea
est omnis antiquitas exemplorumque vis, neque legum ac
iuris civilis scientia neglegenda est.
[sect. 18]
Nam quid ego de
actione ipsa plura dicam? quae motu corporis, quae
gestu, quae vultu, quae vocis conformatione ac varietate
moderanda est; quae sola per se ipsa quanta sit, histrionum
levis ars et scaena declarat; in qua cum omnes in oris
et vocis et motus moderatione laborent, quis ignorat quam
pauci sint fuerintque, quos animo aequo spectare possimus?
Quid dicam de thesauro rerum omnium, memoria? Quae
nisi custos inventis cogitatisque rebus et verbis adhibeatur,
intellegimus omnia, etiam si praeclarissima fuerint in oratore,
peritura.
[sect. 19]
Quam ob rem mirari desinamus, quae causa sit
eloquentium paucitatis, cum ex eis rebus universis eloquentia
constet, in quibus singulis elaborare permagnum est, hortemurque
potius liberos nostros ceterosque, quorum gloria
nobis et dignitas cara est, ut animo rei magnitudinem
complectantur neque eis aut praeceptis aut magistris aut
exercitationibus, quibus utuntur omnes, sed aliis quibusdam
se id quod expetunt, consequi posse confidant.
[sect. 20]
Ac mea
quidem sententia nemo poterit esse omni laude cumulatus
orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium
scientiam consecutus: etenim ex rerum cognitione efflorescat
et redundet oportet oratio. Quae, nisi res est ab oratore
percepta et cognita, inanem quandam habet elocutionem
et paene puerilem.
[sect. 21]
Neque vero ego hoc tantum oneris
imponam nostris praesertim oratoribus in hac tanta occupatione
urbis ac vitae, nihil ut eis putem licere nescire, quamquam
vis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc
suscipere ac polliceri videtur, ut omni de re, quaecumque
sit proposita, ornate ab eo copioseque dicatur.
[sect. 22]
Sed quia
non dubito quin hoc plerisque immensum infinitumque
videatur, et quod Graecos homines non solum ingenio et
doctrina, sed etiam otio studioque abundantis partitionem
iam quandam artium fecisse video neque in universo genere
singulos elaborasse, sed seposuisse a ceteris dictionibus
eam partem dicendi, quae in forensibus disceptationibus
iudiciorum aut deliberationum versaretur, et id unum genus
oratori reliquisse; non complectar in his libris amplius,
quam quod huic generi re quaesita et multum disputata
summorum hominum prope consensu est tributum;
[sect. 23]
repetamque
non ab incunabulis nostrae veteris puerilisque
doctrinae quendam ordinem praeceptorum, sed ea, quae
quondam accepi in nostrorum hominum eloquentissimorum
et omni dignitate principum disputatione esse versata; non
quo illa contemnam, quae Graeci dicendi artifices et doctores
reliquerunt, sed cum illa pateant in promptuque sint
omnibus, neque ea interpretatione mea aut ornatius explicari
aut planius exprimi possint, dabis hanc veniam,
mi frater, ut opinor, ut eorum, quibus summa dicendi laus
a nostris hominibus concessa est, auctoritatem Graecis
anteponam.
[sect. 24]
Cum igitur vehementius inveheretur in causam principum
consul Philippus Drusique tribunatus pro senatus auctoritate
susceptus infringi iam debilitarique videretur, dici mihi
memini ludorum Romanorum diebus L. Crassum quasi
conligendi sui causa se in Tusculanum contulisse; venisse
eodem, socer eius qui fuerat, Q. Mucius dicebatur et M.
Antonius, homo et consiliorum in re publica socius et
summa cum Crasso familiaritate coniunctus.
[sect. 25]
Exierant
autem cum ipso Crasso adulescentes et Drusi maxime
familiares et in quibus magnam tum spem maiores natu
dignitatis suae conlocarent, C. Cotta, qui [tum] tribunatum
plebis petebat, et P. Sulpicius, qui deinceps eum magistratum
petiturus putabatur.
[sect. 26]
Hi primo die de temporibus
deque universa re publica, quam ob causam venerant,
multum inter se usque ad extremum tempus diei conlocuti
sunt; quo quidem sermone multa divinitus a tribus illis
consularibus Cotta deplorata et commemorata narrabat, ut
nihil incidisset postea civitati mali, quod non impendere
illi tanto ante vidissent.
[sect. 27]
Eo autem omni sermone confecto,
tantam in Crasso humanitatem fuisse, ut, cum lauti accubuissent,
tolleretur omnis illa superioris tristitia sermonis
eaque esset in homine iucunditas et tantus in loquendo
lepos, ut dies inter eos curiae fuisse videretur, convivium
Tusculani;
[sect. 28]
postero autem die, cum illi maiores natu satis
quiessent et in ambulationem ventum esset, [dicebat] tum
Scaevolam duobus spatiis tribusve factis dixisse 'cur non
imitamur, Crasse, Socratem illum, qui est in Phaedro
Platonis? Nam me haec tua platanus admonuit, quae
non minus ad opacandum hunc locum patulis est diffusa
ramis, quam illa, cuius umbram secutus est Socrates, quae
mihi videtur non tam ipsa acula, quae describitur, quam
Platonis oratione crevisse, et quod ille durissimis pedibus
fecit, ut se abiceret in herba atque ita [illa], quae philosophi
divinitus ferunt esse dicta, loqueretur, id meis pedibus certe
concedi est aequius.'
[sect. 29]
Tum Crassum 'immo vero commodius
etiam'; pulvinosque poposcisse et omnis in eis sedibus,
quae erant sub platano, consedisse dicebat.
Ibi, ut ex pristino sermone relaxarentur animi omnium,
solebat Cotta narrare Crassum sermonem quendam de
studio dicendi intulisse.
[sect. 30]
Qui cum ita esset exorsus: non
sibi cohortandum Sulpicium et Cottam, sed magis utrumque
conlaudandum videri, quod tantam iam essent facultatem
adepti, ut non aequalibus suis solum anteponerentur,
sed cum maioribus natu compararentur; 'neque vero mihi
quicquam' inquit 'praestabilius videtur, quam posse dicendo
tenere hominum [coetus] mentis, adlicere voluntates, impellere
quo velit, unde autem velit deducere: haec una res
in omni libero populo maximeque in pacatis tranquillisque
civitatibus praecipue semper floruit semperque dominata
est.
[sect. 31]
Quid enim est aut tam admirabile, quam ex infinita
multitudine hominum exsistere unum, qui id, quod omnibus
natura sit datum, vel solus vel cum perpaucis facere possit?
aut tam iucundum cognitu atque auditu, quam sapientibus
sententiis gravibusque verbis ornata oratio et polita? aut
tam potens tamque magnificum, quam populi motus, iudicum
religiones, senatus gravitatem unius oratione converti?
Quid tam porro regium, tam liberale, tam munificum, quam
opem ferre supplicibus, excitare adflictos, dare salutem,
liberare periculis, retinere homines in civitate?
[sect. 32]
Quid autem
tam necessarium, quam tenere semper arma, quibus vel
tectus ipse esse possis vel provocare integer vel te ulcisci
lacessitus? Age vero, ne semper forum, subsellia, rostra
curiamque meditere, quid esse potest in otio aut iucundius
aut magis proprium humanitatis, quam sermo facetus ac
nulla in re rudis? Hoc enim uno praestamus vel maxime
feris, quod conloquimur inter nos et quod exprimere dicendo
sensa possumus.
[sect. 33]
Quam ob rem quis hoc non iure miretur
summeque in eo elaborandum esse arbitretur, ut, quo uno
homines maxime bestiis praestent, in hoc hominibus ipsis
antecellat? Ut vero iam ad illa summa veniamus, quae vis
alia potuit aut dispersos homines unum in locum congregare
aut a fera agrestique vita ad hunc humanum cultum civilemque
deducere aut iam constitutis civitatibus leges iudicia
iura describere?
[sect. 34]
Ac ne plura, quae sunt paene innumerabilia,
consecter, comprehendam brevi: sic enim statuo,
perfecti oratoris moderatione et sapientia non solum ipsius
dignitatem, sed et privatorum plurimorum et universae rei
publicae salutem maxime contineri. Quam ob rem pergite,
ut facitis, adulescentes, atque in id studium, in quo estis,
incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei
publicae emolumento esse possitis.'
[sect. 35]
Tum Scaevola comiter,
ut solebat, 'cetera' inquit 'adsentior Crasso, ne aut de
C. Laeli soceri mei aut de huius generi aut arte aut gloria
detraham; sed illa duo, Crasse, vereor ut tibi possim concedere:
unum, quod ab oratoribus civitates et initio constitutas
et saepe conservatas esse dixisti, alterum, quod remoto
foro, contione, iudiciis, senatu statuisti oratorem in omni
genere sermonis et humanitatis esse perfectum.
[sect. 36]
Quis enim
tibi hoc concesserit aut initio genus hominum in montibus
ac silvis dissipatum non prudentium consiliis compulsum
potius quam disertorum oratione delenitum se oppidis
moenibusque saepsisse? aut vero reliquas utilitates aut in
constituendis aut in conservandis civitatibus non a sapientibus
et fortibus viris, sed a disertis ornateque dicentibus
esse constitutas?
[sect. 37]
An vero tibi Romulus ille aut pastores
et convenas congregasse aut Sabinorum conubia coniunxisse
aut finitimorum vim repressisse eloquentia videtur, non
consilio et sapientia singulari? Quid? in Numa Pompilio,
quid? in Servio Tullio, quid? in ceteris regibus, quorum
multa sunt eximia ad constituendam rem publicam, num
eloquentiae vestigium apparet? Quid? exactis regibus,
tametsi ipsam exactionem mente, non lingua perfectam
L. Bruti esse cernimus, sed deinceps omnia nonne plena
consiliorum, inania verborum videmus?
[sect. 38]
Ego vero si velim
et nostrae civitatis exemplis uti et aliarum, plura proferre
possim detrimenta publicis rebus quam adiumenta, per
homines eloquentissimos importata; sed ut reliqua praetermittam,
omnium mihi videor, exceptis, Crasse, vobis duobus,
eloquentissimos audisse Ti. et C. Sempronios, quorum pater,
homo prudens et gravis, haudquaquam eloquens, et saepe
alias et maxime censor saluti rei publicae fuit: atque is non
accurata quadam orationis copia, sed nutu atque verbo
libertinos in urbanas tribus transtulit, quod nisi fecisset,
rem publicam, quam nunc vix tenemus, iam diu nullam
haberemus. At vero eius filii diserti et omnibus vel
naturae vel doctrinae praesidiis ad dicendum parati, cum
civitatem vel paterno consilio vel avitis armis florentissimam
accepissent, ista praeclara gubernatrice, ut ais, civitatum
eloquentia rem publicam dissipaverunt.
[sect. 39]
Quid? leges
veteres moresque maiorum; quid? auspicia, quibus ego
et tu, Crasse, cum magna rei publicae salute praesumus;
quid? religiones et caerimoniae; quid? haec iura civilia,
quae iam pridem in nostra familia sine ulla eloquentiae
laude versantur, num aut inventa sunt aut cognita aut
omnino ab oratorum genere tractata?
[sect. 40]
Equidem et Ser.
Galbam memoria teneo divinum hominem in dicendo et
M. Aemilium Porcinam et C. ipsum Carbonem, quem tu
adulescentulus perculisti, ignarum legum, haesitantem in
maiorum institutis, rudem in iure civili; et haec aetas
vestra praeter te, Crasse qui tuo magis studio quam proprio
munere aliquo disertorum ius a nobis civile didicisti, quod
interdum pudeat, iuris ignara est.
[sect. 41]
Quod vero in extrema
oratione quasi tuo iure sumpsisti, oratorem in omnis sermonis
disputatione copiosissime versari posse, id, nisi hic in
tuo regno essemus, non tulissem multisque praeessem, qui
aut interdicto tecum contenderent aut te ex iure manum
consertum vocarent, quod in alienas possessiones tam
temere inruisses.
[sect. 42]
Agerent enim tecum lege primum
Pythagorei omnes atque Democritii ceterique in iure sua
physici vindicarent [ornati homines in dicendo et graves],
quibuscum tibi iusto sacramento contendere non liceret;
urgerent praeterea philosophorum greges iam ab illo fonte
et capite Socrate nihil te de bonis rebus in vita, nihil de
malis, nihil de animi permotionibus, nihil de hominum
moribus, nihil de ratione vitae didicisse, nihil omnino
quaesisse, nihil scire convincerent; et cum universi in te
impetum fecissent, tum singulae familiae litem tibi intenderent;
instaret Academia, quae, quicquid dixisses, id te
ipsum negare cogeret;
[sect. 43]
Stoici vero nostri disputationum
suarum atque interrogationum laqueis te inretitum tenerent;
Peripatetici autem etiam haec ipsa, quae propria oratorum
putas esse adiumenta atque ornamenta dicendi, a se peti
vincerent oportere, ac non solum meliora, sed etiam multo
plura Aristotelem Theophrastumque de istis rebus, quam
omnis dicendi magistros scripsisse ostenderent.
[sect. 44]
Missos
facio mathematicos, grammaticos, musicos, quorum artibus
vestra ista dicendi vis ne minima quidem societate coniungitur.
Quam ob rem ista tanta tamque multa profitenda,
Crasse, non censeo; satis id est magnum, quod potes
praestare, ut in iudiciis ea causa, quamcumque tu dicis,
melior et probabilior esse videatur, ut in contionibus et in
sententiis dicendis ad persuadendum tua plurimum valeat
oratio, denique ut prudentibus diserte, stultis etiam vere
videare dicere. Hoc amplius si quid poteris, non id mihi
videbitur orator, sed Crassus sua quadam propria, non
communi oratorum facultate posse.'
[sect. 45]
Tum ille 'non sum'
inquit 'nescius, Scaevola, ista inter Graecos dici et disceptari
solere; audivi enim summos homines, cum quaestor ex
Macedonia venissem Athenas, florente Academia, ut temporibus
illis ferebatur, cum eam Charmadas et Clitomachus
et Aeschines obtinebant; erat etiam Metrodorus, qui cum
illis una ipsum illum Carneadem diligentius audierat,
hominem omnium in dicendo, ut ferebant, acerrimum et
copiosissimum; vigebatque auditor Panaeti illius tui
Mnesarchus et Peripatetici Critolai Diodorus;
[sect. 46]
multi erant
praeterea clari in philosophia et nobiles, a quibus omnibus
una paene voce repelli oratorem a gubernaculis civitatum,
excludi ab omni doctrina rerumque maiorum scientia ac
tantum in iudicia et contiunculas tamquam in aliquod
pistrinum detrudi et compingi videbam;
[sect. 47]
sed ego neque illis
adsentiebar neque harum disputationum inventori et principi
longe omnium in dicendo gravissimo et eloquentissimo,
Platoni, cuius tum Athenis cum Charmada diligentius legi
Gorgiam; quo in libro in hoc maxime admirabar Platonem,
quod mihi [in] oratoribus inridendis ipse esse orator summus
videbatur. Verbi enim controversia iam diu torquet Graeculos
homines contentionis cupidiores quam veritatis.
[sect. 48]
Nam
si quis hunc statuit esse oratorem, qui tantummodo in iure
aut in iudiciis possit aut apud populum aut in senatu copiose
loqui, tamen huic ipsi multa tribuat et concedat necesse
est; neque enim sine multa pertractatione omnium rerum
publicarum neque sine legum, morum, iuris scientia neque
natura hominum incognita ac moribus in his ipsis rebus
satis callide versari et perite potest; qui autem haec cognoverit,
sine quibus ne illa quidem minima in causis
quisquam recte tueri potest, quid huic abesse poterit de
maximarum rerum scientia? Sin oratoris nihil vis esse nisi
composite, ornate, copiose loqui, quaero, id ipsum qui
possit adsequi sine ea scientia, quam ei non conceditis?
Dicendi enim virtus, nisi ei, qui dicet, ea, quae dicet,
percepta sunt, exstare non potest.
[sect. 49]
Quam ob rem, si ornate
locutus est, sicut et fertur et mihi videtur, physicus ille
Democritus, materies illa fuit physici, de qua dixit, ornatus
vero ipse verborum oratoris putandus est; et, si Plato de
rebus ab civilibus controversiis remotissimis divinitus est
locutus, quod ego concedo; si item Aristoteles, si Theophrastus,
si Carneades in rebus eis, de quibus disputaverunt,
eloquentes et in dicendo suaves atque ornati fuerunt,
sint eae res, de quibus disputant, in aliis quibusdam studiis,
oratio quidem ipsa propria est huius unius rationis, de qua
loquimur et quaerimus.
[sect. 50]
Etenim videmus eisdem de rebus
ieiune quosdam et exiliter, ut eum, quem acutissimum
ferunt, Chrysippum, disputavisse neque ob eam rem
philosophiae non satis fecisse, quod non habuerit hanc
dicendi ex arte aliena facultatem. Quid ergo interest aut
qui discernes eorum, quos nominavi, in dicendo ubertatem
et copiam ab eorum exilitate, qui hac dicendi varietate et
elegantia non utuntur? Unum erit profecto, quod ei, qui
bene dicunt, adferunt proprium, compositam orationem et
ornatam et artificio quodam et expolitione distinctam; haec
autem oratio, si res non subest ab oratore percepta et
cognita, aut nulla sit necesse est aut omnium inrisione ludatur.
[sect. 51]
Quid est enim tam furiosum, quam verborum vel optimorum
atque ornatissimorum sonitus inanis, nulla subiecta
sententia nec scientia? Quicquid erit igitur quacumque ex
arte, quocumque de genere, orator id, si tamquam clientis
causam didicerit, dicet melius et ornatius quam ipse ille
eius rei inventor atque artifex.
[sect. 52]
Nam si quis erit qui hoc
dicat, esse quasdam oratorum proprias sententias atque
causas et certarum rerum forensibus cancellis circumscriptam
scientiam, fatebor equidem in his magis adsidue versari
hanc nostram dictionem, sed tamen in his ipsis rebus
permulta sunt, quae ipsi magistri, qui rhetorici vocantur,
nec tradunt nec tenent.
[sect. 53]
Quis enim nescit maximam vim
exsistere oratoris in hominum mentibus vel ad iram aut ad
odium aut ad dolorem incitandis vel ab hisce eisdem
permotionibus ad lenitatem misericordiamque revocandis?
Quae nisi qui naturas hominum vimque omnem humanitatis
causasque eas, quibus mentes aut incitantur aut reflectuntur,
penitus perspexerit, dicendo quod volet perficere non poterit.
Atque totus hic locus philosophorum proprius videtur,
neque orator me auctore umquam repugnabit;
[sect. 54]
sed, cum
illis cognitionem rerum concesserit, quod in ea solum illi
voluerint elaborare, tractationem orationis, quae sine illa
scientia est nulla, sibi adsumet; hoc enim est proprium
oratoris, quod saepe iam dixi, oratio gravis et ornata et
hominum sensibus ac mentibus accommodata.
[sect. 55]
Quibus de
rebus Aristotelem et Theophrastum scripsisse fateor; sed
vide ne hoc, Scaevola, totum sit a me: nam ego, quae sunt
oratori cum illis communia, non mutuor ab illis, isti quae
de his rebus disputant, oratorum esse concedunt, itaque
ceteros libros artis suae nomine, hos rhetoricos et inscribunt
et appellant.
[sect. 56]
Etenim cum illi in dicendo inciderint loci,
quod persaepe evenit, ut de dis immortalibus, de pietate, de
concordia, de amicitia, de communi civium, de hominum,
de gentium iure, de aequitate, de temperantia, de magnitudine
animi, de omni virtutis genere sit dicendum, clamabunt,
credo, omnia gymnasia atque omnes philosophorum scholae
sua esse haec omnia propria, nihil omnino ad oratorem
pertinere;
[sect. 57]
quibus ego, ut de his rebus in angulis consumendi
oti causa disserant, cum concessero, illud tamen
oratori tribuam et dabo, ut eadem, de quibus illi tenui
quodam exsanguique sermone disputant, hic cum omni
iucunditate et gravitate explicet. Haec ego cum ipsis
philosophis [tum] Athenis disserebam; cogebat enim me
M. Marcellus hic noster, qui [nunc aedilis curulis est et]
profecto, nisi ludos nunc faceret, huic nostro sermoni
interesset; ac iam tum erat adulescentulus his studiis mirifice
deditus.
[sect. 58]
Iam vero de legibus constituendis, de bello,
de pace, de sociis, de vectigalibus, de iure civium generatim
in ordines aetatesque discriptorum dicant vel Graeci, si
volunt, Lycurgum aut Solonemquamquam illos quidem
censemus in numero eloquentium reponendosscisse melius
quam Hyperidem aut Demosthenem, perfectos iam homines
in dicendo et perpolitos, vel nostri decem viros, qui xii
tabulas perscripserunt, quos necesse est fuisse prudentis,
anteponant in hoc genere et Ser. Galbae et socero tuo
C. Laelio, quos constat dicendi gloria praestitisse.
[sect. 59]
Numquam
enim negabo esse quasdam partis proprias eorum, qui in
his cognoscendis atque tractandis studium suum omne
posuerunt, sed oratorem plenum atque perfectum esse eum,
qui de omnibus rebus possit copiose varieque dicere.
Etenim saepe in eis causis, quas omnes proprias esse
oratorum confitentur, est aliquid, quod non ex usu
forensi, quem solum oratoribus conceditis, sed ex obscuriore
aliqua scientia sit promendum atque sumendum.
[sect. 60]
Quaero enim num possit aut contra imperatorem
aut pro imperatore dici sine rei militaris usu aut saepe
etiam sine regionum terrestrium aut maritimarum scientia;
num apud populum de legibus iubendis aut vetandis, num
in senatu de omni rei publicae genere dici sine summa
rerum civilium cognitione et prudentia; num admoveri
possit oratio ad sensus animorum atque motus vel inflammandos
vel etiam exstinguendos, quod unum in oratore
dominatur, sine diligentissima pervestigatione earum omnium
rationum, quae de naturis humani generis ac moribus
a philosophis explicantur.
[sect. 61]
Atque haud scio an minus
vobis hoc sim probaturus; equidem non dubitabo, quod
sentio, dicere: physica ista ipsa et mathematica et quae
paulo ante ceterarum artium propria posuisti, scientiae sunt
eorum, qui illa profitentur, inlustrari autem oratione si quis
istas ipsas artis velit, ad oratoris ei confugiendum est facultatem.
[sect. 62]
Neque enim si Philonem illum architectum, qui
Atheniensibus armamentarium fecit, constat perdiserte
populo rationem operis sui reddidisse, existimandum est
architecti potius artificio disertum quam oratoris fuisse; nec,
si huic M. Antonio pro Hermodoro fuisset de navalium
opere dicendum, non, cum ab illo causam didicisset, ipse
ornate de alieno artificio copioseque dixisset; neque vero
Asclepiades, is quo nos medico amicoque usi sumus tum
eloquentia vincebat ceteros medicos, in eo ipso, quod ornate
dicebat, medicinae facultate utebatur, non eloquentiae.
[sect. 63]
Atque illud est probabilius, neque tamen verum, quod
Socrates dicere solebat, omnis in eo, quod scirent, satis esse
eloquentis; illud verius, neque quemquam in eo disertum
esse posse, quod nesciat, neque, si optime sciat ignarusque
sit faciundae ac poliendae orationis, diserte id ipsum, de
quo sciat, posse dicere.
[sect. 64]
Quam ob rem, si quis universam
et propriam oratoris vim definire complectique vult, is
orator erit mea sententia hoc tam gravi dignus nomine, qui,
quaecumque res inciderit, quae sit dictione explicanda,
prudenter et composite et ornate et memoriter dicet cum
quadam actionis etiam dignitate.
[sect. 65]
Sin cuipiam nimis infinitum
videtur, quod ita posui "quacumque de re," licet hinc
quantum cuique videbitur circumcidat atque amputet, tamen
illud tenebo, si, quae ceteris in artibus atque studiis sita
sunt, orator ignoret tantumque ea teneat, quae sint in
disceptationibus atque usu forensi, tamen his de rebus
ipsis si sit ei dicendum, cum cognoverit ab eis, qui tenent,
quae sint in quaque re, multo oratorem melius quam ipsos
illos, quorum eae sint artes, esse dicturum.
[sect. 66]
Ita si de re
militari dicendum huic erit Sulpicio, quaeret a C. Mario
adfini nostro et, cum acceperit, ita pronuntiabit, ut ipsi
C. Mario paene hic melius quam ipse illa scire videatur;
sin de iure civili, tecum communicabit, te hominem prudentissimum
et peritissimum in eis ipsis rebus, quas abs te
didicerit, dicendi arte superabit.
[sect. 67]
Sin quae res inciderit, in
qua de natura, de vitiis hominum, de cupiditatibus, de
modo, de continentia, de dolore, de morte dicendum sit,
forsitan, si ei sit visum,etsi haec quidem nosse debet
orator, cum Sex. Pompeio, erudito homine in philosophia,
communicarit; hoc profecto efficiet ut, quamcumque rem
a quoquo cognoverit, de ea multo dicat ornatius quam ille
ipse, unde cognorit.
[sect. 68]
Sed si me audiet, quoniam philosophia
in tris partis est tributa, in naturae obscuritatem, in disserendi
subtilitatem, in vitam atque mores, duo illa relinquamus
atque largiamur inertiae nostrae; tertium vero,
quod semper oratoris fuit, nisi tenebimus, nihil oratori, in
quo magnus esse possit, relinquemus.
[sect. 69]
Qua re hic locus de
vita et moribus totus est oratori perdiscendus; cetera si non
didicerit, tamen poterit, si quando opus erit, ornare dicendo,
si modo ad eum erunt delata et ei tradita. Etenim si
constat inter doctos, hominem ignarum astrologiae ornatissimis
atque optimis versibus Aratum de caelo stellisque
dixisse; si de rebus rusticis hominem ab agro remotissimum
Nicandrum Colophonium poetica quadam facultate, non
rustica, scripsisse praeclare, quid est cur non orator de rebus
eis eloquentissime dicat, quas ad certam causam tempusque
cognorit?
[sect. 70]
Est enim finitimus oratori poeta, numeris astrictior
paulo, verborum autem licentia liberior, multis vero
ornandi generibus socius ac paene par; in hoc quidem
certe prope idem, nullis ut terminis circumscribat aut
definiat ius suum, quo minus ei liceat eadem illa facultate
et copia vagari qua velit.
[sect. 71]
Nam quod illud, Scaevola,
negasti te fuisse laturum, nisi in meo regno esses, quod in
omni genere sermonis, in omni parte humanitatis dixerim
oratorem perfectum esse debere: numquam me hercule hoc
dicerem, si eum, quem fingo, me ipsum esse arbitrarer.
[sect. 72]
Sed, ut solebat C. Lucilius saepe dicere, homo tibi subiratus,
mihi propter eam ipsam causam minus quam volebat
familiaris, sed tamen et doctus et perurbanus, sic sentio
neminem esse in oratorum numero habendum, qui non sit
omnibus eis artibus, quae sunt libero dignae, perpolitus;
quibus ipsis si in dicendo non utimur, tamen apparet atque
exstat, utrum simus earum rudes an didicerimus: ut qui
pila ludunt, non utuntur in ipsa lusione artificio proprio
palaestrae, sed indicat ipse motus, didicerintne palaestram
an nesciant, et qui aliquid fingunt, etsi tum pictura nihil
utuntur, tamen, utrum sciant pingere an nesciant, non
obscurum est;
[sect. 73]
sic in orationibus hisce ipsis iudiciorum,
contionum, senatus, etiam si proprie ceterae non adhibeantur
artes, tamen facile declaratur, utrum is, qui dicat, tantum
modo in hoc declamatorio sit opere iactatus an ad
dicendum omnibus ingenuis artibus instructus accesserit.'
[sect. 74]
Tum ridens Scaevola 'non luctabor tecum,' inquit
'Crasse, amplius; id enim ipsum, quod contra me locutus
es, artificio quodam es consecutus, ut et mihi, quae ego
vellem non esse oratoris, concederes et ea ipsa nescio quo
modo rursus detorqueres atque oratori propria traderes.
[sect. 75]
Quae, cum ego praetor Rhodum venissem et cum summo
illo doctore istius disciplinae Apollonio ea, quae a Panaetio
acceperam, contulissem, inrisit ille quidem, ut solebat,
philosophiam atque contempsit multaque non tam graviter
dixit quam facete; tua autem fuit oratio eius modi, non ut
ullam artem doctrinamve contemneres, sed ut omnis comites
ac ministratrices oratoris esse diceres.
[sect. 76]
Quas ego si quis sit
unus complexus omnis, idemque si ad eas facultatem istam
ornatissimae orationis adiunxerit, non possum dicere eum
non egregium quendam hominem atque admirandum fore;
sed is, si quis esset aut si etiam umquam fuisset aut vero si
esse posset, tu esses unus profecto, qui et meo iudicio et
omnium vix ullam ceteris oratoribuspace horum dixerim
laudem reliquisti.
[sect. 77]
Verum si tibi ipsi nihil deest, quod in
forensibus rebus civilibusque versatur, quin scias, neque
eam tamen scientiam, quam adiungis oratori, complexus es,
videamus ne plus ei tribuamus quam res et veritas ipsa
concedat.'
[sect. 78]
Hic Crassus 'memento' inquit 'me non de
mea, sed de oratoris facultate dixisse; quid enim nos aut
didicimus aut scire potuimus, qui ante ad agendum quam
ad cognoscendum venimus; quos in foro, quos in ambitione,
quos in re publica, quos in amicorum negotiis res ipsa ante
confecit quam possemus aliquid de rebus tantis suspicari?
[sect. 79]
Quod si tibi tantum in nobis videtur esse, quibus etiam si
ingenium, ut tu putas, non maxime defuit, doctrina certe et
otium et hercule etiam studium illud discendi acerrimum
defuit, quid censes, si ad alicuius ingenium vel maius illa,
quae ego non attigi, accesserint, qualem illum et quantum
oratorem futurum?'
[sect. 80]
Tum Antonius 'probas mihi' inquit 'ista, Crasse, quae
dicis, nec dubito quin multo locupletior in dicendo futurus
sit, si quis omnium rerum atque artium rationem naturamque
[sect. 81]
comprehenderit; sed primum id difficile est factu,
praesertim in hac nostra vita nostrisque occupationibus;
deinde illud etiam verendum est ne abstrahamur ab hac
exercitatione et consuetudine dicendi populari et forensi.
Aliud enim mihi quoddam orationis genus esse videtur
eorum hominum, de quibus paulo ante dixisti, quamvis illi
ornate et graviter aut de natura rerum aut de humanis rebus
loquantur: nitidum quoddam genus est verborum et laetum,
et palaestrae magis et olei, quam huius civilis turbae ac
fori.
[sect. 82]
Namque egomet, qui sero ac leviter Graecas litteras
attigissem, tamen cum pro consule in Ciliciam proficiscens
venissem Athenas, compluris tum ibi dies sum propter
navigandi difficultatem commoratus; sed, cum cotidie
mecum haberem homines doctissimos, eos fere ipsos, qui
abs te modo sunt nominati, cum hoc nescio quo modo apud
eos increbruisset, me in causis maioribus sicuti te solere
versari, pro se quisque ut poterat de officio et de ratione
oratoris disputabat.
[sect. 83]
Horum alii, sicuti iste ipse Mnesarchus,
hos, quos nos oratores vocaremus, nihil esse dicebat nisi
quosdam operarios lingua celeri et exercitata; oratorem
autem, nisi qui sapiens esset, esse neminem, atque ipsam
eloquentiam, quod ex bene dicendi scientia constaret, unam
quandam esse virtutem, et qui unam virtutem haberet, omnis
habere easque esse inter se aequalis et paris; ita, qui esset
eloquens, eum virtutes omnis habere atque esse sapientem.
Sed haec erat spinosa quaedam et exilis oratio longeque
a nostris sensibus abhorrebat.
[sect. 84]
Charmadas vero multo
uberius eisdem de rebus loquebatur, non quo aperiret
sententiam suam; hic enim mos erat patrius Academiae
adversari semper omnibus in disputando; sed cum maxime
tamen hoc significabat, eos, qui rhetores nominarentur et
qui dicendi praecepta traderent, nihil plane tenere neque
posse quemquam facultatem adsequi dicendi, nisi qui philosophorum
inventa didicisset.
[sect. 85]
Disputabant contra diserti
homines Athenienses et in re publica causisque versati, in
quis erat etiam is, qui nuper Romae fuit, Menedemus,
hospes meus; qui cum diceret esse quandam prudentiam,
quae versaretur in perspiciendis rationibus constituendarum
et regendarum rerum publicarum, excitabatur homo promptus
atque omni abundans doctrina et quadam incredibili
varietate rerum atque copia: omnis enim partis illius ipsius
prudentiae petendas esse a philosophia docebat neque ea,
quae statuerentur in re publica de dis immortalibus, de
disciplina iuventutis, de iustitia, de patientia, de temperantia,
de modo rerum omnium, ceteraque, sine quibus civitates
aut esse aut bene moratae esse non possent, usquam in
eorum inveniri libellis;
[sect. 86]
quod si tantam vim rerum maximarum
arte sua rhetorici illi doctores complecterentur,
quaerebat, cur de prooemiis et de epilogis et de huius modi
nugissic enim appellabatreferti essent eorum libri, de
civitatibus instituendis, de scribendis legibus, de aequitate,
de iustitia, de fide, de frangendis cupiditatibus, de conformandis
hominum moribus littera nulla in eorum libris
inveniretur.
[sect. 87]
Ipsa vero praecepta sic inludere solebat, ut
ostenderet non modo eos expertis esse illius prudentiae,
quam sibi asciscerent, sed ne hanc quidem ipsam dicendi
rationem ac viam nosse: caput enim esse arbitrabatur
oratoris, ut et ipse eis, apud quos ageret, talis, qualem se
esse optaret, videretur; id fieri vitae dignitate, de qua nihil
rhetorici isti doctores in praeceptis suis reliquissent; et uti
ei qui audirent sic adficerentur animis, ut eos adfici vellet
orator; quod item fieri nullo modo posse, nisi cognosset is,
qui diceret, quot modis hominum mentes et quibus et quo
genere orationis in quamque partem moverentur; haec
autem esse penitus in media philosophia retrusa atque
abdita, quae isti rhetores ne primoribus quidem labris
attigissent.
[sect. 88]
Ea Menedemus exemplis magis quam argumentis
conabatur refellere; memoriter enim multa ex
orationibus Demostheni praeclare scripta pronuntians docebat
illum in animis vel iudicum vel populi in omnem partem
dicendo permovendis non fuisse ignarum, quibus ea rebus
consequeretur, quae negaret ille sine philosophia quemquam
nosse posse.
[sect. 89]
Huic respondebat non se negare Demosthenem
summam prudentiam summamque vim habuisse dicendi,
sed sive ille hoc ingenio potuisset sive, id quod constaret,
Platonis studiosus audiendi fuisset, non quid ille potuisset,
sed quid isti docerent esse quaerendum.
[sect. 90]
Saepe etiam in
eam partem ferebatur oratione, ut omnino disputaret nullam
artem esse dicendi; idque cum argumentis docuerat, quod
ita nati essemus, ut et blandiri <eis> subtiliter, a quibus esset
petendum, et adversarios minaciter terrere possemus et rem
gestam exponere et id, quod intenderemus, confirmare et,
quod contra diceretur, refellere, ad extremum deprecari
aliquid et conqueri, quibus in rebus omnis oratorum versaretur
facultas; et quod consuetudo exercitatioque intellegendi
prudentiam acueret atque eloquendi celeritatem
incitaret;
[sect. 91]
tum etiam exemplorum copia nitebatur. Nam
primum quasi dedita opera neminem scriptorem artis ne
mediocriter quidem disertum fuisse dicebat, cum repeteret
usque a Corace nescio quo et Tisia, quos artis illius inventores
et principes fuisse constaret; eloquentissimos autem
homines, qui ista nec didicissent nec omnino scire curassent,
innumerabilis quosdam nominabat; in quibus etiam, sive
ille inridens sive quod ita putaret atque ita audisset, me in
illo numero, qui illa non didicissem et tamen, ut ipse
dicebat, possem aliquid in dicendo, proferebat; quorum ego
alterum illi facile adsentiebar, nihil me didicisse, in altero
autem me inludi ab eo aut etiam ipsum errare arbitrabar.
[sect. 92]
Artem vero negabat esse ullam, nisi quae cognitis penitusque
perspectis et in unum exitum spectantibus et numquam
fallentibus rebus contineretur; haec autem omnia, quae
tractarentur ab oratoribus, dubia esse et incerta; quoniam
et dicerentur ab eis, qui omnia ea non plane tenerent, et
audirentur ab eis, quibus non scientia esset tradenda, sed
exigui temporis aut falsa aut certe obscura opinio.
[sect. 93]
Quid
multa? Sic mihi tum persuadere videbatur neque artificium
ullum esse dicendi neque quemquam posse, nisi qui illa,
quae a doctissimis hominibus in philosophia dicerentur,
cognosset, aut callide aut copiose dicere; in quibus Char-
madas solebat ingenium tuum, Crasse, vehementer admirari:
me sibi perfacilem in audiendo, te perpugnacem in disputando
esse visum.
[sect. 94]
Itaque ego hac eadem opinione adductus
scripsi etiam illud quodam in libello, qui me imprudente et
invito excidit et pervenit in manus hominum, disertos
cognosse me non nullos, eloquentem adhuc neminem, quod
eum statuebam disertum, qui posset satis acute atque
dilucide apud mediocris homines ex communi quadam
opinione hominum dicere, eloquentem vero, qui mirabilius
et magnificentius augere posset atque ornare quae vellet,
omnisque omnium rerum, quae ad dicendum pertinerent,
fontis animo ac memoria contineret. Id si est difficile
nobis, quod ante, quam ad discendum ingressi sumus,
obruimur ambitione et foro, sit tamen in re positum atque
natura:
[sect. 95]
ego enim, quantum auguror coniectura quantaque
ingenia in nostris hominibus esse video, non despero fore
aliquem aliquando, qui et studio acriore quam nos sumus
atque fuimus et otio ac facultate discendi maiore ac maturiore
et labore atque industria superiore, cum se ad
audiendum legendum scribendumque dederit, exsistat talis
orator, qualem quaerimus, qui iure non solum disertus, sed
etiam eloquens dici possit; qui tamen mea sententia aut
hic est iam Crassus aut, si quis pari fuerit ingenio pluraque
quam hic et audierit et lectitarit et scripserit, paulum huic
aliquid poterit addere.'
[sect. 96]
Hoc loco Sulpicius 'insperanti' inquit 'mihi et Cottae,
sed valde optanti utrique nostrum cecidit, ut in istum
sermonem, Crasse, delaberemini; nobis enim huc venientibus
satis iucundum fore videbatur, si, cum vos de rebus
aliis loqueremini, tamen nos aliquid ex sermone vestro
memoria dignum excipere possemus; ut vero penitus in
eam ipsam totius huius vel studi vel artifici vel facultatis
disputationem paene intimam veniretis, vix optandum nobis
videbatur.
[sect. 97]
Ego enim, qui ab ineunte aetate incensus essem
studio utriusque vestrum, Crassi vero etiam amore, cum ab
eo nusquam discederem, verbum ex eo numquam elicere
potui de vi ac ratione dicendi, cum et per me ipsum egissem
et per Drusum saepe temptassem; quo in genere tu,
Antoni,vere loquarnumquam mihi percontanti aut quaerenti
aliquid defuisti et persaepe me, quae soleres in dicendo
observare, docuisti.
[sect. 98]
Nunc, quoniam uterque vestrum
patefecit earum ipsarum rerum aditum, quas quaerimus, et
quoniam princeps Crassus eius sermonis ordiendi fuit, date
nobis hanc veniam, ut ea, quae sentitis de omni genere
dicendi, subtiliter persequamini; quod quidem si erit a
vobis impetratum, magnam habebo, Crasse, huic palaestrae
et Tusculano tuo gratiam et longe Academiae illi ac Lycio
tuum hoc suburbanum gymnasium anteponam.'
[sect. 99]
Tum ille
'immo vero,' inquit 'Sulpici, rogemus Antonium, qui et
potest facere, quod requiris, et consuevit, ut te audio dicere:
nam me quidem [fateor semper] a genere hoc toto sermonis
refugisse et tibi cupienti atque instanti saepissime negasse,
[ut] tute paulo ante dixisti; quod ego non superbia neque
inhumanitate faciebam neque quod tuo studio rectissimo
atque optimo non obsequi vellem, praesertim cum te unum
ex omnibus ad dicendum maxime natum aptumque cognossem,
sed me hercule istius disputationis insolentia atque
earum rerum, quae quasi in arte traduntur, inscitia.'
[sect. 100]
Tum
Cotta 'quoniam [id,] quod difficillimum nobis videbatur, ut
omnino de his rebus, Crasse, loquerere, adsecuti sumus, de
reliquo iam nostra culpa fuerit, si te, nisi omnia, quae
percontati erimus, explicaris, dimiserimus.'
[sect. 101]
'De eis, credo,
rebus,' inquit Crassus 'ut in cretionibus scribi solet: qvibvs
sciam poteroqve.' Tum ille 'nam quod tu non poteris
aut nescies, quis nostrum tam impudens est qui se scire aut
posse postulet?' 'Iam vero ista condicione, dum mihi
liceat negare posse quod non potero et fateri nescire quod
nesciam, licet' inquit Crassus 'vestro arbitratu percontemini.'
[sect. 102]
'Atqui' inquit [Sulpicius] 'hoc ex te, de quo modo
Antonius exposuit, quid sentias, quaerimus, existimesne
artem aliquam esse dicendi?' 'Quid? mihi vos nunc'
inquit Crassus 'tamquam alicui Graeculo otioso et loquaci
et fortasse docto atque erudito quaestiunculam, de qua meo
arbitratu loquar, ponitis? Quando enim me ista curasse
aut cogitasse arbitramini et non semper inrisisse potius
eorum hominum impudentiam, qui cum in schola adsedissent,
ex magna hominum frequentia dicere iuberent, si quis
quid quaereret?
[sect. 103]
Quod primum ferunt Leontinum fecisse
Gorgiam, qui permagnum quiddam suscipere ac profiteri
videbatur, cum se ad omnia, de quibus quisque audire vellet,
esse paratum denuntiaret; postea vero vulgo hoc facere
coeperunt hodieque faciunt, ut nulla sit res neque tanta neque
tam improvisa neque tam nova, de qua se non omnia, quae
dici possint, profiteantur esse dicturos.
[sect. 104]
Quod si te, Cotta,
arbitrarer aut te, Sulpici, de eis rebus audire velle, adduxissem
huc Graecum aliquem, qui nos istius modi disputationibus
delectaret; quod ne nunc quidem difficile factu est:
est enim apud M. Pisonem adulescentem [iam] huic studio
deditum, summo homo ingenio nostrique cupidissimus,
Peripateticus Staseas, homo nobis sane familiaris et, ut inter
homines peritos constare video, in illo suo genere omnium
princeps.'
[sect. 105]
'Quem tu mihi' inquit Mucius 'Staseam, quem
Peripateticum narras? Gerendus est tibi mos adulescentibus,
Crasse, qui non Graeci [alicuius] cotidianam loquaci-
tatem sine usu neque ex scholis cantilenam requirunt, sed
ex homine omnium sapientissimo atque eloquentissimo
atque ex eo, qui non in libellis, sed in maximis causis et in
hoc domicilio imperi et gloriae sit consilio linguaque
princeps, cuius vestigia persequi cupiunt, eius sententiam
sciscitantur.
[sect. 106]
Equidem te cum in dicendo semper putavi
deum, tum vero tibi numquam eloquentiae maiorem tribui
laudem quam humanitatis; qua nunc te uti vel maxime
decet neque defugere eam disputationem, ad quam te duo
excellentes ingeniis adulescentes cupiunt accedere.'
[sect. 107]
'Ego vero' inquit 'istis obsequi studeo neque gravabor
breviter meo more, quid quaque de re sentiam, dicere. Ac
primum illudquoniam auctoritatem tuam neglegere, Scaevola,
fas mihi non esse putorespondeo, mihi dicendi aut
nullam artem aut pertenuem videri, sed omnem esse contentionem
inter homines doctos in verbi controversia positam.
[sect. 108]
Nam si ars ita definitur, ut paulo ante exposuit Antonius, ex
rebus penitus perspectis planeque cognitis atque ab opinionis
arbitrio seiunctis scientiaque comprehensis, non mihi videtur
ars oratoris esse ulla; sunt enim varia et ad vulgarem
popularemque sensum accommodata omnia genera huius
forensis nostrae dictionis.
[sect. 109]
Sin autem ea, quae observata
sunt in usu ac tractatione dicendi, haec ab hominibus
callidis ac peritis animadversa ac notata, verbis definita,
generibus inlustrata, partibus distributa suntid quod video
potuisse fieri, non intellego, quam ob rem non, si minus
illa subtili definitione, at hac vulgari opinione ars esse
videatur. Sed sive est ars sive artis quaedam similitudo,
non est ea quidem neglegenda; verum intellegendum est
alia quaedam ad consequendam eloquentiam esse maiora.'
[sect. 110]
Tum Antonius vehementer se adsentiri Crasso dixit, quod
neque ita amplecteretur artem, ut ei solerent, qui omnem
vim dicendi in arte ponerent, neque rursus eam totam,
sicut plerique philosophi facerent, repudiaret. 'Sed existimo'
inquit 'gratum te his, Crasse, facturum, si ista
exposueris quae putas ad dicendum plus quam ipsam
artem posse prodesse.'
[sect. 111]
'Dicam equidem, quoniam institui,
petamque a vobis,' inquit 'ne has meas ineptias efferatis;
quamquam moderabor ipse, ne ut quidam magister atque
artifex, sed quasi unus ex togatorum numero atque ex
forensi usu homo mediocris neque omnino rudis videar non
ipse a me aliquid promisisse, sed fortuito in sermonem
vestrum incidisse.
[sect. 112]
Equidem cum peterem magistratum,
solebam in prensando dimittere a me Scaevolam, cum ita
ei dicerem, me velle esse ineptum, id erat, petere blandius,
quod, nisi inepte fieret, bene non posset fieri;hunc autem
esse unum hominem ex omnibus, quo praesente ego ineptum
esse me minime vellemquem quidem nunc mearum
ineptiarum testem et spectatorem fortuna constituit: nam
quid est ineptius quam de dicendo dicere, cum ipsum
dicere numquam sit non ineptum, nisi cum est necessarium?'
[sect. 113]
'Perge vero,' inquit 'Crasse,' Mucius; 'istam enim culpam,
quam vereris, ego praestabo.' 'Sic igitur' inquit 'sentio,'
Crassus 'naturam primum atque ingenium ad dicendum
vim adferre maximam; neque vero istis, de quibus paulo
ante dixit Antonius, scriptoribus artis rationem dicendi et
viam, sed naturam defuisse; nam et animi atque ingeni
celeres quidam motus esse debent, qui et ad excogitandum
acuti et ad explicandum ornandumque sint uberes et ad
memoriam firmi atque diuturni;
[sect. 114]
et si quis est qui haec
putet arte accipi posse,quod falsum est; praeclare enim
res se habeat, si haec accendi aut commoveri arte possint;
inseri quidem et donari ab arte non possunt; omnia sunt
enim illa dona naturaequid de illis dicam, quae certe cum
ipso homine nascuntur, linguae solutio, vocis sonus, latera,
vires, conformatio quaedam et figura totius oris et corporis?
[sect. 115]
Neque enim haec ita dico, ut ars aliquos limare non possit
neque enim ignoro, et quae bona sint, fieri meliora posse
doctrina, et, quae non optima, aliquo modo acui tamen et
corrigi posse, sed sunt quidam aut ita lingua haesitantes
aut ita voce absoni aut ita vultu motuque corporis vasti
atque agrestes, ut, etiam si ingeniis atque arte valeant, tamen
in oratorum numerum venire non possint; sunt autem
quidam ita in eisdem rebus habiles, ita naturae muneribus
ornati, ut non nati, sed ab aliquo deo ficti esse videantur.
[sect. 116]
Magnum quoddam est onus atque munus suscipere atque
profiteri se esse, omnibus silentibus, unum maximis de rebus
magno in conventu hominum audiendum; adest enim fere
nemo, quin acutius atque acrius vitia in dicente quam recta
videat; ita quicquid est, in quo offenditur, id etiam illa,
quae laudanda sunt, obruit.
[sect. 117]
Neque haec in eam sententiam
disputo, ut homines adulescentis, si quid naturale forte non
habeant, omnino a dicendi studio deterream: quis enim
non videt C. Coelio, aequali meo, magno honori fuisse,
homini novo, illam ipsam, quamcumque adsequi potuerat,
in dicendo mediocritatem? Quis vestrum aequalem, Q.
Varium, vastum hominem atque foedum, non intellegit illa
ipsa facultate, quamcumque habuit, magnam esse in civitate
gratiam consecutum?
[sect. 118]
Sed quia de oratore quaerimus,
fingendus est nobis oratione nostra detractis omnibus vitiis
orator atque omni laude cumulatus. Neque enim, si multitudo
litium, si varietas causarum, si haec turba et barbaria
forensis dat locum vel vitiosissimis oratoribus, idcirco nos
hoc, quod quaerimus, omittemus. Itaque in eis artibus, in
quibus non utilitas quaeritur necessaria, sed animi libera
quaedam oblectatio, quam diligenter et quam prope fastidiose
iudicamus! Nullae enim lites neque controversiae
sunt, quae cogant homines sicut in foro non bonos oratores,
item in theatro actores malos perpeti.
[sect. 119]
Est igitur oratori
diligenter providendum, non uti eis satis faciat, quibus
necesse est, sed ut eis admirabilis esse videatur, quibus
libere liceat iudicare; ac, si quaeritis, plane quid sentiam
enuntiabo apud homines familiarissimos, quod adhuc semper
tacui et tacendum putavi: mihi etiam qui optime dicunt
quique id facillime atque ornatissime facere possunt, tamen,
nisi timide ad dicendum accedunt et in ordienda oratione
perturbantur, paene impudentes videntur,tametsi id accidere
non potest;
[sect. 120]
ut enim quisque optime dicit, ita
maxime dicendi difficultatem variosque eventus orationis
exspectationemque hominum pertimescit;qui vero nihil
potest dignum re, dignum nomine oratoris, dignum hominum
auribus efficere atque edere, is mihi, etiam si commovetur in
dicendo, tamen impudens videtur; non enim pudendo, sed
non faciendo id, quod non decet, impudentiae nomen
effugere debemus;
[sect. 121]
quem vero non pudet,id quod in
plerisque videohunc ego non reprehensione solum, sed
etiam poena dignum puto. Equidem et in vobis animum
advertere soleo et in me ipso saepissime experior, ut et
exalbescam in principiis dicendi et tota mente atque artubus
omnibus contremiscam; adulescentulus vero sic initio
accusationis exanimatus sum, ut hoc summum beneficium
Q. Maximo debuerim, quod continuo consilium dimiserit,
simul ac me fractum ac debilitatum metu viderit.'
[sect. 122]
Hic
omnes adsensi significare inter sese et conloqui coeperunt;
fuit enim mirificus quidam in Crasso pudor, qui tamen non
modo non obesset eius orationi, sed etiam probitatis commendatione
prodesset. Tum Antonius 'saepe, ut dicis,'
inquit 'animadverti, Crasse, et te et ceteros summos oratores,
quamquam tibi par mea sententia nemo umquam fuit, in
dicendi exordio permoveri;
[sect. 123]
cuius quidem rei cum causam
quaererem, quidnam esset cur, ut in quoque oratore
plurimum esset, ita maxime is pertimesceret, has causas
inveniebam duas: unam, quod intellegerent ei, quos usus
ac natura docuisset, non numquam summis oratoribus non
satis ex sententia eventum dicendi procedere; ita non
iniuria, quotienscumque dicerent, id, quod aliquando posset
[sect. 124]
accidere, ne illo ipso <tempore> accideret, timere; altera est
haec, de qua queri saepe soleo; quod ceterarum homines
artium spectati et probati, si quando aliquid minus bene
fecerunt quam solent, aut noluisse aut valetudine impediti
non potuisse consequi id, quod scirent, putantur: "noluit"
inquiunt "hodie agere Roscius," aut "crudior fuit"; oratoris
peccatum, si quod est animadversum, stultitiae peccatum
videtur;
[sect. 125]
stultitia autem excusationem non habet,
quia nemo videtur, aut quia crudus fuerit aut quod ita
maluerit, stultus fuisse; quo etiam gravius iudicium in
dicendo subimus: quotiens enim dicimus, totiens de nobis
iudicatur, et, qui semel in gestu peccavit, non continuo
existimatur nescire gestum, cuius autem in dicendo quid
reprehensum est, aut aeterna in eo aut certe diuturna valet
opinio tarditatis.
[sect. 126]
Illud vero, quod a te dictum est, esse
permulta, quae orator a natura nisi haberet, non multum
a magistro adiuvaretur, valde tibi adsentior inque eo vel
maxime probavi summum illum doctorem, Alabandensem
Apollonium, qui cum mercede doceret, tamen non patiebatur
eos, quos iudicabat non posse oratores evadere,
operam apud sese perdere, dimittebatque et ad quam
quemque artem putabat esse aptum, ad eam impellere
atque hortari solebat.
[sect. 127]
Satis est enim in ceteris artificiis
percipiendis tantum modo similem esse hominis et id, quod
tradatur vel etiam inculcetur, si qui forte sit tardior, posse
percipere animo et memoria custodire; non quaeritur
mobilitas linguae, non celeritas verborum, non denique ea,
quae nobis non possumus fingere, facies, vultus, sonus:
[sect. 128]
in
oratore autem acumen dialecticorum, sententiae philosophorum,
verba prope poetarum, memoria iuris consultorum,
vox tragoedorum, gestus paene summorum actorum est
requirendus; quam ob rem nihil in hominum genere rarius
perfecto oratore inveniri potest; quae enim, singularum
rerum artifices singula si mediocriter adepti sunt, probantur,
ea nisi omnia sunt in oratore summa, probari non possunt.'
[sect. 129]
Tum Crassus 'atqui vide' inquit 'in artificio perquam tenui
et levi quanto plus adhibeatur diligentiae, quam in hac re,
quam constat esse maximam: saepe enim soleo audire
Roscium, cum ita dicat, se adhuc reperire discipulum, quem
quidem probaret, potuisse neminem, non quo non essent
quidam probabiles, sed quia, si aliquid modo esset viti, id
ferre ipse non posset; nihil est enim tam insigne nec tam
ad diuturnitatem memoriae stabile quam id, in quo aliquid
offenderis.
[sect. 130]
Itaque ut ad hanc similitudinem huius histrionis
oratoriam laudem dirigamus, videtisne quam nihil ab eo
nisi perfecte, nihil nisi cum summa venustate fiat, nisi ita,
ut deceat et uti omnis moveat atque delectet? Itaque hoc
iam diu est consecutus, ut, in quo quisque artificio excelleret,
is in suo genere Roscius diceretur. Hanc ego absolutionem
perfectionemque in oratore desiderans, a qua ipse
longe absum, facio impudenter; mihi enim volo ignosci,
ceteris ipse non ignosco; nam qui non potest, qui vitiose
facit, quem denique non decet, hunc, ut Apollonius iubebat,
ad id, quod facere possit, detrudendum puto.'
[sect. 131]
'Num tu
igitur' inquit Sulpicius 'me aut hunc Cottam ius civile aut
rem militarem iubes discere? Nam quis ad ista summa
atque in omni genere perfecta potest pervenire?' Tum
ille 'ego vero,' inquit 'quod in vobis egregiam quandam ac
praeclaram indolem ad dicendum esse cognovi, idcirco haec
exposui omnia; nec magis ad eos deterrendos, qui non
possent, quam ad vos, qui possetis, exacuendos accommodavi
orationem meam; et quamquam in utroque vestrum
summum esse ingenium studiumque perspexi, tamen haec,
quae sunt in specie posita, de quibus plura fortasse dixi,
quam solent Graeci dicere, in te, Sulpici, divina sunt;
[sect. 132]
ego
enim neminem nec motu corporis neque ipso habitu atque
forma aptiorem nec voce pleniorem aut suaviorem mihi
videor audisse; quae quibus a natura minora data sunt,
tamen illud adsequi possunt, ut eis, quae habent, modice
et scienter utantur et ut ne dedeceat. Id enim est maxime
vitandum et de hoc uno minime est facile praecipere non
mihi modo, qui sicut unus paterfamilias his de rebus loquor,
sed etiam ipsi illi Roscio, quem saepe audio dicere caput
esse artis decere, quod tamen unum id esse, quod tradi arte
non possit.
[sect. 133]
Sed, si placet, sermonem alio transferamus et
nostro more aliquando, non rhetorico, loquamur.' 'Minime
vero,' inquit Cotta; 'nunc enim te iam exoremus necesse
est, quoniam retines nos in hoc studio nec ad aliam dimittis
artem, ut nobis explices, quicquid est istud, quod tu in
dicendo potes;neque enim sumus nimis avidi; ista tua
mediocri eloquentia contenti sumusidque ex te quaerimus,
(ut ne plus nos adsequamur, quam quantulum tu in dicendo
adsecutus es), quoniam, quae a natura expetenda sunt, ea
dicis non nimis deesse nobis, quid praeterea esse adsumendum
putes?'
[sect. 134]
Tum Crassus adridens 'quid censes,' inquit
'Cotta, nisi studium et ardorem quendam amoris? sine quo
cum in vita nihil quisquam egregium, tum certe hoc, quod
tu expetis, nemo umquam adsequetur. Neque vero vos ad
eam rem video esse cohortandos, quos, cum mihi quoque
sitis molesti, nimis etiam flagrare intellego cupiditate.
[sect. 135]
Sed
profecto studia nihil prosunt perveniendi aliquo, nisi illud,
quod eo, quo intendas, ferat deducatque, cognoris. Qua re
quoniam mihi levius quoddam onus imponitis neque ex me
de oratoris arte, sed de hac mea, quantulacumque est, facultate
quaeritis, exponam vobis non quandam aut perreconditam
aut valde difficilem aut magnificam aut gravem
rationem consuetudinis meae, qua quondam solitus sum uti,
cum mihi in isto studio versari adulescenti licebat.'
[sect. 136]
Tum
Sulpicius 'o diem, Cotta, nobis' inquit 'optatum! Quod
enim neque precibus umquam nec insidiando nec speculando
adsequi potui, ut, quid Crassus ageret meditandi aut
dicendi causa, non modo videre mihi, sed ex eius scriptore
et lectore Diphilo suspicari liceret, id spero nos esse adeptos
omniaque iam ex ipso, quae diu cupimus, cognituros.'
[sect. 137]
Tum Crassus 'atqui arbitror, Sulpici, cum audieris, non
tam te haec admiraturum, quae dixero, quam existimaturum
tum, cum ea audire cupiebas, causam cur cuperes non fuisse;
nihil enim dicam reconditum, nihil exspectatione vestra dignum,
nihil aut inauditum vobis aut cuiquam novum. Nam
principio, id quod est homine ingenuo liberaliterque educato
dignum, non negabo me ista omnium communia et contrita
praecepta didicisse: primum oratoris officium esse dicere ad
persuadendum accommodate;
[sect. 138]
deinde esse omnem orationem
aut de infinitae rei quaestione sine designatione personarum
et temporum aut de re certis in personis ac temporibus locata;
[sect. 139]
in utraque autem re quicquid in controversiam veniat, in eo
quaeri solere aut factumne sit aut, si est factum, quale sit aut
etiam quo nomine vocetur aut, quod non nulli addunt, rectene factum esse videatur;
[sect. 140]
exsistere autem controversias
etiam ex scripti interpretatione, in quo aut ambigue quid
sit scriptum aut contrarie aut ita, ut a sententia scriptura dissentiat;
his autem omnibus partibus subiecta quaedam esse
argumenta propria.
[sect. 141]
Sed causarum, quae sint a communi
quaestione seiunctae, partim in iudiciis versari, partim in
deliberationibus; esse etiam genus tertium, quod in laudandis
aut vituperandis hominibus poneretur; certosque esse
locos, quibus in iudiciis uteremur, in quibus aequitas quaereretur;
alios in deliberationibus, quae omnes ad utilitatem
dirigerentur eorum quibus consilium daremus; alios item in
laudationibus, in quibus ad personarum dignitatem omnia
referrentur;
[sect. 142]
cumque esset omnis oratoris vis ac facultas in
quinque partis distributa, ut deberet reperire primum quid
diceret, deinde inventa non solum ordine, sed etiam momento
quodam atque iudicio dispensare atque componere;
tum ea denique vestire atque ornare oratione; post memoria
saepire; ad extremum agere cum dignitate ac venustate.
[sect. 143]
Etiam illa cognoram et acceperam, ante quam de re diceremus,
initio conciliandos eorum esse animos, qui audirent;
deinde rem demonstrandam; postea controversiam constituendam;
tum id, quod nos intenderemus, confirmandum;
post, quae contra dicerentur, refellenda; extrema autem
oratione ea, quae pro nobis essent, amplificanda et augenda,
quaeque essent pro adversariis, infirmanda atque frangenda.
[sect. 144]
Audieram etiam quae de orationis ipsius ornamentis traderentur,
in qua praecipitur primum, ut pure et Latine
loquamur, deinde ut plane et dilucide, tum ut ornate, post
ad rerum dignitatem apte et quasi decore; singularumque
rerum praecepta cognoram.
[sect. 145]
Quin etiam, quae maxime propria
essent naturae, tamen his ipsis artem adhiberi videram;
nam de actione et de memoria quaedam brevia, sed magna
cum exercitatione praecepta gustaram. In his enim fere
rebus omnis istorum artificum doctrina versatur, quam ego
si nihil dicam adiuvare, mentiar; habet enim quaedam
quasi ad commonendum oratorem, quo quidque referat et
quo intuens ab eo, quodcumque sibi proposuerit, minus
aberret.
[sect. 146]
Verum ego hanc vim intellego esse in praeceptis
omnibus, non ut ea secuti oratores eloquentiae laudem sint
adepti, sed, quae sua sponte homines eloquentes facerent,
ea quosdam observasse atque collegisse; sic esse non eloquentiam
ex artificio, sed artificium ex eloquentia natum;
quod tamen, ut ante dixi, non eicio; est enim, etiam si
minus necessarium ad bene dicendum, tamen ad cognoscendum
non inliberale;
[sect. 147]
et exercitatio quaedam suscipienda
vobis est; quamquam vos quidem iam pridem estis in
cursu: sed eis, qui ingrediuntur in stadium, quique ea,
quae agenda sunt in foro tamquam in acie, possunt etiam
nunc exercitatione quasi ludicra praediscere ac meditari.'
[sect. 148]
'Hanc ipsam' inquit Sulpicius 'nosse volumus; ac tamen
ista, quae abs te breviter de arte decursa sunt, audire cupimus,
quamquam sunt nobis quoque non inaudita; verum
illa mox; nunc de ipsa exercitatione quid sentias quaerimus.'
[sect. 149]
'Equidem probo ista,' Crassus inquit 'quae vos facere
soletis, ut, causa aliqua posita consimili causarum earum,
quae in forum deferuntur, dicatis quam maxime ad veritatem
accommodate; sed plerique in hoc vocem modo, neque
eam scienter, et viris exercent suas et linguae celeritatem
incitant verborumque frequentia delectantur; in quo fallit
eos, quod audierunt, dicendo homines, ut dicant, efficere
solere;
[sect. 150]
vere enim etiam illud dicitur, perverse dicere homines
perverse dicendo facillime consequi. Quam ob rem
in istis ipsis exercitationibus, etsi utile est etiam subito saepe
dicere, tamen illud utilius, sumpto spatio ad cogitandum
paratius atque accuratius dicere. Caput autem est, quod,
ut vere dicam, minime facimus (est enim magni laboris,
quem plerique fugimus), quam plurimum scribere. Stilus
optimus et praestantissimus dicendi effector ac magister;
neque iniuria; nam si subitam et fortuitam orationem commentatio
et cogitatio facile vincit, hanc ipsam profecto adsidua
ac diligens scriptura superabit.
[sect. 151]
Omnes enim, sive artis
sunt loci sive ingeni cuiusdam ac prudentiae, qui modo
insunt in ea re, de qua scribimus, anquirentibus nobis omnique
acie ingeni contemplantibus ostendunt se et occurrunt;
omnesque sententiae verbaque omnia, quae sunt cuiusque
generis maxime inlustria, sub acumen stili subeant et succedant
necesse est; tum ipsa conlocatio conformatioque
verborum perficitur in scribendo, non poetico, sed quodam
oratorio numero et modo.
[sect. 152]
Haec sunt, quae clamores et
admirationes in bonis oratoribus efficiunt; neque ea quisquam,
nisi diu multumque scriptitarit, etiam si vehementissime
se in his subitis dictionibus exercuerit, consequetur;
et qui a scribendi consuetudine ad dicendum venit, hanc
adfert facultatem, ut, etiam subito si dicat, tamen illa, quae
dicantur, similia scriptorum esse videantur; atque etiam, si
quando in dicendo scriptum attulerit aliquid, cum ab eo
discesserit, reliqua similis oratio consequetur;
[sect. 153]
ut concitato
navigio, cum remiges inhibuerunt, retinet tamen ipsa navis
motum et cursum suum intermisso impetu pulsuque remorum,
sic in oratione perpetua, cum scripta deficiunt, parem
tamen obtinet oratio reliqua cursum scriptorum similitudine
et vi concitata.
[sect. 154]
In cotidianis autem commentationibus
equidem mihi adulescentulus proponere solebam illam exercitationem
maxime, qua C. Carbonem nostrum illum inimicum
solitum esse uti sciebam, ut aut versibus propositis
quam maxime gravibus aut oratione aliqua lecta ad eum
finem, quem memoria possem comprehendere, eam rem
ipsam, quam legissem, verbis aliis quam maxime possem
lectis, pronuntiarem; sed post animadverti hoc esse in hoc
viti, quod ea verba, quae maxime cuiusque rei propria quaeque
essent ornatissima atque optima, occupasset aut Ennius,
si ad eius versus me exercerem, aut Gracchus, si eius orationem
mihi forte proposuissem: ita, si eisdem verbis uterer,
nihil prodesse; si aliis, etiam obesse, cum minus idoneis
uti consuescerem.
[sect. 155]
Postea mihi placuit, eoque sum usus
adulescens, ut summorum oratorum Graecas orationes explicarem,
quibus lectis hoc adsequebar, ut, cum ea, quae
legeram Graece, Latine redderem, non solum optimis verbis
uterer et tamen usitatis, sed etiam exprimerem quaedam
verba imitando, quae nova nostris essent, dum modo essent
idonea.
[sect. 156]
Iam vocis et spiritus et totius corporis et ipsius
linguae motus et exercitationes non tam artis indigent quam
laboris; quibus in rebus habenda est ratio diligenter, quos
imitemur, quorum similes velimus esse. Intuendi nobis
sunt non solum oratores, sed etiam actores, ne mala consuetudine
ad aliquam deformitatem pravitatemque veniamus.
[sect. 157]
Exercenda est etiam memoria ediscendis ad verbum quam
plurimis et nostris scriptis et alienis; atque in ea exercitatione
non sane mihi displicet adhibere, si consueris, etiam
istam locorum simulacrorumque rationem, quae in arte
traditur. Educenda deinde dictio est ex hac domestica
exercitatione et umbratili medium in agmen, in pulverem,
in clamorem, in castra atque in aciem forensem; subeundus
visus hominum et periclitandae vires ingeni, et illa commentatio
inclusa in veritatis lucem proferenda est.
[sect. 158]
Legendi
etiam poetae, cognoscendae historiae, omnium bonarum
artium doctores atque scriptores eligendi et pervolutandi et
exercitationis causa laudandi, interpretandi, corrigendi, vitu-
perandi [refellendi]; disputandumque de omni re in contrarias
partis et, quicquid erit in quaque re, quod probabile
videri possit, eliciendum [atque dicendum];
[sect. 159]
perdiscendum
ius civile, cognoscendae leges, percipienda omnis antiquitas,
senatoria consuetudo, disciplina rei publicae, iura sociorum,
foedera, pactiones, causa imperi cognoscenda est; libandus
est etiam ex omni genere urbanitatis facetiarum quidam
lepos, quo tamquam sale perspergatur omnis oratio. Effudi
vobis omnia quae sentiebam, quae fortasse, quemcumque
patremfamilias adripuissetis ex aliquo circulo, eadem vobis
percontantibus respondisset.'
[sect. 160]
Haec cum Crassus dixisset, silentium est consecutum;
sed quamquam satis eis, qui aderant, ad id, quod erat propositum,
dictum videbatur, tamen sentiebant celerius esse
multo quam ipsi vellent ab eo peroratum. Tum Scaevola
'quid est, Cotta?' inquit 'quid tacetis? Nihilne vobis in
mentem venit, quod praeterea ab Crasso requiratis?'
[sect. 161]
'Id
me hercule' inquit 'ipsum attendo: tantus enim cursus verborum
fuit et sic evolavit oratio, ut eius vim et incitationem
aspexerim, vestigia ingressumque vix viderim, et tamquam
in aliquam locupletem ac refertam domum venerim, non
explicata veste neque proposito argento neque tabulis et
signis propalam conlocatis, sed his omnibus multis magnificisque
rebus constructis ac reconditis; sic modo in oratione
Crassi divitias atque ornamenta eius ingeni per quaedam
involucra atque integumenta perspexi, sed ea contemplari
cum cuperem, vix aspiciendi potestas fuit; itaque nec hoc
possum dicere, me omnino ignorare, quid possideat, neque
plane nosse atque vidisse.'
[sect. 162]
'Quin tu igitur facis idem,'
inquit Scaevola 'quod faceres, si in aliquam domum plenam
ornamentorum villamve venisses? Si ea seposita, ut dicis,
essent, tu, qui valde spectandi cupidus esses, non dubitares
rogare dominum, ut proferri iuberet, praesertim si esset
familiaris: similiter nunc petes a Crasso, ut illam copiam
ornamentorum suorum, quam constructam uno in loco quasi
per transennam praetereuntes strictim aspeximus, in lucem
proferat et suo quidque in loco conlocet.'
[sect. 163]
'Ego vero' inquit
Cotta 'a te peto, Scaevola:me enim et hunc Sulpicium
impedit pudor ab homine omnium gravissimo, qui genus
huius modi disputationis semper contempserit, haec, quae
isti forsitan puerorum elementa videantur, exquirere:sed
tu hanc nobis veniam, Scaevola, da, et perfice, ut Crassus
haec, quae coartavit et peranguste refersit in oratione sua,
dilatet nobis atque explicet.'
[sect. 164]
'Ego me hercule' inquit Mucius
'antea vestra magis hoc causa volebam, quam mea; neque
enim tanto opere hanc a Crasso disputationem desiderabam,
quanto opere eius in causis oratione delector; nunc vero,
Crasse, mea quoque te iam causa rogo, ut, quoniam tantum
habemus oti, quantum iam diu nobis non contigit, ne graveris
exaedificare id opus, quod instituisti: formam enim
totius negoti opinione meliorem maioremque video, quam
vehementer probo.'
[sect. 165]
'Enimvero' inquit Crassus 'mirari satis
non queo etiam te haec, Scaevola, desiderare, quae neque
ego ita teneo, uti ei, qui docent, neque sunt eius generis,
ut, si optime tenerem, digna essent ista sapientia ac tuis
auribus.' 'Ain tu?' inquit ille: 'si de istis communibus et
pervagatis vix huic aetati audiendum putas, etiamne illa
neglegere possumus, quae tu oratori cognoscenda esse dixisti,
de naturis hominum, de moribus, de rationibus eis, quibus
hominum mentes et incitarentur et reprimerentur, de historia,
de antiquitate, de administratione rei publicae, denique de
nostro ipso iure civili? Hanc enim ego omnem scientiam
et copiam rerum in tua prudentia sciebam inesse; in oratoris
vero instrumento tam lautam supellectilem numquam
videram.'
[sect. 166]
'Potes igitur,' inquit Crassus 'ut alia omittam
innumerabilia et immensa et ad ipsum tuum ius civile
veniam, oratores putare eos, quos multas horas exspectavit,
cum in campum properaret, et ridens et stomachans P. Scaevola,
cum Hypsaeus maxima voce, plurimis verbis a M. Crasso
praetore contenderet, ut ei, quem defendebat, causa cadere
liceret, Cn. autem Octavius, homo consularis, non minus
longa oratione recusaret, ne adversarius causa caderet ac ne
is, pro quo ipse diceret, turpi tutelae iudicio atque omni
molestia stultitia adversarii liberaretur?'
[sect. 167]
'Ego vero istos,'
inquit'memini enim mihi narrare Muciumnon modo
oratoris nomine sed ne foro quidem dignos vix putarim.'
'Atqui non defuit illis patronis' inquit Crassus 'eloquentia
neque dicendi ratio aut copia, sed iuris civilis scientia: quod
alter plus lege agendo petebat, quam quantum lex in xii
tabulis permiserat, quod cum impetrasset, causa caderet;
alter iniquum putabat plus secum agi, quam quod erat in
actione; neque intellegebat, si ita esset actum, litem adversarium
perditurum.
[sect. 168]
Quid? in his paucis diebus nonne
nobis in tribunali Q. Pompei praetoris urbani familiaris
nostri sedentibus homo ex numero disertorum postulabat,
ut illi, unde peteretur, vetus atque usitata exceptio daretur
cvivs pecvniae dies fvisset? quod petitoris causa comparatum
esse non intellegebat, ut, si ille infitiator probasset
iudici ante petitam esse pecuniam, quam esset coepta deberi,
petitor rursus cum peteret, ne exceptione excluderetur, qvod
ea res in ivdicivm ante venisset.
[sect. 169]
Quid ergo hoc fieri
turpius aut dici potest, quam eum, qui hanc personam susceperit,
ut amicorum controversias causasque tueatur, laborantibus
succurrat, aegris medeatur, adflictos excitet, hunc
in minimis tenuissimisque rebus ita labi, ut aliis miserandus,
aliis inridendus esse videatur?
[sect. 170]
Equidem propinquum nostrum
P. Crassum [illum Divitem] cum multis aliis rebus
elegantem hominem et ornatum tum praecipue in hoc efferendum
et laudandum puto, quod, cum P. Scaevolae frater
esset, solitus est ei persaepe dicere neque illum in iure civili
satis [illi arti] facere posse, nisi dicendi copiam adsumpsisset
quod quidem hic, qui mecum consul fuit, filius eius est
consecutusneque se ante causas amicorum tractare atque
agere coepisse, quam ius civile didicisset.
[sect. 171]
Quid vero ille
[M.] Cato? Nonne et eloquentia tanta fuit, quantam illa
tempora atque illa aetas in hac civitate ferre maximam
potuit, et iuris civilis omnium peritissimus? Verecundius
hac de re iam dudum loquor, quod adest vir in dicendo
summus, quem ego unum oratorem maxime admiror; sed
tamen idem hoc semper ius civile contempsit.
[sect. 172]
Verum,
quoniam sententiae atque opinionis meae voluistis esse participes,
nihil occultabo et, quoad potero, vobis exponam,
quid de quaque re sentiam. Antoni incredibilis quaedam
et prope singularis et divina vis ingeni videtur, etiam si
hac scientia iuris nudata sit, posse se facile ceteris armis
prudentiae tueri atque defendere; quam ob rem hic nobis
sit exceptus; ceteros vero non dubitabo primum inertiae
condemnare sententia mea, post etiam impudentiae;
[sect. 173]
nam
volitare in foro, haerere in iure ac praetorum tribunalibus,
iudicia privata magnarum rerum obire, in quibus saepe non
de facto, sed de aequitate ac iure certetur, iactare se in
causis centumviralibus, in quibus usucapionum, tutelarum,
gentilitatum, agnationum, adluvionum, circumluvionum, nexorum,
mancipiorum, parietum, luminum, stillicidiorum, testamentorum
ruptorum aut ratorum, ceterarumque rerum
innumerabilium iura versentur, cum omnino, quid suum,
quid alienum, qua re denique civis aut peregrinus, servus
aut liber quispiam sit, ignoret, insignis est impudentiae.
[sect. 174]
Illa vero deridenda adrogantia est, in minoribus navigiis
rudem esse se confiteri, quinqueremis autem aut etiam
maiores gubernare didicisse. Tu mihi cum in circulo decipiare
adversari stipulatiuncula et cum obsignes tabellas
clientis tui, quibus in tabellis id sit scriptum, quo ille capiatur,
ego tibi ullam causam maiorem committendam putem?
Citius hercule is, qui duorum scalmorum naviculam in portu
everterit, in Euxino ponto Argonautarum navem gubernarit.
[sect. 175]
Quid? si ne parvae quidem causae sunt, sed saepe maximae,
in quibus certatur de iure civili, quod tandem os est eius
patroni, qui ad eas causas sine ulla scientia iuris audet accedere?
Quae potuit igitur esse causa maior, quam illius
militis? de cuius morte cum domum falsus ab exercitu
nuntius venisset et pater eius re credita testamentum mutasset
et, quem ei visum esset, fecisset heredem essetque
ipse mortuus, res delata est ad centumviros, cum miles
domum revenisset egissetque lege in hereditatem paternam
testamento exheres filius. [Nempe] in ea causa quaesitum
est de iure civili, possetne paternorum bonorum exheres esse
filius, quem pater testamento neque heredem neque exheredem
scripsisset nominatim.
[sect. 176]
Quid? qua de re inter
Marcellos et Claudios patricios centumviri iudicarunt, cum
Marcelli ab liberti filio stirpe, Claudii patricii eiusdem hominis
hereditatem gente ad se redisse dicerent, nonne in ea
causa fuit oratoribus de toto stirpis et gentilitatis iure dicendum?
[sect. 177]
Quid? quod item in centumvirali iudicio certatum
esse accepimus, cum Romam in exsilium venisset, cui Romae
exsulare ius esset, si se ad aliquem quasi patronum applicavisset,
intestatoque esset mortuus, nonne in ea causa ius
applicationis obscurum sane et ignotum patefactum in iudicio
atque inlustratum est a patrono?
[sect. 178]
Quid? nuper, cum ego
C. Sergi Oratae contra hunc nostrum Antonium iudicio
privato causam defenderem, nonne omnis nostra in iure
versata defensio est? Cum enim M. Marius Gratidianus
aedis Oratae vendidisset neque servire quandam earum
aedium partem in mancipi lege dixisset, defendebamus,
quicquid fuisset incommodi in mancipio, id si venditor
scisset neque declarasset, praestare debere.
[sect. 179]
Quo quidem in
genere familiaris noster M. Buculeius, homo neque meo
iudicio stultus et suo valde sapiens et ab iuris studio non
abhorrens, simili [in re] quodam modo nuper erravit: nam
cum aedis L. Fufio venderet, in mancipio lumina, uti tum
essent, ita recepit; Fufius autem, simul atque aedificari
coeptum est in quadam parte urbis, quae modo ex illis
aedibus conspici posset, egit statim cum Buculeio, quod,
cuicumque particulae caeli officeretur, quamvis esset procul,
mutari lumina putabat.
[sect. 180]
Quid vero? clarissima M'. Curi
causa Marcique Coponi nuper apud centumviros quo
concursu hominum, qua exspectatione defensa est? Cum
Q. Scaevola, aequalis et conlega meus, homo omnium et
disciplina iuris civilis eruditissimus et ingenio prudentiaque
acutissimus et oratione maxime limatus atque subtilis atque,
ut ego soleo dicere, iuris peritorum eloquentissimus, eloquentium
iuris peritissimus, ex scripto testamentorum iura
defenderet negaretque, nisi postumus et natus et, ante quam
in suam tutelam veniret, mortuus esset, heredem eum esse
posse, qui esset secundum postumum et natum et mortuum
heres institutus; ego autem defenderem eum hac tum mente
fuisse, qui testamentum fecisset, ut, si filius non esset, qui in
suam tutelam veniret, M'. Curius esset heres, num destitit
uterque nostrum in ea causa in auctoritatibus, in exemplis,
in testamentorum formulis, hoc est, in medio iure civili
versari?
[sect. 181]
Omitto iam plura exempla causarum amplissimarum,
quae sunt innumerabilia: capitis nostri saepe potest
accidere ut causae versentur in iure. Etenim si C. Mancinum,
nobilissimum atque optimum virum atque consularem,
cum eum propter invidiam Numantini foederis pater patratus
ex s. c. Numantinis dedidisset eumque illi non recepissent
posteaque Mancinus domum revenisset neque in senatum
introire dubitasset, P. Rutilius, M. filius, tribunus plebis,
iussit educi, quod eum civem negaret esse, quia memoria sic
esset proditum, quem pater suus aut populus vendidisset aut
pater patratus dedidisset, ei nullum esse postliminium, quam
possumus reperire ex omnibus rebus civilibus causam contentionemque
maiorem quam de ordine, de civitate, de libertate,
de capite hominis consularis, praesertim cum haec non
in crimine aliquo, quod ille posset infitiari, sed in civili iure
consisteret?
[sect. 182]
Similique in genere, inferiore ordine, si quis
apud nos servisset ex populo foederato seseque liberasset
et postea domum revenisset, quaesitum est apud maiores
nostros, num is ad suos postliminio redisset et amisisset
hanc civitatem.
[sect. 183]
Quid? de libertate, quo iudicium gravius
esse nullum potest, nonne ex iure civili potest esse contentio,
cum quaeritur, is, qui domini voluntate census sit,
continuone, an, ubi lustrum sit conditum, liber sit? Quid?
quod usu memoria patrum venit, ut paterfamilias, qui ex
Hispania Romam venisset, cum uxorem praegnantem in
provincia reliquisset, Romae alteram duxisset neque nuntium
priori remisisset, mortuusque esset intestato et ex utraque
filius natus esset, mediocrisne res in contentionem adducta
est, cum quaereretur de duobus civium capitibus et de
puero, qui ex posteriore natus erat, et de eius matre, quae,
si iudicaretur certis quibusdam verbis, non novis nuptiis
fieri cum superiore divortium, in concubinae locum duceretur?
[sect. 184]
Haec igitur et horum similia iura suae civitatis
ignorantem erectum et celsum, alacri et prompto ore atque
vultu, huc atque illuc intuentem vagari cum magna caterva
toto foro, praesidium clientibus atque opem amicis et prope
cunctis civibus lucem ingeni et consili sui porrigentem atque
tendentem, nonne in primis flagitiosum putandum est?
[sect. 185]
Et quoniam de impudentia dixi, castigemus etiam segnitatem
hominum atque inertiam; nam si esset ista cognitio
iuris magna atque difficilis, tamen utilitatis magnitudo
deberet homines ad suscipiendum discendi laborem impellere:
sed, o di immortales, non dicerem hoc, audiente
Scaevola, nisi ipse dicere soleret nullius artis sibi faciliorem
cognitionem videri.
[sect. 186]
Quod quidem certis de causis a
plerisque aliter existimatur: primum, quia veteres illi, qui
huic scientiae praefuerunt, obtinendae atque augendae
potentiae suae causa pervulgari artem suam noluerunt;
deinde, postea quam est editum, expositis a Cn. Flavio
primum actionibus, nulli fuerunt, qui illa artificiose digesta
generatim componerent; nihil est enim, quod ad artem
redigi possit, nisi ille prius, qui illa tenet, quorum artem
instituere vult, habet illam scientiam, ut ex eis rebus, quarum
ars nondum sit, artem efficere possit.
[sect. 187]
Hoc video, dum
breviter voluerim dicere, dictum a me esse paulo obscurius;
sed experiar et dicam, si potero, planius. Omnia fere, quae
sunt conclusa nunc artibus, dispersa et dissipata quondam
fuerunt; ut in musicis numeri et voces et modi; in geometria
lineamenta, formae, intervalla, magnitudines; in
astrologia caeli conversio, ortus, obitus motusque siderum;
in grammaticis poetarum pertractatio, historiarum cognitio,
verborum interpretatio, pronuntiandi quidam sonus; in hac
denique ipsa ratione dicendi excogitare, ornare, disponere,
meminisse, agere, ignota quondam omnibus et diffusa late
videbantur.
[sect. 188]
Adhibita est igitur ars quaedam extrinsecus ex
alio genere quodam, quod sibi totum philosophi adsumunt,
quae rem dissolutam divulsamque conglutinaret et ratione
quadam constringeret. Sit ergo in iure civili finis hic:
legitimae atque usitatae in rebus causisque civium aequabilitatis
conservatio.
[sect. 189]
Tum sunt notanda genera et ad certum
numerum paucitatemque revocanda. Genus autem id est,
quod sui similis communione quadam, specie autem differentis,
duas aut pluris complectitur partis; partes autem
sunt, quae generibus eis, ex quibus manant, subiciuntur;
omniaque, quae sunt vel generum vel partium nomina,
definitionibus, quam vim habeant, est exprimendum; est
enim definitio rerum earum, quae sunt eius rei propriae,
quam definire volumus, brevis et circumscripta quaedam
explicatio.
[sect. 190]
Hisce ego rebus exempla adiungerem, nisi
apud quos haec haberetur oratio cernerem; nunc complectar,
quod proposui, brevi: si enim aut mihi facere
licuerit, quod iam diu cogito, aut alius quispiam aut me
impedito occuparit aut mortuo effecerit, ut primum omne
ius civile in genera digerat, quae perpauca sunt, deinde
eorum generum quasi quaedam membra dispertiat, tum
propriam cuiusque vim definitione declaret, perfectam
artem iuris civilis habebitis, magis magnam atque uberem
quam difficilem et obscuram.
[sect. 191]
Atque interea tamen, dum
haec, quae dispersa sunt, coguntur, vel passim licet carpentem
et conligentem undique repleri iusta iuris civilis
scientia. Nonne videtis equitem Romanum, hominem
acutissimo omnium ingenio, sed minime ceteris artibus
eruditum, C. Aculeonem, qui mecum vivit semperque vixit,
ita tenere ius civile, ut ei, cum ab hoc discesseritis, nemo de
eis, qui peritissimi sunt, anteponatur?
[sect. 192]
Omnia sunt enim
posita ante oculos, conlocata in usu cotidiano, in congressione
hominum atque in foro; neque ita multis litteris aut
voluminibus magnis continentur; eadem enim elata sunt
primum a pluribus, deinde paucis verbis commutatis etiam
ab eisdem scriptoribus scripta sunt saepius.
[sect. 193]
Accedit vero,
quo facilius percipi cognoscique ius civile possit, quod
minime plerique arbitrantur, mira quaedam in cognoscendo
suavitas et delectatio; nam, sive quem haec Aeliana studia
delectant, plurima est et in omni iure civili et in pontificum
libris et in xii tabulis antiquitatis effigies, quod et verborum
vetustas prisca cognoscitur et actionum genera quaedam
maiorum consuetudinem vitamque declarant; sive quem
civilis scientia, quam Scaevola non putat oratoris esse
propriam, sed cuiusdam ex alio genere prudentiae, totam
hanc descriptis omnibus civitatis utilitatibus ac partibus xii
tabulis contineri videbit: sive quem ista praepotens et
gloriosa philosophia delectat,dicam audaciushosce habet
fontis omnium disputationum suarum, qui iure civili et
legibus continentur: ex his enim et dignitatem maxime
expetendam videmus, cum vera virtus atque honestus
labor honoribus, praemiis, splendore decoratur, vitia autem
hominum atque fraudes damnis, ignominiis, vinclis, verberibus,
exsiliis, morte multantur;
[sect. 194]
et docemur non infinitis
concertationumque plenis disputationibus, sed auctoritate
nutuque legum domitas habere libidines, coercere omnis
cupiditates, nostra tueri, ab alienis mentis, oculos, manus
abstinere.
[sect. 195]
Fremant omnes licet, dicam quod sentio: bibliothecas
me hercule omnium philosophorum unus mihi
videtur xii tabularum libellus, si quis legum fontis et capita
viderit, et auctoritatis pondere et utilitatis ubertate superare.
[sect. 196]
Ac si nos, id quod maxime debet, nostra patria delectat,
cuius rei tanta est vis ac tanta natura, ut Ithacam illam in
asperrimis saxulis tamquam nidulum adfixam sapientissimus
vir immortalitati anteponeret, quo amore tandem inflammati
esse debemus in eius modi patriam, quae una in omnibus
terris domus est virtutis, imperi, dignitatis? Cuius primum
nobis mens, mos, disciplina nota esse debet, vel quia est
patria parens omnium nostrum, vel quia tanta sapientia
fuisse in iure constituendo putanda est quanta fuit in his
tantis opibus imperi comparandis.
[sect. 197]
Percipietis etiam illam
ex cognitione iuris laetitiam et voluptatem, quod, quantum
praestiterint nostri maiores prudentia ceteris gentibus, tum
facillime intellegetis, si cum illorum Lycurgo et Dracone et
Solone nostras leges conferre volueritis; incredibile est
enim, quam sit omne ius civile praeter hoc nostrum inconditum
ac paene ridiculum; de quo multa soleo in sermonibus
cotidianis dicere, cum hominum nostrorum prudentiam
ceteris omnibus et maxime Graecis antepono. His ego de
causis dixeram, Scaevola, eis, qui perfecti oratores esse
vellent, iuris civilis esse cognitionem necessariam.
[sect. 198]
Iam vero ipsa per sese quantum adferat eis, qui ei
praesunt, honoris, gratiae, dignitatis, quis ignorat? Itaque,
ut apud Graecos infimi homines mercedula adducti ministros
se praebent in iudiciis oratoribus, ei, qui apud illos
πραγματικοί vocantur, sic in nostra civitate contra amplissimus
quisque et clarissimus vir, ut ille, qui propter hanc
iuris civilis scientiam sic appellatus a summo poeta est:
egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus,
multique praeterea, qui, cum ingenio sibi auctore dignitatem
peperissent, perfecerunt ut in respondendo iure
auctoritate plus etiam quam ipso ingenio valerent.
[sect. 199]
Sene-
ctuti vero celebrandae et ornandae quod honestius potest
esse perfugium quam iuris interpretatio? Equidem mihi
hoc subsidium iam inde ab adulescentia comparavi, non
solum ad causarum usum forensem, sed etiam ad decus
atque ornamentum senectutis, ut, cum me vires, quod fere
iam tempus adventat, deficere coepissent, ista ab solitudine
domum meam vindicarem. Quid est enim praeclarius
quam honoribus et rei publicae muneribus perfunctum
senem posse suo iure dicere idem, quod apud Ennium dicat
ille Pythius Apollo, se esse eum, unde sibi, si non populi et
reges, at omnes sui cives consilium expetant,
summarum rerum incerti: quos ego ope mea
ex incertis certos compotesque consili
dimitto, ut ne res temere tractent turbidas:
[sect. 200]
est enim sine dubio domus iuris consulti totius oraculum
civitatis; testis est huiusce Q. Muci ianua et vestibulum,
quod in eius infirmissima valetudine adfectaque iam aetate
maxima cotidie frequentia civium ac summorum hominum
splendore celebratur.
[sect. 201]
Iam illa non longam orationem desiderant, quam ob rem
existimem publica quoque iura, quae sunt propria civitatis
atque imperi, tum monumenta rerum gestarum et vetustatis
exempla oratori nota esse debere; nam ut in rerum privatarum
causis atque iudiciis depromenda saepe oratio est ex
iure civili et idcirco, ut ante diximus, oratori iuris civilis
scientia necessaria est, sic in causis publicis iudiciorum,
contionum, senatus omnis haec et antiquitatis memoria et
publici iuris auctoritas et regendae rei publicae ratio ac
scientia tamquam aliqua materies eis oratoribus, qui versantur
in re publica, subiecta esse debet.
[sect. 202]
Non enim causidicum
nescio quem neque clamatorem aut rabulam hoc sermone
nostro conquirimus, sed eum virum, qui primum sit eius
artis antistes, cuius cum ipsa natura magnam homini facultatem
daret, <auctor> tamen esse deus putatur, ut id ipsum,
quod erat hominis proprium, non partum per nos, sed
divinitus ad nos delatum videretur; deinde, qui possit non
tam caduceo quam nomine oratoris ornatus incolumis vel
inter hostium tela versari; tum, qui scelus fraudemque
nocentis possit dicendo subicere odio civium supplicioque
constringere; idemque ingeni praesidio innocentiam iudiciorum
poena liberare; idemque languentem labentemque
populum aut ad decus excitare aut ab errore deducere aut
inflammare in improbos aut incitatum in bonos mitigare;
qui denique, quemcumque in animis hominum motum res
et causa postulet, eum dicendo vel excitare possit vel sedare.
[sect. 203]
Hanc vim si quis existimat aut ab eis, qui de dicendi ratione
scripserunt, expositam esse aut a me posse exponi tam
brevi, vehementer errat neque solum inscientiam meam sed
ne rerum quidem magnitudinem perspicit: equidem vobis,
quoniam ita voluistis, fontis, unde hauriretis, atque itinera
ipsa ita putavi esse demonstranda, non ut ipse dux essem,
quod et infinitum est et non necessarium, sed ut commonstrarem
tantum viam et, ut fieri solet, digitum ad fontis
intenderem.'
[sect. 204]
'Mihi vero' inquit Mucius 'satis superque abs te videtur
istorum studiis, si modo sunt studiosi, esse factum; nam, ut
Socratem illum solitum aiunt dicere perfectum sibi opus
esse, si qui satis esset concitatus cohortatione sua ad studium
cognoscendae percipiendaeque virtutis; quibus enim id
persuasum esset, ut nihil mallent esse se, quam bonos viros,
eis reliquam facilem esse doctrinam; sic ego intellego, si in
haec, quae patefecit oratione sua Crassus, intrare volueritis,
facillime vos ad ea, quae cupitis, perventuros, ab hoc aditu
ianuaque patefacta.'
[sect. 205]
'Nobis vero' inquit Sulpicius 'ista
sunt pergrata perque iucunda; sed pauca etiam requirimus
in primisque ea, quae valde breviter a te, Crasse, de ipsa
arte percursa sunt, cum illa te et non contemnere et didicisse
confiterere: ea si paulo latius dixeris, expleris omnem
exspectationem diuturni desideri nostri; nam nunc, quibus
studendum rebus esset accepimus, quod ipsum est tamen
magnum; sed vias earum rerum rationemque cupimus
cognoscere.'
[sect. 206]
'Quid si,' inquit Crassus 'quoniam ego, quo
facilius vos apud me tenerem, vestrae potius obsecutus sum
voluntati, quam aut consuetudini aut naturae meae, petimus
ab Antonio, ut ea, quae continet neque adhuc protulit, ex
quibus unum libellum sibi excidisse iam dudum questus
est, explicet nobis et illa dicendi mysteria enuntiet?' 'Ut
videtur,' inquit Sulpicius; 'nam Antonio dicente etiam
quid tu intellegas, sentiemus.'
[sect. 207]
'Peto igitur' inquit Crassus
'a te, quoniam id nobis, Antoni, hominibus id aetatis
oneris ab horum adulescentium studiis imponitur, ut exponas,
quid eis de rebus, quas a te quaeri vides, sentias.'
'Deprehensum equidem me' inquit Antonius 'plane video
atque sentio, non solum quod ea requiruntur a me, quorum
sum ignarus atque insolens, sed quia, quod in causis valde
fugere soleo, ne tibi, Crasse, succedam, id me nunc isti
vitare non sinunt;
[sect. 208]
verum hoc ingrediar ad ea, quae vultis,
audacius, quod idem mihi spero usu esse venturum in hac
disputatione, quod in dicendo solet, ut nulla exspectetur
ornata oratio: neque enim sum de arte dicturus, quam
numquam didici, sed de mea consuetudine; ipsaque illa,
quae in commentarium meum rettuli, sunt eius modi, non
aliqua mihi doctrina tradita, sed in rerum usu causisque
tractata; quae si vobis, hominibus eruditissimis, non probabuntur,
vestram iniquitatem accusatote, qui ex me ea
quaesieritis, quae ego nescirem; meam facilitatem laudatote,
cum vobis non meo iudicio, sed vestro studio inductus
non gravate respondero.'
[sect. 209]
Tum Crassus 'perge modo,'
inquit 'Antoni; nullum est enim periculum, ne quid tu
eloquare nisi ita prudenter, ut neminem nostrum paeniteat
ad hunc te sermonem impulisse.'
'Ego vero,' inquit, 'pergam et id faciam, quod in principio
fieri in omnibus disputationibus oportere censeo, ut,
quid illud sit, de quo disputetur, explanetur, ne vagari et
errare cogatur oratio, si ei, qui inter se dissenserint, non
idem [esse] illud, de quo agitur, intellegant.
[sect. 210]
Nam si forte
quaereretur quae esset ars imperatoris, constituendum
putarem principio, quis esset imperator; qui cum esset
constitutus administrator quidam belli gerendi, tum adiungeremus
de exercitu, de castris, de agminibus, de signorum
conlationibus, de oppidorum oppugnationibus, de commeatu,
de insidiis faciendis atque vitandis, de reliquis rebus, quae
essent propriae belli administrandi; quarum qui essent animo
et scientia compotes, eos esse imperatores dicerem, utererque
exemplis Africanorum et Maximorum, Epaminondam atque
Hannibalem atque eius generis homines nominarem.
[sect. 211]
Sin
autem quaereremus quis esset is, qui ad rem publicam
moderandam usum et scientiam et studium suum contulisset,
definirem hoc modo: qui quibus rebus utilitas rei
publicae pareretur augereturque, teneret eisque uteretur,
hunc rei publicae rectorem et consili publici auctorem esse
habendum, praedicaremque P. Lentulum principem illum
et Ti. Gracchum patrem et Q. Metellum et P. Africanum et
C. Laelium et innumerabilis alios cum ex nostra civitate tum
ex ceteris.
[sect. 212]
Sin autem quaereretur quisnam iuris consultus
vere nominaretur, eum dicerem, qui legum et consuetudinis
eius, qua privati in civitate uterentur, et ad respondendum
et ad agendum et ad cavendum peritus esset, et ex eo
genere Sex. Aelium, M'. Manilium, P. Mucium nominarem.
Atque, ut iam ad leviora artium studia veniam, si musicus,
si grammaticus, si poeta quaeratur, possim similiter explicare,
quid eorum quisque profiteatur et quo non amplius
ab quoque sit postulandum. Philosophi denique ipsius,
qui de sua vi ac sapientia unus omnia paene profitetur, est
tamen quaedam descriptio, ut is, qui studeat omnium rerum
divinarum atque humanarum vim naturam causasque nosse
et omnem bene vivendi rationem tenere et persequi, nomine
hoc appelletur.
[sect. 213]
Oratorem autem, quoniam de eo quaerimus,
equidem non facio eundem quem Crassus, qui mihi visus
est omnem omnium rerum atque artium scientiam comprehendere
uno oratoris officio ac nomine; atque eum puto
esse, qui et verbis ad audiendum iucundis et sententiis
ad probandum accommodatis uti possit in causis forensibus
atque communibus: hunc ego appello oratorem eumque
esse praeterea instructum voce et actione et lepore quodam
volo.
[sect. 214]
Crassus vero mihi noster visus est oratoris facultatem
non illius artis terminis, sed ingeni sui finibus
immensis paene describere; nam et civitatum regendarum
oratori gubernacula sententia sua tradidit, in quo per mihi
mirum visum est, Scaevola, te hoc illi concedere, cum
saepissime tibi senatus breviter impoliteque dicenti maximis
sit de rebus adsensus. M. vero Scaurus, quem non longe
ruri apud se esse audio, vir regendae rei publicae scientissimus,
si audierit hanc auctoritatem gravitatis et consili sui
vindicari a te, Crasse, quod eam oratoris propriam esse
dicas, iam, credo, huc veniat et hanc loquacitatem nostram
vultu ipso aspectuque conterreat; qui quamquam est in
dicendo minime contemnendus, prudentia tamen rerum
magnarum magis quam dicendi arte nititur.
[sect. 215]
Neque vero,
si quis utrumque potest, aut ille consili publici auctor ac
senator bonus ob eam ipsam causam orator est aut hic
disertus atque eloquens, si est idem in procuratione civitatis
egregius, illam scientiam dicendi copia est consecutus:
multum inter se distant istae facultates longeque sunt
diversae atque seiunctae neque eadem ratione ac via
M. Cato, P. Africanus, Q. Metellus, C. Laelius, qui omnes
eloquentes fuerunt, orationem suam et rei publicae dignitatem
exornabant. Neque enim est interdictum aut a rerum
natura aut a lege aliqua atque more, ut singulis hominibus
ne amplius quam singulas artis nosse liceat.
[sect. 216]
Qua re non,
si eloquentissimus Athenis Pericles idemque in ea civitate
plurimos annos princeps consili publici fuit, idcirco eiusdem
hominis atque artis utraque facultas existimanda est, nec, si
P. Crassus idem fuit eloquens et iuris peritus, ob eam
causam inest in facultate dicendi iuris civilis scientia.
[sect. 217]
Nam
si ut quisque in aliqua arte et facultate excellens aliam
quoque artem sibi adsumpserit, is perficiet ut, quod praeterea
sciet, id eius, in quo excellet, pars quaedam esse
videatur, licet ista ratione dicamus pila bene et duodecim
scriptis ludere proprium esse iuris civilis, quoniam utrumque
eorum P. Mucius optime fecerit; eademque ratione dicantur
ei quos φυσικούς Graeci nominant eidem poetae, quoniam
Empedocles physicus egregium poema fecerit. At hoc ne
philosophi quidem ipsi, qui omnia sicut propria sua esse
atque a se possideri volunt, dicere audent, geometriam aut
musicam philosophi esse, quia Platonem omnes in illis
artibus praestantissimum fuisse fateantur.
[sect. 218]
Ac si iam placet
omnis artis oratori subiungere, tolerabilius est sic potius
dicere, ut, quoniam dicendi facultas non debeat esse ieiuna
atque nuda, sed aspersa atque distincta multarum rerum
iucunda quadam varietate, sit boni oratoris multa auribus
accepisse, multa vidisse, multa animo et cogitatione, multa
etiam legendo percucurrisse, neque ea ut sua possedisse sed
ut aliena libasse; fateor enim callidum quendam hunc et
nulla in re tironem ac rudem nec peregrinum atque hospitem
in agendo esse debere.
[sect. 219]
Neque vero istis tragoediis tuis, quibus uti philosophi
maxime solent, Crasse, perturbor, quod ita dixisti, neminem
posse eorum mentis, qui audirent, aut inflammare dicendo
aut inflammatas restinguere, cum eo maxime vis oratoris
magnitudoque cernatur, nisi qui [rerum omnium] naturam <et>
mores hominum atque rationes penitus perspexerit, in quo
philosophia sit oratori necessario percipienda; quo in studio
hominum [quoque] ingeniosissimorum otiosissimorumque
totas aetates videmus esse contritas. Quorum ego copiam
magnitudinemque cognitionis atque artis non modo non
contemno, sed etiam vehementer admiror; nobis tamen, qui
in hoc populo foroque versamur, satis est ea de motibus
animorum et scire et dicere quae non abhorrent ab hominum
moribus.
[sect. 220]
Quis enim umquam orator magnus et gravis, cum
iratum adversario iudicem facere vellet, haesitavit ob eam
causam, quod nesciret, quid esset iracundia, fervorne mentis
an cupiditas puniendi doloris? Quis, cum ceteros animorum
motus aut iudicibus aut populo dicendo miscere atque agitare
vellet, ea dixit, quae a philosophis dici solent? qui partim
omnino motus negant in animis ullos esse debere, quique
eos in iudicum mentibus concitent, scelus eos nefarium
facere; partim, qui tolerabiliores volunt esse et ad veritatem
vitae propius accedere, permediocris ac potius levis motus
debere esse dicunt.
[sect. 221]
Orator autem omnia haec, quae putantur
in communi vitae consuetudine mala ac molesta et
fugienda, multo maiora et acerbiora verbis facit; itemque
ea, quae vulgo expetenda atque optabilia videntur, dicendo
amplificat atque ornat; neque vult ita sapiens inter stultos
videri, ut ei, qui audiant, aut illum ineptum et Graeculum
putent, aut, etiam si valde probent ingenium, oratoris sapientiam
admirentur, se esse stultos moleste ferant;
[sect. 222]
sed ita
peragrat per animos, ita sensus hominum mentisque pertractat,
ut non desideret philosophorum descriptiones neque
exquirat oratione, summum illud bonum in animone sit an
in corpore, virtute an voluptate definiatur, an haec inter se
iungi copularique possint; an vero, ut quibusdam visum,
nihil certum sciri, nihil plane cognosci et percipi possit;
quarum rerum fateor magnam multiplicemque esse disciplinam
et multas copiosas variasque rationes.
[sect. 223]
Sed aliud
quiddam, longe aliud, Crasse, quaerimus: acuto homine
nobis opus est et natura usuque callido, qui sagaciter pervestiget,
quid sui cives eique homines, quibus aliquid dicendo
persuadere velit, cogitent, sentiant, opinentur, exspectent;
teneat oportet venas cuiusque generis, aetatis, ordinis, et
eorum, apud quos aliquid aget aut erit acturus, mentis
sensusque degustet;
[sect. 224]
philosophorum autem libros reservet
sibi ad huiusce modi Tusculani requiem atque otium, ne, si
quando ei dicendum erit de iustitia et fide, mutuetur a
Platone; qui, cum haec exprimenda verbis arbitraretur,
novam quandam finxit in libris civitatem; usque eo illa,
quae dicenda de iustitia putabat, a vitae consuetudine et a
civitatum moribus abhorrebant.
[sect. 225]
Quod si ea probarentur in
populis atque in civitatibus, quis tibi, Crasse, concessisset,
clarissimo viro et amplissimo et principi civitatis, ut illa
diceres in maxima contione tuorum civium, quae dixisti?
"Eripite nos ex miseriis, eripite ex faucibus eorum, quorum
crudelitas <nisi> nostro sanguine non potest expleri; nolite
sinere nos cuiquam servire, nisi vobis universis, quibus et
possumus et debemus." Omitto miserias, in quibus, ut illi
aiunt, vir fortis esse non potest; omitto faucis, ex quibus te
eripi vis, ne iudicio iniquo exsorbeatur sanguis tuus, quod
sapienti negant accidere posse: servire vero non modo te,
sed universum senatum, cuius tum causam agebas, ausus es
dicere?
[sect. 226]
Potestne virtus, Crasse, servire istis auctoribus,
quorum tu praecepta oratoris facultate complecteris? Quae
et semper et sola libera est, quaeque, etiam si corpora capta
sint armis aut constricta vinculis, tamen suum ius atque
omnium rerum impunitam libertatem tenere debeat. Quae
vero addidisti, non modo senatum servire posse populo, sed
etiam debere, quis hoc philosophus tam mollis, tam languidus,
tam enervatus, tam omnia ad voluptatem corporis
doloremque referens probare posset, senatum servire populo,
cui populus ipse moderandi et regendi sui potestatem quasi
quasdam habenas tradidisset?
[sect. 227]
Itaque haec cum a te
divinitus ego dicta arbitrarer, P. Rutilius Rufus, homo
doctus et philosophiae deditus, non modo parum commode,
sed etiam turpiter et flagitiose dicta esse dicebat; idemque
Servium Galbam, quem hominem probe commeminisse se
aiebat, pergraviter reprehendere solebat, quod is, L. Scribonio
quaestionem in eum ferente, populi misericordiam concitasset,
cum M. Cato, Galbae gravis atque acer inimicus,
aspere apud populum Romanum et vehementer esset
locutus, quam orationem in Originibus suis exposuit ipse.
[sect. 228]
Reprehendebat igitur Galbam Rutilius, quod is C. Sulpici
Gali propinqui sui Q. pupillum filium ipse paene in umeros
suos extulisset, qui patris clarissimi recordatione et memoria
fletum populo moveret, et duos filios suos parvos tutelae
populi commendasset ac se, tamquam in procinctu testamentum
faceret sine libra atque tabulis, populum Romanum
tutorem instituere dixisset illorum orbitati. Itaque, cum et
invidia et odio populi tum Galba premeretur, hisce eum
tragoediis liberatum ferebat; quod item apud Catonem
scriptum esse video, nisi pueris et lacrimis usus esset, poenas
eum daturum fuisse. Haec Rutilius valde vituperabat et
huic humilitati dicebat vel exsilium fuisse vel mortem ante-
ponendam.
[sect. 229]
Neque vero hoc solum dixit, sed ipse et sensit
et fecit: nam cum esset ille vir exemplum, ut scitis, innocentiae
cumque illo nemo neque integrior esset in civitate
neque sanctior, non modo supplex iudicibus esse noluit, sed
ne ornatius quidem aut liberius causam dici suam, quam
simplex ratio veritatis ferebat. Paulum huic Cottae tribuit
partium, disertissimo adulescenti, sororis suae filio; dixit
item causam illam quadam ex parte Q. Mucius, more suo,
nullo apparatu, pure et dilucide.
[sect. 230]
Quod si tu tunc, Crasse,
dixisses, qui subsidium oratori ex illis disputationibus, quibus
philosophi utuntur, ad dicendi copiam petendum esse paulo
ante dicebas, et, si tibi pro P. Rutilio non philosophorum
more, sed tuo licuisset dicere, quamvis scelerati illi fuissent,
sicuti fuerunt pestiferi cives supplicioque digni, tamen
omnem eorum importunitatem ex intimis mentibus evellisset
vis orationis tuae. Nunc talis vir amissus est, dum
causa ita dicitur, ut si in illa commenticia Platonis civitate
res ageretur. Nemo ingemuit, nemo inclamavit patronorum,
nihil cuiquam doluit, nemo est questus, nemo rem publicam
imploravit, nemo supplicavit; quid multa? pedem nemo in
illo iudicio supplosit, credo, ne Stoicis renuntiaretur.
[sect. 231]
Imitatus
est homo Romanus et consularis veterem illum Socratem,
qui, cum omnium sapientissimus esset sanctissimeque
vixisset, ita in iudicio capitis pro se ipse dixit, ut non
supplex aut reus, sed magister aut dominus videretur esse
iudicum. Quin etiam, cum ei scriptam orationem disertissimus
orator Lysias attulisset, quam, si ei videretur, edisceret,
ut ea pro se in iudicio uteretur, non invitus legit et commode
scriptam esse dixit; "sed" inquit "ut, si mihi calceos Sicyonios
attulisses, non uterer, quamvis essent habiles atque apti ad
pedem, quia non essent viriles," sic illam orationem disertam
sibi et oratoriam videri, fortem et virilem non videri. Ergo ille
quoque damnatus est; neque solum primis sententiis, quibus
tantum statuebant iudices, damnarent an absolverent, sed
etiam illis, quas iterum legibus ferre debebant;
[sect. 232]
erat enim
Athenis reo damnato, si fraus capitalis non esset, quasi poenae
aestimatio; et sententia cum iudicibus daretur, interrogabatur
reus, quam [quasi aestimationem] commeruisse se maxime
confiteretur. Quod cum interrogatus Socrates esset, respondit
sese meruisse ut amplissimis honoribus et praemiis
decoraretur et ut ei victus cotidianus in Prytaneo publice
praeberetur, qui honos apud Graecos maximus habetur.
[sect. 233]
Cuius responso iudices sic exarserunt, ut capitis hominem
innocentissimum condemnarent; qui quidem si absolutus
esset, quod me hercule, etiam si nihil ad nos pertinet, tamen
propter eius ingeni magnitudinem vellem, quonam modo
istos philosophos ferre possemus, qui nunc, cum ille damnatus
est nullam aliam ob culpam nisi propter dicendi inscientiam,
tamen a se oportere dicunt peti praecepta dicendi?
Quibuscum ego non pugno, utrum sit melius aut verius:
tantum dico et aliud illud esse atque hoc et hoc sine illo
summum esse posse.
[sect. 234]
Nam quod ius civile, Crasse, tam vehementer amplexus
es, video quid egeris; tum, cum dicebas, videbam; primum
Scaevolae te dedisti, quem omnes amare meritissimo pro
eius eximia suavitate debemus; cuius artem cum indotatam
esse et incomptam videres, verborum eam dote locupletasti
et ornasti; deinde quod in ea tu plus operae laborisque
consumpseras, cum eius studi tibi et hortator et magister
esset domi, veritus es, nisi istam artem oratione exaggerasses,
ne operam perdidisses.
[sect. 235]
Sed ego ne cum ista quidem arte
pugno. Sit sane tanta quantam tu illam esse visetenim
sine controversia et magna est et late patet et ad multos
pertinet et summo in honore semper fuit et clarissimi cives
ei studio etiam hodie praesuntsed vide, Crasse, ne dum
novo et alieno ornatu velis ornare iuris civilis scientiam, suo
quoque eam concesso et tradito spolies atque denudes.
[sect. 236]
Nam, si ita diceres, qui iuris consultus esset, esse eum
oratorem, itemque qui esset orator, iuris eundem esse consultum,
praeclaras duas artis constitueres atque inter se paris
et eiusdem socias dignitatis. Nunc vero iuris consultum
sine hac eloquentia, de qua quaerimus, fateris esse posse,
fuisseque plurimos; oratorem negas, nisi illam scientiam
adsumpserit, esse posse. Ita est tibi iuris consultus ipse per
se nihil nisi leguleius quidam cautus et acutus, praeco
actionum, cantor formularum, auceps syllabarum; sed quia
saepe utitur orator subsidio iuris in causis, idcirco istam
iuris scientiam eloquentiae tamquam ancillulam pedisequamque
adiunxisti.
[sect. 237]
Quod vero impudentiam admiratus es eorum patronorum,
qui aut, cum parva nescirent, magna profiterentur aut ea,
quae maxima essent in iure civili, tractare auderent in causis,
cum ea nescirent numquamque didicissent, utriusque rei
facilis est et prompta defensio. Nam neque illud est
mirandum, qui, quibus verbis coemptio fiat, nesciat, eundem
eius mulieris, quae coemptionem fecerit, causam posse
defendere; nec, si parvi navigi et magni eadem est in
gubernando scientia, idcirco qui, quibus verbis erctum cieri
oporteat, nesciat, idem erciscundae familiae causam agere
non possit.
[sect. 238]
Nam, quod maximas centumviralis causas in
iure positas protulisti, quae tandem earum causa fuit, quae
ab homine eloquenti iuris imperito non ornatissime potuerit
dici? Quibus quidem in causis omnibus, sicut in ipsa
M'. Curi, quae abs te nuper est dicta, et in C. Hostili
Mancini controversia atque in eo puero, qui ex altera natus
erat uxore, non remisso nuntio superiori, fuit inter peritissimos
homines summa de iure dissensio: quaero igitur, quid
adiuverit oratorem in his causis iuris scientia, cum hic iuris
consultus superior fuerit discessurus, qui esset non suo
artificio, sed alieno, hoc est, non iuris scientia, sed eloquentia,
sustentatus.
[sect. 239]
Equidem hoc saepe audivi: cum
aedilitatem P. Crassus peteret eumque maior natu et iam
consularis Ser. Galba adsectaretur, quod Crassi filiam Gaio
filio suo despondisset, accessisse ad Crassum consulendi
causa quendam rusticanum, qui cum Crassum seduxisset
atque ad eum rettulisset responsumque ab eo verum magis
quam ad suam rem accommodatum abstulisset, ut eum
tristem Galba vidit, nomine appellavit quaesivitque, qua de
re ad Crassum rettulisset; ex quo ut audivit commotumque
[sect. 240]
ut vidit hominem, "suspenso" inquit "animo et occupato
Crassum tibi respondisse video," deinde ipsum Crassum
manu prehendit et "heus tu," inquit "quid tibi in mentem
venit ita respondere?" Tum ille fidenter homo peritissimus
confirmare ita se rem habere, ut respondisset, nec dubium
esse posse; Galba autem adludens varie et copiose multas
similitudines adferre multaque pro aequitate contra ius
dicere; atque illum, cum disserendo par esse non posset
quamquam fuit Crassus in numero disertorum, sed par
Galbae nullo modoad auctores confugisse et id, quod
ipse diceret, et in P. Muci fratris sui libris et in Sex. Aeli
commentariis scriptum protulisse ac tamen concessisse
Galbae disputationem sibi probabilem et prope veram videri.
[sect. 241]
Ac tamen, quae causae sunt eius modi, ut de earum iure
dubium esse non possit, omnino in iudicium vocari non
solent. Num quis eo testamento, quod paterfamilias ante
fecit quam ei filius natus esset, hereditatem petit? Nemo;
quia constat agnascendo rumpi testamentum; ergo in hoc
genere iuris iudicia nulla sunt: licet igitur impune oratori
omnem hanc partem iuris non controversi ignorare, quae
pars sine dubio multo maxima est;
[sect. 242]
in eo autem iure, quod
ambigitur inter peritissimos, non est difficile oratori eius
partis, quamcumque defendet, auctorem aliquem invenire;
a quo cum amentatas hastas acceperit, ipse eas oratoris
lacertis viribusque torquebit. Nisi verobona venia huius
optimi viri dixerimScaevolae tu libellis aut praeceptis
soceri tui causam M'. Curi defendisti, non adripuisti patrocinium
aequitatis et defensionem testamentorum ac voluntatis
mortuorum.
[sect. 243]
Ac mea quidem sententiafrequens enim
te audivi atque adfuimulto maiorem partem sententiarum
sale tuo et lepore et politissimis facetiis pellexisti, cum et
illud nimium acumen inluderes et admirarere ingenium
Scaevolae qui excogitasset nasci prius oportere quam emori;
cumque multa conligeres et ex legibus et ex senatus consultis
et ex vita ac sermone communi non modo acute sed etiam
ridicule ac facete, ubi si verba, non rem sequeremur, confici
nihil posset: itaque hilaritatis plenum iudicium ac laetitiae
fuit; in quo quid tibi iuris civilis exercitatio profuerit, non
intellego; dicendi vis egregia, summa festivitate et venustate
coniuncta, profuit.
[sect. 244]
Ipse ille Mucius paterni iuris defensor
et quasi patrimoni propugnator sui, quid in illa causa, cum
contra te diceret, attulit, quod de iure civili depromptum
videretur? Quam legem recitavit? Quid patefecit dicendo,
quod fuisset imperitis occultius? Nempe eius omnis oratio
versata est in eo, ut scriptum plurimum valere oportere
defenderet; at in hoc genere pueri apud magistros exercentur
omnes, cum in eius modi causis alias scriptum,
alias aequitatem defendere docentur.
[sect. 245]
Et, credo, in illa
militis causa, si tu aut heredem aut militem defendisses,
ad Hostilianas te actiones, non ad tuam vim et oratoriam
facultatem contulisses: tu vero, vel si testamentum
defenderes, sic ageres, ut omne omnium testamentorum ius
in eo iudicio positum videretur, vel si causam ageres militis,
patrem eius, ut soles, dicendo a mortuis excitasses; statu-
isses ante oculos; complexus esset filium flensque eum
centum viris commendasset; lapides me hercule omnis flere
ac lamentari coegisses, ut totum illud vti lingva nvn-
cvpassit non in xii tabulis, quas tu omnibus bibliothecis
anteponis, sed in magistri carmine scriptum videretur.
[sect. 246]
Nam quod inertiam accusas adulescentium, qui istam
artem primum facillimam non ediscant, [quae] quam sit
facilis, illi viderint, qui eius artis adrogantia, quasi difficillima
sit, ita subnixi ambulant, deinde etiam tu ipse videris, qui
eam artem facilem esse dicis, quam concedis adhuc artem
omnino non esse, sed aliquando, si quis aliam artem
didicerit, ut hanc artem efficere possit, tum esse illam artem
futuram; deinde, quod sit plena delectationis; in quo tibi
remittunt omnes istam voluptatem et ea se carere patiuntur;
nec quisquam est eorum, qui, si iam sit ediscendum sibi
aliquid, non Teucrum Pacuvi malit quam Manilianas
venalium vendendorum leges ediscere;
[sect. 247]
tum autem quod
amore patriae censes nos nostrorum maiorum inventa nosse
debere, non vides veteres leges aut ipsas sua vetustate consenuisse
aut novis legibus esse sublatas? Quod vero viros
bonos iure civili fieri putas, quia legibus et praemia proposita
sint virtutibus et supplicia vitiis, equidem putabam
virtutem hominibus, si modo tradi ratione possit, instituendo
et persuadendo, non minis et vi ac metu tradi. Nam ipsum
quidem illud etiam sine cognitione iuris, quam sit bellum
cavere malum, scire possumus.
[sect. 248]
De me autem ipso, cui uni
tu concedis, ut sine ulla iuris scientia tamen causis satis
facere possim, tibi hoc, Crasse, respondeo, neque me
umquam ius civile didicisse neque tamen in eis causis, quas
in iure possem defendere, umquam istam scientiam desiderasse;
aliud est enim esse artificem cuiusdam generis atque
artis, aliud in communi vita et vulgari hominum consuetudine
nec hebetem nec rudem.
[sect. 249]
Cui nostrum licet fundos
nostros obire aut res rusticas vel fructus causa vel delectationis
invisere? Tamen nemo tam sine oculis, tam sine
mente vivit, ut quid sit sementis ac messis, quid arborum
putatio ac vitium, quo tempore anni aut quo modo ea fiant
omnino nesciat. Num igitur si qui fundus inspiciendus aut
si mandandum aliquid procuratori de agri cultura aut
imperandum vilico est, Magonis Karthaginiensis sunt libri
perdiscendi? an hac communi intellegentia contenti esse
possumus? Cur ergo non eidem in iure civili, praesertim
cum in causis et in negotiis et in foro conteramur, satis
instructi esse possumus ad hoc dumtaxat, ne in nostra
patria peregrini atque advenae esse videamur?
[sect. 250]
Ac si iam
sit causa aliqua ad nos delata obscurior, difficile, credo, sit,
cum hoc Scaevola communicare; quamquam ipsi omnia,
quorum negotium est, consulta ad nos et exquisita deferunt.
An vero, si de re ipsa, si de finibus, cum in rem praesentem
[non] venimus, si de tabulis et perscriptionibus controversia
est, contortas res et saepe difficilis necessario perdiscimus;
si leges nobis aut si hominum peritorum responsa cognoscenda
sunt, veremur ne ea, si ab adulescentia iuri civili
minus studuerimus, non queamus cognoscere?
Nihilne igitur prodest oratori iuris civilis scientia? Non
possum negare prodesse ullam scientiam, ei praesertim,
cuius eloquentia copia rerum debeat esse ornata; sed multa
et magna et difficilia sunt ea, quae sunt oratori necessaria,
ut eius industriam in plura studia distrahere nolim.
[sect. 251]
Quis
neget opus esse oratori in hoc oratorio motu statuque Rosci
gestum et venustatem? Tamen nemo suaserit studiosis
dicendi adulescentibus in gestu discendo histrionum more
elaborare. Quid est oratori tam necessarium quam vox?
Tamen me auctore nemo dicendi studiosus Graecorum
more tragoedorum voci serviet, qui et annos compluris
sedentes declamitant et cotidie, ante quam pronuntient,
vocem cubantes sensim excitant eandemque, cum egerunt,
sedentes ab acutissimo sono usque ad gravissimum sonum
recipiunt et quasi quodam modo conligunt. Hoc nos si
facere velimus, ante condemnentur ei, quorum causas
receperimus, quam totiens, quotiens praescribitur, Paeanem
aut hymnum recitarimus.
[sect. 252]
Quod si in gestu, qui multum
oratorem adiuvat, et in voce, quae una maxime eloquentiam
vel commendat vel sustinet, elaborare nobis non licet ac
tantum in utroque adsequi possumus, quantum in hac acie
cotidiani muneris spati nobis datur, quanto minus est ad
iuris civilis perdiscendi occupationem descendendum?
Quod et summatim percipi sine doctrina potest et hanc
habet ab illis rebus dissimilitudinem, quod vox et gestus
subito sumi et aliunde adripi non potest, iuris utilitas ad
quamque causam quamvis repente vel a peritis vel de libris
depromi potest.
[sect. 253]
Itaque illi disertissimi homines ministros
habent in causis iuris peritos, cum ipsi sint <im>peritissimi, ei
qui, ut abs te paulo ante dictum est, pragmatici vocantur;
in quo nostri omnino melius multo, quod clarissimorum
hominum auctoritate leges et iura tecta esse voluerunt.
Sed tamen non fugisset hoc Graecos homines, si ita necesse
esse arbitrati essent, oratorem ipsum erudire <in> iure civili,
non ei pragmaticum adiutorem dare.
[sect. 254]
Nam quod dicis
senectutem a solitudine vindicari iuris civilis scientia,
fortasse etiam pecuniae magnitudine; sed nos non quid
nobis utile, verum quid oratori necessarium sit, quaerimus.
Quamquam, quoniam multa ad oratoris similitudinem ab
uno artifice sumimus, solet idem Roscius dicere se, quo
plus sibi aetatis accederet, eo tardiores tibicinis modos et
cantus remissiores esse facturum. Quod si ille astrictus certa
quadam numerorum moderatione et pedum tamen aliquid
ad requiem senectutis excogitat, quanto facilius nos non
laxare modos, sed totos mutare possumus?
[sect. 255]
Neque enim
hoc te, Crasse, fallit, quam multa sint et quam varia genera
dicendi, id quod haud sciam an tu primus ostenderis, qui
iam diu multo dicis remissius et lenius quam solebas;
neque minus haec tamen tua gravissimi sermonis lenitas,
quam illa summa vis et contentio probatur: multique
oratores fuerunt, ut illum Scipionem audimus et Laelium,
qui omnia sermone conficerent paulo intentiore, numquam,
ut Ser. Galba, lateribus aut clamore contenderent. Quod
si iam hoc facere non poteris aut noles, vereris ne tua
domus talis et viri et civis, si a litigiosis hominibus non
colatur, a ceteris deseratur? Equidem tantum absum ab
ista sententia, ut non modo non arbitrer subsidium senectutis
in eorum, qui consultum veniant, multitudine esse
ponendum, sed tamquam portum aliquem exspectem istam
quam tu times, solitudinem. Subsidium enim bellissimum
existimo esse senectuti otium.
[sect. 256]
Reliqua vero etiam si adiuvant, historiam dico et prudentiam
iuris publici et antiquitatis memoriam et exemplorum
copiam, si quando opus erit, a viro optimo et istis rebus
instructissimo, familiari meo Congo mutuabor, neque repugnabo,
quo minus, id quod modo hortatus es, omnia legant,
omnia audiant, in omni recto studio atque humanitate
versentur; sed me hercule non ita multum spati mihi habere
videntur, si modo ea facere et persequi volent, quae a te,
Crasse, praecepta sunt; qui mihi prope iam nimis duras
leges imponere visus es huic aetati, sed tamen ad id, quod
cupiunt, adipiscendum prope necessarias.
[sect. 257]
Nam et subitae
ad propositas causas exercitationes et accuratae ac meditatae
commentationes ac stilus ille tuus, quem tu vere dixisti
perfectorem dicendi esse ac magistrum, multi sudoris est;
et illa orationis suae cum scriptis alienis comparatio et de
alieno scripto subita vel laudandi vel vituperandi vel comprobandi
vel refellendi causa disputatio non mediocris
contentionis est vel ad memoriam vel ad imitandum.
[sect. 258]
Illud
vero fuit horribile, quod me hercule vereor ne maiorem vim
ad deterrendum habuerit quam ad cohortandum: voluisti
enim in suo genere unum quemque nostrum quasi quendam
esse Roscium; dixistique non tam ea, quae recta essent,
probari, quam quae prava, fastidiis adhaerescere; quod ego
non tam fastidiose in nobis quam in histrionibus spectari
puto;
[sect. 259]
itaque nos raucos saepe attentissime audiri video;
tenet enim res ipsa atque causa; at Aesopum, si paulum
inrauserit, explodi. A quibus enim nihil praeter voluptatem
aurium quaeritur, in eis offenditur, simul atque imminuitur
aliquid de voluptate, in eloquenti autem multa sunt quae
teneant; quae si omnia summa non sunt et pleraque tamen
magna sunt, necesse est ea ipsa, quae sunt, mirabilia
videri.
[sect. 260]
Ergo, ut ad primum illud revertar, sit orator nobis is, qui,
ut Crassus descripsit, accommodate ad persuadendum
possit dicere; is autem concludatur in ea, quae sunt in usu
civitatum vulgari ac forensi, remotisque ceteris studiis,
quamvis ea sint ampla atque praeclara, in hoc uno opere,
ut ita dicam, noctes et dies urgeatur; imiteturque illum, cui
sine dubio summa vis dicendi conceditur, Atheniensem
Demosthenem, in quo tantum studium fuisse tantusque
labor dicitur, ut primum impedimenta naturae diligentia
industriaque superaret, cumque ita balbus esset, ut eius
ipsius artis, cui studeret, primam litteram non posset dicere,
perfecit meditando, ut nemo planius esse locutus putaretur;
deinde cum spiritus eius esset angustior, tantum continenda
anima in dicendo est adsecutus, ut una continuatione verborum,
id quod eius scripta declarant, binae ei contentiones
vocis et remissiones continerentur;
[sect. 261]
qui etiam, ut memoriae
proditum est, coniectis in os calculis, summa voce versus
multos uno spiritu pronuntiare consuescebat; neque is consistens
in loco, sed inambulans atque ascensu ingrediens
arduo.
[sect. 262]
Hisce ego cohortationibus, Crasse, ad studium et
ad laborem incitandos iuvenis vehementer adsentior; cetera,
quae conlegisti ex variis et diversis studiis et artibus, tametsi
ipse es omnia consecutus, tamen ab oratoris proprio officio
atque munere seiuncta esse arbitror.'
Haec cum Antonius dixisset, sane dubitare visus est
Sulpicius et Cotta, utrius oratio propius ad veritatem videretur
accedere.
[sect. 263]
Tum Crassus 'operarium nobis quendam,
Antoni, oratorem facis atque haud scio an aliter sentias et
utare tua illa mirifica ad refellendum consuetudine, qua tibi
nemo umquam praestitit; cuius quidem ipsius facultatis
exercitatio oratorum propria est, sed iam in philosophorum
consuetudine versatur maximeque eorum, qui de omni re
proposita in utramque partem solent copiosissime dicere.
[sect. 264]
Verum ego non solum arbitrabar, his praesertim audientibus,
a me informari oportere, qualis esse posset is, qui habitaret
in subselliis neque quicquam amplius adferret, quam quod
causarum necessitas postularet, sed maius quiddam videbam,
cum censebam oratorem, praesertim in nostra re
publica, nullius ornamenti expertem esse oportere. Tu
autem, quoniam exiguis quibusdam finibus totum oratoris
munus circumdedisti, hoc facilius nobis expones ea, quae
abs te de officiis praeceptisque oratoris quaesita sunt; sed
opinor secundum hunc diem; satis enim multa a nobis
hodie dicta sunt.
[sect. 265]
Nunc et Scaevola, quoniam in Tusculanum
ire constituit, paulum requiescet, dum se calor frangat;
et nos ipsi, quoniam id temporis est, valetudini demus
operam.' Placuit sic omnibus. Tum Scaevola 'sane'
inquit 'vellem non constituissem [in Tusculanum] me hodie
venturum esse L. Aelio; libenter audirem Antonium'; et,
cum exsurgeret, simul adridens 'neque enim' inquit 'tam
mihi molestus fuit, quod ius nostrum civile pervellit, quam
iucundus, quod se id nescire confessus est.'
Book 2
[sect. 1]
Magna nobis pueris, Quinte frater, si memoria tenes,
opinio fuit L. Crassum non plus attigisse doctrinae, quam
quantum prima illa puerili institutione potuisset; M. autem
Antonium omnino omnis eruditionis expertem atque ignarum
fuisse; erantque multi qui, quamquam non ita se rem
habere arbitrarentur, tamen, quo facilius nos incensos studio
discendi a doctrina deterrerent, libenter id, quod dixi, de
illis oratoribus praedicarent, ut, si homines non eruditi
summam essent prudentiam atque incredibilem eloquentiam
consecuti, inanis omnis noster esse labor et stultum in nobis
erudiendis patris nostri, optimi ac prudentissimi viri, studium
videretur.
[sect. 2]
Quos tum, ut pueri, refutare domesticis
testibus patre et C. Aculeone propinquo nostro et L. Cicerone
patruo solebamus, quod de Crasso pater et Aculeo,
quocum erat nostra matertera, quem Crassus dilexit ex
omnibus plurimum, et patruus, qui cum Antonio in Ciliciam
profectus una decesserat, multa nobis de eius studio
et doctrina saepe narravit; cumque nos cum consobrinis
nostris, Aculeonis filiis, et ea disceremus, quae Crasso placerent,
et ab eis doctoribus, quibus ille uteretur, erudiremur,
etiam illud saepe intelleximus, cum essemus eius domi,
quod vel pueri sentire poteramus, illum et Graece sic loqui,
nullam ut nosse aliam linguam videretur, et doctoribus
nostris ea ponere in percontando eaque ipsum omni in
sermone tractare, ut nihil esse ei novum, nihil inauditum
videretur.
[sect. 3]
De Antonio vero, quamquam saepe ex humanissimo
homine patruo nostro acceperamus, quem ad modum
ille vel Athenis vel Rhodi se doctissimorum hominum sermonibus
dedisset, tamen ipse adulescentulus, quantum illius
ineuntis aetatis meae patiebatur pudor, multa ex eo saepe
quaesivi. Non erit profecto tibi, quod scribo, hoc novum;
nam iam tum ex me audiebas mihi illum ex multis variisque
sermonibus nullius rei, quae quidem esset in eis artibus,
de quibus aliquid existimare possem, rudem aut ignarum
esse visum.
[sect. 4]
Sed fuit hoc in utroque eorum, ut Crassus non
tam existimari vellet non didicisse, quam illa despicere et
nostrorum hominum in omni genere prudentiam Graecis
anteferre; Antonius autem probabiliorem hoc populo orationem
fore censebat suam, si omnino didicisse numquam
putaretur; atque ita se uterque graviorem fore, si alter contemnere,
alter ne nosse quidem Graecos videretur.
[sect. 5]
Quorum
consilium quale fuerit, nihil sane ad hoc tempus; illud
autem est huius institutae scriptionis ac temporis, neminem
eloquentia non modo sine dicendi doctrina, sed ne sine
omni quidem sapientia florere umquam et praestare potuisse.
Etenim ceterae fere artes se ipsae per se tuentur
singulae; bene dicere autem, quod est scienter et perite et
ornate dicere, non habet definitam aliquam regionem, cuius
terminis saepta teneatur: omnia, quaecumque in hominum
disceptationem cadere possunt, bene sunt ei dicenda, qui
hoc se posse profitetur, aut eloquentiae nomen relinquendum
est.
[sect. 6]
Qua re equidem et in nostra civitate et in ipsa Graecia,
quae semper haec summa duxit, multos et ingeniis <eximiis>
et magna laude dicendi sine summa rerum omnium scientia
fuisse fateor; talem vero exsistere eloquentiam, qualis fuit in
Crasso et Antonio, non cognitis rebus omnibus, quae ad
tantam prudentiam pertinerent, tantamque dicendi copiam,
quanta in illis fuit, non potuisse confirmo.
[sect. 7]
Quo etiam feci
libentius, ut eum sermonem, quem illi quondam inter se de
his rebus habuissent, mandarem litteris, vel ut illa opinio,
quae semper fuisset, tolleretur, alterum non doctissimum,
alterum plane indoctum fuisse; vel ut ea, quae existimarem
a summis oratoribus de eloquentia divinitus esse dicta,
custodirem litteris, si ullo modo adsequi complectique
potuissem; vel me hercule etiam ut laudem eorum iam
prope senescentem, quantum ego possem, ab oblivione
hominum atque a silentio vindicarem.
[sect. 8]
Nam si ex scriptis
cognosci ipsi suis potuissent, minus hoc fortasse mihi esse
putassem laborandum; sed cum alter non multum, quod
quidem exstaret, et id ipsum adulescens, alter nihil admodum
scripti reliquisset, deberi hoc a me tantis hominum
ingeniis putavi, ut, cum etiam nunc vivam illorum memoriam
teneremus, hanc immortalem redderem, si possem.
[sect. 9]
Quod hoc etiam spe adgredior maiore ad probandum, quia
non de Ser. Galbae aut C. Carbonis eloquentia scribo
aliquid, in quo liceat mihi fingere, si quid velim, nullius
memoria iam me refellente, sed edo haec eis cognoscenda,
qui eos ipsos, de quibus loquor, saepe audierunt; ut duos
summos viros eis, qui neutrum illorum viderint, eorum,
quibus ambo illi oratores cogniti sint, vivorum et praesentium
memoria teste commendemus.
[sect. 10]
Nec vero te, carissime
frater atque optime, rhetoricis nunc quibusdam libris, quos
tu agrestis putas, insequor ut erudiam; quid enim tua
potest esse oratione aut subtilius aut ornatius? Sed sive
iudicio, ut soles dicere, sive, ut ille pater eloquentiae de se
Isocrates scripsit ipse, pudore a dicendo et timiditate ingenua
quadam refugisti, sive, ut ipse iocari soleo, unum
putasti satis esse non modo in una familia rhetorem, sed
paene in tota civitate, non tamen arbitror tibi hos libros in
eo fore genere, quod merito propter eorum, qui de dicendi
ratione disputarunt, ieiunitatem bonarum artium possit inludi;
nihil enim mihi quidem videtur in Crassi et Antoni
sermone esse praeteritum, quod quisquam summis ingeniis,
acerrimis studiis, optima doctrina, maximo usu cognosci
ac percipi potuisse arbitraretur, quod tu facillime poteris
iudicare, qui prudentiam rationemque dicendi per te ipsum,
usum autem per nos percipere voluisti.
[sect. 11]
Sed quo citius
hoc, quod suscepimus, non mediocre munus conficere possimus,
omissa nostra adhortatione ad eorum, quos proposuimus,
sermonem disputationemque veniamus.
[sect. 12]
Postero igitur die, quam illa erant acta, hora fere secunda,
cum etiam tum in lecto Crassus esset et apud eum Sulpicius
sederet, Antonius autem inambularet cum Cotta in
porticu, repente eo Q. Catulus senex cum C. Iulio fratre
venit; quod ubi audivit, commotus Crassus surrexit omnesque
admirati maiorem aliquam esse causam eorum adventus
suspicati sunt.
[sect. 13]
Qui cum inter se, ut ipsorum usus ferebat,
amicissime consalutassent: 'quid vos tandem?' Crassus
'num quidnam' inquit 'novi?' 'Nihil sane,' inquit Catulus
'etenim vides esse ludos; sedvel tu nos ineptos licet'
inquit 'vel molestos putescum ad me in Tusculanum'
inquit 'heri vesperi venisset Caesar de Tusculano suo, dixit
mihi a se Scaevolam hinc euntem esse conventum, ex quo
mira quaedam se audisse dicebat; te, quem ego totiens
omni ratione temptans ad disputandum elicere non potuissem,
permulta de eloquentia cum Antonio disseruisse et
tamquam in schola prope ad Graecorum consuetudinem
disputasse:
[sect. 14]
ita me frater exoravit ne ipsum quidem a studio
audiendi nimis abhorrentem, sed me hercule verentem, ne
molesti vobis interveniremus, ut huc secum venirem; etenim
Scaevolam ita dicere aiebat, bonam partem sermonis
in hunc diem esse dilatam. Hoc tu si cupidius factum
existimas, Caesari attribues; si familiarius, utrique nostrum;
nos quidem, nisi forte molesti intervenimus, venisse
delectat.'
[sect. 15]
Tum Crassus 'equidem, quaecumque vos causa
huc attulisset, laetarer, cum apud me viderem homines mihi
carissimos et amicissimos; sed tamen, vere dicam, quaevis
mallem fuisset, quam ista, quam dicis. Ego enim, ut, quem
ad modum sentio, loquar, numquam mihi minus quam
hesterno die placui; magis adeo id facilitate quam alia ulla
culpa mea contigit, qui, dum obsequor adulescentibus, me
senem esse sum oblitus fecique id, quod ne adulescens
quidem feceram, ut eis de rebus, quae doctrina aliqua continerentur,
disputarem. Sed hoc tamen cecidit mihi peropportune,
quod transactis iam meis partibus ad Antonium
audiendum venistis.'
[sect. 16]
Tum Caesar 'equidem,' inquit
'Crasse, ita sum cupidus in illa longiore te ac perpetua
disputatione audiendi, ut, si id mihi minus contingat, vel
hoc sim cotidiano tuo sermone contentus; itaque experiar
equidem illud, ut ne Sulpicius familiaris meus aut Cotta plus
quam ego apud te valere videantur, et te exorabo profecto,
ut mihi quoque et Catulo tuae suavitatis aliquid impertias;
sin tibi id minus libebit, non te urgebo neque committam,
ut, dum vereare tu ne sis ineptus, me esse iudices.'
[sect. 17]
Tum
ille 'ego me hercule' inquit, 'Caesar, ex omnibus Latinis
verbis huius verbi vim vel maximam semper putavi; quem
enim nos ineptum vocamus, is mihi videtur ab hoc nomen
habere ductum, quod non sit aptus, idque in sermonis
nostri consuetudine perlate patet; nam qui aut tempus quid
postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut
eorum, quibuscum est, vel dignitatis vel commodi rationem
non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus
aut multus est, is ineptus esse dicitur.
[sect. 18]
Hoc vitio cumulata
est eruditissima illa Graecorum natio; itaque quod vim
huius mali Graeci non vident, ne nomen quidem ei vitio
imposuerunt; ut enim quaeras omnia, quo modo Graeci
ineptum appellent, non reperies. Omnium autem ineptiarum,
quae sunt innumerabiles, haud sciam an nulla sit
maior quam, ut illi solent, quocumque in loco, quoscumque
inter homines visum est, de rebus aut difficillimis aut non
necessariis argutissime disputare. Hoc nos ab istis adulescentibus
facere inviti et recusantes heri coacti sumus.'
[sect. 19]
Tum
Catulus 'ne Graeci quidem,' inquit 'Crasse, qui in civitatibus
suis clari et magni fuerunt, sicuti tu es nosque omnes
in nostra re publica volumus esse, horum Graecorum, qui
se inculcant auribus nostris, similes fuerunt, nec in otio
sermones huius modi disputationesque fugiebant.
[sect. 20]
Ac si tibi
videntur, qui temporis, qui loci, qui hominum rationem non
habent, inepti, sicut debent videri, num tandem aut locus
hic non idoneus videtur, in quo porticus haec ipsa, ubi
nunc ambulamus, et palaestra et tot locis sessiones gymnasiorum
et Graecorum disputationum memoriam quodam
modo commovent? Aut num importunum tempus in tanto
otio, quod et raro datur et nunc peroptato nobis datum est?
Aut homines ab hoc genere disputationis alieni, qui omnes
ei sumus, ut sine his studiis vitam nullam esse ducamus?'
[sect. 21]
'Omnia ista' inquit Crassus 'ego alio modo interpretor, qui
primum palaestram et sedes et porticus etiam ipsos, Catule,
Graecos exercitationis et delectationis causa non disputationis
invenisse arbitror; nam et saeculis multis ante gymnasia
inventa sunt, quam in eis philosophi garrire coeperunt,
et hoc ipso tempore, cum omnia gymnasia philosophi teneant,
tamen eorum auditores discum audire quam philosophum
malunt; qui simul ut increpuit, in media oratione de maximis
rebus et gravissimis disputantem philosophum omnes
unctionis causa relinquunt; ita levissimam delectationem
gravissimae, ut ipsi ferunt, utilitati anteponunt.
[sect. 22]
Otium autem
quod dicis esse, adsentior; verum oti fructus est non contentio
animi, sed relaxatio. Saepe ex socero meo audivi,
cum is diceret socerum suum Laelium semper fere cum
Scipione solitum rusticari eosque incredibiliter repuerascere
esse solitos, cum rus ex urbe tamquam e vinclis evolavissent.
Non audeo dicere de talibus viris, sed tamen ita solet narrare
Scaevola, conchas eos et umbilicos ad Caietam et ad
Laurentum legere consuesse et ad omnem animi remissionem
ludumque descendere.
[sect. 23]
Sic enim res sese habet, ut,
quem ad modum volucris videmus procreationis atque utilitatis
suae causa effingere et construere nidos, easdem autem,
cum aliquid effecerint, levandi laboris sui causa passim ac
libere solutas opere volitare, sic nostri animi negotiis forensibus
atque urbano opere defessi gestiant ac volitare cupiant
vacui cura ac labore.
[sect. 24]
Itaque illud ego, quod in causa Curiana
Scaevolae dixi, non dixi secus ac sentiebam: nam "si,"
inquam "Scaevola, nullum erit testamentum recte factum,
nisi quod tu scripseris, omnes ad te cives cum tabulis veniemus,
omnium testamenta tu scribes unus. Quid igitur?"
inquam "quando ages negotium publicum? quando amicorum?
quando tuum? quando denique nihil ages?" Tum
illud addidi "mihi enim liber esse non videtur, qui non
aliquando nihil agit." In qua permaneo, Catule, sententia
meque, cum huc veni, hoc ipsum nihil agere et plane cessare
delectat.
[sect. 25]
Nam, quod addidisti tertium, vos esse eos,
qui vitam insuavem sine his studiis putaretis, id me non
modo non hortatur ad disputandum, sed etiam deterret.
Nam ut C. Lucilius, homo doctus et perurbanus, dicere
solebat ea, quae scriberet neque se ab indoctissimis neque
a doctissimis legi velle, quod alteri nihil intellegerent, alteri
plus fortasse quam ipse; de quo etiam scripsit "Persium
non curo legere,"hic fuit enim, ut noramus, omnium fere
nostrorum hominum doctissimus"Laelium Decumum
volo," quem cognovimus virum bonum et non inlitteratum,
sed nihil ad Persium; sic ego, si iam mihi disputandum sit
de his nostris studiis, nolim equidem apud rusticos, sed
multo minus apud vos; malo enim non intellegi orationem
meam quam reprehendi.'
[sect. 26]
Tum Caesar 'equidem,' inquit
'Catule, iam mihi videor navasse operam, quod huc
venerim; nam haec ipsa recusatio disputationis disputatio
quaedam fuit mihi quidem periucunda. Sed cur impedimus
Antonium, cuius audio esse partis, ut de tota eloquentia
disserat, quemque iam dudum et Cotta et Sulpicius exspectat?'
[sect. 27]
'Ego vero' inquit Crassus 'neque Antonium
verbum facere patiar et ipse obmutescam, nisi prius a vobis
impetraro''Quidnam?' inquit Catulus. 'Ut hic sitis
hodie.' Tum, cum ille dubitaret, quod ad fratrem promiserat,
'ego' inquit Iulius 'pro utroque respondeo: sic
faciemus; atque ista quidem condicione, vel ut verbum
nullum faceres, me teneres.'
[sect. 28]
Hic Catulus adrisit et simul,
'praecisa' inquit 'mihi quidem est dubitatio, quoniam
neque domi imperaram et hic, apud quem eram futurus,
sine mea sententia tam facile promisit.'
Tum omnes oculos in Antonium coniecerunt, et ille
'audite vero, audite,' inquit 'hominem enim audietis de
schola atque a magistro et Graecis litteris eruditum, et eo
quidem loquar confidentius, quod Catulus auditor accessit,
cui non solum nos Latini sermonis, sed etiam Graeci ipsi
solent suae linguae subtilitatem elegantiamque concedere.
[sect. 29]
Sed quia tamen hoc totum, quicquid est, sive artificium
sive studium dicendi, nisi accessit os, nullum potest esse,
docebo vos, discipuli, id quod ipse non didici, quid de omni
genere [dicendi] sentiam.'
[sect. 30]
Hic postea quam adriserunt, 'res
mihi videtur esse' inquit 'facultate praeclara, arte mediocris;
ars enim earum rerum est, quae sciuntur; oratoris
autem omnis actio opinionibus, non scientia, continetur;
nam et apud eos dicimus, qui nesciunt, et ea dicimus, quae
nescimus ipsi; itaque et illi alias aliud eisdem de rebus et
sentiunt et iudicant et nos contrarias saepe causas dicimus,
non modo ut Crassus contra me dicat aliquando aut ego
contra Crassum, cum alterutri necesse sit falsum dicere, sed
etiam ut uterque nostrum eadem de re alias aliud defendat,
cum plus uno verum esse non possit. Ut igitur in eius
modi re, quae mendacio nixa sit, quae ad scientiam non
saepe perveniat, quae opiniones hominum et saepe errores
aucupetur, ita dicam, si causam putatis esse, cur audiatis.'
[sect. 31]
'Nos vero et valde quidem' Catulus inquit 'putamus atque
eo magis, quod nulla mihi ostentatione videris esse usurus;
exorsus es enim non gloriose, ut tu putas, magis a veritate,
quam a nescio qua dignitate.'
[sect. 32]
'Ut igitur de ipso genere
sum confessus,' inquit Antonius 'artem esse non maximam,
sic illud adfirmo, praecepta posse quaedam dari peracuta ad
pertractandos animos hominum et ad excipiendas eorum
voluntates. Huius rei scientiam si quis volet magnam
quandam artem esse dicere, non repugnabo; etenim cum
plerique temere ac nulla ratione causas in foro dicant, non
nulli autem propter exercitationem aut propter consuetudinem
aliquam callidius id faciant, non est dubium quin, si
quis animadverterit, quid sit, qua re alii melius quam alii
dicant, id possit notare: ergo id qui toto in genere fecerit,
is si non plane artem, at quasi artem quandam invenerit.
[sect. 33]
Atque utinam, ut mihi illa videor videre in foro atque in
causis, item nunc, quem ad modum ea reperirentur, possem
vobis exquirere! Sed de me videro; nunc hoc propono,
quod mihi persuasi, quamvis ars non sit, tamen nihil esse
perfecto oratore praeclarius; nam ut usum dicendi omittam,
qui in omni pacata et libera civitate dominatur, tanta oblectatio
est in ipsa facultate dicendi, ut nihil hominum aut
auribus aut mentibus iucundius percipi possit.
[sect. 34]
Qui enim
cantus moderata oratione dulcior inveniri potest? Quod
carmen artificiosa verborum conclusione aptius? Qui actor
imitanda quam orator suscipienda veritate iucundior? Quid
autem subtilius quam crebrae acutaeque sententiae? Quid
admirabilius quam res splendore inlustrata verborum?
Quid plenius quam omni genere rerum cumulata oratio?
Neque ulla non propria oratoris res est, quae quidem
ornate dici graviterque debet.
[sect. 35]
Huius est in dando consilio
de maximis rebus cum dignitate explicata sententia;
eiusdem et languentis populi incitatio et effrenati moderatio;
eadem facultate et fraus hominum ad perniciem et integritas
ad salutem vocatur. Quis cohortari ad virtutem
ardentius, quis a vitiis acrius revocare, quis vituperare
improbos asperius, quis laudare bonos ornatius, quis cupiditatem
vehementius frangere accusando potest? Quis
maerorem levare mitius consolando?
[sect. 36]
Historia vero testis
temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuntia
vetustatis, qua voce alia nisi oratoris immortalitati commendatur?
Nam si qua est ars alia, quae verborum aut
faciendorum aut legendorum scientiam profiteatur; aut si
quisquam dicitur nisi orator formare orationem eamque
variare et distinguere quasi quibusdam verborum sententiarumque
insignibus; aut si via ulla nisi ab hac una arte
traditur aut argumentorum aut sententiarum aut denique
discriptionis atque ordinis, fateamur aut hoc, quod haec ars
profiteatur, alienum esse aut cum alia aliqua arte esse commune:
sed si in hac una est ea ratio atque doctrina, non,
si qui aliarum artium bene locuti sunt, eo minus id est
huius unius proprium;
[sect. 37]
sed ut orator de eis rebus, quae
ceterarum artium sunt, si modo eas cognovit, ut heri Crassus
dicebat, optime potest dicere, sic ceterarum artium homines
ornatius illa sua dicunt, si quid ab hac arte didicerunt.
[sect. 38]
Neque enim si de rusticis rebus agricola quispiam aut
etiam, id quod multi, medicus de morbis aut si de pingendo
pictor aliquis diserte scripserit aut dixerit, idcirco illius artis
putanda est eloquentia; in qua quia vis magna est in hominum
ingeniis, eo multi etiam sine doctrina aliquid omnium
generum atque artium consequuntur; sed, quid cuiusque
sit proprium, etsi ex eo iudicari potest, cum videris,
quid quaeque doceat, tamen hoc certius esse nihil potest,
quam quod omnes artes aliae sine eloquentia suum munus
praestare possunt, orator sine ea nomen obtinere suum non
potest; ut ceteri, si diserti sint, aliquid ab hoc habeant,
hic, nisi domesticis se instruxerit copiis, aliunde dicendi
copiam petere non possit.'
[sect. 39]
Tum Catulus 'etsi,' inquit
'Antoni, minime impediendus est interpellatione iste cursus
orationis tuae, patiere tamen mihique ignosces; "non enim
possum quin exclamem," ut ait ille in Trinummo: ita vim
oratoris cum exprimere subtiliter visus es, tum laudare
copiosissime; quod quidem eloquentem vel optime facere
oportet, ut eloquentiam laudet; debet enim ad eam laudandam
ipsam illam adhibere, quam laudat. Sed perge porro;
tibi enim adsentior vestrum esse hoc totum diserte dicere,
idque si quis in alia arte faciat, eum adsumpto aliunde uti
bono, non proprio nec suo.'
[sect. 40]
Et Crassus 'nox te' inquit
'nobis, Antoni, expolivit hominemque reddidit; nam hesterno
sermone unius cuiusdam operis, ut ait Caecilius,
remigem aliquem aut baiulum nobis oratorem descripseras,
inopem quendam humanitatis atque inurbanum.' Tum
Antonius 'heri enim' inquit 'hoc mihi proposueram, ut, si
te refellissem, hos a te discipulos abducerem; nunc, Catulo
audiente et Caesare, videor debere non tam pugnare tecum
quam quid ipse sentiam dicere.
[sect. 41]
Sequitur igitur, quoniam
nobis est hic, de quo loquimur, in foro atque in oculis
civium constituendus, ut videamus, quid ei negoti demus
cuique eum muneri velimus esse praepositum; nam Crassus
heri, cum vos, Catule et Caesar, non adessetis, posuit breviter
in artis distributione idem, quod Graeci plerique posuerunt,
neque sane quid ipse sentiret, sed quid ab illis
diceretur, ostendit: duo prima genera quaestionum esse, in
quibus eloquentia versaretur, unum infinitum, alterum certum.
[sect. 42]
Infinitum mihi videbatur id dicere, in quo aliquid
generatim quaereretur, hoc modo: expetendane esset eloquentia?
expetendine honores? Certum autem, in quo
quid in personis et in constituta re et definita quaereretur;
cuius modi sunt, quae in foro atque in civium causis disceptationibusque
versantur.
[sect. 43]
Ea mihi videntur aut in lite
oranda aut in consilio dando esse posita; nam illud tertium,
quod et a Crasso tactum est et, ut audio, [ille] ipse Aristoteles,
qui haec maxime inlustravit, adiunxit, etiam si opus
est, minus est tamen necessarium.' 'Quidnam?' inquit
Catulus; 'an laudationes? Id enim video poni genus tertium.'
[sect. 44]
'Ita,' inquit Antonius 'et in eo quidem genere scio
et me et omnis, qui adfuerunt, delectatos esse vehementer,
cum a te est Popilia, mater vestra, laudata, cui primum
mulieri hunc honorem in nostra civitate tributum puto.
Sed non omnia, quaecumque loquimur, mihi videntur ad
artem et ad praecepta esse revocanda;
[sect. 45]
ex eis enim fontibus,
unde [ad] omnia ornamenta dicendi [praecepta] sumuntur,
licebit etiam laudationem ornare neque illa elementa
desiderare, quae ut nemo tradat, quis est qui nesciat, quae
sint in homine laudanda? Positis enim eis rebus, quas
Crassus in illius orationis suae, quam contra conlegam censor
habuit, principio dixit: quae natura aut fortuna darentur
hominibus, in eis rebus se vinci posse animo aequo pati;
quae ipsi sibi homines parare possent, in eis rebus se pati
non posse vinci; qui laudabit quempiam, intelleget exponenda
sibi esse fortunae bona;
[sect. 46]
ea sunt generis, pecuniae, propinquorum,
amicorum, opum, valetudinis, formae, virium, ingeni
et ceterarum rerum, quae sunt aut corporis aut extraneae; si
habuerit, bene rebus eis usum; si non habuerit, sapienter
caruisse; si amiserit, moderate tulisse; deinde, quid sapienter
is, quem laudet, quid liberaliter, quid fortiter, quid iuste, quid
magnifice, quid pie, quid grate, quid humaniter, quid denique
cum aliqua virtute aut fecerit aut tulerit: haec et quae sunt
eius generis facile videbit, qui volet laudare; et qui vituperare,
contraria.'
[sect. 47]
'Cur igitur dubitas,' inquit Catulus,
'facere hoc tertium genus, quoniam est in ratione rerum?
Non enim, si est facilius, eo de numero quoque est excerpendum.'
'Quia nolo,' inquit, 'omnia, quae cadunt aliquando
in oratorem, quamvis exigua sint, ea sic tractare,
quasi nihil possit dici sine praeceptis suis;
[sect. 48]
nam et testimonium
saepe dicendum est ac non numquam etiam accuratius,
ut mihi etiam necesse fuit in Sex. Titium, seditiosum
civem et turbulentum; explicavi in eo testimonio dicendo
omnia consilia consulatus mei, quibus illi tribuno plebis pro
re publica restitissem, quaeque ab eo contra rem publicam
facta arbitrarer, exposui; diu retentus sum, multa audivi,
multa respondi. Num igitur placet, cum de eloquentia
praecipias, aliquid etiam de testimoniis dicendis quasi in
arte tradere?'
[sect. 49]
'Nihil sane' inquit Catulus 'necesse est.'
'Quid si, quod saepe summis viris accidit, mandata sint
exponenda aut in senatu ab imperatore aut ad imperatorem
aut ad regem aut ad populum aliquem a senatu, num quia
genere orationis in eius modi causis accuratiore est utendum,
idcirco pars etiam haec causarum numeranda videtur aut
propriis praeceptis instruenda?' 'Minime vero,' inquit Catulus;
'non enim deerit homini diserto in eius modi rebus
facultas ex ceteris rebus et causis comparata.'
[sect. 50]
'Ergo item'
inquit 'illa, quae saepe diserte agenda sunt et quae ego
paulo ante, cum eloquentiam laudarem, dixi oratoris esse,
neque habent suum locum ullum in divisione partium neque
certum praeceptorum genus et agenda sunt non minus
diserte, quam quae in lite dicuntur, obiurgatio, cohortatio,
consolatio, quorum nihil est, quod non summa dicendi
ornamenta desideret; sed ex artificio res istae praecepta
non quaerunt.'
[sect. 51]
'Plane' inquit Catulus 'adsentior.' 'Age
vero,' inquit Antonius 'qualis oratoris et quanti hominis in
dicendo putas esse historiam scribere?' 'Si, ut Graeci
scripserunt, summi,' inquit Catulus; 'si, ut nostri, nihil
opus est oratore; satis est non esse mendacem.' 'Atqui,
ne nostros contemnas,' inquit Antonius, 'Graeci quoque
ipsi sic initio scriptitarunt, ut noster Cato, ut Pictor, ut
Piso;
[sect. 52]
erat enim historia nihil aliud nisi annalium confectio,
cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio
rerum Romanarum usque ad P. Mucium pontificem maximum
res omnis singulorum annorum mandabat litteris
pontifex maximus referebatque in album et proponebat
tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi, eique
etiam nunc annales maximi nominantur.
[sect. 53]
Hanc similitudinem
scribendi multi secuti sunt, qui sine ullis ornamentis monumenta
solum temporum, hominum, locorum gestarumque
rerum reliquerunt; itaque qualis apud Graecos Pherecydes,
Hellanicus, Acusilas fuit aliique permulti, talis noster Cato
et Pictor et Piso, qui neque tenent, quibus rebus ornetur
oratiomodo enim huc ista sunt importataet, dum intellegatur
quid dicant, unam dicendi laudem putant esse
brevitatem.
[sect. 54]
Paulum se erexit et addidit maiorem historiae
sonum vocis vir optimus, Crassi familiaris, Antipater; ceteri
non exornatores rerum, sed tantum modo narratores fuerunt.'
'Est,' inquit Catulus 'ut dicis; sed iste ipse Caelius neque
distinxit historiam varietate colorum neque verborum
conlocatione et tractu orationis leni et aequabili perpolivit
illud opus; sed ut homo neque doctus neque maxime
aptus ad dicendum, sicut potuit, dolavit; vicit tamen, ut
dicis, superiores.'
[sect. 55]
'Minime mirum,' inquit Antonius 'si
ista res adhuc nostra lingua inlustrata non est; nemo enim
studet eloquentiae nostrorum hominum, nisi ut in causis
atque in foro eluceat; apud Graecos autem eloquentissimi
homines remoti a causis forensibus cum ad ceteras res
inlustris tum ad historiam scribendam maxime se applicaverunt:
namque et Herodotum illum, qui princeps genus
hoc ornavit, in causis nihil omnino versatum esse accepimus;
atqui tanta est eloquentia, ut me quidem, quantum ego
Graece scripta intellegere possum, magno opere delectet;
et post illum Thucydides omnis dicendi artificio mea sententia
facile vicit;
[sect. 56]
qui ita creber est rerum frequentia, ut
verborum prope numerum sententiarum numero consequatur,
ita porro verbis est aptus et pressus, ut nescias, utrum res
oratione an verba sententiis inlustrentur: atqui ne hunc
quidem, quamquam est in re publica versatus, ex numero
accepimus eorum, qui causas dictitarunt; et hos ipsos libros
tum scripsisse dicitur, cum a re publica remotus atque, id
quod optimo cuique Athenis accidere solitum est, in
exsilium pulsus esset;
[sect. 57]
hunc consecutus est Syracosius
Philistus, qui, cum Dionysi tyranni familiarissimus esset,
otium suum consumpsit in historia scribenda maximeque
Thucydidem est, ut mihi videtur, imitatus. Postea vero ex
clarissima quasi rhetoris officina duo praestantes ingenio,
Theopompus et Ephorus ab Isocrate magistro impulsi se ad
historiam contulerunt; causas omnino numquam attigerunt.
[sect. 58]
Denique etiam a philosophia profectus princeps Xenophon,
Socraticus ille, post ab Aristotele Callisthenes, comes
Alexandri, scripsit historiam, et is quidem rhetorico paene
more; ille autem superior leniore quodam sono est usus, et
qui illum impetum oratoris non habeat, vehemens fortasse
minus, sed aliquanto tamen est, ut mihi quidem videtur,
dulcior. Minimus natu horum omnium Timaeus, quantum
autem iudicare possum, longe eruditissimus et rerum copia
et sententiarum varietate abundantissimus et ipsa compositione
verborum non impolitus magnam eloquentiam
ad scribendum attulit, sed nullum usum forensem.'
[sect. 59]
Haec
cum ille dixisset, 'quid est,' inquit 'Catule?' Caesar;
'ubi sunt, qui Antonium Graece negant scire? Quot
historicos nominavit! Quam scienter, quam proprie de uno
quoque dixit!' 'Id me hercule' inquit Catulus 'admirans
illud iam mirari desino, quod multo magis ante mirabar,
hunc, cum haec nesciret, in dicendo posse tantum.' 'Atqui,
Catule,' inquit Antonius 'non ego utilitatem aliquam ad
dicendum aucupans horum libros et non nullos alios, sed
delectationis causa, cum est otium, legere soleo.
[sect. 60]
Quid ergo
<est>? Est, fatebor, aliquid tamen; ut, cum in sole ambulem,
etiam si ego aliam ob causam ambulem, fieri natura
tamen, ut colorer, sic, cum istos libros ad Misenumnam
Romae vix licetstudiosius legerim, sentio illorum tactu
orationem meam quasi colorari. Sed ne latius hoc vobis
patere videatur, haec dumtaxat in Graecis intellego, quae
ipsi, qui scripserunt, voluerunt vulgo intellegi:
[sect. 61]
in philosophos
vestros si quando incidi, deceptus indicibus librorum, qui
sunt fere inscripti de rebus notis et inlustribus, de virtute,
de iustitia, de honestate, de voluptate, verbum prorsus
nullum intellego; ita sunt angustis et concisis disputationibus
inligati; poetas omnino quasi alia quadam lingua locutos
non conor attingere. Cum eis me, ut dixi, oblecto, qui res
gestas aut orationes scripserunt suas aut qui ita loquuntur,
ut videantur voluisse esse nobis, qui non sumus eruditissimi,
familiares.
[sect. 62]
Sed illuc redeo: videtisne, quantum munus sit
oratoris historia? Haud scio an flumine orationis et varietate
maximum; neque eam reperio usquam separatim instructam
rhetorum praeceptis; sita sunt enim ante oculos.
Nam quis nescit primam esse historiae legem, ne quid falsi
dicere audeat? Deinde ne quid veri non audeat? Ne
quae suspicio gratiae sit in scribendo? Ne quae simultatis?
[sect. 63]
Haec scilicet fundamenta nota sunt omnibus, ipsa autem
exaedificatio posita est in rebus et verbis: rerum ratio ordinem
temporum desiderat, regionum descriptionem; vult
etiam, quoniam in rebus magnis memoriaque dignis consilia
primum, deinde acta, postea eventus exspectentur, et de
consiliis significari quid scriptor probet et in rebus gestis
declarari non solum quid actum aut dictum sit, sed etiam
quo modo, et cum de eventu dicatur, ut causae explicentur
omnes vel casus vel sapientiae vel temeritatis hominumque
ipsorum non solum res gestae, sed etiam, qui fama ac
nomine excellant, de cuiusque vita atque natura;
[sect. 64]
verborum
autem ratio et genus orationis fusum atque tractum et cum
lenitate quadam aequabiliter profluens sine hac iudiciali
asperitate et sine sententiarum forensibus aculeis persequendum
est. Harum tot tantarumque rerum videtisne nulla
esse praecepta, quae in artibus rhetorum reperiantur? In
eodem silentio multa alia oratorum officia iacuerunt, cohortationes,
praecepta, consolationes, admonita, quae tractanda
sunt omnia disertissime, sed locum suum in his artibus,
quae traditae sunt, habent nullum.
[sect. 65]
Atque in hoc genere
illa quoque est infinita silva, quod oratori plerique, ut etiam
Crassus ostendit, duo genera ad dicendum dederunt: unum
de certa definitaque causa, quales sunt, quae in litibus,
quae in deliberationibus versantur, addat, si quis volet,
etiam laudationes; alterum, quod appellant omnes fere
scriptores, explicat nemo, infinitam generis sine tempore et
sine persona quaestionem. Hoc quid et quantum sit, cum
dicunt, intellegere mihi non videntur:
[sect. 66]
si enim est oratoris,
quaecumque res infinite posita sit, de ea posse dicere,
dicendum erit ei, quanta sit solis magnitudo, quae forma
terrae; de mathematicis, de musicis rebus non poterit quin
dicat hoc onere suscepto recusare; denique ei, qui profitetur
esse suum non solum de eis controversiis, quae temporibus
et personis notatae sunt, hoc est, de omnibus forensibus,
sed etiam de generum infinitis quaestionibus dicere, nullum
potest esse genus orationis, quod sit exceptum.
[sect. 67]
Sed si illam
quoque partem quaestionum oratori volumus adiungere
vagam et liberam et late patentem, ut de rebus bonis aut
malis, expetendis aut fugiendis, honestis aut turpibus, utilibus
aut inutilibus, de virtute, de iustitia, de continentia, de
prudentia, de magnitudine animi, de liberalitate, de pietate,
de amicitia, de officio, de fide, de ceteris virtutibus contrariisque
vitiis dicendum oratori putemus; itemque de re
publica, de imperio, de re militari, de disciplina civitatis, de
hominum moribus, adsumamus eam quoque partem, sed ita,
ut sit circumscripta modicis regionibus.
[sect. 68]
Equidem omnia,
quae pertinent ad usum civium, morem hominum, quae
versantur in consuetudine vitae, in ratione rei publicae, in
hac societate civili, in sensu hominis communi, in natura, in
moribus, comprehendenda esse oratori puto; si minus ut
separatim de his rebus philosophorum more respondeat, at
certe ut in causa prudenter possit intexere; hisce autem
ipsis de rebus ut ita loquatur, uti ei, qui iura, qui leges, qui
civitates constituerunt, locuti sunt, simpliciter et splendide,
sine ulla serie disputationum et sine ieiuna concertatione
verborum.
[sect. 69]
Hoc loco ne qua sit admiratio, si tot tantarumque
rerum nulla a me praecepta ponentur, sic statuo: ut in
ceteris artibus, cum tradita sint cuiusque artis difficillima,
reliqua, quia aut faciliora aut similia sint, tradi non necesse
esse; ut in pictura, qui hominum <unam> speciem pingere
perdidicerit, posse eum cuiusvis vel formae vel aetatis,
etiam si non didicerit, pingere neque esse periculum, qui
leonem aut taurum pingat egregie, ne idem in multis aliis
quadrupedibus facere non possitneque est omnino ars
ulla, in qua omnia, quae illa arte effici possint, a doctore
tradantur, sed qui primarum et certarum rerum genera ipsa
didicerunt, reliqua [non incommode] per se adsequentur
[sect. 70]
similiter arbitror in hac sive ratione sive exercitatione dicendi,
qui illam vim adeptus sit, ut eorum mentis, qui aut
de re publica aut de ipsius rebus aut de eis, contra quos aut
pro quibus dicat, cum aliqua statuendi potestate audiant, ad
suum arbitrium movere possit, illum de toto illo genere reliquarum
orationum non plus quaesiturum esse, quid dicat,
quam Polyclitum illum, cum Herculem fingebat, quem ad
modum pellem aut hydram fingeret, etiam si haec numquam
separatim facere didicisset.'
[sect. 71]
Tum Catulus 'praeclare mihi
videris, Antoni, posuisse' inquit 'ante oculos, quid discere
oporteret eum, qui orator esset futurus, quid, etiam si non
didicisset, ex eo, quod didicisset, adsumeret; deduxisti enim
totum hominem in duo genera solum causarum, cetera
innumerabilia exercitationi et similitudini reliquisti: sed
videto ne in istis duobus generibus hydra tibi sit et pellis,
Hercules autem et alia opera maiora in illis rebus, quas
praetermittis, relinquantur; non enim mihi minus operis
videtur de universis generibus rerum quam de singulorum
causis ac multo etiam maius de natura deorum quam de
hominum litibus dicere.' 'Non est ita,' inquit Antonius;
[sect. 72]
'dicam enim tibi, Catule, non tam doctus quam, id quod
est maius, expertus: omnium ceterarum rerum oratio, mihi
crede, ludus est homini non hebeti neque inexercitato
neque communium litterarum et politioris humanitatis experti;
in causarum contentionibus magnum est quoddam
opus atque haud sciam an de humanis operibus longe
maximum; in quibus vis oratoris plerumque ab imperitis
exitu et victoria iudicatur; ubi adest armatus adversarius,
qui sit et feriendus et repellendus; ubi saepe is, qui rei
dominus futurus est, alienus atque iratus aut etiam amicus
adversario et inimicus tibi est; cum aut docendus is est aut
dedocendus aut reprimendus aut incitandus aut omni ratione
ad tempus, ad causam oratione moderandus (in quo saepe
benevolentia ad odium, odium autem ad benevolentiam
deducendum est); aut tamquam machinatione aliqua tum
ad severitatem tum ad remissionem animi, tum ad tristitiam
tum ad laetitiam est contorquendus;
[sect. 73]
omnium sententiarum
gravitate, omnium verborum ponderibus est utendum;
accedat oportet actio varia, vehemens, plena animi, plena
spiritus, plena doloris, plena veritatis. In his operibus si
quis illam artem comprehenderit, ut tamquam Phidias
Minervae signum efficere possit, non sane, quem ad modum,
<ut> in clipeo idem artifex, minora illa opera facere discat,
laborabit.'
[sect. 74]
Tum Catulus 'quo ista maiora ac mirabiliora
fecisti, eo me maior exspectatio tenet quibusnam rationibus
quibusque praeceptis ea tanta vis comparetur; non quo
mea quidem iam intersitneque enim aetas id mea desiderat
et aliud genus quoddam dicendi nos secuti sumus,
qui numquam sententias de manibus iudicum vi quadam
orationis extorsimus ac potius placatis eorum animis tantum,
quantum ipsi patiebantur, accepimussed tamen ista tua
nullum ad usum meum, tantum cognoscendi studio adductus
requiro.
[sect. 75]
Nec mihi opus est Graeco aliquo doctore, qui
mihi pervulgata praecepta decantet, cum ipse numquam
forum, numquam ullum iudicium aspexerit; ut Peripateticus
ille dicitur Phormio, cum Hannibal Karthagine expulsus
Ephesum ad Antiochum venisset exsul proque eo, quod
eius nomen erat magna apud omnis gloria, invitatus esset
ab hospitibus suis, ut eum, quem dixi, si vellet, audiret;
cumque is se non nolle dixisset, locutus esse dicitur homo
copiosus aliquot horas de imperatoris officio et de [omni]
re militari. Tum, cum ceteri, qui illum audierant, vehementer
essent delectati, quaerebant ab Hannibale, quidnam
ipse de illo philosopho iudicaret: hic Poenus non optime
Graece, sed tamen libere respondisse fertur, multos se
deliros senes saepe vidisse, sed qui magis quam Phormio
deliraret vidisse neminem.
[sect. 76]
Neque me hercule iniuria; quid
enim aut adrogantius aut loquacius fieri potuit quam Hannibali,
qui tot annis de imperio cum populo Romano omnium
gentium victore certasset, Graecum hominem, qui numquam
hostem, numquam castra vidisset, numquam denique minimam
partem ullius publici muneris attigisset, praecepta de
re militari dare? Hoc mihi facere omnes isti, qui de arte
dicendi praecipiunt, videntur; quod enim ipsi experti non
sunt, id docent ceteros; sed hoc minus fortasse errant, quod
non te, ut Hannibalem <ille>, sed pueros aut adulescentulos
docere conantur.'
[sect. 77]
'Erras, Catule,' inquit Antonius 'nam
egomet in multos iam Phormiones incidi. Quis enim est
istorum Graecorum, qui quemquam nostrum quicquam
intellegere arbitretur? Ac mihi quidem non ita molesti
sunt; facile omnis perpetior et perfero; nam aut aliquid
adferunt, quod mihi non displiceat, aut efficiunt, ut me non
didicisse minus paeniteat; dimitto autem eos non tam
contumeliose quam philosophum illum Hannibal, et eo
fortasse plus habeo etiam negoti. Sed tamen est eorum
doctrina, quantum ego iudicare possum, perridicula:
[sect. 78]
dividunt
enim totam rem in duas partis, in causae controversiam
et in quaestionis: causam appellant rem positam in disceptatione
reorum et controversia; quaestionem autem rem
positam in infinita dubitatione; de causa praecepta dant;
de altera parte dicendi mirum silentium est.
[sect. 79]
Deinde quinque
faciunt quasi membra eloquentiae, invenire quid dicas,
inventa disponere, deinde ornare verbis, post memoriae
mandare, tum ad extremum agere ac pronuntiare; rem
sane non reconditam; quis enim hoc non sua sponte viderit,
neminem posse dicere, nisi et quid diceret et quibus verbis
et quo ordine diceret haberet et ea meminisset? Atque
haec ego non reprehendo, sed ante oculos posita esse
dico, ut eas item quattuor, quinque, sexve partis vel etiam
septem, quoniam aliter ab aliis digeruntur, in quas est ab
his omnis oratio distributa:
[sect. 80]
iubent enim exordiri ita, ut
eum, qui audiat, benevolum nobis faciamus et docilem et
attentum; deinde rem narrare, et ita ut veri similis narratio
sit, ut aperta, ut brevis; post autem dividere causam aut
proponere; nostra confirmare argumentis ac rationibus;
deinde contraria refutare; tum autem alii conclusionem
orationis et quasi perorationem conlocant, alii iubent, ante
quam peroretur, ornandi aut augendi causa digredi, deinde
concludere ac perorare.
[sect. 81]
Ne haec quidem reprehendo; sunt
enim concinne distributa, sed tamen, id quod necesse fuit
hominibus expertibus veritatis, non perite: quae enim
praecepta principiorum et narrationum esse voluerunt, ea in
totis orationibus sunt conservanda;
[sect. 82]
nam ego mihi benevolum
iudicem facilius facere possum, cum sum in cursu
orationis, quam cum omnia sunt inaudita; docilem autem
non cum polliceor me demonstraturum, sed tum, cum doceo
et explano; attentum vero [crebro] tota actione excitandis
mentibus iudicum, non prima denuntiatione efficere possumus.
[sect. 83]
Iam vero narrationem quod iubent veri similem esse
et apertam et brevem, recte nos admonent: quod haec
narrationis magis putant esse propria quam totius orationis,
valde mihi videntur errare; omninoque in hoc omnis est
error, quod existimant artificium esse hoc quoddam non
dissimile ceterorum, cuius modi de ipso iure civili hesterno
die Crassus componi posse dicebat: ut genera rerum primum
exponerentur, in quo vitium est, si genus ullum praetermittitur;
deinde singulorum partes generum, in quo et
deesse aliquam partem et superare mendosum est; tum
verborum omnium definitiones, in quibus neque abesse
quicquam decet neque redundare.
[sect. 84]
Sed hoc si in iure civili,
si etiam in parvis aut mediocribus rebus doctiores adsequi
possunt, non idem sentio tanta hac in re tamque immensa
posse fieri; sin autem qui arbitrantur, deducendi sunt ad
eos, qui haec docent; omnia iam explicata et perpolita
adsequentur; sunt enim innumerabiles de his rebus libri
neque abditi neque obscuri: sed videant quid velint; ad
ludendumne an ad pugnandum arma sint sumpturi; aliud
enim pugna et acies, aliud ludus campusque noster desiderat;
ac tamen ars ipsa ludicra armorum et gladiatori et militi prodest
aliquid; sed animus acer et praesens et acutus idem
atque versutus invictos viros efficit [non difficilius arte coniuncta].
[sect. 85]
Qua re ego tibi oratorem sic iam instituam, si
potuero, ut quid efficere possit ante perspiciam: sit enim mihi
tinctus litteris; audierit aliquid, legerit, ista ipsa praecepta
acceperit; temptabo quid deceat, quid voce, quid viribus,
quid spiritu, quid lingua efficere possit. Si intellegam posse
ad summos pervenire, non solum hortabor, ut elaboret, sed
etiam, si vir quoque bonus mihi videbitur esse, obsecrabo;
tantum ego in excellenti oratore et eodem bono viro pono
esse ornamenti universae civitati; sin videbitur, cum omnia
summe fecerit, tamen ad mediocris oratores esse venturus, permittam
ipsi quid velit; molestus magno opere non ero; sin
plane abhorrebit et erit absurdus, ut se contineat aut ad
aliud studium transferat, admonebo;
[sect. 86]
nam neque is, qui optime
potest, deserendus ullo modo est a cohortatione nostra
neque is, qui aliquid potest, deterrendus: quod alterum
divinitatis mihi cuiusdam videtur, alterum, vel non facere
quod non optime possis, vel facere quod non pessime facias,
humanitatis, tertium vero illud, clamare contra quam deceat
et quam possit, hominis est, ut tu, Catule, de quodam
clamatore dixisti, stultitiae suae quam plurimos testis domestico
praeconio conligentis.
[sect. 87]
De hoc igitur, qui erit talis, ut
cohortandus adiuvandusque sit, ita loquamur, ut ei tradamus
ea dumtaxat, quae nos usus docuit, ut nobis ducibus veniat
eo, quo sine duce ipsi pervenimus, quoniam meliora docere
non possumus.
[sect. 88]
Atque ut a familiari nostro exordiar, hunc
ego, Catule, Sulpicium primum in causa parvula adule-
scentulum audivi voce et forma et motu corporis et reliquis
rebus aptis ad hoc munus, de quo quaerimus, oratione autem
celeri et concitata, quod erat ingeni, et verbis effervescentibus
et paulo nimium redundantibus, quod erat aetatis.
Non sum aspernatus; volo enim se efferat in adulescente
fecunditas; nam facilius sicut in vitibus revocantur ea,
quae se nimium profuderunt, quam, si nihil valet materies,
nova sarmenta cultura excitantur; item volo esse in adulescente,
unde aliquid amputem; non enim potest in eo sucus
esse diuturnus, quod nimis celeriter est maturitatem exsecutum.
[sect. 89]
Vidi statim indolem neque dimisi tempus et eum
sum cohortatus, ut forum sibi ludum putaret esse ad discendum,
magistrum autem, quem vellet, eligeret; me quidem
si audiret, L. Crassum: quod iste adripuit et ita sese
facturum confirmavit atque etiam addidit, gratiae scilicet
causa, me quoque sibi magistrum futurum. Vix annus
intercesserat ab hoc sermone cohortationis meae, cum iste
accusavit C. Norbanum, defendente me: non est credibile
quid interesse mihi sit visum inter eum, qui tum erat et qui
anno ante fuerat. Omnino in illud genus eum Crassi
magnificum atque praeclarum natura ipsa ducebat, sed ea
non satis proficere potuisset, nisi eodem studio atque imitatione
intendisset atque ita dicere consuesset, ut tota mente
Crassum atque omni animo intueretur.
[sect. 90]
Ergo hoc sit primum
in praeceptis meis, ut demonstremus, quem imitetur [atque
ita, ut, quae maxime excellent in eo, quem imitabitur, ea
diligentissime persequatur]; tum accedat exercitatio, qua
illum, quem delegerit, imitando effingat atque exprimat, non
ut multos imitatores saepe cognovi, qui aut ea, quae facilia
sunt, aut etiam illa, quae insignia ac paene vitiosa, consectantur
imitando.
[sect. 91]
Nihil est facilius, quam amictum imitari
alicuius aut statum aut motum; si vero etiam vitiosi aliquid
est, id sumere et in eo vitio <similem> esse non magnum est,
ut ille, qui nunc etiam, amissa voce, furit in re publica,
Fufius, nervos in dicendo C. Fimbriae, quos tamen habuit
ille, non adsequitur, oris pravitatem et verborum latitudinem
imitatur; sed tamen ille nec deligere scivit, cuius potissimum
similis esset, et in eo ipso, quem delegerat, imitari
etiam vitia voluit;
[sect. 92]
qui autem ita faciet, ut oportet, primum
vigilet necesse est in deligendo; deinde, quem probarit, in
eo, quae maxime excellent, ea diligentissime persequatur.
Quid enim causae censetis esse cur aetates extulerint
singulae singula prope genera dicendi? Quod non tam
facile in nostris oratoribus possumus iudicare, quia scripta,
ex quibus iudicium fieri posset, non multa sane reliquerunt,
quam in Graecis, ex quorum scriptis, cuiusque aetatis quae
dicendi ratio voluntasque fuerit, intellegi potest.
[sect. 93]
Antiquissimi
fere sunt, quorum quidem scripta constent, Pericles
atque Alcibiades et eadem aetate Thucydides, subtiles,
acuti, breves, sententiisque magis quam verbis abundantes:
non potuisset accidere, ut unum genus esset omnium, nisi
aliquem sibi proponerent ad imitandum. Consecuti sunt
hos Critias, Theramenes, Lysias: multa Lysiae scripta sunt;
non nulla Critiae; de Theramene audimus; omnes etiam
tum retinebant illum Pericli sucum, sed erant paulo uberiore
filo.
[sect. 94]
Ecce tibi est exortus Isocrates, [magister istorum
omnium,] cuius e ludo tamquam ex equo Troiano meri
principes exierunt; sed eorum partim in pompa, partim in
acie inlustres esse voluerunt. Atque et illi, Theopompi,
Ephori, Philisti, Naucratae multique alii naturis differunt,
voluntate autem similes sunt et inter sese et magistri;
et hi, qui se ad causas contulerunt, ut Demosthenes,
Hyperides, Lycurgus, Aeschines, Dinarchus aliique complures,
etsi inter se pares non fuerunt, tamen omnes sunt in
eodem veritatis imitandae genere versati, quorum quam diu
mansit imitatio, tam diu genus illud dicendi studiumque
vixit;
[sect. 95]
postea quam exstinctis his omnis eorum memoria sensim
obscurata est et evanuit, alia quaedam dicendi molliora
ac remissiora genera viguerunt. Inde Demochares, quem
aiunt sororis filium fuisse Demostheni; tum Phalereus ille
Demetrius omnium istorum mea sententia politissimus,
aliique horum similes exstiterunt. Quae si volemus usque
ad hoc tempus persequi, intellegemus, ut hodie etiam
Alabandensem illum Meneclem et eius fratrem Hieroclem,
quos ego audivi, tota imitetur Asia, sic semper fuisse
aliquem, cuius se similis plerique esse vellent.
[sect. 96]
Hanc igitur
similitudinem qui imitatione adsequi volet, cum exercitationibus
crebris atque magnis tum scribendo maxime persequatur;
quod si haec noster Sulpicius faceret, multo eius
oratio esset pressior; in qua nunc interdum, ut in herbis
rustici solent dicere in summa ubertate, inest luxuries quaedam,
quae stilo depascenda est.'
[sect. 97]
Hic Sulpicius 'me quidem'
inquit 'recte mones, idque mihi gratum est; sed ne
te quidem, Antoni, multum scriptitasse arbitror.' Tum ille
'quasi vero' inquit 'non ea praecipiam aliis, quae mihi ipsi
desint: sed tamen ne tabulas quidem conficere existimor:
verum et in hoc ex re familiari mea et in illo ex eo, quod
dico, quantulum id cumque est, quid faciam iudicari potest.
[sect. 98]
Atque esse tamen multos videmus, qui neminem imitentur
et suapte natura, quod velint, sine cuiusquam similitudine
consequantur; quod et in vobis animadverti recte potest,
Caesar et Cotta; quorum alter inusitatum nostris quidem
oratoribus leporem quendam et salem, alter acutissimum et
subtilissimum dicendi genus est consecutus; neque vero
vester aequalis <C.> Curio, patre mea sententia vel eloquentissimo
temporibus illis, quemquam mihi magno opere videtur
imitari; qui tamen verborum gravitate et elegantia et
copia suam quandam expressit quasi formam figuramque
dicendi; quod ego maxime iudicare potui in ea causa, quam
ille contra me apud centumviros pro fratribus Cossis dixit;
in qua nihil illi defuit, quod non modo copiosus, sed etiam
sapiens orator habere deberet.
[sect. 99]
Verum ut aliquando ad causas deducamus illum, quem
constituimus, et eas quidem, in quibus plusculum negoti
est, iudiciorum atque litiumriserit aliquis fortasse hoc
praeceptum; est enim non tam acutum quam necessarium
magisque monitoris non fatui quam eruditi magistrihoc ei
primum praecipiemus, quascumque causas erit tractaturus,
ut eas diligenter penitusque cognoscat.
[sect. 100]
Hoc in ludo non
praecipitur; faciles enim causae ad pueros deferuntur; lex
peregrinum vetat in murum ascendere; ascendit; hostis
reppulit: accusatur. Nihil est negoti eius modi causam
cognoscere; recte igitur nihil de causa discenda praecipiunt;
[haec est enim in ludo causarum formula fere.] At vero in
foro tabulae testimonia, pacta conventa stipulationes, cognationes
adfinitates, decreta responsa, vita denique eorum,
qui in causa versantur, tota cognoscenda est; quarum rerum
neglegentia plerasque causas et maxime privatassunt
[sect. 101]
enim multo saepe obscurioresvidemus amitti. Ita non
nulli, dum operam suam multam existimari volunt, ut toto
foro volitare et a causa ad causam ire videantur, causas
dicunt incognitas; in quo est illa quidem magna offensio
vel neglegentiae, susceptis rebus, vel perfidiae, receptis; sed
etiam illa maior opinione, quod nemo potest de ea re, quam
non novit, non turpissime dicere: ita dum inertiae vituperationem,
quae maior est, contemnunt, adsequuntur etiam
illam, quam magis ipsi fugiunt, tarditatis.
[sect. 102]
Equidem soleo
dare operam, ut de sua quisque re me ipse doceat et ut ne
quis alius adsit, quo liberius loquatur, et agere adversari
causam, ut ille agat suam et quicquid de sua re cogitarit in
medium proferat: itaque cum ille discessit, tris personas
unus sustineo summa animi aequitate, meam, adversari,
iudicis. Qui locus est talis, ut plus habeat adiumenti quam
incommodi, hunc iudico esse dicendum; ubi plus mali quam
boni reperio, id totum abiudico atque eicio.
[sect. 103]
Ita adsequor,
ut alio tempore cogitem quid dicam et alio dicam; quae
duo plerique ingenio freti simul faciunt; sed certe eidem
illi melius aliquanto dicerent, si aliud sumendum sibi tempus
ad cogitandum, aliud ad dicendum putarent.
[sect. 104]
Cum rem
penitus causamque cognovi, statim occurrit animo, quae sit
causa ambigendi; nihil est enim, quod inter homines ambigatur,
sive ex crimine causa constat, ut facinoris, sive ex
controversia, ut hereditatis, sive ex deliberatione, ut belli,
[sive ex persona, ut laudis,] sive ex disputatione, ut de
ratione vivendi, in quo non aut quid factum sit aut fiat
futurumve sit quaeratur aut quale sit aut quid vocetur.
[sect. 105]
Ac
nostrae fere causae, quae quidem sunt criminum, plerumque
infitiatione defenduntur; nam et de pecuniis repetundis
quae maximae sunt, neganda fere sunt omnia, et de ambitu
raro illud datur, ut possis liberalitatem atque benignitatem
ab ambitu atque largitione seiungere; de sicariis, de vene-
ficiis, de peculatu infitiari necesse est: id est igitur genus
primum causarum in iudiciis ex controversia facti; in
deliberationibus plerumque ex futuri, raro ex instantis aut
acti.
[sect. 106]
Saepe etiam res non sit necne, sed qualis sit quaeritur;
ut cum L. Opimi causam defendebat apud populum,
audiente me, C. Carbo consul, nihil de C. Gracchi nece
negabat, sed id iure pro salute patriae factum esse dicebat;
ut eidem Carboni tribuno plebis alia tum mente rem publicam
capessenti P. Africanus de Ti. Graccho interroganti
responderat iure caesum videri; iure autem omnia defenduntur,
quae sunt eius generis, ut aut oportuerit aut licuerit
aut necesse fuerit aut imprudentia aut casu facta esse
videantur.
[sect. 107]
Iam quid vocetur, quaeritur, cum quo verbo
quid appellandum sit, contenditur; ut mihi ipsi cum hoc
Sulpicio fuit in Norbani causa summa contentio; pleraque
enim de eis, quae ab isto obiciebantur, cum confiterer,
tamen ab illo maiestatem minutam negabam, ex quo verbo
lege Appuleia tota illa causa pendebat.
[sect. 108]
Atque in hoc
genere causarum non nulli praecipiunt ut verbum illud,
quod causam facit, breviter uterque definiat, quod mihi
quidem perquam puerile videri solet: alia est enim, cum
inter doctos homines de eis ipsis rebus, quae versantur in
artibus, disputatur, verborum definitio, ut cum quaeritur,
quid sit ars, quid sit lex, quid sit civitas, in quibus hoc
praecipit ratio et doctrina, ut vis eius rei, quam definias,
sic exprimatur, ut neque absit quicquam neque supersit;
[sect. 109]
quod quidem in illa causa neque Sulpicius fecit neque ego
facere conatus sum; nam quantum uterque nostrum potuit,
omni copia dicendi dilatavit, quid esset maiestatem minuere:
etenim definitio primum reprehenso verbo uno aut addito
aut dempto saepe extorquetur e manibus; deinde genere
ipso doctrinam redolet exercitationemque paene puerilem:
tum et in sensum et in mentem iudicis intrare non potest,
ante enim praeterlabitur, quam percepta est.
[sect. 110]
Sed in eo
genere, in quo quale sit quid, ambigitur, exsistit etiam ex
scripti interpretatione saepe contentio, in quo nulla potest
esse nisi ex ambiguo controversia; nam illud ipsum, quod
scriptum a sententia discrepat, genus quoddam habet ambigui;
quod tum explicatur, cum ea verba, quae desunt,
suggesta sunt, quibus additis defenditur sententiam scripti
perspicuam fuisse; ex contrariisque scriptis si quid ambigitur,
non novum genus nascitur, sed superioris generis
causa duplicatur; idque aut numquam diiudicari poterit
aut ita diiudicabitur, ut referendis praeteritis verbis id
scriptum, quodcumque defendemus, suppleatur; ita fit, ut
unum genus in eis causis, quae propter scriptum ambiguntur,
relinquatur, si est scriptum aliquid ambigue.
[sect. 111]
Ambiguorum
autem cum plura genera sunt, quae mihi videntur ei melius
nosse, qui dialectici appellantur, hi autem nostri ignorare,
qui non minus nosse debeant, tum illud est frequentissimum
in omni consuetudine vel sermonis vel scripti, cum idcirco
aliquid ambigitur, quod aut verbum aut verba sint praetermissa.
[sect. 112]
Iterum autem peccant, cum genus hoc causarum,
quod in scripti interpretatione versatur, ab illis causis, in
quibus, qualis quaeque res sit, disceptatur, seiungunt; nusquam
enim tam quaeritur, quale sit genus ipsum rei quam
in scripto, quod totum a facti controversia separatum est.
[sect. 113]
Ita tria sunt omnino genera, quae in disceptationem et
controversiam cadere possint: quid fiat factum futurumve
sit, aut quale sit, aut quo modo nominetur; nam illud quidem,
quod quidam Graeci adiungunt, "rectene factum sit," totum
in eo est "quale sit." Sed iam ad institutum revertar meum.
[sect. 114]
Cum igitur accepta causa et genere cognito rem tractare
coepi, nihil prius constituo, quam quid sit illud, quo mihi
sit referenda omnis illa oratio, quae sit propria quaestionis
et iudici; deinde illa duo diligentissime considero, quorum
alterum commendationem habet nostram aut eorum,
quos defendimus, alterum est accommodatum ad eorum
animos, apud quos dicimus, ad id, quod volumus, commovendos.
[sect. 115]
Ita omnis ratio dicendi tribus ad persuadendum
rebus est nixa: ut probemus vera esse, quae defendimus;
ut conciliemus eos nobis, qui audiunt; ut animos eorum,
ad quemcumque causa postulabit motum, vocemus.
[sect. 116]
Ad
probandum autem duplex est oratori subiecta materies:
una rerum earum, quae non excogitantur ab oratore, sed in
re positae ratione tractantur, ut tabulae, testimonia, pacta
conventa, quaestiones, leges, senatus consulta, res iudicatae,
decreta, responsa, reliqua, si quae sunt, quae non reperiuntur
ab oratore, sed ad oratorem a causa [atque a re] deferuntur;
altera est, quae tota in disputatione et in argumentatione
oratoris conlocata est;
[sect. 117]
ita in superiore genere
de tractandis argumentis, in hoc autem etiam de inveniendis
cogitandum est. Atque isti quidem, qui docent, cum
causas in plura genera secuerunt, singulis generibus argumentorum
copiam suggerunt; quod etiam si ad instituendos
adulescentulos magis aptum est, ut, simul ac posita causa
sit, habeant quo se referant, unde statim expedita possint
argumenta depromere, tamen et tardi ingeni est rivulos
consectari, fontis rerum non videre, et iam aetatis est ususque
nostri a capite quod velimus arcessere et unde omnia
manent videre.
[sect. 118]
Et primum genus illud earum rerum, quae
ad oratorem deferuntur, meditatum nobis in perpetuum ad
omnem usum similium rerum esse debebit; nam et pro
tabulis et contra tabulas et pro testibus et contra testis et
pro quaestionibus et contra quaestiones et item de ceteris
rebus eiusdem generis vel separatim dicere solemus de
genere universo vel definite de singulis temporibus, hominibus,
causis; quos quidem locosvobis hoc, Cotta et Sulpici,
dicomulta commentatione atque meditatione paratos atque
expeditos habere debetis.
[sect. 119]
Longum est enim nunc me explicare,
qua ratione aut confirmare aut infirmare testis, tabulas,
quaestiones oporteat. Haec sunt omnia ingeni vel mediocris,
exercitationis autem maximae; artem quidem et praecepta
dumtaxat hactenus requirunt, ut certis dicendi luminibus
ornentur.
[sect. 120]
Itemque illa, quae sunt alterius generis, quae
tota ab oratore pariuntur, excogitationem non habent difficilem,
explicationem magis inlustrem perpolitamque desiderant;
itaque cum haec duo nobis quaerenda sint in
causis, primum quid, deinde quo modo dicamus, alterum,
quod totum arte tinctum videtur, tametsi artem requirit,
tamen prudentiae est paene mediocris quid dicendum sit
videre; alterum est, in quo oratoris vis illa divina virtusque
cernitur, ea, quae dicenda sunt, ornate, copiose varieque
dicere.
[sect. 121]
Qua re illam partem superiorem, quoniam semel
ita vobis placuit, non recusabo quo minus perpoliam atque
conficiamquantum consequar, vos iudicabitisquibus ex
locis ad eas tris res, quae ad fidem faciendam solae valent,
ducatur oratio, ut et concilientur animi et doceantur et
moveantur; [haec sunt enim tria.] Ea vero quem ad
modum inlustrentur, praesto est, qui omnis docere possit,
qui hoc primus in nostros mores induxit, qui maxime auxit,
qui solus effecit.
[sect. 122]
Namque ego, Catule,dicam enim non
reverens adsentandi suspicionemneminem esse oratorem
paulo inlustriorem arbitror [neque Graecum neque Latinum]
quem aetas nostra tulerit, quem non et saepe et diligenter
audierim; itaque si quid est in mequod iam sperare
videor, quoniam quidem vos, his ingeniis homines, tantum
operae mihi ad audiendum datisex eo est, quod nihil
quisquam umquam me audiente egit orator, quod non in
memoria mea penitus insederit: itaque ego is, qui sum,
quantuscumque sum ad iudicandum, omnibus auditis
oratoribus, sine ulla dubitatione sic statuo et iudico, neminem
omnium tot et tanta, quanta sint in Crasso, habuisse
ornamenta dicendi.
[sect. 123]
Quam ob rem, si vos quoque hoc
idem existimatis, non erit, ut opinor, iniqua partitio, si, cum
ego hunc oratorem, quem nunc fingo, ut institui, crearo,
aluero, confirmaro, tradam eum Crasso et vestiendum et
ornandum.'
[sect. 124]
Tum Crassus, 'tu vero,' inquit 'Antoni, perge,
ut instituisti; neque enim est boni neque liberalis parentis,
quem procrearis et eduxeris, eum non et vestire et
ornare, praesertim cum te locupletem esse negare non
possis. Quod enim ornamentum, quae vis, qui animus,
quae dignitas illi oratori defuit, qui in causa peroranda non
dubitavit excitare reum consularem et eius diloricare tunicam
et iudicibus cicatrices adversas senis imperatoris ostendere?
qui idem, hoc accusante Sulpicio, cum hominem
seditiosum furiosumque defenderet, non dubitavit seditiones
ipsas ornare ac demonstrare gravissimis verbis multos saepe
impetus populi non iniustos esse, quos praestare nemo
posset; multas etiam e re publica seditiones saepe esse
factas, ut cum reges essent exacti, ut cum tribunicia potestas
[esset] constituta; illam Norbani seditionem ex luctu civium
et ex Caepionis odio, qui exercitum amiserat, neque reprimi
potuisse et iure esse conflatam?
[sect. 125]
Potuit hic locus tam
anceps, tam inauditus, tam lubricus, tam novus sine quadam
incredibili vi ac facultate dicendi tractari? Quid ego de
Cn. Manli, quid de Q. Regis commiseratione dicam? Quid
de aliis innumerabilibus? In quibus hoc non maxime
enituit quod tibi omnes dant, acumen quoddam singulare,
sed haec ipsa, quae nunc ad me delegare vis, ea semper in
te eximia et praestantia fuerunt.'
[sect. 126]
Tum Catulus 'ego vero'
inquit 'in vobis hoc maxime admirari soleo, quod, cum
inter vos in dicendo dissimillimi sitis, ita tamen uterque
vestrum dicat, ut ei nihil neque a natura denegatum neque
a doctrina non delatum esse videatur; qua re, Crasse,
neque tu tua suavitate nos privabis, ut, si quid ab Antonio
aut praetermissum aut relictum sit, non explices; neque te,
Antoni, si quid non dixeris, existimabimus non potuisse
potius quam a Crasso dici maluisse.'
[sect. 127]
Hic Crassus 'quin tu,'
inquit 'Antoni, omittis ista, quae proposuisti, quae nemo
horum desiderat: quibus ex locis ea, quae dicenda sunt in
causis, reperiantur; quae quamquam a te novo quodam
modo praeclareque dicuntur, sunt tamen et re faciliora et
praeceptis pervagata; illa deprome nobis unde adferas, quae
saepissime tractas semperque divinitus.'
[sect. 128]
'Depromam equidem,' inquit 'et quo facilius id a te
exigam, quod peto, nihil tibi a me postulanti recusabo. Meae
totius rationis in dicendo et istius ipsius facultatis, quam
modo Crassus in caelum verbis extulit, tres sunt res, ut ante
dixi: una conciliandorum hominum, altera docendorum,
tertia concitandorum.
[sect. 129]
Harum trium partium prima lenitatem
orationis, secunda acumen, tertia vim desiderat; nam
hoc necesse est, ut is, qui nobis causam adiudicaturus sit,
aut inclinatione voluntatis propendeat in nos aut defensionis
argumentis adducatur aut animi permotione cogatur. Sed
quoniam illa pars, in qua rerum ipsarum explicatio ac
defensio posita est, videtur omnem huius generis quasi
doctrinam continere, de ea primum loquemur et pauca
dicemus: pauca enim sunt, quae usu iam tractata et animo
quasi notata habere videamur.
[sect. 130]
Ac tibi sapienter monenti,
Crasse, libenter adsentiemur, ut singularum causarum defensiones
quas solent magistri pueris tradere, relinquamus,
aperiamus autem capita ea, unde omnis ad omnem et
causam et orationem disputatio ducitur. Neque enim quotiens
verbum aliquod est scribendum nobis, totiens eius
verbi litterae sunt cogitatione conquirendae; nec quotiens
causa dicenda est, totiens ad eius causae seposita argumenta
revolvi nos oportet, sed habere certos locos, qui, ut litterae
ad verbum scribendum, sic illi ad causam explicandam
statim occurrant.
[sect. 131]
Sed hi loci ei demum oratori prodesse
possunt, qui est versatus in rerum vel usu, quem aetas
denique adferet, vel auditione et cogitatione, quae studio et
diligentia praecucurrit aetatem. Nam si tu mihi quamvis
eruditum hominem adduxeris, quamvis acrem et acutum in
cogitando, quamvis ad pronuntiandum expeditum, si erit
idem in consuetudine civitatis, in exemplis, in institutis, in
moribus ac voluntatibus civium suorum hospes, non multum
ei loci proderunt illi, ex quibus argumenta promuntur: subacto
mihi ingenio opus est, ut agro non semel arato, sed
[novato et] iterato, quo meliores fetus possit et grandiores
edere; subactio autem est usus, auditio, lectio, litterae.
[sect. 132]
Ac primum naturam causae videat, quae numquam latet,
factumne sit quaeratur, an quale sit, an quod nomen habeat;
quo perspecto statim occurrit naturali quadam prudentia,
non his subductionibus, quas isti docent, quid faciat
causam, id est, quo sublato controversia stare non possit;
deinde quid veniat in iudicium: quod isti sic iubent quaerere:
interfecit Opimius Gracchum. Quid facit causam?
Quod rei publicae causa, cum ex senatus consulto ad arma
vocasset. Hoc tolle, causa non erit. At id ipsum negat
contra leges licuisse Decius. Veniet igitur in iudicium
licueritne ex senatus consulto servandae rei publicae causa.
Perspicua sunt haec quidem et in vulgari prudentia sita;
sed illa quaerenda, quae et ab accusatore et a defensore
argumenta ad id, quod in iudicium venit, spectantia debent
adferri.
[sect. 133]
Atque hic illud videndum est, in quo summus est
error istorum magistrorum, ad quos liberos nostros mittimus,
non quo hoc quidem ad dicendum magno opere pertineat,
sed tamen ut videatis, quale sit genus hoc eorum, qui sibi
eruditi videntur. Hebes atque impolitum: constituunt enim
in partiendis orationum modis duo genera causarum: unum
appellant, in quo sine personis atque temporibus de universo
genere quaeratur; alterum, quod personis certis et temporibus
definiatur; ignari omnis controversias ad universi
generis vim et naturam referri;
[sect. 134]
nam in ea ipsa causa, de qua
ante dixi, nihil pertinet ad oratoris locos Opimi persona,
nihil Deci; de ipso [enim] universo genere infinita
quaestio est, num poena videatur esse adficiendus, qui
civem ex senatus consulto patriae conservandae causa
interemerit, cum id per leges non liceret; nulla denique
est causa, in qua id, quod in iudicium venit, reorum personis
ac non generum ipsorum universa dubitatione quaeratur.
[sect. 135]
Quin etiam in eis ipsis, ubi de facto ambigitur,
ceperitne pecunias contra leges [P.] Decius, argumenta et
criminum et defensionis revocentur oportet ad genus et [ad]
naturam universam: quod sumptuosus, de luxurie, quod
alieni appetens, de avaritia, quod seditiosus, de turbulentis
et malis civibus, quod a multis arguitur, de genere testium;
contraque, quae pro reo dicentur, omnia necessario a tempore
atque homine ad communis rerum et generum summas
revolventur.
[sect. 136]
Atque haec forsitan homini non omnia, quae
sunt in natura rerum, celeriter animo comprehendenti permulta
videantur, quae veniant in iudicium tum, cum de
facto quaeratur; sed tamen criminum multitudo est et
defensionum, non locorum infinita.
[sect. 137]
Quae vero, cum de
facto non ambigitur, quaeruntur, qualia sint, ea si ex reis
numeres, et innumerabilia sunt et obscura; si ex rebus,
valde et modica et inlustria; nam si Mancini causam in
uno Mancino ponimus, quotienscumque is, quem pater
patratus dediderit, receptus non erit, totiens causa nova
nascetur; sin illa controversia causam facit, videaturne ei,
quem pater patratus dediderit, si is non sit receptus, postliminium
esse, nihil ad artem dicendi nec ad argumenta
defensionis Mancini nomen pertinet;
[sect. 138]
ac, si quid adfert
praeterea hominis aut dignitas aut indignitas, extra quae-
stionem est et ea tamen ipsa oratio ad universi generis
disputationem referatur necesse est. Haec ego non eo
consilio disputo, ut homines eruditos redarguam; quamquam
reprehendendi sunt qui in genere definiendo istas
causas describunt in personis et in temporibus positas esse;
nam etsi incurrunt tempora et personae, tamen intellegendum
est, non ex eis, sed ex genere quaestionis pendere
causas.
[sect. 139]
Sed hoc nihil ad me; nullum enim nobis certamen
cum istis esse debet; tantum satis est intellegi ne
hoc quidem eos consecutos, quod in tanto otio etiam sine
hac forensi exercitatione efficere potuerunt, ut genera rerum
discernerent eaque paulo subtilius explicarent.
[sect. 140]
Verum hoc,
ut dixi, nihil ad me; illud ad me ac multo etiam magis ad
vos, Cotta noster et Sulpici: quo modo nunc se istorum
artes habent, pertimescenda est multitudo causarum; est
enim infinita, si in personis ponitur; quot homines, tot
causae; sin ad generum universas quaestiones referuntur,
ita modicae et paucae sunt, ut eas omnis diligentes et
memores et sobrii oratores percursas animo et prope dicam
decantatas habere debeant; nisi forte existimatis a M'. Curio
causam didicisse L. Crassum et ea re multa attulisse, quam
ob rem postumo non nato Curium tamen heredem Coponi
esse oporteret:
[sect. 141]
nihil ad copiam argumentorum neque ad
causae vim ac naturam nomen Coponi aut Curi pertinuit;
in genere erat universo rei negotique, non in tempore ac
nominibus, omnis quaestio: cum scriptum ita sit si mihi
filivs genitvr, isqve privs moritvr, et cetera, tvm
mihi ille sit heres, si natus filius non sit, videaturne is,
qui filio mortuo institutus heres sit, heres esse: perpetui
iuris et universi generis quaestio non hominum nomina, sed
rationem dicendi et argumentorum fontis desiderat.
[sect. 142]
In
quo etiam isti nos iuris consulti impediunt a discendoque
deterrent; video enim in Catonis et in Bruti libris nominatim
fere referri, quid alicui de iure viro aut mulieri responderit;
credo, ut putaremus in hominibus, non in re consultationis
aut dubitationis causam aliquam fuisse; ut, quod
homines innumerabiles essent, debilitati [a iure cognoscendo]
voluntatem discendi simul cum spe perdiscendi
abiceremus. Sed haec Crassus aliquando nobis expediet
et exponet discripta generatim; est enim, ne forte nescias,
heri nobis ille hoc, Catule, pollicitus [se] ius civile, quod
nunc diffusum et dissipatum esset, in certa genera coacturum
et ad artem facilem redacturum.'
[sect. 143]
'Et quidem' inquit
Catulus 'haudquaquam id est difficile Crasso, qui et, quod
disci potuit de iure, didicit et, quod eis, qui eum docuerunt,
defuit, ipse adferet, ut, quae sint in iure, vel apte discribere
vel ornate inlustrare possit.' 'Ergo' inquit 'ista' Antonius
'tum a Crasso discemus, cum se de turba et a subselliis in
otium, ut cogitat, soliumque contulerit.'
[sect. 144]
'Iam id quidem
saepe' inquit Catulus 'ex eo audivi, cum diceret sibi iam
certum esse a iudiciis causisque discedere; sed, ut ipsi
soleo dicere, non licebit; neque enim auxilium suum saepe
a viris bonis frustra implorari patietur neque id aequo
animo feret civitas, quae si voce L. Crassi carebit, ornamento
quodam se spoliatam putabit.' 'Nam hercle,' inquit
Antonius 'si haec vere a Catulo dicta sunt, tibi mecum in
eodem est pistrino, Crasse, vivendum; et istam oscitantem
et dormitantem sapientiam Scaevolarum et ceterorum
beatorum otio concedamus.'
[sect. 145]
Adrisit hic Crassus leniter
et 'pertexe modo,' inquit 'Antoni, quod exorsus es; me
tamen ista oscitans sapientia, simul atque ad eam