Orationes By M. Tullius Cicero
Edited by:
Albert Clark Oxonii e Typographeo Clarendoniano 1909
Perseus Documents Collection Table of Contents
ORATIO CVM POPVLO GRATIAS
EGIT
DE DOMO SVA AD PONTIFICES
ORATIO
ORATIO DE HARVSPICVM
RESPONSO IN P. CLODIVM IN
SENATV HABITA
PRO P. SESTIO ORATIO
IN P. VATINIVM TESTEM
INTERROGATIO
DE PROVINCIIS CONSVLARIBVS
IN SENATV ORATIO
PRO L. CORNELIO BALBO ORATIO
ORATIO CVM SENATVI GRATIAS
EGIT
ORATIO CVM POPVLO GRATIAS
EGIT
DE DOMO SVA AD PONTIFICES
ORATIO
ORATIO DE HARVSPICVM
RESPONSO IN P. CLODIVM IN
SENATV HABITA
PRO P. SESTIO ORATIO
IN P. VATINIVM TESTEM
INTERROGATIO
DE PROVINCIIS CONSVLARIBVS
IN SENATV ORATIO
PRO L. CORNELIO BALBO ORATIO
Funded by The Annenberg CPB/Project
Table of Contents Page 1 of 1
EGIT
Ch. 1 [sect. 1] si , patres conscripti , pro vestris immortalibus in me
fratremque meum liberosque nostros meritis parum vobis
cumulate gratias egero , quaeso obtestorque ne meae naturae
potius quam magnitudini vestrorum beneficiorum id tribuendum
putetis . quae tanta enim potest exsistere ubertas ingeni ,
quae tanta dicendi copia , quod tam divinum atque incredibile
genus orationis , quo quisquam possit vestra in nos
universa promerita non dicam complecti orando, sed percensere
numerando? qui mihi fratrem optatissimum, me
fratri amantissimo, liberis nostris parentes , nobis liberos , qui
dignitatem , qui ordinem , qui fortunas , qui amplissimam rem
publicam , qui patriam , qua nihil potest esse iucundius , qui
denique nosmet ipsos nobis reddidistis .
[sect. 2] quod si parentes
carissimos habere debemus , quod ab iis nobis vita , patrimonium ,
libertas , civitas tradita est , si deos immortalis ,
quorum beneficio et haec tenuimus et ceteris rebus aucti
sumus , si populum Romanum , cuius honoribus in amplissimo
consilio et in altissimo gradu dignitatis atque in hac omnium
terrarum arce conlocati sumus , si hunc ipsum ordinem , a
quo saepe magnificentissimis decretis sumus honestati , immensum
quiddam et infinitum est quod vobis debeamus ,
qui vestro singulari studio atque consensu parentum beneficia ,
deorum immortalium munera , populi Romani honores ,
vestra de me multa iudicia nobis uno tempore omnia reddidistis ,
ut , cum multa vobis , magna populo Romano , innumerabilia
parentibus , omnia dis immortalibus debeamus ,
haec antea singula per illos habuerimus , nunc universa per
vos reciperarimus.
Ch. 2 [sect. 3]
itaque , patres conscripti , quod ne optandum quidem est
homini , immortalitatem quandam per vos esse adepti videmur .
quod enim tempus erit umquam cum vestrorum in
nos beneficiorum memoria ac fama moriatur ? qui illo ipso
tempore cum vi ferro metu minis obsessi teneremini , non
multo post discessum meum me universi revocavistis referente
L. Ninnio , fortissimo atque optimo viro , quem habuit
ille pestifer annus et maxime fidelem et minime timidum , si
dimicare placuisset , defensorem salutis meae : postea quam
vobis decernendi potestas non est permissa per eum tribunum
plebis qui , cum per se rem publicam lacerare non posset , sub
alieno scelere delituit , numquam de me siluistis , numquam
meam salutem non ab iis consulibus qui vendiderant flagitavistis.
[sect. 4] itaque vestro studio atque auctoritate perfectum
est ut ipse ille annus , quem ego mihi quam patriae malueram
esse fatalem , octo tribunos haberet qui et promulgarent de
salute mea et ad vos saepe numero referrent . nam consules
modesti legumque metuentes impediebantur lege , non ea
quae de me , sed ea quae de ipsis lata erat , quam meus
inimicus promulgavit ut , si revixissent ii qui haec paene
delerunt , tum ego redirem ; quo facto utrumque confessus
est , et se illorum vitam desiderare, et magno in periculo
rem publicam futuram si , cum hostes atque interfectores rei
publicae revixissent , ego non revertissem . idemque illo ipso
tamen anno , cum ego cessissem , princeps autem civitatis
non legum praesidio sed parietum vitam suam tueretur , res
publica sine consulibus esset , neque solum parentibus perpetuis
verum etiam tutoribus annuis esset orbata, sententias
dicere prohiberemini , caput meae proscriptionis recitaretur,
numquam dubitastis meam salutem cum communi
salute coniungere .
Ch. 3 [sect. 5] postea vero quam singulari et praestantissima
virtute P. Lentuli consulis ex superioris anni
caligine et tenebris lucem in re publica Kalendis Ianuariis
dispicere coepistis , cum Q. Metelli , nobilissimi hominis
atque optimi viri , summa dignitas , cum praetorum tribunorum
plebis paene omnium virtus et fides rei publicae
subvenisset , cum virtute gloria rebus gestis Cn. Pompeius
omnium gentium , omnium saeculorum , omnis memoriae
facile princeps tuto se venire in senatum arbitraretur, tantus
vester consensus de salute mea fuit ut corpus abesset meum ,
dignitas iam in patriam revertisset .
[sect. 6] quo quidem mense
quid inter me et meos inimicos interesset existimare potuistis .
ego meam salutem deserui , ne propter me civium
vulneribus res publica cruentaretur: illi meum reditum non
populi Romani suffragiis sed flumine sanguinis intercludendum
putaverunt. itaque postea nihil vos civibus , nihil
sociis , nihil regibus respondistis ; nihil iudices sententiis ,
nihil populus suffragiis , nihil hic ordo auctoritate declaravit;
mutum forum , elinguem curiam , tacitam et fractam civitatem
videbatis .
[sect. 7] quo quidem tempore , cum is excessisset qui
caedi et flammae vobis auctoribus restiterat , cum ferro et
facibus homines tota urbe volitantis, magistratuum tecta
impugnata , deorum templa inflammata , summi viri et clarissimi
consulis fascis fractos , fortissimi atque optimi tribuni
plebis sanctissimum corpus non tactum ac violatum manu
sed vulneratum ferro confectumque vidistis . qua strage
non nulli permoti magistratus partim metu mortis , partim
desperatione rei publicae paululum a mea causa recesserunt :
reliqui fuerunt quos neque terror nec vis , nec spes nec metus ,
nec promissa nec minae , nec tela nec faces a vestra auctoritate ,
a populi Romani dignitate , a mea salute depellerent .
Ch. 4 [sect. 8]
princeps P. Lentulus , parens ac deus nostrae vitae fortunae
memoriae nominis , hoc specimen virtutis , hoc indicium
animi , hoc lumen consulatus sui fore putavit, si me mihi , si
meis , si vobis , si rei publicae reddidisset . qui ut est designatus,
numquam dubitavit sententiam de salute mea se et re
publica dignam dicere : cum a tribuno plebis vetaretur , cum
praeclarum caput recitaretur ne quis ad vos referret , ne quis
decerneret , ne disputaret, ne loqueretur , ne pedibus iret , ne
scribendo adesset , totam illam , ut ante dixi , proscriptionem
non legem putavit, qua civis optime de re publica meritus
nominatim sine iudicio una cum senatu rei publicae esset
ereptus . Vt vero iniit magistratum , non dicam quid egit
prius , sed quid omnino egit aliud nisi ut me conservato vestram
in posterum dignitatem auctoritatemque sanciret ?
[sect. 9] di immortales ,
quantum mihi beneficium dedisse videmini , quod hoc
anno P. Lentulus consul <populi Romani > fuit ! quanto maius
dedissetis si superiore anno fuisset ! nec enim eguissem
medicina consulari , nisi consulari vulnere concidissem . audieram
ex sapientissimo homine atque optimo civi et viro ,
Q. Catulo , non saepe unum consulem improbum , duo vero
numquam excepto illo Cinnano tempore fuisse ; qua re meam
causam semper fore firmissimam dicere solebat , dum vel unus
in re publica consul esset ; quod vere dixerat si illud de duobus
consulibus , quod ante in re publica non fuerat , perenne
ac proprium manere potuisset . quod si Q. Metellus illo tempore
consul fuisset [inimicus] , dubitatis quo animo fuerit in
me conservando futurus , cum in restituendo auctorem fuisse
adscriptoremque videatis ?
[sect. 10] sed fuerunt ii consules quorum
mentes angustae humiles pravae , oppletae tenebris ac sordibus ,
nomen ipsum consulatus , splendorem illius honoris ,
magnitudinem tanti imperi nec intueri nec sustinere nec
capere potuerunt ,non consules , sed mercatores provinciarum
ac venditores vestrae dignitatis ; quorum alter a me
Catilinam , amatorem suum , multis audientibus , alter Cethegum
consobrinum reposcebat ; qui me duo sceleratissimi
post hominum memoriam non consules sed latrones non
modo deseruerunt , in causa praesertim publica et consulari ,
sed prodiderunt , oppugnarunt, omni auxilio non solum suo
sed etiam vestro ceterorumque ordinum spoliatum esse
voluerunt . quorum alter tamen neque me neque quemquam
fefellit .
Ch. 5 [sect. 11] quis enim ullam ullius boni spem haberet
in eo cuius primum tempus aetatis palam fuisset ad omnis
libidines divulgatum? qui ne a sanctissima quidem parte
corporis potuisset hominum impuram intemperantiam propulsare?
qui cum suam rem non minus strenue quam
postea publicam confecisset , egestatem et luxuriem domestico
lenocinio sustentavit? qui nisi in aram tribunatus confugisset ,
neque vim praetoris nec multitudinem creditorum
nec bonorum proscriptionem effugere potuisset ? qui in
magistratu nisi rogationem de piratico bello tulisset , profecto
egestate et improbitate coactus piraticam ipse fecisset , ac
minore quidem cum rei publicae detrimento quam quod
intra moenia nefarius hostis praedoque versatus est ? quo
inspectante ac sedente legem tribunus plebis tulit ne auspiciis
obtemperaretur, ne obnuntiare concilio aut comitiis , ne legi
intercedere liceret , ut lex Aelia et Fufia ne valeret , quae
nostri maiores certissima subsidia rei publicae contra tribunicios
furores esse voluerunt ?
[sect. 12] idemque postea , cum innumerabilis
multitudo bonorum de Capitolio supplex ad
eum sordidata venisset , cumque adulescentes nobilissimi
cunctique equites Romani se ad lenonis impudicissimi pedes
abiecissent , quo vultu cincinnatus ganeo non solum civium
lacrimas verum etiam patriae preces repudiavit! neque eo
contentus fuit , sed etiam in contionem escendit eaque dixit
quae , si eius vir Catilina revixisset , dicere non esset ausus ,
se Nonarum Decembrium quae me consule fuissent clivique
Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum .
neque solum id dixit , sed quos ei commodum fuit compellavit,
Lucium vero Lamiam , equitem Romanum , praestanti
dignitate hominem et saluti meae pro familiaritate , rei
publicae pro fortunis suis amicissimum , consul imperiosus
exire ex urbe iussit . et cum vos vestem mutandam censuissetis
cunctique mutassetis atque idem omnes boni iam
ante fecissent , ille unguentis oblitus cum toga praetexta , quam
omnes praetores aedilesque tum abiecerant , inrisit squalorem
vestrum et luctum gratissimae civitatis , fecitque , quod
nemo umquam tyrannus , ut quo minus occulte vestrum malum
gemeretis nihil diceret , ne aperte incommoda patriae
lugeretis ediceret .
Ch. 6 [sect. 13] Cum vero in circo Flaminio non a tribuno
plebis consul in contionem , sed a latrone archipirata
productus esset , primum processit , qua auctoritate vir ! vini
somni stupri plenus , madenti coma , composito capillo , gravibus
oculis , fluentibus buccis : pressa voce et temulenta ,
quod in civis indemnatos esset animadversum , id sibi dixit
gravis auctor vehementissime displicere . Vbi nobis haec
auctoritas tam diu tanta latuit ? cur in lustris et helluationibus
huius calamistrati saltatoris tam eximia virtus tam diu
cessavit? nam ille alter Caesoninus calventius ab adulescentia
versatus est in foro , cum eum praeter simulatam
versutamque tristitiam nulla res commendaret, non consilium ,
non dicendi copia , non rei militaris , non cognoscendorum
hominum studium , non liberalitas . quem praeteriens
cum incultum horridum maestumque vidisses , etiam si agrestem
et inhumanum existimares, tamen libidinosum et perditum
non putares.
[sect. 14] Cum hoc homine an cum stipite in foro
constitisses , nihil crederes interesse : sine sensu , sine sapore ,
elinguem , tardum , inhumanum negotium , Cappadocem modo
abreptum de grege venalium diceres . idem domi quam
libidinosus , quam impurus , quam intemperans, non ianua
receptis sed pseudothyro intromissis voluptatibus ! Cum
vero etiam litteris studere incipit et belua immanis cum
Graeculis philosophari, tum est Epicureus non penitus illi
disciplinae , quaecumque est , deditus , sed captus uno verbo
voluptatis . habet autem magistros non ex istis ineptis qui
dies totos de officio ac de virtute disserunt , qui ad laborem ,
ad industriam , ad pericula pro patria subeunda adhortantur,
sed eos qui disputent horam nullam vacuam voluptate esse
debere , in omni parte corporis semper oportere aliquod
gaudium delectationemque versari.
[sect. 15] his utitur quasi praefectis
libidinum suarum , hi voluptates omnis vestigant atque
odorantur, hi sunt conditores instructoresque convivi , idem
expendunt atque aestimant voluptates sententiamque dicunt
et iudicant quantum cuique libidini tribuendum esse videatur .
Horum ille artibus eruditus ita contempsit hanc prudentissimam
civitatem ut omnis suas libidines , omnia flagitia
latere posse arbitraretur, si modo vultum importunum in
forum detulisset .
Ch. 7 is nequaquam me quidemcognoram
enim propter Pisonum adfinitatem quam longe hunc ab hoc
genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulisset
sed vos populumque Romanum non consilio neque eloquentia ,
quod in multis saepe accidit , sed rugis supercilioque
decepit .
[sect. 16] Luci Piso , tune ausus es isto oculo , non dicam
isto animo , ista fronte , non vita , tanto supercilio , non enim
possum dicere tantis rebus gestis , cum A . Gabinio consociare
consilia pestis meae ? non te illius unguentorum odor , non
vini anhelitus , non frons calamistri notata vestigiis in eam
cogitationem adducebat , ut cum illius re similis fuisses ,
frontis tibi integimento ad occultanda tanta flagitia diutius
uti non liceret ? Cum hoc coire ausus es ut consularem
dignitatem , ut rei publicae statum , ut senatus auctoritatem ,
ut civis optime meriti fortunas provinciarum foedere addiceres ?
te consule , tuis edictis et imperiis senatui populi
Romani non est licitum non modo sententiis atque auctoritate
sua , sed ne luctu quidem ac vestitu rei publicae subvenire ?
[sect. 17] Capuaene te putabas, in qua urbe domicilium
quondam superbiae fuit , consulem esse , sicut eras eo tempore ,
an Romae , in qua civitate omnes ante vos consules
senatui paruerunt ? tu es ausus in circo Flaminio productus
cum tuo illo pari dicere te semper misericordem
fuisse ? quo verbo senatum atque omnis bonos , tum cum
a patria pestem depellerent , crudelis demonstrabas fuisse .
tu misericors me , adfinem tuum , quem comitiis praerogativae
primum custodem praefeceras , quem Kalendis
Ianuariis tertio loco sententiam rogaras, constrictum inimicis
rei publicae tradidisti ; tu meum generum , propinquum tuum ,
tu adfinem tuam , filiam meam , superbissimis et crudelissimis
verbis a genibus tuis reppulisti ; idemque tu clementia ac
misericordia singulari , cum ego una cum re publica non tribunicio
sed consulari ictu concidissem , tanto scelere tantaque
intemperantia fuisti ut ne unam quidem horam interesse
paterere inter meam pestem et tuam praedam , saltem dum
conticisceret illa lamentatio et gemitus urbis !
[sect. 18] nondum
palam factum erat occidisse rem publicam , cum tibi arbitria
funeris solvebantur : uno eodemque tempore domus mea
diripiebatur , ardebat , bona ad vicinum consulem de Palatio ,
de Tusculano ad item vicinum alterum consulem deferebantur
cum , isdem operis suffragium ferentibus , eodem gladiatore
latore , vacuo non modo a bonis sed etiam a liberis
atque inani foro , ignaro populo Romano quid ageretur ,
senatu vero oppresso et adflicto , duobus impiis nefariisque
consulibus aerarium provinciae legiones imperia donabantur.
Ch. 8
Horum consulum ruinas vos consules vestra virtute fulsistis ,
summa tribunorum plebis praetorumque fide et diligentia
sublevati.
[sect. 19] quid ego de praestantissimo viro , T. Annio ,
dicam , aut quis de tali cive satis digne umquam loquetur ?
qui cum videret sceleratum civem aut domesticum potius
hostem , si legibus uti liceret , iudicio esse frangendum , sin
ipsa iudicia vis impediret ac tolleret , audaciam virtute , furorem
fortitudine , temeritatem consilio , manum copiis , vim vi
esse superandam, primo de vi postulavit; postea quam ab
eodem iudicia sublata esse vidit , ne ille omnia vi posset
efficere curavit; qui docuit neque tecta neque templa neque
forum nec curiam sine summa virtute ac maximis opibus et
copiis ab intestino latrocinio posse defendi ; qui primus post
meum discessum metum bonis , spem audacibus , timorem
huic ordini , servitutem depulit civitati .
[sect. 20] quam rationem pari
virtute animo fide P. Sestius secutus pro mea salute , pro
vestra auctoritate , pro statu civitatis nullas sibi inimicitias ,
nullam vim , nullos impetus , nullum vitae discrimen vitandum
umquam putavit; qui causam senatus , exagitatam
contionibus improborum , sic sua diligentia multitudini commendavit
ut nihil tam populare quam vestrum nomen , nihil
tam omnibus carum aliquando quam vestra auctoritas videretur ;
qui me cum omnibus rebus quibus tribunus plebis
potuit defendit , tum reliquis officiis , iuxta ac si meus
frater esset , sustentavit; cuius ego clientibus , libertis , familia ,
copiis , litteris ita sum sustentatus ut meae calamitatis non
adiutor solum , verum etiam socius videretur .
[sect. 21] iam ceterorum
officia <ac > studia vidistis , quam cupidus mei C. Cestilius ,
quam studiosus vestri , quam non varius fuerit in causa . quid
M. Cispius ? cui ego ipsi parenti fratrique eius sentio quantum
debeam ; qui , cum a me voluntas eorum in privato
iudicio esset offensa , publici mei benefici memoria privatam
offensionem oblitteraverunt. iam T. Fadius , qui mihi
quaestor fuit , M. Curtius , cuius ego patri quaestor fui , studio
amore animo huic necessitudini non defuerunt . multa de
me C. Messius et amicitiae et rei publicae causa dixit :
legem separatim initio de salute mea promulgavit.
[sect. 22] Q. Fabricius
si , quae de me agere conatus est , ea contra vim et
ferrum perficere potuisset , mense Ianuario nostrum statum
reciperassemus; quem ad salutem meam voluntas impulit ,
vis retardavit, auctoritas vestra revocavit.
Ch. 9 iam vero praetores
quo animo in me fuerint vos existimare potuistis , cum
L. Caecilius privatim me suis omnibus copiis studuerit
sustentare, publice promulgarit de mea salute cum conlegis
paene omnibus , direptoribus autem bonorum meorum in ius
adeundi potestatem non fecerit . M. autem Calidius statim
designatus sententia sua quam esset cara sibi mea salus
declaravit.
[sect. 23] omnia officia C. Septimi , Q. Valeri , P. Crassi ,
Sex . Quinctili , C. Cornuti summa et in me et in rem publicam
constiterunt .
quae cum libenter commemoro, tum non invitus non
nullorum in me nefarie commissa praetereo . non est mei
temporis iniurias meminisse , quas ego etiam si ulcisci possem ,
tamen oblivisci mallem : alio transferenda mea tota vita est ,
ut bene de me meritis referam gratiam , amicitias igni perspectas
tuear , cum apertis hostibus bellum geram , timidis
amicis ignoscam , proditores indicem, dolorem profectionis
meae reditus dignitate consoler.
[sect. 24] quod si mihi nullum aliud
esset officium in omni vita reliquum nisi ut erga duces ipsos
et principes atque auctores salutis meae satis gratus iudicarer,
tamen exiguum reliquae vitae tempus non modo ad referendam
verum etiam ad commemorandam gratiam mihi
relictum putarem. quando enim ego huic homini ac liberis
eius , quando omnes mei gratiam referent ? quae memoria ,
quae vis ingeni , quae magnitudo observantiae tot tantisque
beneficiis respondere poterit ? qui mihi primus adflicto et
iacenti consularem fidem dextramque porrexit , qui me a
morte ad vitam , a desperatione ad spem , ab exitio ad salutem
vocavit, qui tanto amore in me , studio in rem publicam fuit
ut excogitaret quem ad modum calamitatem meam non modo
levaret sed etiam honestaret. quid enim magnificentius,
quid praeclarius mihi accidere potuit quam quod illo referente
vos decrevistis , ut cuncti ex omni Italia , qui rem
publicam salvam vellent , ad me unum , hominem fractum et
prope dissipatum, restituendum et defendendum venirent ?
ut , qua voce ter omnino post Romam conditam consul usus
esset pro universa re publica apud eos solum qui eius vocem
exaudire possent , eadem voce senatus omnis ex omnibus
agris atque oppidis civis totamque Italiam ad unius salutem
defendendam excitaret.
Ch. 10 [sect. 25] quid ego gloriosius meis posteris
potui relinquere quam hoc , senatum iudicasse, qui civis me
non defendisset , eum rem publicam salvam noluisse ? itaque
tantum vestra auctoritas , tantum eximia consulis dignitas
valuit ut dedecus et flagitium se committere putaret, si qui
non veniret . idemque consul , cum illa incredibilis multitudo
Romam et paene Italia ipsa venisset , vos frequentissimos
in Capitolium convocavit. quo tempore quantam
vim naturae bonitas haberet et vera nobilitas , intellegere
potuistis . nam Q. Metellus , et inimicus et frater inimici ,
perspecta vestra voluntate omnia privata odia deposuit : quem
P. Servilius , vir cum clarissimus tum vero optimus mihique
amicissimus , et auctoritatis et orationis suae divina quadam
gravitate ad sui generis communisque sanguinis facta virtutesque
revocavit, ut haberet in consilio et fratrem ab inferis ,
socium rerum mearum , et omnis Metellos , praestantissimos
civis , paene ex Acheronte excitatos, in quibus Numidicum
illum [Metellum] , cuius quondam de patria discessus honestus
omnibus , sed luctuosus tamen visus est .
[sect. 26] itaque divinitus
exstitit non modo salutis defensor , qui ante hoc unum beneficium
fuerat inimicus , verum etiam adscriptor dignitatis meae .
quo quidem die cum quadringenti decem septem essetis , magistratus
autem omnes adessent , dissensit unus , is qui sua lege
coniuratos etiam ab inferis excitandos putarat. atque illo die
cum rem publicam meis consiliis conservatam gravissimis
verbis et plurimis iudicassetis, idem consul curavit ut eadem
a principibus civitatis in contione postero die dicerentur ;
cum quidem ipse egit ornatissime meam causam , perfecitque
astante atque audiente Italia tota ut nemo cuiusquam conducti
aut perditi vocem acerbam atque inimicam bonis
posset audire .
Ch. 11 [sect. 27] ad haec non modo adiumenta salutis sed
etiam ornamenta dignitatis meae reliqua vos idem addidistis :
decrevistis ne quis ulla ratione rem impediret ;
qui impedisset , graviter molesteque laturosillum contra
rem publicam salutemque bonorum concordiamque civium
facturum , et ut ad vos de eo statim referretur ; meque etiam ,
si diutius calumniarentur, redire iussistis . quid ? ut agerentur
gratiae , qui e municipiis venissent ? quid ? ut ad
illam diem , res cum redissent , rogarentur ut pari studio
convenirent ? quid ? denique illo die , quem P. Lentulus
mihi fratrique meo liberisque nostris natalem constituit , non
modo ad nostram verum etiam ad sempiterni memoriam
temporis , quo die nos comitiis centuriatis , quae maxime
maiores comitia iusta dici haberique voluerunt , arcessivit in
patriam , ut eaedem centuriae quae me consulem fecerant
consulatum meum comprobarent
[sect. 28] eo die quis civis fuit qui
fas esse putaret, quacumque aut aetate aut valetudine esset ,
non se de salute mea sententiam ferre ? quando tantam
frequentiam in campo , tantum splendorem Italiae totius
ordinumque omnium , quando illa dignitate rogatores diribitores
custodesque vidistis ? itaque P. Lentuli beneficio excellenti
atque divino non reducti sumus in patriam sicut non
nulli clarissimi cives , sed equis insignibus et curru aurato
reportati.
[sect. 29]
possum ego satis in Cn. Pompeium umquam gratus videri ?
qui non solum apud vos , qui omnes idem sentiebatis , sed
etiam apud universum populum salutem populi Romani et
conservatam per me et coniunctam esse cum mea dixerit ;
qui causam meam prudentibus commendarit, imperitos
edocuerit , eodemque tempore improbos auctoritate sua compresserit ,
bonos excitarit; qui populum Romanum pro me
tamquam pro fratre aut pro parente non solum hortatus sit ,
verum etiam obsecrarit; qui cum ipse propter metum dimicationis
et sanguinis domo se teneret , iam a superioribus
tribunis petierit ut de salute mea et promulgarent et referrent ;
qui in colonia nuper constituta cum ipse gereret
magistratum , in qua nemo erat emptus intercessor , vim et
crudelitatem privilegi auctoritate honestissimorum hominum
et publicis litteris consignarit, princepsque Italiae totius
praesidium ad meam salutem implorandum putarit; qui
cum ipse mihi semper amicissimus fuisset , etiam ut suos
necessarios mihi amicos redderet elaborarit.
Ch. 12 [sect. 30] quibus autem
officiis T. Anni beneficia remunerabor? cuius omnis ratio ,
cogitatio , totus denique tribunatus nihil aliud fuit nisi constans
perpetua fortis invicta defensio salutis meae . quid de
P. Sestio loquar ? qui suam erga me benivolentiam et fidem
non solum animi dolore sed etiam corporis vulneribus
ostendit .
vobis vero , patres conscripti , singulis et egi et agam gratias :
universis egi initio , quantum potui , satis ornate agere
nullo modo possum . et quamquam sunt in me praecipua
merita multorum , quae sileri nullo modo possunt , tamen
huius temporis ac timoris mei non est conari commemorare
beneficia in me singulorum ; nam difficile est non aliquem ,
nefas quemquam praeterire . ego vos universos , patres conscripti ,
deorum numero colere debeo . sed ut in ipsis dis
immortalibus non semper eosdem atque alias alios solemus
et venerari et precari , sic in hominibus de me divinitus
meritis : omnis erit aetas mihi ad eorum erga me merita
praedicanda atque recolenda ,
[sect. 31] hodierno autem die nominatim
a me magistratibus statui gratias esse agendas , et de privatis
uni , qui pro salute mea municipia coloniasque adisset , populum
Romanum supplex obsecrasset, sententiam dixisset eam
quam vos secuti mihi dignitatem meam reddidistis . vos
me florentem semper ornastis, laborantem mutatione vestis
et prope luctu vestro , quoad licuit , defendistis . nostra
memoria senatores ne in suis quidem periculis mutare vestem
solebant : in meo periculo senatus veste mutata fuit ,
quoad licuit per eorum edicta qui mea pericula non modo
suo praesidio sed etiam vestra deprecatione nudarunt.
[sect. 32]
quibus ego rebus obiectis , cum mihi privato confligendum
viderem cum eodem exercitu quem consul non armis sed
vestra auctoritate superaram, multa mecum ipse reputavi.
Ch. 13 dixerat in contione consul se clivi Capitolini poenas ab
equitibus Romanis repetiturum ; nominatim alii compellabantur,
alii citabantur, alii relegabantur; aditus templorum
erant non solum praesidiis et manu verum etiam demolitione
sublati . alter consul , ut me et rem publicam non modo
desereret sed etiam hostibus rei publicae proderet , pactionibus
se suorum praemiorum obligarat. erat alius ad portas
cum imperio in multos annos magnoque exercitu , quem ego
inimicum mihi fuisse non dico , tacuisse , cum diceretur esse
inimicus , scio .
[sect. 33] duae partes esse in re publica cum putarentur,
altera me deposcere propter inimicitias , altera timide
defendere propter suspicionem caedis putabatur. qui autem
me deposcere videbantur , in hoc auxerunt dimicationis
metum , quod numquam infitiando suspicionem hominum
curamque minuerunt . qua re cum viderem senatum ducibus
orbatum, me a magistratibus partim oppugnatum, partim
proditum , partim derelictum , servos simulatione conlegiorum
nominatim esse conscriptos , copias omnis Catilinae paene
isdem ducibus ad spem caedis et incendiorum esse revocatas,
equites Romanos proscriptionis , municipia vastitatis ,
omnis caedis metu esse permotos , potui , potui , patres conscripti ,
multis auctoribus fortissimis viris me vi armisque
defendere , nec mihi ipsi ille animus idem meus vobis non
incognitus defuit . sed videbam , si vicissem praesentem
adversarium , nimium multos mihi alios esse vincendos ; si
victus essem , multis bonis et pro me et mecum etiam post
me esse pereundum , tribuniciique sanguinis ultores esse
praesentis , meae mortis poenas iudicio et posteritati reservari.
Ch. 14 [sect. 34] nolui , cum consul communem salutem sine ferro
defendissem , meam privatus armis defendere , bonosque viros
lugere malui meas fortunas quam suis desperare; ac , si solus
essem interfectus , mihi turpe , si cum multis , rei publicae
funestum fore videbatur . quod si mihi aeternam esse aerumnam
propositam arbitrarer, morte me ipse potius quam
sempiterno dolore multassem. sed cum viderem me non
diutius quam ipsam rem publicam ex hac urbe afuturum ,
neque ego illa exterminata mihi remanendum putavi, et illa ,
simul atque revocata est , me secum pariter reportavit. mecum
leges , mecum quaestiones , mecum iura magistratuum ,
mecum senatus auctoritas , mecum libertas , mecum etiam
frugum ubertas , mecum deorum et hominum sanctitates
omnes et religiones afuerunt . quae si semper abessent ,
magis vestras fortunas lugerem quam desiderarem meas ; sin
aliquando revocarentur, intellegebam mihi cum illis una esse
redeundum .
[sect. 35] cuius mei sensus certissimus testis est hic
idem qui custos capitis fuit , Cn. Plancius , qui omnibus provincialibus
ornamentis commodisque depositis totam suam
quaesturam in me sustentando et conservando conlocavit.
qui si mihi quaestor imperatori fuisset , in fili loco fuisset ;
nunc certe erit in parentis , cum fuerit <consors> non imperi
sed doloris mei .
[sect. 36]
quapropter , patres conscripti , quoniam in rem publicam
sum pariter cum re publica restitutus , non modo in ea defendenda
nihil minuam de libertate mea pristina , sed etiam
adaugebo .
Ch. 15 etenim si eam tum defendebam cum mihi aliquid
illa debebat , quid nunc me facere oportet cum ego illi plurimum
debeo ? nam quid est quod animum meum frangere aut
debilitare possit , cuius ipsam calamitatem non modo nullius
delicti , sed etiam divinorum in rem publicam beneficiorum
testem esse videatis ? nam importata est quia defenderam
civitatem , et mea voluntate suscepta est , ne a me defensa
res publica per eundem me extremum in discrimen vocaretur.
[sect. 37] pro me non ut pro P. Popilio , nobilissimo homine ,
adulescentes filii , non propinquorum multitudo populum
Romanum est deprecata, non ut pro Q. Metello , summo et
clarissimo viro , spectata iam adulescentia filius , non L. et
C. Metelli , consulares , non eorum liberi , non Q. Metellus
Nepos , qui tum consulatum petebat , non Luculli , Servilii ,
Scipiones , Metellarum filii flentes ac sordidati populo Romano
supplicaverunt; sed unus frater , qui in me pietate
filius , consiliis parens , amore , ut erat , frater inventus est ,
squalore et lacrimis et cotidianis precibus desiderium mei
nominis renovari et rerum gestarum memoriam usurpari
coegit . qui cum statuisset , nisi per vos me reciperasset,
eandem subire fortunam atque idem sibi domicilium et vitae
et mortis deposcere , tamen numquam nec magnitudinem
negoti nec solitudinem suam nec vim inimicorum ac tela
pertimuit .
[sect. 38] alter fuit propugnator mearum fortunarum et
defensor adsiduus , summa virtute et pietate , C. Piso gener ,
qui minas inimicorum meorum , qui inimicitias adfinis mei ,
propinqui sui , consulis , qui Pontum et Bithyniam quaestor
prae mea salute neglexit . nihil umquam senatus de
P. Popilio decrevit , numquam in hoc ordine de Q. Metello
mentio facta est : tribuniciis sunt illi rogationibus interfectis
inimicis denique restituti , cum alter eorum senatui paruisset ,
alter vim caedemque fugisset . nam C. quidem Marius , qui
hac hominum memoria tertius ante me consularis tempestate
civili expulsus est , non modo a senatu non est restitutus ,
sed reditu suo senatum cunctum paene delevit . nulla de
illis magistratuum consensio , nulla ad rem publicam defendendam
populi Romani convocatio , nullus Italiae motus ,
nulla decreta municipiorum et coloniarum exstiterunt .
[sect. 39] qua re ,
cum me vestra auctoritas arcessierit, populus Romanus vocarit,
res publica implorarit, Italia cuncta paene suis umeris
reportarit, non committam , patres conscripti , ut , cum ea mihi
sint restituta quae in potestate mea non fuerunt , ea non habeam
quae ipse praestare possim , praesertim cum illa amissa
reciperarim, virtutem et fidem numquam amiserim .
Ch. 1 [sect. 1] quod precatus a Iove optimo maximo ceterisque dis immortalibus
sum , Quirites, eo tempore cum me fortunasque
meas pro vestra incolumitate otio concordiaque devovi,
ut , si meas rationes umquam vestrae saluti anteposuissem ,
sempiternam poenam sustinerem mea voluntate susceptam ,
sin et ea quae ante gesseram conservandae civitatis causa
gessissem et illam miseram profectionem vestrae salutis
gratia suscepissem , ut quod odium scelerati homines et audaces
in rem publicam et in omnis bonos conceptum iam
diu continerent , id in me uno potius quam in optimo quoque
et universa civitate defigerent ,hoc si animo in vos liberosque
vestros fuissem , ut aliquando vos patresque conscriptos
Italiamque universam memoria mei misericordia desideriumque
teneret : eius devotionis me esse convictum iudicio
deorum immortalium , testimonio senatus , consensu Italiae ,
confessione inimicorum , beneficio divino immortalique vestro
maxime laetor.
[sect. 2] <namque ,> Quirites, etsi nihil est homini magis
optandum quam prospera aequabilis perpetuaque fortuna
secundo vitae sine ulla offensione cursu , tamen , si mihi tranquilla
et placata omnia fuissent , incredibili quadam et paene
divina , qua nunc vestro beneficio fruor , laetitiae voluptate
caruissem . quid dulcius hominum generi ab natura datum
est quam sui cuique liberi ? mihi vero et propter indulgentiam
meam et propter excellens eorum ingenium vita sunt
mea cariores : tamen non tanta voluptate erant suscepti
quanta nunc sunt restituti .
[sect. 3] nihil cuiquam fuit umquam iucundius
quam mihi meus frater : non tam id sentiebam cum
fruebar quam tum cum carebam , et postea quam vos me
illi et mihi eum reddidistis . res familiaris sua quemque
delectat: reliquae meae fortunae reciperatae plus mihi nunc
voluptatis adferunt quam tum incolumes adferebant . amicitiae ,
consuetudines , vicinitates , clientelae , ludi denique et
dies festi quid haberent voluptatis carendo magis intellexi
quam fruendo .
[sect. 4] iam vero honos , dignitas , locus , ordo , beneficia
vestra , quamquam mihi semper clarissima visa sunt ,
tamen ea nunc renovata inlustriora videntur quam si obscurata
non essent . ipsa autem patria , di immortales ! dici vix
potest quid caritatis , quid voluptatis habeat ; quae species
Italiae , quae celebritas oppidorum , quae forma regionum ,
qui agri , quae fruges , quae pulchritudo urbis , quae humanitas
civium , quae rei publicae dignitas , quae vestra maiestas !
quibus ego omnibus antea rebus sic fruebar ut nemo magis ;
sed tamquam bona valetudo iucundior est iis qui e gravi
morbo recreati sunt quam qui numquam aegro corpore fuerunt ,
sic haec omnia desiderata magis quam adsidue percepta
delectant.
Ch. 2 [sect. 5] quorsum igitur haec disputo? quorsum ? ut intellegere
possitis neminem umquam tanta eloquentia fuisse ,
neque tam divino atque incredibili genere dicendi , qui vestram
magnitudinem multitudinemque beneficiorum quae in me
fratremque meum et liberos nostros contulistis non modo augere
aut ornare oratione , sed enumerare aut consequi possit .
A parentibus , id quod necesse erat , parvus sum procreatus,
a vobis natus sum consularis . illi mihi fratrem incognitum
qualis futurus esset dederunt , vos spectatum et incredibili
pietate cognitum reddidistis . rem publicam illis accepi
temporibus eam quae paene amissa est , a vobis eam reciperavi
quam aliquando omnes unius opera servatam iudicaverunt.
di immortales mihi liberos dederunt , vos reddidistis .
multa praeterea a dis immortalibus optata consecuti sumus :
nisi vestra voluntas fuisset , omnibus divinis muneribus careremus .
vestros denique honores , quos eramus gradatim
singulos adsecuti , nunc a vobis universos habemus , ut quantum
antea parentibus , quantum dis immortalibus , quantum
vobismet ipsis , tantum hoc tempore universum cuncto populo
Romano debeamus .
[sect. 6]
nam cum in ipso beneficio vestro tanta magnitudo est ut
eam complecti oratione non possim , tum in studiis vestris tanta
animorum declarata est voluntas ut non solum calamitatem
mihi detraxisse , sed etiam dignitatem auxisse videamini .
Ch. 3 non enim pro meo reditu ut pro P. Popili , nobilissimi
hominis , adulescentes filii et multi praeterea cognati atque
adfines deprecati sunt , non ut pro Q. Metello , clarissimo
viro , iam spectata aetate filius , non L. Diadematus consularis ,
summa auctoritate vir , non C. Metellus censorius , non
eorum liberi , non Q. Metellus Nepos , qui tum consulatum
petebat , non sororum filii , Luculli , Servilii , Scipiones ; permulti
enim tum Metelli aut Metellarum liberi pro Q. Metelli
reditu vobis ac patribus vestris supplicaverunt. quod si
ipsius summa dignitas maximaeque res gestae non satis valerent ,
tamen fili pietas , propinquorum preces , adulescentium
squalor , maiorum natu lacrimae populum Romanum movere
potuerunt .
[sect. 7] nam C. Mari , qui post illos veteres clarissimos
consularis , hac vestra patrumque memoria , tertius ante me
consularis subiit indignissimam fortunam praestantissima sua
gloria , dissimilis fuit ratio ; non enim ille deprecatione rediit ,
sed in discessu civium exercitu se armisque revocavit. at
me nudum a propinquis , nulla cognatione munitum , nullo
armorum ac tumultus metu , C. Pisonis , generi mei , divina
quaedam et inaudita auctoritas atque virtus , fratrisque miserrimi
atque optimi cotidianae lacrimae sordesque lugubres a
vobis deprecatae sunt .
[sect. 8] frater erat unus qui suo squalore
vestros oculos inflecteret , qui suo fletu desiderium mei memoriamque
renovaret; qui statuerat , Quirites, si vos me sibi
non reddidissetis , eandem subire fortunam ; tanto in me
amore exstitit ut negaret fas esse non modo domicilio , sed
ne sepulcro quidem se a me esse seiunctum . pro me praesente
senatus hominumque praeterea viginti milia vestem
mutaverunt, pro eodem me absente unius squalorem sordisque
vidistis . Vnus hic , <qui > quidem in foro posset esse , mihi
pietate filius inventus est , beneficio parens , amore idem qui
semper fuit frater . nam coniugis miserae squalor et luctus
atque optimae filiae maeror adsiduus filique parvi desiderium
mei lacrimaeque pueriles aut itineribus necessariis aut magnam
partem tectis ac tenebris continebantur .
Ch. 4 qua re hoc
maius est vestrum in nos promeritum , quod non multitudini
propinquorum sed nobismet ipsis nos reddidistis .
[sect. 9]
sed quem ad modum propinqui , quos ego parare non
potui , mihi ad deprecandam calamitatem meam non fuerunt ,
sicillud quod mea virtus praestare debuitadiutores auctores
hortatoresque ad me restituendum ita multi fuerunt ut
longe superiores omnis hac dignitate copiaque superarem.
numquam de P. Popilio , clarissimo ac fortissimo viro , numquam
de Q. Metello , nobilissimo et constantissimo cive ,
numquam de C. Mario , custode civitatis atque imperi vestri ,
in senatu mentio facta est .
[sect. 10] tribuniciis superiores illi rogationibus
nulla auctoritate senatus sunt restituti , Marius vero
non modo non a senatu sed etiam oppresso senatu est restitutus .
nec rerum gestarum memoria in reditu C. Mari sed
exercitus atque arma valuerunt ; at de me ut valeret semper
senatus flagitavit, ut aliquando proficeret , cum primum licuit ,
frequentia atque auctoritate perfecit . nullus in eorum reditu
motus municipiorum et coloniarum factus est ; at me in patriam
ter suis decretis Italia cuncta revocavit. illi inimicis
interfectis magna civium caede facta reducti sunt : ego iis
a quibus eiectus sum provincias obtinentibus , inimico autem ,
optimo viro et mitissimo , <consule > altero consule referente reductus
sum , cum is inimicus , qui ad meam perniciem vocem
suam communibus hostibus praebuisset , spiritu dumtaxat
viveret , re quidem infra omnis mortuos amandatus esset .
numquam de P.
Ch. 5 [sect. 11] Popilio L. Opimius , fortissimus consul ,
numquam de Q. Metello non modo C. Marius , qui erat inimicus ,
sed ne is quidem qui secutus est , M. Antonius , homo
eloquentissimus , cum A . Albino conlega senatum aut populum
est cohortatus; at pro me superiores consules semper
ut referrent flagitati sunt ; sed veriti sunt ne gratiae causa
facere viderentur , quod alter mihi adfinis erat , alterius causam
capitis receperam ; qui provinciarum foedere infrenati
totum illum annum querelas senatus , luctum bonorum , Italiae
gemitum pertulerunt . Kalendis vero Ianuariis postea quam
orba res publica consulis fidem tamquam legitimi tutoris
imploravit, P. Lentulus consul , parens , deus , salus nostrae
vitae , fortunae , memoriae , nominis , simul ac de sollemni
deorum religione rettulit , nihil humanarum rerum sibi prius
quam de me agendum iudicavit.
[sect. 12] atque eo die confecta res
esset , nisi is tribunus plebis quem ego maximis beneficiis
quaestorem consul ornaram, cum et cunctus ordo et multi
eum summi viri orarent, et Cn. Oppius socer , optimus vir ,
ad pedes flens iaceret , noctem sibi ad deliberandum postulasset;
quae deliberatio non in reddenda , quem ad modum
non nulli arbitrabantur, sed , ut patefactum est , in augenda
mercede consumpta est . postea res acta est in senatu alia
nulla : cum variis rationibus impediretur , voluntate tamen
perspecta senatus , causa ad vos mense Ianuario deferebatur .
hic tantum interfuit inter me et inimicos meos .
[sect. 13] ego , cum
homines in tribunali Aurelio palam conscribi centuriarique
vidissem , cum intellegerem veteres ad spem caedis Catilinae
copias esse revocatas, cum viderem ex ea parte homines ,
cuius partis nos vel principes numerabamur, partim quod
mihi inviderent , partim quod sibi timerent , aut proditores
esse aut desertores salutis meae , cum duo consules empti
pactione provinciarum auctores se inimicis rei publicae tradidissent ,
cum egestatem avaritiam libidines suas viderent
expleri non posse nisi <me > constrictum domesticis hostibus
dedidissent , cum senatus equites <que> Romani flere pro me ac
mutata veste vobis supplicare edictis atque imperiis vetarentur ,
cum omnium provinciarum pactiones , cum omnia cum
omnibus foedera reconciliationes <que> gratiarum sanguine meo
sancirentur , cum omnes boni non recusarent quin vel pro me
vel mecum perirent , armis decertare pro mea salute nolui ,
quod et vincere et vinci luctuosum rei publicae fore putavi.
at inimici mei ,
[sect. 14] mense Ianuario cum de me ageretur , corporibus
civium trucidatis flumine sanguinis meum reditum
intercludendum putaverunt.
Ch. 6 itaque , dum ego absum , eam
rem publicam habuistis ut aeque me atque illam restituendam
putaretis. ego autem in qua civitate nihil valeret senatus ,
omnis esset impunitas , nulla iudicia , vis et ferrum in foro
versaretur, cum privati parietum se praesidio non legum
tuerentur , tribuni plebis vobis inspectantibus vulnerarentur,
ad magistratuum domos cum ferro et facibus iretur, consulis
fasces frangerentur , deorum immortalium templa incenderentur ,
rem publicam esse nullam putavi. itaque
neque re publica exterminata mihi locum in hac urbe esse
duxi , nec , si illa restitueretur , dubitavi quin me secum
ipsa reduceret .
[sect. 15] an ego , cum mihi esset exploratissimum
P. Lentulum proximo anno consulem futurum , qui illis ipsis
rei publicae periculosissimis temporibus aedilis curulis me
consule omnium meorum consiliorum particeps periculorumque
socius fuisset , dubitarem quin is me confectum consularibus
vulneribus consulari medicina ad salutem reduceret ?
hoc duce , conlega autem eius , clementissimo atque optimo
viro , primo non adversante, post etiam adiuvante , reliqui
magistratus paene omnes fuerunt defensores salutis meae ;
ex quibus excellenti animo virtute auctoritate praesidio
copiis T. Annius et P. Sestius praestanti in me benivolentia
et divino studio exstiterunt ; eodemque P. Lentulo auctore
et pariter referente conlega frequentissimus senatus , uno
dissentiente , nullo intercedente , dignitatem meam quibus
potuit verbis amplissimis ornavit, salutem vobis municipiis
coloniis omnibus commendavit.
[sect. 16] ita me nudum a propinquis ,
nulla cognatione munitum , consules , praetores , tribuni
plebis , senatus , Italia cuncta semper a vobis deprecata
est , denique omnes qui vestris maximis beneficiis honoribusque
sunt ornati, producti ad vos ab eodem , non solum
ad me conservandum vos cohortati sunt , sed etiam
rerum mearum gestarum auctores testes laudatores fuerunt .
Ch. 7 quorum princeps ad cohortandos vos et ad rogandos fuit
Cn. Pompeius , vir omnium qui sunt , fuerunt , erunt , virtute
sapientia gloria princeps : qui mihi unus uni privato amico
eadem omnia dedit quae universae rei publicae , salutem ,
otium , dignitatem . cuius oratio fuit , quem ad modum
accepi , tripertita; primum vos docuit meis consiliis rem
publicam esse servatam, causamque meam cum communi
salute coniunxit , hortatusque est ut auctoritatem senatus ,
statum civitatis , fortunas civis bene meriti defenderetis ; tum
me in perorando posuit vos rogari a senatu , rogari ab equitibus
Romanis , rogari ab Italia cuncta , deinde ipse ad extremum
pro mea vos salute non rogavit solum verum etiam
obsecravit.
[sect. 17] huic ego homini , Quirites, tantum debeo quantum
hominem homini debere vix fas est . huius consilia ,
P. Lentuli sententiam , senatus auctoritatem vos secuti <me > in
eo loco , in quo vestris beneficiis fueram , isdem centuriis
quibus conlocaratis reposuistis . eodem tempore audistis
eodem ex loco summos viros , ornatissimos atque amplissimos
homines , principes civitatis , omnis consularis , omnis
praetorios eadem dicere , ut omnium testimonio per me
unum rem publicam conservatam esse constaret . itaque
cum P. Servilius , gravissimus vir et ornatissimus civis ,
dixisset opera mea rem publicam incolumem magistratibus
deinceps traditam , dixerunt in eandem sententiam ceteri .
sed audistis eo tempore clarissimi viri non solum auctoritatem ,
sed etiam testimonium , L. Gelli : qui quia suam
classem adtemptatam magno cum suo periculo paene sensit ,
dixit in contione vestrum , si ego consul cum fui non fuissem ,
rem publicam funditus interituram fuisse .
Ch. 8 [sect. 18]
en ego tot testimoniis , Quirites, hac auctoritate senatus ,
tanta consensione Italiae , tanto studio bonorum omnium ,
<causam > agente P. Lentulo , consentientibus ceteris magistratibus ,
deprecante Cn. Pompeio , omnibus hominibus faventibus ,
dis denique immortalibus frugum ubertate copia vilitate
reditum meum comprobantibus, mihi meis rei publicae restitutus ,
tantum vobis quantum facere possum , Quirites, pollicebor :
primum , qua sanctissimi homines pietate erga deos
immortalis esse soleant , eadem <me > erga populum Romanum
semper fore , numenque vestrum aeque mihi grave et sanctum
ac deorum immortalium in omni vita futurum : deinde ,
quoniam me in civitatem res publica ipsa reduxit , nullo me
loco rei publicae defuturum .
[sect. 19] quod si quis existimat me aut
voluntate esse mutata aut debilitata virtute aut animo fracto ,
vehementer errat. mihi quod potuit vis et iniuria et sceleratorum
hominum furor detrahere , eripuit , abstulit , dissipavit:
quod viro forti adimi non potest , id <omne > manet et
permanebit . vidi ego fortissimum virum , municipem meum ,
C. Marium ,quoniam nobis quasi aliqua fatali necessitate
non solum cum iis qui haec delere voluissent , sed etiam cum
fortuna belligerandum fuit ,eum tamen vidi , cum esset
summa senectute , non modo non infracto animo propter
magnitudinem calamitatis , sed confirmato atque renovato.
[sect. 20] quem egomet dicere audivi tum se fuisse miserum cum
careret patria quam obsidione liberavisset, cum sua bona
possideri ab inimicis ac diripi audiret , cum adulescentem
filium videret eiusdem socium calamitatis , cum in paludibus
demersus concursu ac misericordia Minturnensium corpus
ac vitam suam conservaret, cum parva navicula pervectus in
Africam , quibus regna ipse dederat , ad eos inops supplexque
venisset : reciperata vero sua dignitate se non commissurum
ut , cum ea quae amiserat sibi restituta essent , virtutem
animi non haberet quam numquam perdidisset . sed hoc
inter me atque illum interest , quod ille , qua re plurimum
potuit , ea ipsa re inimicos suos ultus est , armis , ego qua consuevi
utar <oratione >, quoniam illi arti in bello ac seditione
locus est , huic in pace atque otio .
[sect. 21] quamquam ille animo
irato nihil nisi de inimicis ulciscendis agebat , ego de ipsis
<amicis > tantum quantum mihi res publica permittit cogitabo.
Ch. 9 denique , Quirites, quoniam me quattuor omnino hominum
genera violarunt, unum eorum qui odio rei publicae , quod
eam ipsis invitis conservaram, inimicissimi mihi fuerunt ,
alterum , qui per simulationem amicitiae nefarie me prodiderunt ,
tertium , qui cum propter inertiam suam eadem adsequi
non possent , inviderunt laudi et dignitati meae , quartum ,
qui cum custodes rei publicae esse deberent , salutem meam ,
statum civitatis , dignitatem eius imperi quod erat penes ipsos
vendiderunt : sic ulciscar facinora singula , quem ad modum
a quibusque sum provocatus, malos civis rem publicam bene
gerendo , perfidos amicos nihil credendo atque omnia cavendo ,
invidos virtuti et gloriae serviendo , mercatores provinciarum
revocando domum atque ab iis provinciarum
rationem repetendo .
[sect. 22] quamquam mihi , Quirites, maiori curae
est quem ad modum vobis , qui de me estis optime meriti ,
gratiam referam quam quem ad modum inimicorum iniurias
crudelitatemque persequar . etenim ulciscendae iniuriae facilior
ratio est quam benefici remunerandi, propterea quod
superiorem esse contra improbos minus est negoti quam bonis
exaequari. tum etiam ne tam necessarium quidem est male
meritis quam optime meritis referre quod debeas .
[sect. 23] odium
vel precibus mitigari potest vel temporibus rei publicae communique
utilitate deponi vel difficultate ulciscendi <contineri >
vel vetustate sedari ; bene meritos <ne > colas , nec exorari fas
est , neque id rei publicae remittere utique necesse est ; neque
est excusatio difficultatis , neque aequum est tempore et die
memoriam benefici definire . postremo qui in ulciscendo
remissior fuit , in eo <consilium > aperte laudatur; at gravissime
vituperatur qui in tantis beneficiis quanta vos in me contulistis
remunerandis est tardior , neque solum ingratus , quod
ipsum grave est , verum etiam impius appelletur necesse est .
atque in officio persolvendo dissimilis est ratio pecuniae
debitae , propterea quod pecuniam qui retinet non dissolvit ,
qui reddidit non habet : gratiam et qui rettulit habet , et qui
habet dissolvit .
Ch. 10 [sect. 24]
quapropter memoriam vestri benefici colam benivolentia
sempiterna , <nec tantum > dum anima exspirabo mea , sed etiam
cum me <vita defecerit , illa > monumenta vestri in me benefici
permanebunt . in referenda autem gratia hoc vobis repromitto
semperque praestabo , mihi neque in consiliis de re
publica capiendis diligentiam neque in periculis a re publica
propulsandis animum neque in sententia simpliciter ferenda
fidem neque in hominum voluntatibus pro re publica laedendis
libertatem nec in perferendo labore industriam nec in
vestris commodis augendis grati animi benivolentiam defuturam .
[sect. 25] atque haec cura , Quirites, erit infixa animo meo
sempiterna , ut cum vobis , qui apud me deorum immortalium
vim et numen tenetis , tum posteris vestris cunctisque gentibus
dignissimus ea civitate videar quae suam dignitatem
non posse se tenere , nisi me reciperasset, cunctis suffragiis
iudicavit.
Ch. 1 [sect. 1] Cum multa divinitus , pontifices , a maioribus nostris inventa
atque instituta sunt , tum nihil praeclarius quam quod eosdem
et religionibus deorum immortalium et summae rei publicae
praeesse voluerunt , ut amplissimi et clarissimi cives rem publicam
bene gerendo religiones , religiones sapienter interpretando
rem publicam conservarent. quod si ullo tempore
magna causa in sacerdotum populi Romani iudicio ac potestate
versata est , haec profecto tanta est ut omnis rei publicae
dignitas , omnium civium salus , vita , libertas , arae , foci , di
penates , bona , fortunae , domicilia vestrae sapientiae , fidei ,
potestati commissa creditaque esse videantur .
[sect. 2] vobis hodierno
die constituendum est utrum posthac amentis ac
perditos magistratus improborum ac sceleratorum civium
praesidio nudare, an etiam deorum immortalium religione
armare malitis . nam si illa labes ac flamma rei publicae suum
illum pestiferum et funestum tribunatum , quem aequitate
humana tueri non potest , divina religione defenderit , aliae
caerimoniae nobis erunt , alii antistites deorum immortalium ,
alii interpretes religionum requirendi ; sin autem vestra auctoritate
sapientiaque , pontifices , ea quae furore improborum
in re publica ab aliis oppressa , ab aliis deserta , ab aliis prodita
gesta sunt rescinduntur , erit causa cur consilium maiorum
in amplissimis viris ad sacerdotia deligendis iure ac
merito laudare possimus .
[sect. 3] sed quoniam ille demens , si ea
quae per hos dies ego in senatu de re publica sensi vituperasset,
aliquem se aditum ad auris vestras esse habiturum putavit,
omittam ordinem dicendi meum : respondebo hominis
furiosi non orationi , qua ille uti non potest , sed convicio ,
cuius exercitationem cum intolerabili petulantia tum etiam
diuturna impunitate munivit.
Ch. 2
ac primum illud a te , homine vesano ac furioso , requiro ,
quae te tanta poena tuorum scelerum flagitiorumque vexet ut
hos talis viros ,qui non solum consiliis suis sed etiam specie
ipsa dignitatem rei publicae sustinent ,quod ego in sententia
dicenda salutem civium cum honore Cn. Pompei coniunxerim
mihi esse iratos , et aliud de summa religione hoc tempore
sensuros ac me absente senserint arbitrere?
[sect. 4] 'fuisti ,'
inquit , 'tum apud pontifices superior , sed iam , quoniam te
ad populum contulisti , sis inferior necesse est .' itane vero ?
quod in imperita multitudine est vitiosissimum , varietas et
inconstantia et crebra tamquam tempestatum sic sententiarum
commutatio , hoc tu ad hos transferas , quos ab inconstantia
gravitas , a libidinosa sententia certum et definitum
ius religionum , vetustas exemplorum , auctoritas litterarum
monumentorumque deterret ? 'tune es ille ,' inquit , 'quo
senatus carere non potuit , quem boni luxerunt , quem res
publica desideravit, quo restituto senatus auctoritatem restitutam
putabamus quam primum adveniens prodidisti ?'
nondum de mea sententia dico : impudentiae primum respondebo
tuae .
Ch. 3 [sect. 5] hunc igitur , funesta rei publicae pestis ,
hunc tu civem ferro et armis et exercitus terrore et consulum
scelere et audacissimorum hominum minis , servorum
dilectu , obsessione templorum , occupatione fori , oppressione
curiae domo et patria , ne cum improbis boni ferro dimicarent ,
cedere coegisti , quem a senatu , quem a bonis omnibus ,
quem a cuncta Italia desideratum, arcessitum , revocatum
conservandae rei publicae causa confiteris ? 'at enim in
senatum venire in Capitolium turbulento illo die non debuisti .'
[sect. 6] ego vero neque veni et domo me tenui quam diu
turbulentum tempus fuit , cum servos tuos , a te iam pridem
ad bonorum caedem paratos, cum illa tua consceleratorum
ac perditorum manu armatos in Capitolium tecum venisse
constabat ; quod cum mihi nuntiaretur, scito me domi mansisse
et tibi et gladiatoribus tuis instaurandae caedis potestatem
non fecisse . postea quam mihi nuntiatum est populum
Romanum in Capitolium propter metum atque inopiam rei
frumentariae convenisse , ministros autem scelerum tuorum
perterritos partim amissis gladiis , partim ereptis diffugisse ,
veni non solum sine ullis copiis ac manu , verum etiam cum
paucis amicis .
[sect. 7] an ego , cum P. Lentulus consul optime de
me ac de re publica meritus , cum Q. Metellus , qui cum
meus inimicus esset , frater tuus , et dissensioni nostrae et
precibus tuis salutem ac dignitatem meam praetulisset , me
arcesserent in senatum , cum tanta multitudo civium tam
recenti officio suo me ad referendam gratiam nominatim
vocaret, non venirem , cum praesertim te iam illinc cum tua
fugitivorum manu discessisse constaret ? hic tu me etiam ,
custodem defensoremque Capitoli templorumque omnium ,
'hostem Capitolinum ' appellare ausus es , quod , cum in Capitolio
senatum duo consules haberent , eo venerim ? Vtrum
est tempus aliquod quo in senatum venisse turpe sit , an ea
res erat illa de qua agebatur ut rem ipsam repudiare et eos
qui agebant condemnare deberem ?
Ch. 4 [sect. 8] primum dico senatoris
esse boni semper in senatum venire , nec cum his sentio qui
statuunt minus bonis temporibus in senatum ipsum non
venire , non intellegentes hanc suam nimiam perseverantiam
vehementer iis quorum animum offendere voluerint et gratam
et iucundam fuisse . at enim non nulli propter timorem ,
quod se in senatu tuto non esse arbitrabantur, discesserunt .
non reprehendo , nec quaero fueritne aliquid pertimescendum :
puto suo quemque arbitratu timere oportere . cur
ego non timuerim quaeris ? quia te illinc abisse constabat .
cur , cum viri boni non nulli putarint tuto se in senatu esse
non posse , ego non idem senserim ? cur , cum ego me
existimassem tuto omnino in civitate esse non posse , illi
remanserunt ? an aliis licet , et recte licet , in meo metu
sibi nihil timere : mihi uni necesse erit et meam et aliorum
vicem pertimescere ?
[sect. 9]
an quia non condemnavi sententia mea duo consules ,
sum reprehendendus ? Eos igitur ego potissimum damnare
debui quorum lege perfectum est ne ego , indemnatus atque
optime de re publica meritus , damnatorum poenam sustinerem ?
quorum etiam delicta propter eorum egregiam in
me conservando voluntatem non modo me sed omnis bonos
ferre oporteret , eorum optimum consilium ego potissimum
per eos in meam pristinam dignitatem restitutus meo consilio
repudiarem? at quam sententiam dixi ? primum eam
quam populi sermo in animis nostris iam ante defixerat ,
deinde eam quae erat superioribus diebus agitata in senatu ,
denique eam quam senatus frequens tum cum mihi est adsensus
secutus est : ut neque adlata sit a me res inopinata
ac recens , nec , si quod in sententia vitium est , maius sit
eius qui dixerit quam omnium qui probarint.
[sect. 10] at enim
liberum senatus iudicium propter metum non fuit . si timuisse
eos facis qui discesserunt , concede non timuisse eos
qui remanserunt ; sin autem sine iis qui tum afuerunt nihil
decerni libere potuit , cum omnes adessent , coeptum est referri
de inducendo senatus consulto ; ab universo senatu
reclamatum est .
Ch. 5 sed quaero in ipsa sententia , quoniam
princeps ego sum eius atque auctor , quid reprendatur . Vtrum
causa novi consili capiendi non fuit , an meae partes in ea
causa non praecipuae fuerunt , an alio potius confugiendum
fuit nobis ? quae causa maior quam fames esse potuit ,
quam seditio , quam consilia tua tuorumque , qui facultate
oblata ad imperitorum animos incitandos renovaturum te
tua illis funesta latrocinia ob annonae causam putasti?
[sect. 11] frumentum provinciae frumentariae partim non habebant ,
partim in alias terras , credo , propter avaritiam venditorum
miserant , partim , quo gratius esset tum cum in
ipsa fame subvenissent , custodiis suis clausum continebant ,
ut subito novum mitterent . res erat non in opinione dubia ,
sed in praesenti atque ante oculos proposito periculo , neque
id coniectura prospiciebamus , sed iam experti videbamus .
nam cum ingravesceret annona , ut iam plane inopia ac
fames non caritas timeretur , concursus est ad templum Concordiae
factus , senatum illuc vocante Metello consule . qui
si verus fuit ex dolore hominum et fame , certe consules
causam suscipere , certe senatus aliquid consili capere potuit ;
sin causa fuit annona , seditionis quidem instimulator
et concitator tu fuisti , nonne id agendum nobis omnibus
fuit ut materiem subtraheremus furori tuo ?
[sect. 12] quid ? si utrumque
fuit , ut et fames stimularet homines et tu in hoc ulcere
tamquam inguen exsisteres , nonne fuit eo maior adhibenda
medicina quae et illud nativum et hoc inlatum malum
sanare posset ? erat igitur et praesens caritas et futura
fames ; non est satis ; facta lapidatio est . si ex dolore
plebei nullo incitante, magnum malum ; si P. Clodi impulsu ,
usitatum hominis facinerosi scelus ; si utrumque , ut et res
esset ea quae sua sponte multitudinis animos incitaret, et
parati atque armati seditionis duces , videturne ipsa res publica
et consulis auxilium implorasse et senatus fidem ? atquin
utrumque fuisse perspicuum est ; difficultatem annonae
summamque inopiam rei frumentariae , ut homines non iam
diuturnam caritatem , sed ut famem plane timerent , nemo
negat: hanc istum oti et pacis hostem causam arrepturum
fuisse ad incendia caedis rapinas nolo , pontifices , suspicemini,
nisi videritis .
[sect. 13] qui sunt homines a Q. Metello , fratre
tuo , consule in senatu palam nominati, a quibus ille se lapidibus
adpetitum , etiam percussum esse dixit ? L. Sergium
et M. Lollium nominavit. quis est iste Lollius ? qui sine
ferro ne nunc quidem tecum est , qui te tribuno plebis ,
nihil de me dicam , sed qui Cn. Pompeium interficiendum
depoposcit . quis est Sergius ? armiger Catilinae , stipator
tui corporis , signifer seditionis , concitator tabernariorum ,
damnatus iniuriarum , percussor , lapidator , fori depopulator ,
obsessor curiae . his atque eius modi ducibus cum tu in
annonae caritate in consules , in senatum , in bona fortunasque
locupletium per causam inopum atque imperitorum
repentinos impetus comparares, cum tibi salus esse in otio
nulla posset , cum desperatis ducibus decuriatos ac descriptos
haberes exercitus perditorum , nonne providendum senatui
fuit ne in hanc tantam materiem seditionis ista funesta fax
adhaeresceret ?
Ch. 6 [sect. 14]
fuit igitur causa capiendi novi consili : videte nunc fuerintne
partes meae paene praecipuae . quem tum Sergius
ille tuus , quem Lollius , quem ceterae pestes in lapidatione
illa nominabant? quem annonam praestare oportere dicebant ?
nonne me ? quid ? operarum illa concursatio nocturna
non a te ipso instituta me frumentum flagitabat?
quasi vero ego aut rei frumentariae praefuissem , aut compressum
aliquod frumentum tenerem , aut in isto genere
omnino quicquam aut curatione aut potestate valuissem .
sed homo ad caedem imminens meum nomen operis ediderat ,
imperitis iniecerat . Cum de mea dignitate in templo
Iovis optimi maximi senatus frequentissimus uno isto dissentiente
decrevisset , subito illo ipso die carissimam annonam
necopinata vilitas consecuta est .
[sect. 15] erant qui deos
immortalisid quod ego sentionumine suo reditum meum
dicerent comprobasse; non nulli autem illam rem ad illam
rationem coniecturamque revocabant, qui , quod in meo reditu
spes oti et concordiae sita videbatur , in discessu autem
cotidianus seditionis timor , iam paene belli depulso metu
commutatam annonam esse dicebant ; quae quia rursus in
meo reditu facta erat durior , a me , cuius adventu fore vilitatem
boni viri dictitabant, annona flagitabatur.
Ch. 7 ego denique
non solum ab operis tuis impulsu tuo nominabar, sed
etiam , depulsis ac dissipatis tuis copiis , a populo Romano
universo , qui tum in Capitolium convenerat , cum illo die
minus valerem , in senatum nominatim vocabar.
[sect. 16] veni exspectatus;
multis iam sententiis dictis rogatus sum sententiam ;
dixi rei publicae saluberrimam, mihi necessariam .
petebatur a me frumenti copia , annonae vilitas : possem
aliquid in ea re necne ratio non habebatur . flagitabar bonorum
expostulatione : improborum convicia sustinere non
poteram . delegavi amico locupletiori, non quo illi ita de
me merito onus illud imponeremsuccubuissem enim potius
ipsesed quia videbam id quod omnes , quod nos de Cn.
Pompeio polliceremur , id illum fide consilio virtute auctoritate
felicitate denique sua facillime perfecturum .
[sect. 17] itaque
sive hunc di immortales fructum mei reditus populo Romano
tribuunt , ut , quem ad modum discessu meo frugum
inopia , fames , vastitas , caedes , incendia , rapinae , scelerum
impunitas , fuga , formido , discordia fuisset , sic reditu ubertas
agrorum , frugum copia , spes oti , tranquillitas animorum ,
iudicia , leges , concordia populi , senatus auctoritas mecum
simul reducta videantur , sive egomet aliquid adventu meo ,
consilio , auctoritate , diligentia pro tanto beneficio populi
Romani praestare debui : praesto , promitto , spondeo ,nihil
dico amplius , hoc quod satis est huic tempori dico ,rem
publicam annonae nomine in id discrimen quo vocabatur
non esse venturam .
Ch. 8 [sect. 18] num igitur in hoc officio , quod fuit
praecipue meum , sententia mea reprehenditur ? rem maximam
fuisse summi <que> periculi , non solum a fame , sed etiam
a caede incendiis vastitate , nemo negat, cum ad causam
caritatis accederet iste speculator communium miseriarum ,
qui semper ex rei publicae malis sceleris sui faces inflammaret.
negat oportuisse quicquam uni extra ordinem decerni .
non iam tibi sic respondebo ut ceteris , Cn. Pompeio
plurima , periculosissima , maxima mari terraque bella extra
ordinem esse commissa : quarum rerum si quem paeniteat ,
eum victoriae populi Romani paenitere .
[sect. 19] non ita tecum
ago ; cum his haec a me haberi oratio potest qui ita disputant,
se , si qua res ad unum deferenda sit , ad Cn. Pompeium
delaturos potissimum ; sed se extra ordinem nihil cuiquam
dare ; cum Pompeio datum sit , id se pro dignitate hominis
ornare et tueri solere . Horum ego sententiam ne laudem
impedior Cn. Pompei triumphis , quibus ille , cum esset extra
ordinem ad patriam defendendam vocatus , auxit nomen
populi Romani imperiumque honestavit: constantiam probo ,
qua mihi quoque utendum fuit , quo ille auctore extra ordinem
bellum cum Mithridate Tigraneque gessit .
[sect. 20] sed cum
illis possum tamen aliquid disputare: tua vero quae tanta
impudentia est ut audeas dicere extra ordinem dari nihil
cuiquam oportere ? qui cum lege nefaria Ptolomaeum , regem
Cypri , fratrem regis Alexandrini , eodem iure regnantem
causa incognita publicasses, populumque Romanum scelere
obligasses, cum in eius regnum bona fortunas patrocinium
huius imperi inmisisses , cuius cum patre avo maioribus societas
nobis et amicitia fuisset , huius pecuniae deportandae
et , si ius suum defenderet , bello gerendo M. Catonem praefecisti .
[sect. 21] dices : quem virum ! sanctissimum , prudentissimum ,
fortissimum , amicissimum rei publicae , virtute , consilio ,
ratione vitae mirabili ad laudem et prope singulari !
sed quid ad te , qui negas esse verum quemquam ulli rei
publicae extra ordinem praefici ?
Ch. 9 atque in hoc solum inconstantiam
redarguo tuam : quem tu in ea re non pro
illius dignitate produceres , sed pro tuo scelere subduceres ,
quem tuis Sergiis , Lolliis , Titiis ceterisque caedis
et incendiorum ducibus obieceras , quem carnificem
civium , quem indemnatorum necis principem , quem
crudelitatis auctorem fuisse dixeras , ad hunc honorem et
imperium extra ordinem nominatim rogatione tua detulisti .
et tanta fuisti intemperantia ut illius tui sceleris rationem
occultare non posses :
[sect. 22] litteras in contione recitasti
quas tibi a C. Caesare missas diceres 'Caesar Pvlchro,'
cum etiam es argumentatus amoris esse hoc signum , <quod >
cognominibus tantum uteretur neque adscriberet 'pro consvle' aut 'tribvno plebi '; dein gratulari tibi quod
M. Catonem <a > tribunatu tuo removisses , et quod ei dicendi
in posterum de extraordinariis potestatibus libertatem ademisses .
quas aut numquam tibi ille litteras misit , aut , si
misit , in contione recitari noluit . at , sive ille misit sive tu
finxisti , certe consilium tuum de Catonis honore illarum
litterarum recitatione patefactum est .
[sect. 23] sed omitto Catonem ,
cuius eximia virtus , dignitas , et in eo negotio quod gessit
fides et continentia tegere videretur improbitatem et legis
et actionis tuae : quid ? homini post homines natos turpissimo ,
sceleratissimo, contaminatissimo quis illam opimam
fertilemque Syriam , quis bellum <cum > pacatissimis gentibus ,
quis pecuniam ad emendos agros constitutam , ereptam ex
visceribus aerari , quis imperium infinitum dedit ? cui quidem
cum Ciliciam dedisses , mutasti pactionem et Ciliciam
ad praetorem item extra ordinem transtulisti : Gabinio pretio
amplificato Syriam nominatim dedisti . quid ? homini
taeterrimo , crudelissimo , fallacissimo , omnium scelerum libidinumque
maculis notatissimo , L. Pisoni , nonne nominatim
populos liberos , multis senatus consultis , etiam recenti lege
generi ipsius liberatos, vinctos et constrictos tradidisti ?
nonne , cum ab eo merces tui benefici pretiumque provinciae
meo sanguine tibi esset persolutum , tamen aerarium
cum eo partitus es ?
[sect. 24] itane vero ? tu provincias consularis ,
quas C. Gracchus , qui unus maxime popularis fuit , non
modo non abstulit a senatu , sed etiam ut necesse esset quotannis
constitui per senatum lege sanxit , eas lege Sempronia
per senatum decretas rescidisti, extra ordinem sine sorte
nominatim dedisti non consulibus , sed rei publicae pestibus :
nos , quod nominatim rei maximae paene iam desperatae
summum virum saepe ad extrema rei publicae discrimina
delectum praefecimus , a te reprehendemur ?
Ch. 10 quid tandem ?
si quae tum in illis rei publicae tenebris caecisque nubibus
et procellis , cum senatum a gubernaculis deiecisses , populum
e navi exturbasses, ipse archipirata cum grege praedonum
impurissimo plenissimis velis navigaressi quae tum promulgasti
constituisti promisisti vendidisti perferre potuisses ,
ecqui locus orbi terrarum vacuus extraordinariis fascibus
atque imperio Clodiano fuisset ?
[sect. 25]
sed excitatus aliquando Cn. Pompeidicam ipso audiente
quod sensi et sentio , quoquo animo auditurus est
excitatus, inquam , aliquando Cn. Pompei nimium diu reconditus
et penitus abstrusus animi dolor subvenit subito rei
publicae , civitatemque fractam malis , imminutam ac debilitatam,
abiectam metu ad aliquam spem libertatis et pristinae
dignitatis erexit . hic vir extra ordinem rei frumentariae
praeficiendus non fuit ? scilicet tu helluoni spurcatissimo ,
praegustatori libidinum tuarum , homini egentissimo et facinerosissimo,
Sex . Clodio , socio tui sanguinis , qui sua lingua
etiam sororem tuam a te abalienavit, omne frumentum privatum
et publicum , omnis provincias frumentarias , omnis
mancipes , omnis horreorum clavis lege tua tradidisti ; qua
ex lege primum caritas nata est , deinde inopia . impendebat
fames , incendia , caedes , direptio : imminebat tuus furor omnium
fortunis et bonis .
[sect. 26] queritur etiam importuna pestis ex
ore impurissimo Sex . Clodi rem frumentariam esse ereptam ,
summisque in periculis eius viri auxilium implorasse rem
publicam a quo saepe se et servatam et amplificatam esse
meminisset ! extra ordinem ferri nihil placet Clodio . quid ?
de me quod tulisse te dicis , patricida, fratricida , sororicida ,
nonne extra ordinem tulisti ? an de peste civis , quem ad
modum omnes iam di atque homines iudicarunt, conservatoris
rei publicae , quem ad modum autem tute ipse confiteris ,
non modo indemnati sed ne accusati quidem , licuit
tibi ferre non legem sed nefarium privilegium , lugente
senatu , maerentibus bonis omnibus , totius Italiae precibus
repudiatis , oppressa captaque re publica : mihi populo Romano
implorante, senatu poscente , temporibus rei publicae
flagitantibus, non licuit de salute populi Romani sententiam
dicere ?
[sect. 27] qua quidem in sententia si Cn. Pompei
dignitas aucta est coniuncta cum utilitate communi , certe
laudandus essem si eius dignitati suffragatus viderer qui
meae saluti opem et auxilium tulisset .
Ch. 11 desinant , desinant
homines isdem machinis sperare me restitutum posse labefactari
quibus antea stantem perculerunt . quod enim par
amicitiae consularis fuit umquam in hac civitate coniunctius
quam fuimus inter nos ego et Cn. Pompeius ? quis apud
populum Romanum de illius dignitate inlustrius , quis <in >
senatu saepius dixit ? qui tantus fuit labor , quae simultas ,
quae contentio , quam ego non pro illius dignitate susceperim ?
qui ab illo in me honos , quae praedicatio de mea
laude , quae remuneratio benivolentiae praetermissa est ?
hanc nostram coniunctionem ,
[sect. 28] hanc conspirationem in re
publica bene gerenda , hanc iucundissimam vitae atque officiorum
omnium societatem certi homines fictis sermonibus
et falsis criminibus diremerunt , cum idem illum ut me
metueret , me caveret , monerent , idem apud me mihi illum
uni esse inimicissimum dicerent , ut neque ego ab illo quae
mihi petenda essent satis audaciter petere possem , neque
ille , tot suspicionibus certorum hominum et scelere exulceratus,
quae meum tempus postularet satis prolixe mihi
polliceretur .
[sect. 29] data merces est erroris mei magna , pontifices ,
ut me non solum pigeat stultitiae meae sed etiam pudeat ,
qui , cum me non repentinum aliquod tempus meum , sed
veteres multo ante suscepti et provisi labores cum viro fortissimo
et clarissimo coniunxissent , sim passus a tali amicitia
distrahi <me >, neque intellexerim quibus aut ut apertis inimicis
obsisterem aut ut insidiosis amicis non crederem . proinde
desinant aliquando me isdem inflare verbis : 'quid sibi iste
vult ? nescit quantum auctoritate valeat , quas res gesserit ,
qua dignitate sit restitutus ? cur ornat eum a quo desertus
est ?'
[sect. 30] ego vero neque me tum desertum puto sed paene
deditum , nec quae sint in illa rei publicae flamma gesta
contra me , neque quo modo , neque per quos , patefaciundum
mihi esse arbitror. si utile rei publicae fuit haurire me
unum pro omnibus illam indignissimam calamitatem , etiam
hoc utile est , quorum id scelere conflatum sit , me occultare
et tacere . illud vero est hominis ingrati tacere , itaque
libentissime praedicabo Cn. Pompeium studio et auctoritate
aeque <atque > unum quemque vestrum , opibus , contentione ,
precibus , periculis denique praecipue pro salute mea laborasse.
Ch. 12 hic tuis , P. Lentule , cum tu nihil aliud dies et
noctes nisi de salute mea cogitares, consiliis omnibus interfuit ;
hic tibi gravissimus auctor ad instituendam , fidelissimus
socius ad comparandam, fortissimus adiutor ad rem
perficiendam fuit ; hic municipia coloniasque adiit ; hic Italiae
totius auxilium cupientis imploravit, hic in senatu princeps
sententiae fuit ; idemque cum <sententiam > dixisset , tum
etiam pro salute mea populum Romanum obsecravit.
[sect. 31] qua re
istam orationem qua es usus omittas licet , post illam sententiam
quam dixeram de annona pontificum animos esse
mutatos ; proinde quasi isti aut de Cn. Pompeio aliter
atque ego existimo sentiant , aut quid mihi pro exspectatione
populi Romani , pro Cn. Pompei meritis erga me , pro ratione
mei temporis faciendum fuerit ignorent, aut etiam , si
cuius forte pontificis animum , quod certo scio aliter esse ,
mea sententia offendit , alio modo sit constituturus aut de
religione pontifex aut de re publica civis quam eum aut
caerimoniarum ius aut civitatis salus coegerit .
[sect. 32]
intellego , pontifices , me plura extra causam dixisse quam
aut opinio tulerit aut voluntas mea ; sed cum me purgatum
vobis esse cuperem , tum etiam vestra in me attente audiendo
benignitas provexit orationem meam . sed hoc compensabo
brevitate eius orationis quae pertinet ad ipsam causam cognitionemque
vestram ; quae cum sit in ius religionis et in ius
rei publicae distributa , religionis partem , quae multo est
verbosior , praetermittam , de iure rei publicae dicam .
[sect. 33] quid
est enim aut tam adrogans quam de religione , de rebus
divinis , caerimoniis , sacris pontificum conlegium docere
conari , aut tam stultum quam , si quis quid in vestris libris
invenerit , id narrare vobis , aut tam curiosum quam ea scire
velle de quibus maiores nostri vos solos et consuli et scire
voluerunt ?
Ch. 13 nego potuisse iure publico , legibus iis quibus
haec civitas utitur , quemquam civem ulla eius modi calamitate
adfici sine iudicio : hoc iuris in hac civitate etiam tum
cum reges essent dico fuisse , hoc nobis esse a maioribus
traditum , hoc esse denique proprium liberae civitatis , ut nihil
de capite civis aut de bonis sine iudicio senatus aut populi
aut eorum qui de quaque re constituti iudices sint detrahi
possit .
[sect. 34] videsne me non radicitus evellere omnis actiones
tuas neque illud agere , quod apertum est , te omnino nihil
gessisse iure , non fuisse tribunum plebis , hodie esse patricium ?
dico apud pontifices , augures adsunt : versor in
medio iure publico .
quod est , pontifices , ius adoptionis ? nempe ut is adoptet
qui neque procreare iam liberos possit , et cum potuerit sit
expertus . quae deinde causa cuique sit adoptionis , quae
ratio generum ac dignitatis , quae sacrorum , quaeri a pontificum
conlegio solet . quid est horum in ista adoptione
quaesitum ? adoptat annos viginti natus , etiam minor , senatorem .
liberorumne causa ? at procreare potest ; habet
uxorem , suscipiet ex ea liberos ; exheredabit igitur pater
filium .
[sect. 35] quid ? sacra Clodiae gentis cur intereunt , quod in
te est ? quae omnis notio pontificum , cum adoptarere, esse
debuit : nisi forte ex te ita quaesitum est , num perturbare rem
publicam seditionibus velles et ob eam causam adoptari,
non ut eius filius esses , sed ut tribunus plebis fieres et
funditus everteres civitatem . respondisti , credo , te ita velle .
Pontificibus bona causa visa est : adprobaverunt. non aetas
eius qui adoptabat est quaesita , ut in Cn. Aufidio , M. Pupio ,
quorum uterque nostra memoria summa senectute alter
Oresten , alter Pisonem adoptavit, quas adoptiones sicut alias
innumerabilis hereditates nominis pecuniae sacrorum secutae
sunt . tu neque Fonteius es , qui esse debebas , neque patris
heres , neque amissis sacris paternis in haec adoptiva venisti .
ita perturbatis sacris , contaminatis gentibus , et quam deseruisti
et quam polluisti , iure Quiritium legitimo tutelarum
et hereditatium relicto , factus es eius filius contra fas cuius
per aetatem pater esse potuisti .
Ch. 14 [sect. 36] dico apud pontifices : nego
istam adoptionem pontificio iure esse factam : primum quod
eae vestrae sunt aetates ut is qui te adoptavit vel fili tibi
loco per aetatem esse potuerit , vel eo quo fuit : deinde quod
causa quaeri solet adoptandi, ut et is adoptet qui quod natura
iam adsequi non potest legitimo et pontificio iure quaerat ,
et ita adoptet ut ne quid aut de dignitate generum aut
de sacrorum religione minuatur : illud in primis , ne qua
calumnia , ne qua fraus , ne qui dolus adhibeatur : ut haec
simulata adoptio fili quam maxime veritatem illam suscipiendorum
liberorum imitata esse videatur .
[sect. 37] quae maior calumnia
est quam venire imberbum adulescentulum , bene valentem
ac maritum , dicere filium senatorem populi Romani sibi
velle adoptare; id autem scire et videre omnis , non ut ille
filius instituatur , sed ut e patriciis exeat <et > tribunus plebis
fieri possit , idcirco adoptari? neque id obscure ; nam adoptatum
emancipari statim , ne sit eius filius qui adoptarit. cur
ergo adoptabat? probate genus adoptionis : iam omnium
sacra interierint , quorum custodes vos esse debetis , iam
patricius nemo relinquetur . cur enim quisquam vellet tribunum
plebis se fieri non licere , angustiorem sibi esse petitionem
consulatus , in sacerdotium cum possit venire , quia
patricio non sit is locus , non venire ? Vt cuique aliquid
acciderit qua re commodius sit esse plebeium , simili ratione
adoptabitur.
[sect. 38] ita populus Romanus brevi tempore neque
regem sacrorum neque flamines nec Salios habebit , nec ex
parte dimidia reliquos sacerdotes neque auctores centuriatorum
et curiatorum comitiorum , auspiciaque populi Romani ,
si magistratus patricii creati non sint , intereant necesse est ,
cum interrex nullus sit , quod et ipsum patricium esse et
a patriciis prodi necesse est . dixi apud pontifices istam
adoptionem nullo decreto huius conlegi probatam, contra
omne pontificum ius factam , pro nihilo esse habendam ;
qua sublata intellegis totum tribunatum tuum concidisse .
Ch. 15 [sect. 39]
venio ad augures , quorum ego libros , si qui sunt reconditi ,
non scrutor; non sum in exquirendo iure augurum curiosus ;
haec quae una cum populo didici , quae saepe in contionibus
responsa sunt , novi . negant fas esse agi cum populo cum
de caelo servatum sit . quo die de te lex curiata lata
esse dicatur , audes negare de caelo esse servatum? adest
praesens vir singulari virtute , constantia , gravitate praeditus ,
M. Bibulus : hunc consulem illo ipso die contendo servasse
de caelo . 'infirmas igitur tu acta C. Caesaris , viri fortissimi ?'
minime ; neque enim mea iam quicquam interest ,
exceptis iis telis quae ex illius actionibus in meum corpus
inmissa sunt .
[sect. 40] sed haec de auspiciis , quae ego nunc perbreviter
attingo , acta sunt a te . tu tuo praecipitante iam et
debilitato tribunatu auspiciorum patronus subito exstitisti ;
tu M. Bibulum in contionem , tu augures produxisti ; tibi
interroganti augures responderunt , cum de caelo servatum
sit , cum populo agi non posse ; tibi M. Bibulus quaerenti se
de caelo servasse respondit , idemque in contione dixit , ab
Appio tuo fratre productus , te omnino , quod contra auspicia
adoptatus esses , tribunum non fuisse . tua denique omnis
actio posterioribus mensibus fuit , omnia quae C. Caesar
egisset , quod contra auspicia essent acta , per senatum
rescindi oportere ; quod si fieret , dicebas te tuis umeris
me custodem urbis in urbem relaturum . videte hominis
amentiam * * * per suum tribunatum Caesaris actis inligatus
teneretur .
[sect. 41] si et sacrorum iure pontifices et auspiciorum
religione augures totum evertunt tribunatum tuum , quid
quaeris amplius ? an etiam apertius aliquod ius populi atque
legum ?
Ch. 16 Hora fortasse sexta diei questus sum in iudicio ,
cum C. Antonium , conlegam meum , defenderem , quaedam
de re publica , quae mihi visa sunt ad illius miseri causam
pertinere . haec homines improbi ad quosdam viros fortis
longe aliter atque a me dicta erant detulerunt . Hora nona
illo ipso die tu es adoptatus. si quod in ceteris legibus
trinum nundinum esse oportet , id in adoptione satis est
trium esse horarum , nihil reprehendo ; sin eadem observanda
sunt , iudicavit senatus M. Drusi legibus , quae contra legem
Caeciliam et Didiam latae essent , populum non teneri .
[sect. 42] iam
intellegis omni genere iuris , quod in sacris , quod in auspiciis ,
quod in legibus sit , te tribunum plebis non fuisse . at ego
hoc totum non sine causa relinquo . video enim quosdam
clarissimos viros , principes civitatis , aliquot locis iudicasse te
cum plebe iure agere potuisse ; qui etiam de me ipso , cum
tua rogatione funere elatam rem publicam esse dicerent ,
tamen id funus , etsi miserum atque acerbum fuisset , iure
indictum esse dicebant ; quod de me civi ita de re publica
merito tulisses , funus te indixisse rei publicae , quod salvis
auspiciis tulisses , iure egisse dicebant . qua re licebit , ut
opinor, nobis eas actiones non infirmare, quibus illi actionibus
constitutum tribunatum tuum comprobaverunt.
[sect. 43]
fueris sane tribunus plebis tam iure legeque , quam fuit
hic ipse <P. Ser>vilius , vir omnibus rebus clarissimus atque
amplissimus : quo iure , quo more , quo exemplo legem
nominatim de capite civis indemnati tulisti ?
Ch. 17 vetant leges
sacratae, vetant xii tabulae leges privatis hominibus inrogari;
id est enim privilegium . nemo umquam tulit ; nihil est
crudelius , nihil perniciosius , nihil quod minus haec civitas
ferre possit . proscriptionis miserrimum nomen illud et
omnis acerbitas Sullani temporis quid habet quod maxime
sit insigne ad memoriam crudelitatis ? opinor, poenam in
civis Romanos nominatim sine iudicio constitutam .
[sect. 44] hanc
vos igitur , pontifices , iudicio atque auctoritate vestra tribuno
plebis potestatem dabitis , ut proscribere possit quos
velit ? quaero enim quid sit aliud <nisi > proscribere velitis
ivbeatis vt M. Tvllivs in civitate ne sit bonaqve eivs
vt mea sint : ita enim re , etsi aliis verbis , tulit . hoc plebei
scitum est ? haec lex , haec rogatio est ? hoc vos pati potestis ,
hoc ferre civitas , ut singuli cives singulis versiculis e civitate
tollantur ? equidem iam perfunctus sum ; nullam vim ,
nullum impetum metuo ; explevi animos invidorum , placavi
odia improborum , saturavi etiam perfidiam et scelus proditorum ;
denique de mea causa , quae videbatur perditis civibus
ad invidiam esse proposita , iam omnes urbes , omnes
ordines , omnes di atque homines iudicaverunt.
[sect. 45] Vobismet
ipsis , pontifices , et vestris liberis ceterisque civibus pro vestra
auctoritate et sapientia consulere debetis . nam cum
tam moderata iudicia populi sint a maioribus constituta ,
primum ut ne poena capitis cum pecunia coniungatur , deinde
ne improdicta die quis accusetur, ut ter ante magistratus
accuset intermissa die quam multam inroget aut iudicet,
quarta sit accusatio trinum nundinum prodicta die , quo die
iudicium sit futurum , tum multa etiam ad placandum atque
ad misericordiam reis concessa sunt , deinde exorabilis populus ,
facilis suffragatio pro salute , denique etiam , si qua res
illum diem aut auspiciis aut excusatione sustulit , tota causa
iudiciumque sublatum est : haec cum ita sint in iure , ubi
crimen est , ubi accusator , ubi testes , quid indignius quam ,
qui neque adesse sit iussus neque citatus neque accusatus,
de eius capite , liberis , fortunis omnibus conductos et sicarios
et egentis et perditos suffragium ferre et eam legem putari?
Ch. 18 [sect. 46] ac si hoc de me potuit , quem honos , quem dignitas , quem
causa , quem res publica tuebatur , cuius denique pecunia non
expetebatur , cui nihil oberat praeter conversionem status et
inclinationem communium temporum , quid tandem futurum
est iis quorum vita remota ab honore populari et ab hac
inlustri gratia est , pecuniae autem tantae sunt ut eas nimium
multi egentes sumptuosi nobiles concupiscant ?
[sect. 47] date hanc
tribuno plebis licentiam , et intuemini paulisper animis iuventutem
et eos maxime qui inminere iam cupiditate
videntur in tribuniciam potestatem : conlegia medius fidius
tribunorum plebis tota reperientur , hoc iure firmato, quae
coeant de hominum locupletissimorum bonis , praeda praesertim
populari et spe largitionis oblata .
at quid tulit legum scriptor peritus et callidus ? velitis ivbeatis vt M. Tvllio aqva et igni interdicatvr?
crudele , nefarium , ne in sceleratissimo quidem civi sine iudicio
ferundum ! non tulit vt interdicatvr. quid ergo ?
vt interdictvm sit . O caenum , o portentum , o scelus !
hanc tibi legem Clodius scripsit spurciorem lingua sua , ut
interdictum sit cui non sit interdictum ? Sexte noster , bona
venia , quoniam iam dialecticus <es > et haec quoque liguris ,
quod factum non est , ut sit factum , ferri ad populum aut
verbis ullis sanciri aut suffragiis confirmari potest ?
[sect. 48] hoc tu
scriptore , hoc consiliario , hoc ministro omnium non bipedum
solum sed etiam quadrupedum impurissimo , rem publicam
perdidisti ; neque tu eras tam excors tamque demens ut
nescires Clodium esse qui contra leges faceret , alios qui
leges scribere solerent ; sed neque eorum neque ceterorum ,
in quibus esset aliquid modestiae , cuiusquam tibi potestas
fuit ; neque tu legum scriptoribus isdem potuisti uti quibus
ceteri , neque operum architectis , neque pontificem adhibere
quem velles , postremo ne in praedae quidem societate
mancipem aut praedem extra tuorum gladiatorum numerum
aut denique suffragi latorem in ista tua proscriptione quemquam
nisi furem ac sicarium reperire potuisti .
Ch. 19 [sect. 49] itaque cum tu
florens ac potens per medium forum scortum populare volitares,
amici illi tui te uno amico tecti et beati , qui se populo
commiserant , ita repellebantur ut etiam Palatinam tuam
perderent ; qui in iudicium venerant , sive accusatores erant
sive rei , te deprecante damnabantur. denique etiam ille
novicius Ligus , venalis adscriptor et subscriptor tuus , cum
M. Papiri , sui fratris , esset testamento et iudicio improbatus,
mortem eius se velle persequi dixit : nomen Sex . Properti
detulit : accusare alienae dominationis scelerisque socius
propter calumniae metum non est ausus .
[sect. 50] de hac igitur lege
dicimus , quasi iure rogata videatur , cuius quam quisque
partem tetigit digito voce praeda suffragio , quocumque venit ,
repudiatus convictusque discessit ?
quid si iis verbis scripta est ista proscriptio ut se ipsa
dissolvat ? est enim : Qvod M. Tvllivs falsvm senatvs
consvltvm rettvlerit. si igitur rettulit falsum senatus consultum ,
tum est rogatio : si non rettulit , nulla est . satisne
tibi videtur a senatu iudicatum me non modo non ementitum
esse auctoritatem eius ordinis , sed etiam unum post urbem
conditam diligentissime senatui paruisse ? quot modis doceo
legem istam , quam vocas, non esse legem ? quid ? si etiam
pluribus de rebus uno sortitore tulisti , tamenne arbitraris id
quod M. Drusus in legibus suis plerisque , perbonus ille vir ,
M. Scauro et L. Crasso consiliariis non obtinuerit , id te
posse , omnium facinorum et stuprorum hominem , decumis
et Clodiis auctoribus obtinere ?
[sect. 51] tulisti de me ne reciperer ,
non ut exirem , quem tu ipse non poteras dicere non licere
esse Romae .
Ch. 20 quid enim diceres ? damnatum? certe
non . expulsum ? qui licuit ? sed tamen ne id quidem est
scriptum , ut exirem ; poena est , qui receperit , quam omnes
neglexerunt ; eiectio nusquam est . verum sit : quid ? operum
publicorum exactio , quid ? nominis inscriptio tibi num aliud
videtur esse ac meorum bonorum direptio ? praeterquam
quod ne id quidem per legem Liciniam , ut ipse tibi curationem
ferres , facere potuisti . quid ? hoc ipsum quod nunc
apud pontifices agis , te meam domum consecrasse, te monumentum
fecisse in meis aedibus , te signum dedicasse, eaque
te ex una rogatiuncula fecisse , unum et idem videtur esse
atque id quod de me ipso nominatim tulisti ?
[sect. 52] tam hercule
est unum quam quod idem tu lege una tulisti , ut Cyprius
rex , cuius maiores huic populo socii atque amici semper
fuerunt , cum bonis omnibus sub praeconem subiceretur et
exsules Byzantium reducerentur . 'eidem ,' inquit , 'utraque
de re negotium dedi .' quid ? si eidem negotium dedisset
ut in Asia cistophorum flagitaret, inde iret in Hispaniam ,
cum Romam decessisset , consulatum ei petere liceret , cum
factus esset , provinciam Syriam obtineret ,quoniam de uno
homine scriberet , una res esset ?
[sect. 53] quod si iam populus
Romanus de ista re consultus esset et non omnia per servos
latronesque gessisses , nonne fieri poterat ut populo de Cyprio
rege placeret , de exsulibus Byzantiis displiceret ? quae est ,
quaeso , alia vis , quae sententia Caeciliae legis et Didiae nisi
haec , ne populo necesse sit in coniunctis rebus compluribus
aut id quod nolit accipere aut id quod velit repudiare?
quid ? si per vim tulisti , tamenne lex est ? aut quicquam
iure gestum videri potest quod per vim gestum esse constet ?
an , si in ipsa latione tua capta iam urbe lapides iacti , si
manus conlata non est , idcirco tu ad illam labem atque
eluviem civitatis sine summa vi pervenire potuisti ?
Ch. 21 [sect. 54] Cum in
tribunali Aurelio conscribebas palam non modo liberos sed
etiam servos , ex omnibus vicis concitatos, vim tum videlicet
non parabas; cum edictis tuis tabernas claudi iubebas ,
non vim imperitae multitudinis , sed hominum honestorum
modestiam prudentiamque quaerebas ; cum arma in aedem
Castoris comportabas, nihil aliud nisi uti ne quid per vim
agi posset machinabare; cum vero gradus Castoris convellisti
ac removisti , tum , ut modeste tibi agere liceret ,
homines audacis ab eius templi aditu atque ascensu reppulisti ;
cum eos qui <in > conventu virorum bonorum verba de
salute mea fecerant adesse iussisti , eorumque advocationem
manibus ferro lapidibus discussisti , tum profecto ostendisti
vim tibi maxime displicere .
[sect. 55] verum haec furiosa vis vaesani
tribuni plebis facile superari frangique potuit virorum bonorum
vel virtute vel multitudine . quid ? cum Gabinio Syria
dabatur , Macedonia Pisoni , utrique infinitum imperium , ingens
pecunia , ut tibi omnia permitterent , te adiuvarent , tibi
manum , copias , tibi suos spectatos centuriones , tibi pecuniam ,
tibi familias compararent, te suis sceleratis contionibus sublevarent,
senatus auctoritatem inriderent , equitibus Romanis
mortem proscriptionemque minitarentur, me terrerent minis ,
mihi caedem et dimicationem denuntiarent, meam domum
refertam viris bonis per amicos suos complerent proscriptionis
metu , me frequentia nudarent virorum bonorum , me
praesidio spoliarent senatus , pro me non modo pugnare
amplissimum ordinem , sed etiam plorare et supplicare mutata
veste prohiberent , ne tum quidem vis erat ?
Ch. 22 [sect. 56] quid igitur ego
cessi , aut qui timor fuit ? non dicam in me : fac me timidum
esse natura : quid ? illa tot virorum fortissimorum
milia , quid ? nostri equites Romani , quid ? senatus , quid ?
denique omnes boni , si nulla erat vis , cur me flentes potius
prosecuti sunt quam aut increpantes retinuerunt aut irati
reliquerunt ? an hoc timebam , si mecum ageretur more institutoque
maiorum , ut possem praesens sustinere ?
[sect. 57] Vtrum ,
si dies dicta esset , iudicium mihi fuit pertimescendum an
sine iudicio privilegium ? iudiciumne ? causa tam turpis
scilicet , homo qui eam , si iam esset ignota , dicendo non
possem explicare . an quia causam probare non poteram ?
cuius tanta bonitas est ut ea ipsa non modo se , sed etiam
me absentem per se probarit. an senatus , an ordines <omnes >,
an ii qui cuncta ex Italia ad me revocandum convolaverunt,
segniores me praesente ad me retinendum et conservandum
fuissent , in ea causa quam ipse iam parricida talem dicat
fuisse ut me ab omnibus ad meam pristinam dignitatem
exspectatum atque revocatum queratur ?
[sect. 58] an vero in iudicio
periculi nihil fuit : privilegium pertimui , ne , mihi
praesenti si multa inrogaretur, nemo intercederet ? tam
inops autem ego eram ab amicis aut tam nuda res publica
a magistratibus ? quid ? si vocatae tribus essent , proscriptionem
non dicam in me , ita de sua salute merito , sed
omnino in ullo civi comprobavissent? an , si ego praesens
fuissem , veteres illae copiae coniuratorum tuique perditi
milites atque egentes et nova manus sceleratissimorum consulum
corpori meo pepercissent ? qui cum eorum omnium
crudelitati scelerique cessissem , ne absens quidem luctu
meo mentis eorum satiare potui .
Ch. 23 [sect. 59] quid enim vos uxor mea
misera violarat, quam vexavistis, raptavistis, omni crudelitate
lacerastis? quid mea filia , cuius fletus adsiduus sordesque
lugubres vobis erant iucundae , ceterorum omnium mentis
oculosque flectebant ? quid parvus filius , quem , quam diu afui ,
nemo nisi lacrimantem confectumque vidit : quid fecerat
quod eum totiens per insidias interficere voluistis ? quid
frater meus ? qui cum aliquanto post meum discessum ex
provincia venisset neque sibi vivendum nisi me restituto
putaret, cum eius maeror , squalor incredibilis et inauditus
omnibus mortalibus miserabilis videbatur , quotiens est ex
vestro ferro ac manibus elapsus !
[sect. 60] sed quid ego vestram
crudelitatem exprobro quam in ipsum me ac meos adhibuistis ,
qui parietibus , qui tectis , qui columnis ac postibus
meis hostificum quoddam et nefarium omni imbutum odio
bellum intulistis ? non enim te arbitror, cum post meum
discessum omnium locupletium fortunas , omnium provinciarum
fructus , tetrarcharum ac regum bona spe atque
avaritia devorasses, argenti et supellectilis meae cupiditate
esse caecatum: non existimo Campanum illum consulem
cum saltatore conlega , cum alteri totam Achaiam , Thessaliam ,
Boeotiam , Graeciam, Macedoniam omnemque barbariam ,
bona civium Romanorum condonasses, alteri Syriam ,
Babylonem , Persas , integerrimas pacatissimasque gentis , ad
diripiendum tradidisses , illos tam cupidos liminum meorum
et columnarum et valvarum fuisse .
[sect. 61] neque porro illa manus
copiaeque Catilinae caementis ac testis tectorum meorum
se famem suam expleturas putaverunt; sed ut hostium
urbes , nec omnium hostium , verum eorum quibuscum
acerbum bellum internecivumque suscepimus , non praeda
adducti sed odio solemus exscindere , quod , in quos propter
eorum crudelitatem inflammatae mentes nostrae fuerunt ,
cum horum etiam tectis et sedibus residere aliquod bellum
semper videtur * * *
Ch. 24 [sect. 62]
nihil erat latum de me ; non adesse eram iussus , non
citatus afueram ; eram etiam tuo iudicio civis incolumis , cum
domus in Palatio , villa in Tusculano , altera ad alterum consulem
transferebaturscilicet eos consules vocabantcolumnae
marmoreae ex aedibus meis inspectante populo Romano
ad socrum consulis portabantur, in fundum autem vicini
consulis non instrumentum aut ornamenta villae , sed etiam
arbores transferebantur , cum ipsa villa non praedae cupiditate
quid enim erat praedae ?sed odio et crudelitate funditus
everteretur . domus ardebat in Palatio non fortuito , sed
oblato incendio ; consules epulabantur et in coniuratorum
gratulatione versabantur, cum alter se Catilinae delicias ,
alter Cethegi consobrinum fuisse diceret .
[sect. 63] hanc ego vim ,
pontifices , hoc scelus , hunc furorem meo corpore opposito
ab omnium bonorum cervicibus depuli , omnemque impetum
discordiarum , omnem diu conlectam vim improborum , quae
inveterata compresso odio atque tacito iam erumpebat nancta
tam audacis duces , excepi meo corpore . in me uno consulares
faces iactae manibus tribuniciis , in me omnia , quae
ego quondam rettuderam , coniurationis nefaria tela adhaeserunt .
quod si , ut multis fortissimis viris placuit , vi et
armis contra vim decertare voluissem , aut vicissem cum
magna internecione improborum , sed tamen civium , aut
interfectis bonis omnibus , quod illis optatissimum erat , una
cum re publica concidissem .
[sect. 64] videbam vivo senatu populoque
Romano celerem mihi summa cum dignitate reditum ,
nec intellegebam fieri diutius posse ut mihi non liceret esse
in ea re publica quam ipse servassem. quod si non liceret ,
audieram et legeram clarissimos nostrae civitatis viros se in
medios hostis ad perspicuam mortem pro salute exercitus
iniecisse : ego pro salute universae rei publicae dubitarem
hoc meliore condicione esse quam Decii , quod illi ne
auditores quidem suae gloriae , ego etiam spectator meae
laudis esse potuissem ?
Ch. 25 itaque infractus furor tuus inanis
faciebat impetus ; omnem enim vim omnium sceleratorum
acerbitas mei casus exceperat ; non erat in tam immani
iniuria tantisque ruinis novae crudelitati locus .
[sect. 65] Cato fuerat
proximus . quid ageres ? non erat ut , qui modus <a >moribus
fuerat , idem esset iniuriae . quid posses ? extrudere ad
Cypriam pecuniam ? praeda perierit . Alia non deerit ;
hinc modo amandandus est . sic M. Cato invisus quasi per
beneficium Cyprum relegatur . eiciuntur duo , quos videre
improbi non poterant , alter per honorem turpissimum , alter
per honestissimam calamitatem .
[sect. 66] atque ut sciatis non
hominibus istum sed virtutibus hostem semper fuisse , me
expulso , Catone amandato, in eum ipsum se convertit quo
auctore , quo adiutore in contionibus ea quae gerebat omnia
quaeque gesserat se et fecisse et facere dicebat : Cn. Pompeium ,
quem omnium iudicio longe principem esse civitatis
videbat , diutius furori suo veniam daturum non arbitrabatur.
qui ex eius custodia per insidias regis amici filium hostem
captivum surripuisset , et ea iniuria virum fortissimum lacessisset ,
speravit isdem se copiis cum illo posse confligere
quibuscum ego noluissem bonorum periculo dimicare , et
primo quidem adiutoribus consulibus ; postea fregit foedus
Gabinius , Piso tamen in fide mansit .
[sect. 67] quas iste tum caedis ,
quas lapidationes , quas fugas fecerit , quam facile ferro cotidianisque
insidiis , cum iam a firmissimo robore copiarum
suarum relictus esset , Cn. Pompeium foro curiaque privarit
domique continuerit , vidistis : ex quo iudicare potestis
quanta vis illa fuerit oriens et congregata, cum haec Cn.
Pompeium terruerit iam distracta et exstincta .
Ch. 26 [sect. 68]
haec vidit in sententia dicenda Kalendis Ianuariis vir
prudentissimus et cum rei publicae , cum mihi , tum etiam
veritati amicissimus , L. Cotta, qui legem de meo reditu
ferendam non censuit ; qui me consuluisse rei publicae ,
cessisse tempestati , amiciorem vobis ceterisque civibus quam
mihi exstitisse , vi , armis , dissensione hominum et caede
instituta novoque dominatu pulsum esse dixit ; nihil de meo
capite potuisse ferri , nihil esse iure scriptum aut posse valere ,
omnia contra leges moremque maiorum temere , turbulente ,
per vim , per furorem esse gesta . quod si illa lex esset , nec
referre ad senatum consulibus nec sententiam dicere sibi
licere ; quorum utrumque cum fieret , non oportere ut de
me lex ferretur decerni , ne illa quae nulla esset esse lex
iudicaretur. sententia verior , gravior , melior , utilior rei
publicae nulla esse potuit ; hominis enim scelere et furore
notato similis a re publica labes in posterum demovebatur .
neque hoc Cn.
[sect. 69] Pompeius , qui ornatissimam de me sententiam
dixit , vosque , pontifices , qui me vestris sententiis
auctoritatibusque defendistis , non vidistis , <legem > illam esse
nullam , atque esse potius flammam temporis , interdictum
sceleris , vocem furoris ; sed prospexistis ne quae popularis
in nos aliquando invidia redundaret, si sine populi iudicio
restituti videremur . eodemque consilio M. Bibuli , fortissimi
viri , senatus sententiam secutus est , ut vos de mea domo
statueretis , non quo dubitaret quin ab isto nihil legibus , nihil
religionibus , nihil iure esset actum , sed ne quis oreretur
aliquando in tanta ubertate improborum qui in meis aedibus
aliquam religionem residere diceret . nam legem quidem
istam nullam esse , quotienscumque de me senatus sententiam
dixit , totiens iudicavit. quoniam quidem scripto illo
istius sententiam dicere vetabatur ,
[sect. 70] atque hanc rem par illud
simile , Piso et Gabinius , vidit , homines legum iudiciorumque
metuentes , cum frequentissimus senatus eos ut de
me referrent cotidie flagitaret, non se rem improbare dicebant ,
sed lege istius impediri . erat hoc verum ; nam
impediebantur , verum ea lege quam idem iste de Macedonia
Syriaque tulerat .
Ch. 27 hanc tu , P. Lentule , neque privatus
neque consul legem esse umquam putasti. nam tribunis
plebis referentibus sententiam de me designatus consul
saepe dixisti ; ex Kalendis Ianuariis , quoad perfecta res est ,
de me rettulisti , legem promulgasti, tulisti ; quorum tibi , si
esset illa lex , nihil liceret . at etiam Q. Metellus , conlega
tuus , clarissimus vir , quam legem esse homines alienissimi
a P. Clodio iudicarent, Piso et Gabinius , eam nullam esse
frater P. Clodi , cum de me ad senatum tecum una rettulit ,
iudicavit.
[sect. 71] sed vero isti qui Clodi leges timuerunt , quem ad
modum ceteras observarunt? senatus quidem , cuius est
gravissimum iudicium de iure legum , quotienscumque de
me consultus est , totiens eam nullam esse iudicavit. quod
idem tu , Lentule , vidisti in ea lege quam de me tulisti .
nam non est ita latum ut mihi Romam venire liceret , sed
ut venirem ; non enim voluisti id quod licebat ferre ut
liceret , sed me ita esse in re publica magis ut arcessitus
imperio populi Romani viderer quam ad administrandam
civitatem restitutus .
[sect. 72]
hunc tu etiam , portentosa pestis , exsulem appellare ausus
es , cum tantis sceleribus esses et flagitiis notatus ut omnem
locum quo adisses exsili simillimum redderes ? quid est
enim exsul? ipsum per se nomen calamitatis , non turpitudinis .
quando igitur est turpe ? re vera , cum est poena
peccati , opinione autem hominum etiam , si est poena
damnati. Vtrum igitur peccato meo nomen subeo an re
iudicata ? peccato ? iam neque tu id dicere audes , quem
isti satellites tui 'felicem Catilinam ' nominant, neque
quisquam eorum qui solebant . non modo iam nemo est
tam imperitus qui ea quae gessi in consulatu peccata esse
dicat , sed nemo est tam inimicus patriae qui non meis
consiliis patriam conservatam esse fateatur .
Ch. 28 [sect. 73] quod enim est
in terris commune tantum tantulumve consilium , quod non
de meis rebus gestis ea quae mihi essent optatissima et
pulcherrima iudicarit? summum est populi Romani populorumque
et gentium omnium ac regum consilium senatus :
decrevit ut omnes qui rem publicam salvam esse vellent ad
me unum defendendum venirent , ostenditque nec stare
potuisse rem publicam si ego non fuissem , nec futuram esse
ullam si non redissem .
[sect. 74] proximus est huic dignitati ordo
equester: omnes omnium publicorum societates de meo
consulatu ac de meis rebus gestis amplissima atque ornatissima
decreta fecerunt . scribae , qui nobiscum in rationibus
monumentisque publicis versantur, non obscurum de meis
in rem publicam beneficiis suum iudicium decretumque esse
voluerunt . nullum est in hac urbe conlegium , nulli pagani
aut montani , quoniam plebei quoque urbanae maiores nostri
conventicula et quasi concilia quaedam esse voluerunt , qui
non amplissime non modo de salute mea sed etiam de
dignitate decreverint .
[sect. 75] nam quid ego illa divina atque
immortalia municipiorum et coloniarum et totius Italiae
decreta commemorem, quibus tamquam gradibus mihi videor
in caelum ascendisse, non solum in patriam revertisse ? ille
vero dies qui fuit cum te , P. Lentule , legem de me ferente
populus Romanus ipse vidit sensitque quantus et quanta
dignitate esset ! constat enim nullis umquam comitiis
campum Martium tanta celebritate , tanto splendore omnis
generis hominum aetatum ordinum floruisse . omitto civitatium ,
nationum , provinciarum , regum , orbis denique terrarum
de meis in omnis mortalis meritis unum iudicium
unumque consensum : adventus meus atque introitus in
urbem qui fuit ? Vtrum me patria sic accepit ut lucem
salutemque redditam sibi ac restitutam accipere debuit , an
ut crudelem tyrannum , quod vos Catilinae gregales de me
dicere solebatis ?
[sect. 76] itaque ille unus dies , quo die me populus
Romanus a porta in Capitolium atque inde domum sua
celebritate laetitiaque comitatum honestavit, tantae mihi
iucunditati fuit ut tua mihi conscelerata illa vis non modo
non propulsanda, sed etiam <excitanda> fuisse videatur . qua re
illa calamitas , si ita est appellanda, exussit hoc genus totum
maledicti , ne quisquam iam audeat reprehendere consulatum
meum tot tantis tam ornatis iudiciis , testimoniis , auctoritatibus
comprobatum.
Ch. 29 quod si in isto tuo maledicto probrum
non modo mihi nullum obiectas , sed etiam laudem inlustras
meam , quid te aut fieri aut fingi dementius potest ? Vno enim
maledicto bis a me patriam servatam esse concedis : semel ,
cum id feci quod omnes non negant immortalitati , si fieri
potest , mandandum, tu supplicio puniendum putasti, iterum ,
cum tuum multorumque praeter te inflammatum in bonos
omnis impetum meo corpore excepi , ne eam civitatem quam
servassem inermis armatus in discrimen adducerem .
[sect. 77]
esto , non fuit in me poena ulla peccati ; at fuit iudici .
cuius ? quis me umquam ulla lege interrogavit? quis
postulavit? quis diem dixit ? potest igitur damnati poenam
sustinere indemnatus ? est hoc tribunicium , est populare ?
quamquam ubi tu te popularem , nisi cum pro populo fecisti ,
potes dicere ? sed , cum hoc iuris a maioribus proditum sit ,
ut nemo civis Romanus aut libertatem aut civitatem possit
amittere , nisi ipse auctor factus sit , quod tu ipse potuisti in
tua causa discere (credo enim , quamquam in illa adoptatione
legitime factum est nihil , tamen te esse interrogatum
auctorne esses , ut in te P. Fonteius vitae necisque potestatem
haberet , ut in filio ), quaero , si aut negasses aut tacuisses , si
tamen id xxx curiae iussissent , num id iussum esset ratum ?
certe non . quid ita ? quia ius a maioribus nostris , qui non
ficte et fallaciter populares sed vere et sapienter fuerunt , ita
comparatum est ut civis Romanus libertatem nemo possit
invitus amittere .
[sect. 78] quin etiam si decemviri sacramentum in
libertatem iniustum iudicassent, tamen , quotienscumque
vellet quis , hoc in genere solo rem iudicatam referri posse
voluerunt ; civitatem vero nemo umquam ullo populi iussu
amittet invitus .
Ch. 30 qui cives Romani in colonias Latinas
proficiscebantur fieri non poterant Latini , nisi erant auctores
facti nomenque dederant : qui erant rerum capitalium
condemnati non prius hanc civitatem amittebant quam erant
in eam recepti , quo vertendi , hoc est mutandi, soli causa
venerant . id autem ut esset faciundum , non ademptione
civitatis , sed tecti et aquae et ignis interdictione faciebant .
populus Romanus L.
[sect. 79] Sulla dictatore ferente comitiis centuriatis
municipiis civitatem ademit : ademit eisdem agros .
de agris ratum est ; fuit enim populi potestas ; de civitate
ne tam diu quidem valuit quam diu illa Sullani temporis
arma valuerunt . an vero Volaterranis , cum etiam tum
essent in armis , L. Sulla victor re publica reciperata comitiis
centuriatis civitatem eripere non potuit , hodieque Volaterrani
non modo cives , sed etiam optimi cives fruuntur nobiscum
simul hac civitate : consulari homini P. Clodius eversa re
publica civitatem adimere potuit concilio advocato , conductis
operis non solum egentium , sed etiam servorum , Fidulio
principe , qui se illo die confirmat Romae non fuisse ?
[sect. 80] quod
si non fuit , quid te audacius , qui eius nomen incideris ?
quid desperatius, qui ne ementiendo quidem potueris
auctorem adumbrare meliorem ? sin autem is primus scivit ,
quod facile potuit , <qui > propter inopiam tecti in foro pernoctasset,
cur non iuret se Gadibus fuisse , cum tu te fuisse
Interamnae probaveris? hoc tu igitur , homo popularis ,
iure munitam civitatem et libertatem nostram putas esse
oportere , ut , si tribuno plebis rogante 'velitis ivbeatisne'
Fidulii centum se velle et iubere dixerint , possit unus quisque
nostrum amittere civitatem ? tum igitur maiores nostri
populares non fuerunt , qui de civitate et libertate ea iura
sanxerunt quae nec vis temporum nec potentia magistratuum
nec <praetorum decreta > nec denique universi populi Romani
potestas , quae ceteris in rebus est maxima , labefactare
possit .
[sect. 81] at tu etiam , ereptor civitatis , legem de iniuriis
publicis tulisti Anagnino nescio cui Menullae pergratam , qui
tibi ob eam legem statuam in meis aedibus posuit , ut locus
ipse in tanta tua iniuria legem et inscriptionem statuae
refelleret ; quae res municipibus Anagninis multo maiori
dolori fuit quam quae idem ille gladiator scelera Anagniae
fecerat .
Ch. 31 [sect. 82] quid ? si ne scriptum quidem umquam est in ista
ipsa rogatione , quam se Fidulius negat scivisse , tu autem ,
ut acta tui praeclari tribunatus hominis dignitate cohonestes,
auctorem amplexerissed tamen , si nihil de me tulisti quo
minus essem non modo in civium numero , sed etiam in
eo loco in quo me honores populi Romani conlocarunt,
tamenne eum tua voce violabis quem post nefarium scelus
consulum superiorum tot vides iudiciis senatus , populi
Romani , Italiae totius honestatum , quem ne tunc quidem
cum aberam negare poteras esse tua lege senatorem ? Vbi
enim tuleras ut mihi aqua et igni interdiceretur ? quod
C. Gracchus de P. Popilio , Saturninus de Metello tulit ,
homines seditiosissimi de optimis ac fortissimis civibus :
non ut esset interdictum , quod ferri non poterat , tulerunt ,
sed ut interdiceretur . Vbi cavisti ne meo me loco censor
in senatum legeret ? quod de omnibus , etiam quibus damnatis
interdictum est , scriptum est in legibus .
[sect. 83] quaere haec
ex Clodio , scriptore legum tuarum , iube adesse ; latitat
omnino , sed , si requiri iusseris , invenient hominem apud
sororem tuam occultantem se capite demisso . sed si patrem
tuum , civem medius fidius egregium dissimilemque vestri ,
nemo umquam sanus exsulem appellavit, qui , cum de eo
tribunus plebis promulgasset, adesse propter iniquitatem
illius Cinnani temporis noluit , eique imperium est abrogatum
si in illo poena legitima turpitudinem non habuit propter
vim temporum , in me , cui dies dicta numquam est , qui reus
non fui , qui numquam sum a tribuno plebis citatus , damnati
poena esse potuit , ea praesertim quae ne in ipsa quidem
rogatione praescripta est ?
Ch. 32 [sect. 84] ac vide quid intersit inter illum
iniquissimum patris tui casum et hanc fortunam condicionemque
nostram . patrem tuum , civem optimum , clarissimi
viri filium , qui si viveret , qua severitate fuit , tu profecto non
viveres , L. Philippus censor avunculum suum praeteriit in
recitando senatu . nihil enim poterat dicere qua re rata non
essent quae erant acta in ea re publica , in qua se illis ipsis
temporibus censorem esse voluisset : me L. Cotta, homo
censorius , in senatu iuratus dixit se , si censor tum esset cum
ego aberam , meo loco senatorem recitaturum fuisse .
[sect. 85] quis
in meum locum iudicem subdidit ? quis meorum amicorum
testamentum discessu meo fecit qui mihi non idem tribuerit
quod [et] si adessem ? quis me non modo civis , sed socius
recipere contra tuam legem et iuvare dubitavit? denique
universus senatus , multo ante quam est lata lex de me , gratias
agendas censuit civitatibus iis quae M. Tulliumtantumne?
immo etiamcivem optime de re publica meritum , recepissent .
et tu unus pestifer civis eum restitutum negas esse
civem quem eiectum universus senatus non modo civem ,
sed etiam egregium civem semper putavit?
[sect. 86] at vero , ut
annales populi Romani et monumenta vetustatis loquuntur ,
Kaeso ille Quinctius et M. Furius Camillus et C. Servilius
Ahala , cum essent optime de re publica meriti , tamen populi
incitati vim iracundiamque subierunt , damnatique comitiis
centuriatis cum in exsilium profugissent , rursus ab eodem
populo placato sunt in suam pristinam dignitatem restituti .
quod si his damnatis non modo non imminuit calamitas
clarissimi nominis gloriam , sed etiam honestavit (nam etsi
optabilius est cursum vitae conficere sine dolore et sine
iniuria , tamen ad immortalitatem gloriae plus adfert desideratum
esse a suis civibus quam omnino numquam esse
violatum ), mihi sine ullo iudicio populi profecto , cum
amplissimis omnium iudiciis restituto , maledicti locum aut
criminis obtinebit ?
[sect. 87] fortis et constans in optima ratione
civis P. Popilius semper fuit ; tamen eius in omni vita nihil
est ad laudem inlustrius quam calamitas ipsa ; quis enim
iam meminisset eum bene de re publica meritum , nisi et ab
improbis expulsus esset et per bonos restitutus ? Q. Metelli
praeclarum imperium in re militari fuit , egregia censura ,
omnis vita plena gravitatis ; tamen huius viri laudem ad
sempiternam memoriam temporis calamitas propagavit.
Ch. 33 quod si [et] illis , qui expulsi sunt inique , sed tamen legibus ,
reducti inimicis interfectis rogationibus tribuniciis , non
auctoritate senatus , non comitiis centuriatis , non decretis
Italiae , non desiderio civitatis , iniuria inimicorum probro
non fuit , in me , qui profectus sum integer , afui simul cum
re publica , redii cum maxima dignitate te vivo , fratre tuo
<alieno >, altero consule reducente , altero [praetore] patiente ,
tuum scelus meum probrum putas esse oportere ?
[sect. 88] ac si
me populus Romanus , incitatus iracundia aut invidia , e
civitate eiecisset idemque postea mea in rem publicam
beneficia recordatus se conlegisset , temeritatem atque iniuriam
suam restitutione mea reprehendisset , tamen profecto
nemo tam esset amens qui mihi tale populi iudicium non
dignitati potius quam dedecori putaret esse oportere . nunc
vero cum me in iudicium populi nemo omnium vocarit,
condemnari non potuerim qui accusatus non sim , denique
ne pulsus quidem ita sim ut , si contenderem , superare non
possem , contraque a populo Romano semper sim defensus ,
amplificatus, ornatus , quid est qua re quisquam mihi se ipsa
populari ratione anteponat ?
[sect. 89] an tu populum Romanum
esse illum putas qui constat ex iis qui mercede conducuntur ,
qui impelluntur ut vim adferant magistratibus , ut obsideant
senatum , optent cotidie caedem , incendia , rapinas ? quem
tu tamen populum nisi tabernis clausis frequentare non
poteras , cui populo duces Lentidios, Lollios , Plaguleios,
Sergios praefeceras . O speciem dignitatemque populi
Romani , quam reges , quam nationes exterae , quam gentes
ultimae pertimescant , multitudinem hominum ex servis , ex
conductis , ex facinerosis, ex egentibus congregatam!
[sect. 90] illa
fuit pulchritudo populi Romani , illa forma quam in campo
vidisti tum cum etiam tibi contra senatus totiusque Italiae
auctoritatem et studium dicendi potestas fuit . ille populus
est dominus regum , victor atque imperator omnium gentium ,
quem illo clarissimo die , scelerate, vidisti tum cum omnes
principes civitatis , omnes <homines > ordinum atque aetatum
omnium suffragium se non de civis sed de civitatis salute
ferre censebant , cum denique homines in campum non
tabernis sed municipiis clausis venerant .
Ch. 34 [sect. 91] hoc ego populo ,
si tum consules aut fuissent in re publica aut omnino non
fuissent , nullo labore tuo praecipiti furori atque impio sceleri
restitissem . sed publicam causam contra vim armatam sine
publico praesidio suscipere nolui , non quo mihi P. Scipionis ,
fortissimi viri , vis in ti. <Graccho >, privati hominis , displiceret ,
sed Scipionis factum statim P. Mucius consul , qui in gerenda
re [publica] putabatur fuisse segnior , gesta multis senatus
consultis non modo defendit , sed etiam ornavit: mihi aut
te interfecto cum consulibus , aut te vivo et tecum et cum
illis armis decertandum fuit .
[sect. 92] erant eo tempore multa etiam
alia metuenda . ad servos medius fidius res publica venisset ;
tantum homines impios ex vetere illa coniuratione
inustum nefariis mentibus bonorum odium tenebat .
hic tu me etiam gloriari vetas ; negas esse ferenda quae
soleam de me praedicare , et homo facetus inducis etiam sermonem
urbanum ac venustum , me dicere solere esse me
Iovem , eundemque dictitare Minervam esse sororem meam .
non tam insolens sum , quod Iovem esse me dico , quam
ineruditus , quod Minervam sororem Iovis esse existimo; sed
tamen ego mihi sororem virginem adscisco , tu sororem tuam
virginem esse non sisti . sed vide ne tu te soleas Iovem
dicere , quod tu iure eandem sororem et uxorem appellare
possis .
Ch. 35 [sect. 93] et quoniam hoc reprehendis , quod solere me dicas
de me ipso gloriosius praedicare , quis umquam audivit cum
ego de me nisi coactus ac necessario dicerem ? nam si ,
cum mihi furta largitiones libidines obiciuntur , ego respondere
soleo meis consiliis periculis laboribus patriam esse
servatam, non tam sum existimandus de gestis rebus gloriari
quam de obiectis confiteri . sed si mihi ante haec durissima
rei publicae tempora nihil umquam aliud obiectum est nisi
crudelitas eius unius temporis , cum a patria perniciem depuli ,
quid ? me huic maledicto utrum non respondere an demisse
respondere decuit ?
[sect. 94] ego vero etiam rei publicae semper
interesse putavi me illius pulcherrimi facti , quod ex auctoritate
senatus consensu bonorum omnium pro salute patriae
gessissem , splendorem verbis dignitatemque retinere , praesertim
cum mihi uni in hac re publica audiente populo
Romano opera mea hanc urbem et hanc rem publicam esse
salvam iurato dicere fas fuisset . exstinctum est iam illud
maledictum crudelitatis , quod me non ut crudelem tyrannum ,
sed ut mitissimum parentem omnium civium studiis desideratum,
repetitum , arcessitum vident .
[sect. 95] aliud exortum est :
obicitur mihi meus ille discessus : cui ego crimini respondere
sine mea maxima laude non possum . quid enim , pontifices ,
debeo dicere ? peccatine conscientia me profugisse ? at id
quod mihi crimini dabatur non modo peccatum non erat ,
sed erat res post natos homines pulcherrima . iudicium
populi pertimuisse ? at id nec propositum ullum fuit , et , si
fuisset , duplicata gloria discessissem . bonorum mihi praesidium
defuisse ? falsum est . me mortem timuisse ? turpe
est .
Ch. 36 [sect. 96] dicendum igitur est id , quod non dicerem nisi coactus ,
nihil enim umquam de me dixi sublatius adsciscendae
laudis causa potius quam criminis depellendi ,dico igitur ,
et quam possum maxima voce dico : cum omnium perditorum
et coniuratorum incitata vis , duce tribuno plebis ,
consulibus auctoribus , adflicto senatu , perterritis equitibus
Romanis , suspensa ac sollicita tota civitate , non tam in me
impetum faceret quam per me in omnis bonos , me vidisse , si
vicissem , tenuis rei publicae reliquias , si victus essem , nullas
futuras . quod cum iudicassem, deflevi coniugis miserae
discidium , liberorum carissimorum solitudinem , fratris absentis
amantissimi atque optimi casum , subitas fundatissimae
familiae ruinas ; sed his omnibus rebus vitam anteposui
meorum civium , remque publicam concidere unius discessu
quam omnium interitu occidere malui . speravi, id quod
accidit , me iacentem posse vivis viris fortibus excitari; si
una cum bonis interissem , nullo modo posse <rem publicam >
recreari.
[sect. 97] accepi , pontifices , magnum atque incredibilem
dolorem : non nego, neque istam mihi adscisco sapientiam
quam non nulli in me requirebant , qui me animo nimis fracto
esse atque adflicto loquebantur . an ego poteram , cum a tot
rerum tanta varietate divellerer , quas idcirco praetereo quod
ne nunc quidem sine fletu commemorare possum , infitiari me
esse hominem et communem naturae sensum repudiare?
tum vero neque illud meum factum laudabile nec beneficium
ullum a me in rem publicam profectum dicerem , si quidem ea
rei publicae causa reliquissem quibus aequo animo carerem ,
eamque animi duritiam , sicut corporis , quod cum uritur non
sentit , stuporem potius quam virtutem putarem.
Ch. 37 [sect. 98] suscipere
tantos animi dolores , atque ea quae capta urbe accidunt victis
stante urbe unum perpeti , et iam se videre distrahi a complexu
suorum , disturbari tecta , diripi fortunas , patriae denique
causa patriam ipsam amittere , spoliari populi Romani beneficiis
amplissimis , praecipitari ex altissimo dignitatis gradu ,
videre praetextatos inimicos nondum morte complorata
arbitria petentis funeris : haec omnia subire conservandorum
civium causa , atque id cum dolenter adsis non tam sapiens
quam ii qui nihil curant, sed tam amans tuorum ac tui quam
communis humanitas postulat, ea laus praeclara atque divina
est . nam qui ea quae numquam cara ac iucunda duxit
animo aequo rei publicae causa deserit , nullam benivolentiam
insignem in rem publicam declarat; qui autem ea relinquit
rei publicae causa a quibus cum summo dolore divellitur , ei
cara patria est , cuius salutem caritati anteponit suorum .
qua re dirumpatur licet ista furia atque <pestis >,
[sect. 99] audiet haec
ex me , quoniam lacessivit : bis servavi <rem publicam >, qui
consul togatus armatos vicerim , privatus consulibus armatis
cesserim . Vtriusque temporis fructum tuli maximum :
superioris , quod ex senatus auctoritate et senatum et omnis
bonos meae salutis causa mutata veste vidi , posterioris , quod
et senatus et populus Romanus et omnes mortales et privatim
et publice iudicarunt sine meo reditu rem publicam salvam
esse non posse .
[sect. 100]
sed hic meus reditus , pontifices , vestro iudicio continetur .
nam si vos me in meis aedibus conlocatis, id quod in omni
mea causa semper studiis consiliis auctoritatibus sententiisque
fecistis , video me plane ac sentio restitutum ; sin mea domus
non modo mihi non redditur , sed etiam monumentum praebet
inimico doloris mei , sceleris sui , publicae calamitatis ,
quis erit qui hunc reditum potius quam poenam sempiternam
putet ? in conspectu prope totius urbis domus est mea ,
pontifices ; in qua si manet illud non monumentum virtutis ,
sed sepulcrum inimico nomine inscriptum , demigrandum
potius aliquo est quam habitandum in ea urbe in qua tropaea
de me et de re publica videam constituta .
Ch. 38 [sect. 101] an ego tantam
aut animi duritiam habere aut oculorum impudentiam possim
ut , cuius urbis servatorem me esse senatus omnium
adsensu totiens iudicarit, in ea possim intueri domum meam
eversam , non ab inimico meo sed ab hoste communi , et ab
eodem <aedem > exstructam et positam in oculis civitatis , ne
umquam conquiescere possit fletus bonorum ? Sp. Maeli
regnum adpetentis domus est complanata, et , quia illud
'aequum ' accidisse populus Romanus 'Maelio ' iudicavit,
nomine ipso 'Aequimaeli' iustitia poenae comprobata est .
Sp. Cassi domus ob eandem causam <est > eversa atque in eo
loco aedis posita telluris . in Vacci pratis domus fuit M.
Vacci , quae publicata est et eversa ut illius facinus memoria
et nomine loci notaretur. M. Manlius cum ab ascensu
Capitoli Gallorum impetum reppulisset , non fuit contentus
benefici sui gloria ; regnum adpetisse est iudicatus ; ergo eius
domum eversam duobus lucis convestitam videtis . quam
igitur maiores nostri sceleratis ac nefariis civibus maximam
poenam constitui posse arbitrati sunt , eandem ego subibo ac
sustinebo , ut apud posteros nostros non exstinctor coniurationis
et sceleris sed auctor et dux fuisse videar ?
[sect. 102] hanc
vero , pontifices , labem turpitudinis et inconstantiae poterit
populi Romani dignitas sustinere , vivo senatu , vobis principibus
publici consili , ut domus M. Tulli Ciceronis cum
domo Fulvi Flacci ad memoriam poenae publice constitutae
coniuncta esse videatur ? M. Flaccus quia cum C. Graccho
contra salutem rei publicae fecerat ex senatus sententia est
interfectus ; eius domus eversa et publicata est ; in qua porticum
post aliquanto Q. Catulus de manubiis Cimbricis
fecit . ista autem fax ac furia patriae cum urbem Pisone et
Gabinio ducibus cepisset , occupasset, teneret , uno eodemque
tempore et clarissimi viri mortui monumenta delebat et meam
domum cum Flacci domo coniungebat , ut , qua poena senatus
adfecerat eversorem civitatis , eadem iste oppresso senatu
adficeret eum quem patres conscripti custodem patriae
iudicassent.
Ch. 39 [sect. 103] hanc vero in Palatio atque in pulcherrimo
urbis loco porticum esse patiemini , furoris tribunici , sceleris
consularis , crudelitatis coniuratorum , calamitatis rei publicae ,
doloris mei defixum indicium ad memoriam omnium gentium
sempiternam ? quam porticum , pro amore quem habetis
in rem publicam et semper habuistis , non modo sententiis
sed , si opus esset , manibus vestris disturbare cuperetis , nisi
quem forte illius castissimi sacerdotis superstitiosa dedicatio
deterret .
[sect. 104]
O rem quam homines soluti ridere non desinant , tristiores
autem sine maximo dolore audire non possint ! Publiusne
Clodius , qui ex pontificis maximi domo religionem eripuit ,
is in meam intulit ? Huncin vos , qui estis antistites caerimoniarum
et sacrorum , auctorem habetis et magistrum
publicae religionis ? O di immortales !vos enim haec
audire cupioP. Clodius vestra sacra curat, vestrum numen
horret , res omnis humanas religione vestra contineri putat?
hic non inludit auctoritati horum omnium qui adsunt
summorum virorum , non vestra , pontifices , gravitate abutitur ?
ex isto ore religionis verbum excidere aut elabi potest ?
quam tu eodem ore , accusando senatum quod severe de
religione decerneret , impurissime taeterrimeque violasti.
aspicite ,
Ch. 40 [sect. 105] pontifices , hominem religiosum et , si vobis videtur ,
quod est bonorum pontificum , monete eum modum
quendam esse religionis : nimium esse superstitiosum non
oportere . quid tibi necesse fuit anili superstitione , homo
fanatice , sacrificium quod alienae domi fieret invisere ? quae
autem te tanta mentis imbecillitas tenuit ut non putares
deos satis posse placari nisi etiam muliebribus religionibus
te implicuisses ? quem umquam audisti maiorum tuorum ,
qui et sacra privata coluerunt et publicis sacerdotiis praefuerunt ,
cum sacrificium bonae deae fieret interfuisse ?
neminem , ne illum quidem qui caecus est factus . ex quo
intellegitur multa in vita falso homines opinari, cum ille ,
qui nihil viderat sciens quod nefas esset , lumina amisit ,
istius , qui non solum aspectu sed etiam incesto flagitio et
stupro caerimonias polluit , poena omnis oculorum ad caecitatem
mentis est conversa . hoc auctore tam casto , tam
religioso , tam sancto , tam pio potestis , pontifices , non commoveri ,
cum suis dicat se manibus domum civis optimi
evertisse et eam isdem manibus consecrasse?
[sect. 106]
quae tua fuit consecratio ? 'tuleram ,' inquit , 'ut mihi
liceret .' quid ? non exceperas ut , si quid ius non esset
rogari, ne esset rogatum ? ius igitur statuetis esse unius
cuiusque vestrum sedis , aras , focos , deos penatis subiectos
esse libidini tribuniciae ? in quem quisque per homines concitatos
inruerit , quem impetu perculerit , huius domum non
solum adfligere , quod est praesentis insaniae quasi tempestatis
repentinae , sed etiam in posterum tempus sempiterna
religione obligare?
Ch. 41 [sect. 107] equidem sic accepi , pontifices , in religionibus
suscipiendis caput esse interpretari quae voluntas
deorum immortalium esse videatur ; nec est ulla erga deos
pietas <nisi sit > honesta de numine eorum ac mente opinio , ut
expeti nihil ab iis , quod sit iniustum atque inhonestum ,
<iustum aut honestum > arbitrere. hominem invenire ista
labes , tum cum omnia tenebat , neminem potuit cui meas
aedis addiceret , cui traderet , cui donaret. ipse cum loci
illius , cum aedium cupiditate flagraret ob eamque causam
unam funesta illa rogatione sua vir bonus dominum se in
meis bonis esse voluisset , tamen illo ipso in furore suo non
est ausus meam domum , cuius cupiditate inflammatus erat ,
possidere : deos immortalis existimatis, cuius labore et consilio
sua ipsi templa tenuerunt , in eius domum adflictam et
eversam per [vim] hominis sceleratissimi nefarium latrocinium
inmigrare voluisse ?
[sect. 108] civis est nemo tanto in populo ,
extra contaminatam illam et cruentam P. Clodi manum , qui
rem ullam de meis bonis attigerit , qui non pro suis opibus
in illa tempestate me defenderit . at qui aliqua se contagione
praedae , societatis , emptionis contaminaverunt, nullius
neque privati neque publici iudici poenam effugere potuerunt .
ex his igitur bonis , <ex > quibus nemo rem ullam attigit qui
non omnium iudicio sceleratissimus haberetur , di immortales
domum meam concupiverunt ? ista tua pulchra libertas
deos penatis et familiaris meos lares expulit , ut se ipsa
tamquam in captivis sedibus conlocaret?
[sect. 109] quid est sanctius ,
quid omni religione munitius quam domus unius cuiusque
civium ? hic arae sunt , hic foci , hic di penates , hic sacra ,
religiones , caerimoniae continentur ; hoc perfugium est ita
sanctum omnibus ut inde abripi neminem fas sit .
Ch. 42 quo
magis est istius furor ab auribus vestris repellendus qui , quae
maiores nostri religionibus tuta nobis et sancta esse voluerunt ,
ea iste non solum contra religionem labefactavit, sed etiam
ipsius religionis nomine evertit .
[sect. 110]
at quae dea est ? bonam esse oportet , quoniam quidem
est abs te dedicata. 'libertas ,' inquit , 'est .' tu igitur
domi meae conlocasti, quam ex urbe tota sustulisti ? tu
cum conlegas tuos summa potestate praeditos negares liberos
esse , cum in templum Castoris aditus esset apertus nemini ,
cum hunc clarissimum virum , summo genere natum , summis
populi beneficiis usum , pontificem et consularem et singulari
bonitate et modestia praeditum , quem satis mirari quibus
oculis aspicere audeas non queo , audiente populo Romano
a pedisequis conculcari iuberes , cum indemnatum <me > exturbares
privilegiis tyrannicis inrogatis, cum principem orbis
terrae virum inclusum domi contineres , cum forum armatis
catervis perditorum hominum possideres , libertatis simulacrum
in ea domo conlocabas, quae domus erat ipsa indicium
crudelissimi tui dominatus et miserrimae populi Romani
servitutis ? Eumne potissimum libertas domo sua debuit
pellere , qui nisi fuisset in servorum potestatem civitas tota
venisset ?
Ch. 43 [sect. 111] at unde est ista inventa libertas ? quaesivi enim
diligenter . Tanagraea quaedam meretrix fuisse dicitur .
eius non longe a Tanagra simulacrum e marmore in sepulcro
positum fuit . hoc quidam homo nobilis , non alienus
ab hoc religioso libertatis sacerdote , ad ornatum aedilitatis
suae deportavit; etenim cogitarat omnis superiores muneris
splendore superare . itaque omnia signa , tabulas , ornamentorum
quod superfuit in fanis et locis communibus in tota
Graecia atque insulis omnibus honoris populi Romani causa
sane frugaliter domum suam deportavit.
[sect. 112] is postea quam
intellexit posse se interversa aedilitate a L. Pisone consule
praetorem renuntiari, si modo eadem prima littera competitorem
habuisset aliquem , aedilitatem duobus in locis , partim
in arca , partim in hortis suis conlocavit: signum de busto
meretricis ablatum isti dedit , quod esset signum magis
istorum quam publicae libertatis . hanc deam quisquam
violare audeat , imaginem meretricis , ornamentum sepulcri ,
a fure sublatam , a sacrilego conlocatam? haec me
domo mea pellet ? haec victrix adflictae civitatis rei publicae
spoliis ornabitur? haec erit in eo monumento quod positum
est ut esset indicium oppressi senatus ad memoriam sempiternae
turpitudinis ?
[sect. 113] O Q. Catule !patremne appellem <ante >
an filium ? recentior enim memoria fili est et cum meis
rebus gestis coniunctiortantumne te fefellit , cum mihi
summa et cotidie maiora praemia in re publica fore putabas?
negabas fas esse duo consules esse in hac civitate inimicos
rei publicae : sunt inventi qui senatum tribuno furenti constrictum
traderent , qui pro me patres conscriptos deprecari
et populo supplices esse edictis atque imperio vetarent ,
quibus inspectantibus domus mea disturbaretur, diriperetur ,
qui denique ambustas fortunarum mearum reliquias suas
domos comportari iuberent .
[sect. 114] venio nunc ad patrem . tu ,
Q. Catule , M. Fulvi domum , cum is fratris tui socer fuisset ,
monumentum tuarum manubiarum esse voluisti , ut eius
qui perniciosa rei publicae consilia cepisset omnis memoria
funditus ex oculis hominum ac mentibus tolleretur . hoc si
quis tibi aedificanti illam porticum diceret , fore tempus cum
is tribunus plebis , qui auctoritatem senatus , iudicium bonorum
omnium neglexisset , tuum monumentum consulibus
non modo inspectantibus verum adiuvantibus disturbaret,
everteret , idque cum eius civis qui rem publicam ex senatus
auctoritate consul defendisset domo coniungeret , nonne
responderes id nisi eversa civitate accidere non posse ?
Ch. 44 [sect. 115]
at videte hominis intolerabilem audaciam cum proiecta
quadam et effrenata cupiditate . monumentum iste umquam
aut religionem ullam excogitavit? habitare laxe et magnifice
voluit duasque et magnas et nobilis domos coniungere .
eodem puncto temporis quo meus discessus isti causam
caedis eripuit , a Q. Seio contendit ut sibi domum venderet :
cum ille id negaret, primo se luminibus eius esse obstructurum
minabatur. adfirmabat Postumus se vivo illam
domum istius numquam futuram . acutus adulescens ex
ipsius sermone intellexit quid fieri oporteret ; hominem
veneno apertissime sustulit ; emit domum licitatoribus defatigatis
prope dimidio carius quam aestimabatur. quorsum
igitur haec oratio pertinet ?
[sect. 116] domus illa mea prope tota
vacua est ; vix pars aedium mearum decima ad Catuli porticum
accessit . causa fuit ambulatio et monumentum et ista
Tanagraea oppressa libertate libertas . in Palatio pulcherrimo
prospectu porticum cum conclavibus pavimentatam trecentum
pedum concupierat , amplissimum peristylum , cetera
eius modi facile ut omnium domos et laxitate et dignitate
superaret . et homo religiosus cum aedis meas idem emeret
et venderet , tamen illis tantis tenebris non est ausus suum
nomen emptioni illi adscribere . posuit Scatonem illum ,
hominem sua virtute egentem , ut is qui in Marsis , ubi natus
est , tectum quo imbris vitandi causa succederet iam nullum
haberet , aedis in Palatio nobilissimas emisse se diceret .
inferiorem aedium partem adsignavit non suae genti Fonteiae ,
sed Clodiae , quam reliquit , quem in numerum ex
multis Clodiis nemo nomen dedit nisi aut egestate aut scelere
perditus . hanc vos , pontifices , tam variam , tam novam in
omni genere voluntatem , impudentiam , audaciam , cupiditatem
comprobabitis?
Ch. 45 [sect. 117]
'Pontifex ,' inquit , 'adfuit .' non te pudet , cum apud
pontifices res agatur , pontificem dicere et non conlegium
pontificum adfuisse , praesertim cum tribunus plebis vel denuntiare
potueris vel etiam cogere ? esto , conlegium non
adhibuisti : quid ? de conlegio quis tandem adfuit ? opus
erat enim auctoritate , quae est in his omnibus , sed tamen
auget et aetas et honos dignitatem ; opus erat etiam scientia ,
quam si omnes consecuti sunt , tamen certe peritiores vetustas
facit .
[sect. 118] quis ergo adfuit ? 'frater ,' inquit , 'uxoris meae .'
si auctoritatem quaerimus , etsi id est aetatis ut nondum consecutus
sit , tamen , quanta est in adulescente auctoritas , ea
propter tantam coniunctionem adfinitatis minor est putanda;
sin autem scientia est quaesita , quis erat minus peritus quam
is qui paucis illis diebus in conlegium venerat ? qui etiam
tibi erat magis obstrictus beneficio recenti , cum se fratrem
uxoris tuae fratri tuo germano antelatum videbat . etsi in
eo providisti ne frater te accusare possit . hanc tu igitur dedicationem
appellas , ad quam non conlegium , non honoribus
populi Romani ornatum pontificem , non denique adulescentem
quemquam , cum haberes in conlegio familiarissimos ,
adhibere potuisti ? adfuit is , si modo adfuit , quem tu
impulisti , soror rogavit, mater coegit .
[sect. 119] videte igitur , pontifices ,
quid statuatis in mea causa de omnium fortunis :
verbone pontificis putetis , si is postem tenuerit et aliquid
dixerit , domum unius cuiusque consecrari posse , an istae
dedicationes et templorum et delubrorum religiones ad
honorem deorum immortalium sine ulla civium calamitate
a maioribus nostris constitutae sint . est inventus tribunus
plebis qui , consularibus copiis instructus , omni impetu
furoris in eum civem inruerit quem perculsum ipsa res
publica suis manibus extolleret .
Ch. 46 [sect. 120] quid ? si qui similis istius
neque enim iam deerunt qui imitari velintaliquem mei
dissimilem , cui res publica non tantum debeat , per vim
adflixerit , domum eius per pontificem dedicaverit, id vos
ista auctoritate constituetis ratum esse oportere ? dicitis :
'quem reperiet pontificem ?' quid ? pontifex et tribunus
plebis idem esse non potest ? M. Drusus , ille clarissimus
vir , tribunus plebis , pontifex fuit . ergo si is Q. Caepionis ,
inimici sui , postem aedium tenuisset et pauca verba fecisset ,
aedes Caepionis essent dedicatae?
[sect. 121] nihil loquor de pontificio
iure , nihil de ipsius verbis dedicationis , nihil de religione ,
caerimoniis ; non dissimulo me nescire ea quae , etiam si
scirem , dissimularem, ne aliis molestus , vobis etiam curiosus
viderer ; etsi effluunt multa ex vestra disciplina quae etiam
ad nostras auris saepe permanant. postem teneri in dedicatione
oportere videor audisse templi ; ibi enim postis est
ubi templi aditus et valvae . ambulationis postis nemo
umquam tenuit in dedicando; simulacrum autem aut aram
si dedicasti, sine religione loco moveri potest . sed iam hoc
dicere tibi non licebit , quoniam pontificem postem tenuisse
dixisti .
Ch. 47 [sect. 122]
quamquam quid ego de dedicatione loquor , aut quid de
vestro iure et religione contra quam proposueram disputo?
ego vero , si omnia sollemnibus verbis , veteribus et traditis
institutis acta esse dicerem , tamen me rei publicae iure
defenderem . an cum tu , eius civis discessu cuius unius
opera senatus atque omnes boni civitatem esse incolumem
totiens iudicassent, oppressam taeterrimo latrocinio cum
duobus sceleratissimis consulibus rem publicam teneres ,
domum eius qui patriam a se servatam perire suo nomine
noluisset per pontificem aliquem dedicasses, posset recreata
res publica sustinere ?
[sect. 123] date huic religioni aditum , pontifices :
iam nullum fortunis communibus exitum reperietis .
an si postem tenuerit pontifex et verba ad religionem
deorum immortalium composita ad perniciem civium transtulerit ,
valebit in iniuria nomen sanctissimum religionis : si
tribunus plebis verbis non minus priscis et aeque sollemnibus
bona cuiuspiam consecrarit, non valebit ? atqui C. Atinius
patrum memoria bona Q. Metelli , qui eum ex senatu censor
eiecerat , avi tui , Q. Metelle , et tui , P. Servili , et proavi tui ,
P. Scipio , consecravit foculo posito in rostris adhibitoque
tibicine. quid tum ? num ille furor tribuni plebis ductus
ex non nullis perveterum temporum exemplis fraudi Metello
fuit , summo illi et clarissimo viro ?
[sect. 124] certe non fuit . vidimus
hoc idem Cn. Lentulo censori tribunum plebis facere : num
qua igitur is bona Lentuli religione obligavit? sed quid
ego ceteros ? tu , tu , inquam , capite velato , contione advocata,
foculo posito bona tui Gabini , cui regna omnia Syrorum
Arabum Persarumque donaras, consecrasti. quod si tum
nihil est actum , quid in meis bonis agi potuit ? sin est ratum ,
cur ille gurges , helluatus tecum simul rei publicae sanguine ,
ad caelum tamen exstruit villam in Tusculano visceribus
aerari , mihi meas ruinas , quarum ego similem totam urbem
esse passus non sum , aspicere non licuit ?
Ch. 48 [sect. 125] omitto Gabinium ;
quid ? exemplo tuo bona tua nonne L. Ninnius , vir omnium
fortissimus atque optimus , consecravit? quod si , quia ad
te pertinet , ratum esse negas oportere , ea iura constituisti in
praeclaro tribunatu tuo quibus in te conversis recusares, alios
everteres ; sin ista consecratio legitima est , quid est quod
profanum in tuis bonis esse possit ? an consecratio nullum
habet ius , dedicatio est religiosa ? quid ergo illa tua tum
obtestatio tibicinis , quid foculus , quid preces , quid <verba >
prisca valuerunt ? ementiri , fallere , abuti deorum immortalium
numine ad hominum timorem quid voluisti ? nam
si est illud ratummitto Gabiniumtua domus certe et quicquid
habes aliud Cereri est consecratum ; sin ille ludus
fuit , quid te impurius , qui religiones omnis pollueris aut
ementiundo aut stuprando?
[sect. 126] 'iam fateor ,' inquit , 'me in
Gabinio nefarium fuisse .' quippe vides poenam illam a te
in alium institutam in te ipsum esse conversam . sed ,
homo omnium scelerum flagitiorumque documentum , quod
in Gabinio fateris , cuius impudicitiam pueritiae , libidines
adulescentiae , dedecus et egestatem reliquae vitae , latrocinium
consulatus vidimus , cui ne ista quidem ipsa calamitas
iniuria potuit accidere , id in me infirmas , et gravius
esse dicis quod uno adulescente quam quod contione tota
teste fecisti ?
Ch. 49 [sect. 127]
'dedicatio magnam ,' inquit , 'habet religionem .' nonne
vobis Numa Pompilius videtur loqui ? discite orationem ,
pontifices , et vos , flamines; etiam tu , rex , disce a gentili
tuo , quamquam ille gentem istam reliquit , sed tamen disce
ab homine religionibus dedito ius totum omnium religionum .
quid ? in dedicatione nonne et quis dedicet et quid et quo
modo quaeritur ? an tu haec ita confundis et perturbas ut ,
quicumque velit , quod velit quo modo velit possit dedicare ?
quis eras tu qui dedicabas? quo iure ? qua lege ? quo
exemplo ? qua potestate ? Vbi te isti rei populus Romanus
praefecerat ? video enim esse legem veterem tribuniciam
quae vetet iniussu plebis aedis , terram , aram consecrari;
neque tum hoc ille Q. Papirius , qui hanc legem rogavit,
sensit , neque suspicatus est fore periculum ne domicilia aut
possessiones indemnatorum civium consecrarentur. neque
enim id fieri fas erat , neque quisquam fecerat , neque erat
causa cur prohibendo non tam deterrere videretur quam
admonere .
[sect. 128] sed quia consecrabantur aedes , non privatorum
domicilia , sed quae sacrae nominantur, consecrabantur agri ,
non ita ut nostra praedia , si qui vellet , sed ut imperator
agros de hostibus captos consecraret, statuebantur arae ,
quae religionem adferrent ipsi <ei > loco <quo > essent consecratae ,
haec nisi plebs iussisset fieri vetuit . quae si tu interpretaris
de nostris aedibus atque agris scripta esse , non repugno;
sed quaero quae lex lata sit ut tu aedis meas consecrares,
ubi tibi haec potestas data sit , quo iure feceris . neque ego
nunc de religione sed de bonis omnium nostrum , nec de
pontificio sed de iure publico disputo.
Ch. 50 lex Papiria vetat
aedis iniussu plebis consecrari. sit sane hoc de nostris
aedibus ac non de publicis templis : unum ostende verbum
consecrationis in ipsa tua lege , si illa lex est ac non vox
sceleris et crudelitatis tuae .
[sect. 129] quod si tibi tum in illo rei
publicae naufragio omnia in mentem venire potuissent , aut
si tuus scriptor in illo incendio civitatis non syngraphas
cum Byzantiis exsulibus et cum legatis Brogitari faceret , sed
vacuo animo tibi ista non scita sed portenta conscriberet ,
esses omnia , si minus re , at verbis legitimis consecutus . sed
uno tempore cautiones fiebant pecuniarum , foedera feriebantur
provinciarum , regum appellationes venales erant ,
servorum omnium vicatim celebrabatur tota urbe discriptio ,
inimici in gratiam reconciliabantur, imperia scribebantur nova
iuventuti , Q. Seio venenum misero parabatur, de Cn. Pompeio ,
propugnatore et custode imperi , interficiendo consilia inibantur ,
senatus ne quid esset , ut lugerent semper boni , ut
capta res publica consulum proditione vi tribunicia teneretur .
haec cum tot tantaque agerentur , non mirum est ,
praesertim in furore animi et caecitate , multa illum et te
fefellisse .
[sect. 130]
at videte quanta sit vis huius Papiriae legis in re tali , non
qualem tu adfers sceleris plenam et furoris . Q. Marcius
censor signum Concordiae fecerat idque in publico conlocarat.
hoc signum C. Cassius censor cum in curiam transtulisset ,
conlegium vestrum consuluit num quid esse causae
videretur quin id signum curiamque Concordiae dedicaret.
Ch. 51 quaeso , pontifices , et hominem cum homine et tempus cum
tempore et rem cum re comparate . ille erat summa modestia
et gravitate censor : hic tribunus plebis scelere et audacia
singulari . tempus illud erat tranquillum et in libertate
populi et gubernatione positum senatus : tuum porro tempus
libertate populi Romani oppressa , senatus auctoritate
deleta .
[sect. 131] res illa plena iustitiae , sapientiae , dignitatis (censor
enim , penes quem maiores nostri , id quod tu sustulisti , iudicium
senatus de dignitate esse voluerunt , Concordiae signum
volebat in curia curiamque ei deae dedicare ), praeclara voluntas
atque omni laude digna ; praescribere enim se arbitrabatur
ut sine studiis dissensionis sententiae dicerentur , si
sedem ipsam ac templum publici consili religione Concordiae
devinxisset . tu cum ferro , cum metu , cum edictis ,
cum privilegiis , cum praesentibus copiis perditorum , absentis
exercitus terrore et minis , consulum societate et nefario foedere
servitute oppressam civitatem teneres , libertatis signum
posuisti magis ad ludibrium impudentiae quam ad simulationem
religionis . ille in curia quae poterat sine cuiusquam
incommodo dedicari, tu in civis optime de re publica meriti
cruore ac paene ossibus simulacrum non libertatis publicae ,
sed licentiae conlocasti.
[sect. 132] atque ille tamen ad conlegium rettulit ,
tu ad quem rettulisti ? si quid deliberares, si quid tibi
aut piandum aut instituendum fuisset religione domestica ,
tamen instituto ceterorum vetere ad pontificem detulisses :
novum delubrum cum in urbis clarissimo loco nefando quodam
atque inaudito instituto inchoares, referendum ad sacerdotes
publicos non putasti? at si conlegium pontificum
adhibendum non videbatur , nemone horum tibi idoneus
visus est , qui aetate honore auctoritate antecellunt , cum quo
<de > dedicatione communicares? quorum quidem tu non
contempsisti sed pertimuisti dignitatem .
Ch. 52 an tu auderes
quaerere ex P. Servilio aut ex M. Lucullo , quorum ego consilio
atque auctoritate rem publicam consul ex vestris manibus
ac faucibus eripui , quibusnam verbis aut quo ritu
primum hoc dicocivis domum consecrares, deinde civis
eius cui princeps senatus , tum autem ordines omnes , deinde
Italia tota , post cunctae gentes testimonium huius urbis atque
imperi conservati dedissent ?
[sect. 133] quid diceres , o nefanda
et perniciosa labes civitatis ? 'ades , Luculle , ades Servili ,
dum dedico domum Ciceronis , ut mihi praeeatis postemque
teneatis !' es tu quidem cum audacia tum impudentia
singulari , sed tibi tamen oculi , vultus , verba cecidissent , cum
te viri , qui sua dignitate personam populi <Romani > atque
auctoritatem imperi sustinerent , verbis gravissimis proterruissent ,
neque sibi fas esse dixissent furori interesse tuo
atque in patriae parricidio exsultare.
[sect. 134] quae cum videres ,
tum te ad tuum adfinem non delectum a te , sed relictum
a ceteris contulisti . quem ego tamen credo , si est ortus ab
illis quos memoriae proditum est ab ipso hercule perfuncto
iam laboribus sacra didicisse , in viri fortis aerumnis non ita
crudelem fuisse ut in vivi etiam et spirantis capite bustum
suis manibus imponeret ; qui aut nihil dixit nec fecit omnino ,
poenamque hanc maternae temeritatis tulit ut mutam in
delicto personam nomenque praeberet , aut , si dixit aliquid
verbis haesitantibus postemque tremebunda manu tetigit ,
certe nihil rite , nihil caste , nihil more institutoque perfecit .
viderat ille Murenam , vitricum suum , consulem designatum,
ad me consulem cum Allobrogibus communis exiti indicia
adferre , audierat ex illo se a me bis salutem accepisse ,
separatim semel , iterum cum universis .
[sect. 135] qua re quis est qui
existimare possit huic novo pontifici , primam hanc post
sacerdotium initum religionem instituenti vocemque mittenti ,
non et linguam obmutuisse et manum obtorpuisse et
mentem debilitatam metu concidisse , praesertim cum ex
conlegio tanto non regem , non flaminem, non pontificem
videret , fierique particeps invitus alieni sceleris cogeretur , et
gravissimas poenas adfinitatis impurissimae sustineret ?
Ch. 53 [sect. 136]
sed ut revertar ad ius publicum dedicandi, quod ipsi pontifices
semper non solum ad suas caerimonias sed etiam ad
populi iussa adcommodaverunt, habetis in commentariis
vestris C. Cassium censorem de signo Concordiae dedicando
ad pontificum conlegium rettulisse , eique M. Aemilium
pontificem maximum pro conlegio respondisse , nisi eum
populus Romanus nominatim praefecisset atque eius iussu
faceret , non videri eam posse recte dedicari. quid ? cum
Licinia , virgo Vestalis summo loco nata , sanctissimo sacerdotio
praedita , T. Flaminio Q. Metello consulibus aram et
aediculam et pulvinar sub saxo dedicasset, nonne eam rem
ex auctoritate senatus ad hoc conlegium Sex . Iulius praetor
rettulit ? cum P. Scaevola pontifex maximus pro conlegio
respondit , Qvod in loco pvblico Licinia , Gai filia ,
inivssv popvli dedicasset, sacrvm non viderier . quam
quidem rem quanta <tractaverit> severitate quantaque diligentia
senatus , ex ipso senatus consulto facile cognoscetis .
[sect. 137]
videtisne praetori urbano negotium datum ut curaret ne
id sacrum esset , et ut , si quae essent incisae aut inscriptae
litterae , tollerentur ? O tempora , o mores ! tum censorem ,
hominem sanctissimum , simulacrum Concordiae dedicare
pontifices in templo inaugurato prohibuerunt , post autem
senatus in loco augusto consecratam iam aram tollendam ex
auctoritate pontificum censuit neque ullum est passus ex ea
dedicatione litterarum exstare monumentum : tu , procella
patriae , turbo ac tempestas pacis atque oti , quod in naufragio
rei publicae , tenebris offusis , demerso populo Romano ,
everso atque eiecto senatu dirueris , aedificaris, religione
omni violata religionis tamen nomine contaminaris, in visceribus
eius qui urbem suis laboribus ac periculis conservasset
monumentum deletae rei publicae conlocaris, ab
aequitum nota doloris bonorum omnium sublato Q. Catuli
nomine incideris , id sperasti rem publicam diutius quam
quoad mecum simul expulsa careret his moenibus esse
laturam ?
Ch. 54 [sect. 138]
ac si , pontifices , neque is cui licuit , neque id quod fas
fuit dedicavit, quid me attinet iam illud tertium quod proposueram
docere , non iis institutis ac verbis quibus caerimoniae
postulant dedicasse? dixi a principio nihil me de
scientia vestra , nihil de sacris , nihil de abscondito pontificum
iure dicturum . quae sunt adhuc a me de iure dedicandi
disputata, non sunt quaesita ex occulto aliquo genere litterarum ,
sed sumpta de medio , ex rebus palam per magistratus
actis ad conlegiumque delatis , ex senatus consulto , ex lege .
illa interiora iam vestra sunt , quid dici , quid praeiri , quid
tangi , quid teneri ius fuerit .
[sect. 139] quae si omnia e Ti. Coruncani
scientia , qui peritissimus pontifex fuisse dicitur , acta esse constaret ,
aut si M. Horatius ille pulvillus , qui , cum eum multi
propter invidiam fictis religionibus impedirent , restitit et constantissima
mente Capitolium dedicavit, huius modi alicui
dedicationi praefuisset , tamen in scelere religio non valeret ,
ne valeat id quod imperitus adulescens , novus sacerdos , sororis
precibus , matris minis adductus , ignarus , invitus , sine conlegis ,
sine libris , sine auctore , sine fictore , furtim , mente ac lingua
titubante fecisse dicatur : praesertim cum iste impurus atque
impius hostis omnium religionum , qui contra fas et inter
viros saepe mulier et inter mulieres vir fuisset , ageret illam
rem ita raptim et turbulente uti neque mens neque vox
neque lingua consisteret ?
Ch. 55 [sect. 140] delata tum sunt <ea > ad vos , pontifices ,
et post omnium sermone celebrata, quem ad modum
iste praeposteris verbis , ominibus obscenis , identidem se
ipse revocans, dubitans, timens , haesitans omnia aliter ac vos
in monumentis habetis et pronuntiarit et fecerit . quod
quidem minime mirum est , in tanto scelere tantaque dementia
ne audaciae quidem locum ad timorem comprimendum
fuisse . etenim si nemo umquam praedo tam barbarus
atque immanis fuit , qui cum fana spoliasset, deinde aram
aliquam in litore deserto somniis stimulatus aut religione
aliqua consecraret, non horreret animo cum divinum numen
scelere violatum placare precibus cogeretur , qua tandem
istum perturbatione mentis omnium templorum atque tectorum
totiusque urbis praedonem fuisse censetis , cum pro
detestatione tot scelerum unam aram nefarie consecraret?
[sect. 141] non potuit ullo modoquamquam et insolentia dominatus
extulerat animos et erat incredibili armatus audacianon in
agendo ruere ac saepe peccare, praesertim illo pontifice et
magistro qui cogeretur docere ante quam ipse didicisset .
Magna vis est cum in deorum immortalium numine tum
vero in ipsa re publica . di immortales , suorum templorum
custodem ac praesidem sceleratissime pulsum cum viderent ,
ex suis templis in eius aedis immigrare nolebant , itaque
istius vaecordissimi mentem cura metuque terrebant ; res
vero publica quamquam erat exterminata mecum , tamen
obversabatur ante oculos exstinctoris sui , et ab istius inflammato
atque indomito furore iam tum se meque repetebat .
qua re quid est mirum si iste metu <exagitatus>, furore instinctus ,
scelere praeceps , neque institutas caerimonias persequi neque
verbum ullum sollemne potuit effari ?
Ch. 56 [sect. 142]
quae cum ita sint , pontifices , revocate iam animos vestros
ab hac subtili nostra disputatione ad universam rem publicam ,
quam antea cum viris fortibus multis , in hac vero causa solis
vestris cervicibus sustinetis . vobis universi senatus perpetua
auctoritas , cui vosmet ipsi praestantissime semper in mea
causa praefuistis , vobis Italiae magnificentissimus ille motus
municipiorumque concursus , vobis campus centuriarumque
una vox omnium , quarum vos principes atque auctores fuistis ,
vobis omnes societates , omnes ordines , omnes qui aut re aut
spe denique sunt bona , omne suum erga meam dignitatem
studium et iudicium non modo commissum verum etiam
commendatum esse arbitrabuntur.
[sect. 143] denique ipsi di immortales
qui hanc urbem atque hoc imperium tuentur , ut esset
omnibus gentibus posteritatique perspicuum divino me numine
esse rei publicae redditum , idcirco mihi videntur fructum
reditus et gratulationis meae ad suorum sacerdotum
potestatem iudiciumque revocasse. hic est enim reditus ,
pontifices , haec restitutio in domo , in sedibus , in aris , in
focis , in dis penatibus reciperandis; quorum si iste suis
sceleratissimis manibus tecta sedisque convellit , ducibusque
consulibus tamquam urbe capta hanc unam domum quasi
acerrimi propugnatoris sibi delendam putavit, iam illi di
penates ac familiares mei per vos in meam domum mecum
erunt restituti .
Ch. 57 [sect. 144] Quocirca te , Capitoline , quem propter beneficia
populus Romanus optimum , propter vim maximum
nominavit, teque , Iuno Regina , et te , custos urbis , Minerva ,
quae semper adiutrix consiliorum meorum , testis laborum
exstitisti , precor atque quaeso , vosque qui maxime <me > repetistis
atque revocastis, quorum de sedibus haec mihi est proposita
contentio , patrii penates familiaresque , qui huic urbi
et rei publicae praesidetis , vos obtestor, quorum ego a templis
atque delubris pestiferam illam et nefariam flammam
depuli , teque , Vesta mater , cuius castissimas sacerdotes ab
hominum amentium furore et scelere defendi , cuiusque ignem
illum sempiternum non sum passus aut sanguine civium
restingui aut cum totius urbis incendio commisceri ,
[sect. 145] ut , si in
illo paene fato rei publicae obieci meum caput pro vestris
caerimoniis atque templis perditissimorum civium furori
atque ferro , et si iterum , cum ex mea contentione interitus
bonorum omnium quaereretur , vos sum testatus , vobis me
ac meos commendavi, meque atque meum caput ea condicione
devovi ut , si et eo ipso tempore et ante in consulatu
meo commodis meis omnibus , emolumentis , praemiis
praetermissis cura , cogitatione , vigiliis omnibus nihil
nisi de salute meorum civium laborassem, tum mihi re publica
aliquando restituta liceret frui , sin autem mea consilia
patriae non profuissent , ut perpetuum dolorem avulsus a meis
sustinerem : hanc ego devotionem capitis mei , cum ero in
meas sedis restitutus , tum denique convictam esse et commissam
putabo.
[sect. 146] nam nunc quidem , pontifices , non solum
domo , de qua cognostis, sed tota urbe careo , in quam videor
esse restitutus . Vrbis enim celeberrimae et maximae partes
adversum illud non monumentum , sed vulnus patriae contuentur .
quem cum mihi conspectum morte magis vitandum
fugiendumque esse videatis , nolite , quaeso , eum cuius reditu
restitutam rem publicam fore putastis non solum dignitatis
ornamentis , sed etiam urbis patriae usu velle esse privatum .
Ch. 58 non me bonorum direptio , non tectorum excisio , non depopulatio
praediorum , non praeda consulum ex meis fortunis
crudelissime capta permovet : caduca semper et mobilia
haec esse duxi , non virtutis atque ingeni , sed fortunae et
temporum munera , quorum ego non tam facultatem umquam
et copiam expetendam putavi quam et in utendo rationem
et in carendo patientiam .
[sect. 147] etenim ad nostrum usum prope
modum iam est definita moderatio rei familiaris , liberis
autem nostris satis amplum patrimonium paterni nominis ac
memoriae nostrae relinquemus : domo per scelus erepta , per
latrocinium occupata, per religionis vim sceleratius etiam
aedificata quam eversa , carere sine maxima ignominia rei
publicae , meo dedecore ac dolore non possum . quapropter
si dis immortalibus , si senatui , si populo Romano , si cunctae
Italiae , si provinciis , si exteris nationibus , si vobismet
ipsis , qui in mea salute principem semper locum auctoritatemque
tenuistis , gratum et iucundum meum reditum
intellegitis esse , quaeso obtestorque vos , pontifices , ut me ,
quem auctoritate studio sententiis restituistis , nunc , quoniam
senatus ita vult , manibus quoque vestris in sedibus meis
conlocetis.
Ch. 1 [sect. 1] hesterno die , patres conscripti , cum me et vestra dignitas
et frequentia equitum Romanorum praesentium , quibus senatus
dabatur , magno opere commosset, putavi mihi reprimendam
esse P. Clodi impudicam impudentiam , cum is
publicanorum causam stultissimis interrogationibus impediret ,
P. Tullioni Syro navaret operam atque ei se , cui totus
venierat, etiam vobis inspectantibus venditaret. itaque
hominem furentem exsultantemque continui simul ac periculum
iudici intendi : duobus inceptis verbis omnem impetum
gladiatoris ferociamque compressi .
[sect. 2] ac tamen ignarus
ille qui consules essent , exsanguis atque aestuans se ex curia
repente proripuit , cum quibusdam fractis iam atque inanibus
minis et cum illius Pisoniani temporis Gabinianique terroribus :
quem cum egredientem insequi coepissem , cepi equidem
fructum maximum et ex consurrectione omnium vestrum
et ex comitatu publicanorum . sed vaecors repente sine suo
vultu , sine colore , sine voce constitit ; deinde respexit et ,
simul atque Cn. Lentulum consulem aspexit , concidit in
curiae paene limine ; recordatione , credo , Gabini sui desiderioque
Pisonis . cuius ego de ecfrenato et praecipiti
furore quid dicam ? <an > potest gravioribus a me verbis
vulnerari quam est statim in facto ipso a gravissimo viro ,
P. Servilio , confectus ac trucidatus? cuius si iam vim et
gravitatem illam singularem ac paene divinam adsequi
possem , tamen non dubito quin ea tela quae coniecerit inimicus
quam ea quae conlega patris emisit leviora atque
hebetiora esse videantur .
Ch. 2 [sect. 3]
sed tamen mei facti rationem exponere illis volo qui hesterno
die dolore me elatum et iracundia longius prope progressum
arbitrabantur quam sapientis hominis cogitata ratio
postulasset. nihil feci iratus , nihil impotenti animo , nihil
non diu consideratum ac multo ante meditatum . ego enim
me , patres conscripti , inimicum semper esse professus sum
duobus , qui me , qui rem publicam cum defendere deberent ,
servare possent , cumque ad consulare officium ipsis insignibus
illius imperi , ad meam salutem non solum auctoritate
sed etiam precibus vestris vocarentur, primo reliquerunt ,
deinde prodiderunt , postremo oppugnarunt, praemiisque
nefariae pactionis funditus una cum re publica oppressum
exstinctumque voluerunt ; qui quae suo ductu et imperio
cruento illo atque funesto supplicia neque a sociorum moenibus
prohibere neque hostium urbibus inferre potuerunt ,
excisionem , inflammationem , eversionem , depopulationem ,
vastitatem , ea sua cum praeda meis omnibus tectis atque
agris intulerunt .
[sect. 4] Cum his furiis et facibus , cum his , inquam ,
exitiosis prodigiis ac paene huius imperi pestibus bellum
mihi inexpiabile dico esse susceptum , neque id tamen ipsum
tantum quantum meus ac meorum , sed tantum quantum
vester atque omnium bonorum dolor postulavit.
Ch. 3 in Clodium
vero non est hodie meum maius odium quam illo die fuit
cum illum ambustum religiosissimis ignibus cognovi muliebri
ornatu ex incesto stupro atque ex domo pontificis maximi
emissum . tum , inquam , tum vidi ac multo ante prospexi
quanta tempestas excitaretur, quanta impenderet
procella rei publicae . videbam illud scelus tam importunum ,
audaciam tam immanem adulescentis furentis , nobilis ,
vulnerati non posse arceri oti finibus : erupturum illud malum
aliquando, si impunitum fuisset , ad perniciem civitatis .
non multum mihi sane post ad odium accessit .
[sect. 5] nihil
enim contra me fecit odio mei , sed odio severitatis , odio
dignitatis , odio rei publicae : non me magis violavit quam
senatum , quam equites Romanos , quam omnis bonos , quam
Italiam cunctam : non denique in me sceleratior fuit quam
in ipsos deos immortalis . etenim illos eo scelere violavit
quo nemo antea : in me fuit eodem animo quo etiam eius
familiaris Catilina , si vicisset , fuisset . itaque eum numquam
a me esse accusandum putavi, non plus quam stipitem
illum qui quorum hominum esset nesciremus , nisi se Ligurem
ipse esse diceret . quid enim hunc persequar , pecudem ac
beluam , pabulo inimicorum meorum et glande corruptum ?
qui si sensit quo se scelere devinxerit , non dubito quin sit
miserrimus ; sin autem id non videt , periculum est ne se
stuporis excusatione defendat .
[sect. 6] accedit etiam quod exspectatione
omnium fortissimo et clarissimo viro , T. Annio ,
devota et constituta ista hostia esse videtur ; cui me praeripere
desponsam iam et destinatam laudem , cum ipse eius
opera et dignitatem et salutem reciperarim, valde est iniquum .
Ch. 4 etenim ut P. ille Scipio natus mihi videtur ad
interitum exitiumque Carthaginis , qui illam a multis imperatoribus
obsessam, oppugnatam, labefactam , paene captam
aliquando quasi fatali adventu solus evertit , sic T. Annius
ad illam pestem comprimendam , exstinguendam , funditus
delendam natus esse videtur et quasi divino munere donatus
rei publicae . solus ille cognovit quem ad modum armatum
civem , qui lapidibus , qui ferro alios fugaret, alios domi contineret ,
qui urbem totam , qui curiam , qui forum , qui templa
omnia caede incendiisque terreret , non modo vinci verum
etiam vinciri oporteret .
[sect. 7] huic ego et tali et ita de me ac de
patria merito viro numquam mea voluntate praeripiam eum
praesertim reum cuius ille inimicitias non solum suscepit
propter salutem meam , verum etiam adpetivit . sed si etiam
nunc inlaqueatus iam omnium legum periculis , inretitus odio
bonorum omnium , exspectatione supplici iam non diuturna
implicatus, feretur tamen haesitans et in me impetum impeditus
facere conabitur , resistam et aut concedente aut
etiam adiuvante Milone eius conatum refutabo: velut hesterno
die cum mihi stanti tacens minaretur, voce tantum
attigi legum initium et iudici . consedit ille : conticui .
diem dixisset , ut iecerat : fecissem ut ei statim tertius a
praetore dies diceretur . atque hoc sic moderetur et cogitet,
si contentus sit iis sceleribus quae commisit , esse <se > iam
consecratum Miloni : si quod in me telum intenderit , statim
me esse arrepturum arma iudiciorum atque legum .
[sect. 8]
atque paulo ante , patres conscripti , contionem habuit
quae est ad me tota delata ; cuius contionis primum universum
argumentum sententiamque audite ; cum riseritis impudentiam
hominis , tum a me de tota contione audietis .
Ch. 5 de religionibus sacris et caerimoniis est contionatus, patres
conscripti , Clodius : Publius , inquam , Clodius sacra et religiones
neglegi violari pollui questus est ! non mirum si hoc
vobis ridiculum videtur : etiam sua contio risit hominem ,
quo modo ipse gloriari solet , ducentis confixum senati consultis ,
quae sunt omnia contra illum pro religionibus facta ,
hominemque eum qui pulvinaribus bonae deae stuprum
intulerit , eaque sacra quae viri oculis ne imprudentis quidem
aspici fas est non solum aspectu virili sed flagitio stuproque
violarit, in contione de religionibus neglectis conqueri .
itaque nunc proxima contio eius exspectatur de pudicitia .
[sect. 9]
quid enim interest utrum ab altaribus religiosissimis fugatus
de sacris et religionibus conqueratur , an ex sororum cubiculo
egressus pudorem pudicitiamque defendat ? responsum
haruspicum hoc recens de fremitu in contione recitavit,
in quo cum aliis multis scriptum etiam illud est , id quod
audistis , loca sacra et religiosa profana haberi : in ea
causa esse dixit domum meam a religiosissimo sacerdote ,
P.
[sect. 10] Clodio , consecratam . gaudeo mihi de toto hoc ostento ,
quod haud scio an gravissimum multis his annis huic ordini
nuntiatum sit , datam non modo iustam sed etiam necessariam
causam esse dicendi ; reperietis enim ex hoc toto
prodigio atque responso nos de istius scelere ac furore ac
de impendentibus periculis maximis prope iam voce Iovis
optimi maximi praemoneri .
[sect. 11] sed primum expiabo religionem
aedium mearum , si id facere vere ac sine cuiusquam dubitatione
potero ; sin scrupulus tenuissimus residere alicui videbitur ,
non modo patienti sed etiam libenti animo portentis
deorum immortalium religionique parebo .
Ch. 6
sed quae tandem est in hac urbe tanta domus ab ista
suspicione religionis tam vacua atque pura ? quamquam
vestrae domus , patres conscripti , ceterorumque civium multo
maxima ex parte sunt liberae religione , tamen una mea
domus iudiciis omnibus liberata in hac urbe sola est . te
enim appello , Lentule , et te , Philippe . ex hoc haruspicum
responso decrevit senatus ut de locis sacris religiosis ad
hunc ordinem referretis . potestisne referre de mea domo ,
quae , ut dixi , sola in hac urbe omni religione omnibus
iudiciis liberata est ? quam primum inimicus ipse in illa
tempestate ac nocte rei publicae , cum cetera scelera stilo illo
impuro Sex . Clodi ore tincto conscripsisset , ne una quidem
attigit littera religionis ; deinde eandem domum populus
Romanus , cuius est summa potestas omnium rerum , comitiis
centuriatis omnium aetatum ordinumque suffragiis eodem
iure esse iussit quo fuisset ; postea vos , patres conscripti ,
non quo dubia res esset , sed ut huic furiae , si diutius in
hac urbe quam delere cuperet maneret , vox interdiceretur ,
decrevistis ut de mearum aedium religione ad pontificum
conlegium referretur .
[sect. 12] quae tanta religio est qua non in
nostris dubitationibus atque in maximis superstitionibus
unius P. Servili aut M. Luculli responso ac verbo liberemur ?
de sacris publicis , de ludis maximis , de deorum penatium
Vestaeque matris caerimoniis , de illo ipso sacrificio quod
fit pro salute populi Romani , quod post Romam conditam
huius unius casti tutoris religionum scelere violatum est ,
quod tres pontifices statuissent , id semper populo Romano ,
semper senatui , semper ipsis dis immortalibus satis sanctum ,
satis augustum , satis religiosum esse visum est . at vero
meam domum P. Lentulus , consul et pontifex , P. Servilius ,
M. Lucullus , Q. Metellus , M'. Glabrio , M. Messalla , L.
Lentulus , flamen Martialis , P. Galba , Q. Metellus Scipio ,
C. Fannius , M. Lepidus , L. Claudius rex sacrorum , M.
Scaurus , M. Crassus , C. Curio , Sex . Caesar flamen Quirinalis ,
Q. Cornelius , P. Albinovanus , Q. Terentius , pontifices
minores , causa cognita , duobus locis dicta , maxima
frequentia amplissimorum ac sapientissimorum civium adstante ,
omni religione una mente omnes liberaverunt.
Ch. 7 [sect. 13] nego
umquam post sacra constituta , quorum eadem est antiquitas
quae ipsius urbis , ulla de re , ne de capite quidem virginum
Vestalium , tam frequens conlegium iudicasse. quamquam
ad facinoris disquisitionem interest adesse quam plurimos
(ita est enim interpretatio illa pontificum , ut eidem potestatem
habeant iudicum ), religionis explanatio vel ab uno
pontifice perito recte fieri potest (quod idem in iudicio
capitis durum atque iniquum est ), tamen sic reperietis , frequentiores
pontifices de mea domo quam umquam de caerimoniis
virginum iudicasse. postero die frequentissimus
senatus te consule designato, Lentule , sententiae principe ,
P. Lentulo et Q. Metello consulibus referentibus statuit ,
cum omnes pontifices qui erant huius ordinis adessent , cumque
alii qui honoribus populi Romani antecedebant multa
de conlegi iudicio verba fecissent , omnesque idem scribendo
adessent , domum meam iudicio pontificum religione liberatam
videri .
[sect. 14] de hoc igitur loco sacro potissimum videntur
haruspices dicere , qui locus solus ex privatis locis omnibus
hoc praecipue iuris habet , ut ab ipsis qui sacris praesunt
sacer non esse iudicatus sit ? verum referte , quod ex senatus
consulto facere debetis . aut vobis cognitio dabitur , qui
primi de hac domo sententiam dixistis et eam religione omni
liberastis, aut senatus ipse iudicabit, qui uno illo solo antistite
sacrorum dissentiente frequentissimus antea iudicavit,
aut ,id quod certe fiet ,ad pontifices reicietur , quorum
auctoritati fidei prudentiae maiores nostri sacra religionesque
et privatas et publicas commendarunt. quid ergo ii
possunt aliud iudicare ac iudicaverunt? multae sunt domus
in hac urbe , patres conscripti , atque haud scio an paene
cunctae iure optimo , sed tamen iure privato , iure hereditario ,
iure auctoritatis , iure mancipi , iure nexi : nego esse ullam
domum aliam privato eodem quo quae optima lege , publico
vero omni praecipuo et humano et divino iure munitam ;
[sect. 15] quae primum aedificatur ex auctoritate senatus pecunia publica ,
deinde contra vim nefariam huius gladiatoris tot senati
consultis munita atque saepta est .
Ch. 8 primum negotium isdem
magistratibus est datum anno superiore , ut curarent ut sine
vi aedificare mihi liceret , quibus in maximis periculis universa
res publica commendari solet ; deinde , cum ille saxis
et ignibus et ferro vastitatem meis sedibus intulisset , decrevit
senatus eos qui id fecissent lege de vi , quae est in eos
qui universam rem publicam oppugnassent, teneri . vobis
vero referentibus , o post hominum memoriam fortissimi atque
optimi consules ! decrevit idem senatus frequentissimus qui
meam domum violasset contra rem publicam esse facturum .
nego ullo de opere publico ,
[sect. 16] de monumento , de templo tot
senatus exstare consulta quot de mea domo , quam senatus
unam post hanc urbem constitutam ex aerario aedificandam,
a pontificibus liberandam, a magistratibus defendendam , a
iudicibus puniendam putarit. P. Valerio pro maximis in
rem publicam beneficiis data domus est in Velia publice , at
mihi in Palatio restituta ; illi locus , at mihi etiam parietes
atque tectum ; illi quam ipse privato iure tueretur , mihi
quam publice magistratus omnes defenderent . quae quidem
ego si aut per me aut ab aliis haberem , non praedicarem
apud vos , ne nimis gloriari viderer ; sed cum sint mihi
data a vobis , cum ea attemptentur eius lingua cuius ante
manu eversa vos mihi et liberis meis manibus vestris reddidistis ,
non ego de meis sed de vestris factis loquor , nec
vereor ne haec mea vestrorum beneficiorum praedicatio non
grata potius quam adrogans videatur .
[sect. 17] quamquam si me
tantis laboribus pro communi salute perfunctum ecferret aliquando
ad gloriam in refutandis maledictis hominum improborum
animi quidam dolor , quis non ignosceret ? vidi
enim hesterno die quendam murmurantem, quem aiebant
negare ferri me posse , quia , cum ab hoc eodem impurissimo
parricida rogarer cuius essem civitatis , respondi me , probantibus
et vobis et equitibus Romanis , eius esse quae
carere me non potuisset . ille , ut opinor, ingemuit . quid
igitur responderem ? quaero ex eo ipso qui ferre me non
potest . me civem esse Romanum ? litterate respondissem .
an tacuissem ? desertum negotium . potest quisquam vir in
rebus magnis cum invidia versatus satis graviter inimici contumeliis
sine sua laude respondere ? at ipse non modo
respondet quidquid potest , cum est lacessitus , sed etiam
gaudet se ab amicis quid respondeat admoneri .
Ch. 9 [sect. 18]
sed quoniam mea causa expedita est , videamus nunc quid
haruspices dicant . ego enim fateor me et magnitudine
ostenti et gravitate responsi et una atque constanti haruspicum
voce vehementer esse commotum ; neque is sum qui ,
si cui forte videor plus quam ceteri qui aeque atque ego
sunt occupati versari in studio litterarum , his delecter aut
utar omnino litteris quae nostros animos deterrent atque
avocant a religione . ego vero primum habeo auctores ac
magistros religionum colendarum maiores nostros , quorum
mihi tanta fuisse sapientia videtur ut satis superque prudentes
sint qui illorum prudentiam non dicam adsequi , sed quanta
fuerit perspicere possint ; qui statas sollemnisque caerimonias
pontificatu , rerum bene gerundarum auctoritates augurio ,
fatorum veteres praedictiones Apollinis vatum libris , portentorum
expiationes Etruscorum disciplina contineri putaverunt;
quae quidem tanta est ut nostra memoria primum
Italici belli funesta illa principia , post Sullani Cinnanique
temporis extremum paene discrimen , tum hanc recentem
urbis inflammandae delendique imperi coniurationem non
obscure nobis paulo ante praedixerint .
[sect. 19] deinde , si quid
habui oti , etiam cognovi multa homines doctos sapientisque
et dixisse et scripta de deorum immortalium numine reliquisse ;
quae quamquam divinitus perscripta video , tamen
eius modi sunt ut ea maiores nostri docuisse illos , non ab
illis didicisse videantur . etenim quis est tam vaecors qui
aut , cum suspexit in caelum , deos esse non sentiat , et ea
quae tanta mente fiunt ut vix quisquam arte ulla ordinem
rerum ac necessitudinem persequi possit casu fieri putet ,
aut , cum deos esse intellexerit , non intellegat eorum numine
hoc tantum imperium esse natum et auctum et retentum ?
quam volumus licet , patres conscripti , ipsi nos amemus,
tamen nec numero Hispanos nec robore Gallos nec calliditate
Poenos nec artibus Graecos nec denique hoc ipso huius
gentis ac terrae domestico nativoque sensu Italos ipsos ac
Latinos , sed pietate ac religione atque hac una sapientia ,
quod deorum numine omnia regi gubernarique perspeximus ,
omnis gentis nationesque superavimus.
Ch. 10 [sect. 20]
qua re , ne plura de re minime loquar dubia , adhibete
animos , et mentis vestras , non solum auris , ad haruspicum
vocem admovete : Qvod in agro Latiniensi avditvs est
strepitvs cvm fremitv. Mitto haruspices , mitto illam
veterem ab ipsis dis immortalibus , ut hominum fama est ,
Etruriae traditam disciplinam : nos nonne haruspices esse
possumus ? exauditus in agro propinquo et suburbano est
strepitus quidam reconditus et horribilis fremitus armorum .
quis est ex gigantibus illis , quos poetae ferunt bellum dis
immortalibus intulisse , tam impius qui hoc tam novo tantoque
motu non magnum aliquid deos populo Romano praemonstrare
et praecinere fateatur ? de ea re scriptum est :
postiliones esse Iovi , Satvrno, Neptvno, Tellvri, dis
caelestibvs.
[sect. 21] audio quibus dis violatis expiatio debeatur ,
sed hominum quae ob delicta quaero . Lvdos minvs diligenter factos pollvtosqve. quos ludos ? te appello ,
Lentule ,tui sacerdoti sunt tensae , curricula , praecentio , ludi ,
libationes epulaeque ludorum ,vosque , pontifices , ad quos
epulones Iovis optimi maximi , si quid est praetermissum
aut commissum , adferunt , quorum de sententia illa eadem
renovata atque instaurata celebrantur. qui sunt ludi minus
diligenter facti , quando aut quo scelere polluti ? respondebis
et pro te et pro conlegis tuis , etiam pro pontificum conlegio ,
nihil cuiusquam aut neglegentia contemptum aut scelere
esse pollutum : omnia sollemnia ac iusta ludorum omnibus
rebus observatis summa cum caerimonia esse servata.
Ch. 11 [sect. 22]
quos igitur haruspices ludos minus diligenter factos pollutosque
esse dicunt ? Eos quorum ipsi di immortales atque
illa mater Idaea te ,te , Cn. Lentule , cuius abavi manibus
esset accepta ,spectatorem esse voluit . quod ni tu Megalesia
illo die spectare voluisses , haud scio an vivere nobis atque
his de rebus iam queri <non > liceret . vis enim innumerabilis
incitata ex omnibus vicis conlecta servorum ab hoc aedile
religioso repente <e > fornicibus ostiisque omnibus in scaenam
signo dato inmissa inrupit . tua tum , tua , Cn. Lentule ,
eadem virtus fuit quae in privato quondam tuo proavo ; te ,
nomen , imperium , vocem , aspectum , impetum tuum stans
senatus equitesque Romani et omnes boni sequebantur , cum
ille servorum eludentium multitudini senatum populumque
Romanum vinctum ipso consessu et constrictum spectaculis
atque impeditum turba et angustiis tradidisset .
[sect. 23] an si ludius
constitit , aut tibicen repente conticuit , aut puer ille patrimus
et matrimus si tensam non tenuit , si lorum omisit , aut si
aedilis verbo aut simpuvio aberravit, ludi sunt non rite facti ,
eaque errata expiantur, et mentes deorum immortalium
ludorum instauratione placantur: si ludi ab laetitia ad
metum traducti , si non intermissi sed perempti atque sublati
sunt , si civitati universae , scelere eius qui ludos ad luctum
conferre voluit , exstiterunt dies illi pro festis paene funesti ,
dubitabimus quos ille fremitus nuntiet ludos esse pollutos ?
[sect. 24] ac si volumus ea quae de quoque deo nobis tradita sunt
recordari, hanc matrem magnam , cuius ludi violati , polluti ,
paene ad caedem et ad funus civitatis conversi sunt , hanc ,
inquam , accepimus agros et nemora cum quodam strepitu
fremituque peragrare.
Ch. 12 haec igitur vobis , haec populo
Romano et scelerum indicia ostendit et periculorum signa
patefecit . nam quid ego de illis ludis loquar quos in Palatio
nostri maiores ante templum in ipso Matris magnae conspectu
Megalesibus fieri celebrarique voluerunt ? qui sunt
more institutisque maxime casti , sollemnes, religiosi ; quibus
ludis primum ante populi consessum senatui locum P. Africanus
iterum consul ille maior dedit , ut eos ludos haec lues
impura pollueret ! quo si qui liber aut spectandi aut etiam
religionis causa accesserat , manus adferebantur , quo matrona
nulla adiit propter vim consessumque servorum . ita ludos
eos , quorum religio tanta est ut ex ultimis terris arcessita in
hac urbe consederit , qui uni ludi ne verbo quidem appellantur
Latino , ut vocabulo ipso et appetita religio externa
et Matris magnae nomine suscepta declareturhos ludos
servi fecerunt , servi spectaverunt, tota denique hoc aedile
servorum Megalesia fuerunt .
[sect. 25] pro di immortales ! qui magis
nobiscum loqui possetis , si essetis versareminique nobiscum ?
ludos esse pollutos significastis ac plane dicitis . quid magis
inquinatum, deformatum, perversum , conturbatum dici potest
quam omne servitium , permissu magistratus liberatum, in
alteram scaenam inmissum , alteri praepositum , ut alter consessus
potestati servorum obiceretur , alter servorum totus
esset ? si examen apium ludis in scaenam caveam <ve > venisset ,
haruspices acciendos ex Etruria putaremus: videmus universi
repente examina tanta servorum inmissa in populum
Romanum saeptum atque inclusum , et non commovemur ?
atque in apium fortasse examine nos ex Etruscorum scriptis
haruspices ut a servitio caveremus monerent .
[sect. 26] quod igitur
ex aliquo diiuncto diversoque monstro significatum caveremus ,
id cum ipsum sibi monstrum est , et cum in eo ipso
periculum est ex quo periculum portenditur , non pertimescemus ?
istius modi Megalesia fecit pater tuus , istius modi
patruus ? is mihi etiam generis sui mentionem facit , cum
Athenionis aut Spartaci exemplo ludos facere maluerit quam
C. aut Appi Claudiorum ? illi cum ludos facerent , servos
de cavea exire iubebant : tu in alteram servos inmisisti , ex
altera liberos eiecisti . itaque qui antea voce praeconis a liberis
semovebantur , tuis ludis non voce sed manu liberos a se
segregabant.
Ch. 13 ne hoc quidem tibi in mentem veniebat ,
Sibyllino sacerdoti , haec sacra maiores nostros ex vestris
libris expetisse ? si illi sunt vestri quos tu impia mente conquiris ,
violatis oculis legis , contaminatis manibus attrectas .
hac igitur vate suadente quondam ,
[sect. 27] defessa Italia Punico
bello atque <ab > Hannibale vexata , sacra ista nostri maiores
adscita ex Phrygia Romae conlocarunt; quae vir is accepit
qui est optimus populi Romani iudicatus , P. Scipio , femina
autem quae matronarum castissima putabatur, Q. Claudia ,
cuius priscam illam severitatem [sacrifici] mirifice tua soror
existimatur imitata . nihil te igitur neque maiores tui coniuncti
cum his religionibus , neque sacerdotium ipsum , quo
est haec tota religio constituta , neque curulis aedilitas , quae
maxime hanc tueri religionem solet , permovit quo minus
castissimos ludos omni flagitio pollueres , dedecore maculares,
scelere obligares?
[sect. 28] sed quid ego id admiror? qui
accepta pecunia Pessinuntem ipsum , sedem domiciliumque
Matris deorum , vastaris, et Brogitaro Gallograeco, impuro
homini ac nefario , cuius legati te tribuno dividere in aede
Castoris tuis operis nummos solebant , totum illum locum
fanumque vendideris , sacerdotem ab ipsis aris pulvinaribusque
detraxeris , omnia illa quae vetustas , quae Persae , quae
Syri , quae reges omnes qui Europam Asiamque tenuerunt
semper summa religione coluerunt , perverteris ; quae denique
nostri maiores tam sancta duxerunt ut , cum refertam urbem
atque Italiam fanorum haberemus , tamen nostri imperatores
maximis et periculosissimis bellis huic deae vota facerent ,
eaque in ipso Pessinunte ad illam ipsam principem aram et
in illo loco fanoque persolverent .
[sect. 29] quod cum Deiotarus
religione sua castissime tueretur , quem unum habemus in
orbe terrarum fidelissimum huic imperio atque amantissimum
nostri nominis , Brogitaro , ut ante dixi , addictum pecunia
tradidisti . atque hunc tamen Deiotarum saepe a senatu
regali nomine dignum existimatum, clarissimorum imperatorum
testimoniis ornatum , tu etiam regem appellari cum
Brogitaro iubes . sed alter est rex iudicio senatus per nos ,
pecunia Brogitarus per te appellatus . . . alterum putabo
regem , si habuerit unde tibi solvat quod ei per syngrapham
credidisti . nam cum multa regia sunt in Deiotaro tum illa
maxime , quod tibi nummum nullum dedit , quod eam partem
legis tuae quae congruebat cum iudicio senatus , ut ipse rex
esset , non repudiavit, quod Pessinuntem per scelus a te
violatum et sacerdote sacrisque spoliatum reciperavit, ut
in pristina religione servaret, quod caerimonias ab omni
vetustate acceptas a Brogitaro pollui non sinit , mavultque
generum suum munere tuo quam illud fanum antiquitate
religionis carere . sed ut ad haec haruspicum responsa
redeam , ex quibus est primum de ludis , quis est qui id non
totum in istius ludos praedictum et responsum esse fateatur ?
Ch. 14 [sect. 30]
sequitur de locis sacris , religiosis . O impudentiam miram !
de mea domo dicere audes ? committe vel consulibus vel
senatui vel conlegio pontificum tuam . ac mea quidem his
tribus omnibus iudiciis , ut dixi antea , liberata est ; at in iis
aedibus quas tu , Q. Seio , equite Romano , viro optimo , per
te apertissime interfecto , tenes , sacellum dico fuisse <et > aras .
tabulis hoc censoriis , memoria multorum firmabo ac docebo :
agatur modo haec res , quod ex eo senatus consulto quod
nuper est factum referri ad vos necesse est , habeo quae de
locis religiosis velim dicere .
[sect. 31] Cum de domo tua dixero , in
qua tamen ita est inaedificatum sacellum ut alius fecerit ,
tibi tantum modo sit demoliendum , tum videbo num mihi
necesse sit de aliis etiam aliquid dicere . putant enim ad
me non nulli pertinere magmentarium telluris aperire .
nuper id patuisse dicunt , et ego recordor. nunc sanctissimam
partem ac sedem maximae religionis privato dicunt
vestibulo contineri . multa me movent : quod aedes telluris
est curationis meae , quod is qui illud magmentarium sustulit
mea domo pontificum iudicio liberata secundum fratrem
suum iudicatum esse dicebat ; movet me etiam in hac caritate
annonae , sterilitate agrorum , inopia frugum religio
telluris , et eo magis quod eodem ostento telluri postilio
deberi dicitur .
[sect. 32] Vetera fortasse loquimur ; quamquam hoc
si minus civili iure perscriptum est , lege tamen naturae ,
communi iure gentium sanctum est ut nihil mortales a dis
immortalibus usu capere possint .
Ch. 15 verum tamen antiqua
neglegimus : etiamne ea neglegemus quae fiunt cum maxime ,
quae videmus ? L. Pisonem quis nescit his temporibus
ipsis maximum et sanctissimum Dianae sacellum in Caeliculo
sustulisse ? adsunt vicini eius loci ; multi sunt etiam in
hoc ordine qui sacrificia gentilicia illo ipso in sacello stato
loco anniversaria factitarint. et quaerimus di immortales
quae loca desiderent , quid significent, de quo loquantur ?
A Sex . Serrano sanctissima sacella suffossa , inaedificata, oppressa ,
summa denique turpitudine foedata esse nescimus ?
tu meam domum religiosam facere potuisti ?
[sect. 33] qua mente ?
quam amiseras . qua manu ? qua disturbaras. qua voce ?
qua incendi iusseras . qua lege ? quam ne in illa quidem
impunitate tua scripseras . quo pulvinari ? quod stupraras.
quo simulacro ? quod ereptum ex meretricis sepulcro <in >
imperatoris monumento conlocaras. quid habet mea domus
religiosi nisi quod impuri et sacrilegi parietem tangit ? itaque
ne quis meorum imprudens introspicere tuam domum
possit ac te sacra illa tua facientem videre , tollam altius
tectum , non ut ego te despiciam , sed tu ne aspicias urbem
eam quam delere voluisti .
Ch. 16 [sect. 34]
sed iam haruspicum reliqua responsa videamus . oratores contra ivs fasqve interfectos . quid est hoc ?
de Alexandrinis esse video sermonem ; quem ego non
refuto. sic enim sentio , ius legatorum , cum hominum
praesidio munitum sit , tum etiam divino iure esse vallatum.
sed quaero ab illo qui omnis indices tribunus e carcere in
forum effudit , cuius arbitrio sicae nunc omnes atque omnia
venena tractantur, qui cum Hermarcho Chio syngraphas
fecit , ecquid sciat unum acerrimum adversarium Hermarchi ,
Theodosium, legatum ad senatum a civitate libera missum
sica percussum ? quod non minus quam de Alexandrinis
indignum dis immortalibus esse visum certo scio .
[sect. 35] nec
confero nunc in te unum omnia . spes maior esset salutis ,
si praeter te nemo esset impurus ; plures sunt ; hoc et tu
tibi confidis magis et nos prope iure diffidimus . quis
Platorem ex Orestide , quae pars Macedoniae libera est ,
hominem in illis locis clarum ac nobilem , legatum Thessalonicam
ad nostrum , ut se ipse appellavit, 'imperatorem '
venisse nescit ? quem ille propter pecuniam , quam ab eo
extorquere non poterat , in vincla coniecit , et medicum intromisit
suum qui legato socio amico libero foedissime et
crudelissime venas incideret . securis suas cruentari scelere
noluit : nomen quidem populi Romani tanto scelere contaminavit
ut id nulla re possit nisi ipsius supplicio expiari.
qualis hunc carnifices putamus habere , qui etiam medicis
suis non ad salutem sed ad necem utatur ?
Ch. 17 [sect. 36]
sed recitemus quid sequatur . fidem ivsqve ivrandvm neglectvm. hoc quid sit per se ipsum non facile
interpretor, sed ex eo quod sequitur suspicor de tuorum
iudicum manifesto periurio dici , quibus olim erepti essent
nummi nisi a senatu praesidium postulassent. qua re autem
de iis dici suspicer haec causa est , quod sic statuo , et illud
in hac civitate esse maxime inlustre atque insigne periurium ,
et te ipsum tamen in periuri crimen ab iis quibuscum
coniurasti non vocari.
[sect. 37]
et video in haruspicum responsum haec esse subiuncta :
sacrificia vetvsta occvltaqve minvs diligenter facta
pollvtaqve. haruspices haec loquuntur an patrii penatesque
di ? multi enim sunt , credo , in quos huius malefici
suspicio cadat . quis praeter hunc unum ? obscure dicitur
quae sacra polluta sint ? quid planius , quid religiosius ,
quid gravius dici potest ? vetvsta occvltaqve. nego
ulla verba Lentulum , gravem oratorem ac disertum , saepius ,
cum te accusaret, usurpasse quam haec quae nunc ex
Etruscis libris in te conversa atque interpretata dicuntur .
etenim quod sacrificium tam vetustum est quam hoc quod
a regibus aequale huius urbis accepimus ? quod autem tam
occultum quam id quod non solum curiosos oculos excludit
sed etiam errantis, quo non modo improbitas sed ne imprudentia
quidem possit intrare? quod quidem sacrificium
nemo ante P. Clodium omni memoria violavit, nemo umquam
adiit , nemo neglexit , nemo vir aspicere non horruit , quod
fit per virgines Vestalis , fit pro populo Romano , fit in ea
domo quae est in imperio , fit incredibili caerimonia , fit ei
deae cuius ne nomen quidem viros scire fas est , quam iste
idcirco bonam dicit quod in tanto sibi scelere ignoverit .
Ch. 18 non ignovit , mihi crede , non : nisi forte tibi esse ignotum
putas , quod te iudices emiserunt excussum et exhaustum ,
suo iudicio absolutum , omnium condemnatum, aut quod
oculos , ut opinio illius religionis est , non perdidisti .
[sect. 38] quis
enim ante te sacra illa vir sciens viderat , ut quisquam
poenam quae sequeretur id scelus scire posset ? an tibi
luminis obesset caecitas plus quam libidinis ? ne id quidem
sentis , coniventis illos oculos abavi tui magis optandos
fuisse quam hos flagrantis sororis ? tibi vero , si diligenter
attendes , intelleges hominum poenas deesse adhuc , non
deorum . homines te in re foedissima defenderunt , homines
turpissimum nocentissimumque laudarunt, homines prope
confitentem iudicio liberaverunt, hominibus iniuria tui stupri
inlata in ipsos dolori non fuit , homines tibi arma alii in me ,
alii post in illum invictum civem dederunt , hominum beneficia
prorsus concedo tibi iam maiora non esse quaerenda :
[sect. 39] a dis quidem immortalibus quae potest homini maior esse
poena furore atque dementia ? nisi forte in tragoediis quos
vulnere ac dolore corporis cruciari et consumi vides , graviores
deorum immortalium iras subire quam illos qui furentes
inducuntur putas . non sunt illi eiulatus et gemitus Philoctetae
tam miseri , quamquam sunt acerbi , quam illa exsultatio
Athamantis et quam senium matricidarum . tu cum furialis
in contionibus voces mittis , cum domos civium evertis , cum
lapidibus optimos viros foro pellis , cum ardentis faces in
vicinorum tecta iactas , cum aedis sacras inflammas, cum
servos concitas , cum sacra ludosque conturbas, cum uxorem
sororemque non discernis , cum quod ineas cubile non sentis ,
tum baccharis, tum furis , tum das eas poenas quae solae
sunt hominum sceleri a dis immortalibus constitutae . nam
corporis quidem nostri infirmitas multos subit casus per se ,
denique ipsum corpus tenuissima de causa saepe conficitur :
deorum tela in impiorum mentibus figuntur . qua re miserior
es cum in omnem fraudem raperis oculis quam si omnino
oculos non haberes .
Ch. 19 [sect. 40]
sed quoniam de iis omnibus quae haruspices commissa
esse dicunt satis est dictum , videamus quid idem haruspices
a dis iam immortalibus dicant moneri . monent ne per
optimativm discordiam dissensionemqve patribvs principibvsqve
caedes pericvlaqve creentvr avxilioqve
divini nvminis deficiantvr, qva re ad vnvm imperivm
pecvniae redeant exercitvsqve apvlsvs deminvtioqve
accedat . haruspicum verba sunt haec omnia : nihil addo
de meo . quis igitur optimatium discordiam molitur ? idem
iste , nec ulla vi ingeni aut consili sui , sed quodam errore
nostro ; quem quidem ille , quod obscurus non erat , facile
perspexit . hoc enim etiam turpius adflictatur res publica
quod ne ab eo quidem vexatur, ut tamquam fortis in pugna
vir acceptis a forti adversario vulneribus adversis honeste
cadere videatur .
[sect. 41] Ti. Gracchus convellit statum civitatis , qua
gravitate vir , qua eloquentia , qua dignitate ! nihil ut a patris
avique Africani praestabili insignique virtute , praeterquam
quod a senatu desciverat , deflexisset . secutus est C. Gracchus ,
quo ingenio , qua eloquentia , quanta vi , quanta gravitate
dicendi ! ut dolerent boni non illa tanta ornamenta ad
meliorem mentem voluntatemque esse conversa . ipse Saturninus
ita fuit effrenatus et paene demens ut actor esset egregius
et ad animos imperitorum excitandos inflammandosque
perfectus . nam quid ego de Sulpicio loquar ? cuius tanta
in dicendo gravitas , tanta iucunditas , tanta brevitas fuit , ut
posset vel ut prudentes errarent, vel ut boni minus bene
sentirent perficere dicendo . Cum his conflictari et pro
salute patriae cotidie dimicare erat omnino illis qui tum rem
publicam gubernabant molestum ; sed habebat ea molestia
quandam tamen dignitatem .
Ch. 20 [sect. 42] hic vero de quo ego ipse tam
multa nunc dico , pro di immortales ! quid est , quid valet ,
quid adfert , ut tanta civitas , si cadet ,quod di omen obruant !a
viro tamen confecta videatur ? qui post patris
mortem primam illam aetatulam suam ad scurrarum locupletium
libidines detulit , quorum intemperantia expleta in
domesticis est germanitatis stupris volutatus ; deinde iam
robustus provinciae se ac rei militari dedit , atque ibi piratarum
contumelias perpessus etiam Cilicum libidines barbarorumque
satiavit; post exercitu L. Luculli sollicitato per nefandum
scelus fugit illim, Romaeque recenti adventu suo cum
propinquis suis decidit ne reos faceret , a Catilina pecuniam
accepit ut turpissime praevaricaretur. Inde cum Murena se
in Galliam contulit , in qua provincia mortuorum testamenta
conscripsit , pupillos necavit , nefarias cum multis scelerum
pactiones societatesque conflavit ; unde ut rediit , quaestum
illum maxime fecundum uberemque campestrem totum ad
se ita redegit ut homo popularis fraudaret improbissime
populum , idemque vir clemens divisores omnium tribuum
domi ipse suae crudelissima morte mactaret.
[sect. 43] exorta est illa rei
publicae , sacris , religionibus , auctoritati vestrae , iudiciis publicis
funesta quaestura , in qua idem iste deos hominesque ,
pudorem , pudicitiam , senatus auctoritatem , ius , fas , leges ,
iudicia violavit. atque hic ei graduso misera tempora
stultasque nostras discordias !P. Clodio gradus ad rem
publicam hic primus <fuit > et aditus ad popularem iactationem
atque adscensus. nam Ti. Graccho invidia Numantini foederis ,
cui feriendo, quaestor C. Mancini consulis cum esset ,
interfuerat , et in eo foedere improbando senatus severitas
dolori et timori fuit , eaque res illum fortem et clarum virum
a gravitate patrum desciscere coegit ; C. autem Gracchum
mors fraterna , pietas , dolor , magnitudo animi ad expetendas
domestici sanguinis poenas excitavit; Saturninum , quod in
annonae caritate quaestorem a sua frumentaria procuratione
senatus amovit eique rei M. Scaurum praefecit , scimus dolore
factum esse popularem ; Sulpicium ab optima causa profectum
Gaioque Iulio consulatum contra leges petenti resistentem
longius quam voluit popularis aura provexit .
Ch. 21 [sect. 44] fuit in
his omnibus etsi non iusta ,nulla enim potest cuiquam male
de re publica merendi iusta esse causa ,gravis tamen et cum
aliquo animi virilis dolore coniuncta : P. Clodius a crocota ,
a mitra , a muliebribus soleis purpureisque fasceolis, a strophio ,
a psalterio , a flagitio , a stupro est factus repente popularis .
Nisi eum mulieres exornatum ita deprendissent, nisi ex eo
loco quo eum adire fas non fuerat ancillarum beneficio
emissus esset , populari homine populus Romanus , res publica
cive tali careret . hanc ob amentiam in discordiis nostris ,
de quibus ipsis his prodigiis recentibus a dis immortalibus
admonemur , arreptus est unus ex patriciis cui tribuno plebis
fieri non liceret .
[sect. 45] quod anno ante frater Metellus et concors
etiam tum senatus , senatus principe Cn. Pompeio sententiam
dicente , excluserat acerrimeque una voce ac mente restiterat ,
id post discidium optimatium , de quo ipso nunc monemur ,
ita perturbatum itaque permutatum est ut , quod frater consul
ne fieret obstiterat , quod adfinis et sodalis clarissimus
vir , qui illum reum non laudarat, excluserat , id is consul
efficeret in discordiis principum qui illi unus inimicissimus
esse debuerat , eo fecisse auctore se diceret cuius auctoritatis
neminem posset paenitere . iniecta fax est foeda ac luctuosa
rei publicae ; petita est auctoritas vestra , gravitas amplissimorum
ordinum , consensio bonorum omnium , totus denique
civitatis status . haec enim certe petebantur , cum in me
cognitorem harum omnium rerum illa flamma illorum temporum
coniciebatur . excepi et pro patria solus exarsi , sic
tamen ut vos isdem ignibus circumsaepti me primum ictum
pro vobis et fumantem videretis .
Ch. 22 [sect. 46] non sedabantur discordiae ,
sed etiam crescebat in eos odium a quibus nos defendi
putabamur. ecce isdem auctoribus , Pompeio principe , qui
cupientem Italiam , flagitantis vos , populum Romanum
desiderantem non auctoritate sua solum , sed etiam precibus
ad meam salutem excitavit, restituti sumus . sit discordiarum
finis aliquando, a diuturnis dissensionibus conquiescamus .
non sinit eadem ista labes ; eas habet contiones , ea
miscet ac turbat ut modo <se his , modo > vendat illis , nec tamen
ita ut se quisquam , si ab isto laudatus sit , laudatiorem putet ,
sed ut eos quos non amant ab eodem gaudeant vituperari.
atque ego hunc non mirorquid enim faciat aliud ?: illos
homines sapientissimos gravissimosque miror, primum quod
quemquam clarum hominem atque optime de re publica
saepe meritum impurissimi voce hominis violari facile patiuntur ,
deinde si existimant perditi hominis profligatique maledictis
posse , id quod minime conducit ipsis , cuiusquam
gloriam dignitatemque violari , postremo quod non sentiunt ,
id quod tamen mihi iam suspicari videntur , illius furentis ac
volaticos impetus in se ipsos posse converti .
[sect. 47] atque ex hac
nimia non nullorum alienatione a quibusdam haerent ea tela
in re publica quae , quam diu haerebant in uno me , graviter
equidem sed aliquanto levius ferebam . an iste nisi primo
se dedisset iis quorum animos a vestra auctoritate seiunctos
esse arbitrabatur, nisi eos in caelum suis laudibus praeclarus
auctor extolleret , nisi exercitum C. Caesarisin quo fallebat ,
sed eum nemo redarguebatnisi eum , inquam , exercitum
signis infestis in curiam se inmissurum minitaretur, nisi se
Cn. Pompeio adiutore , M. Crasso auctore , quae faciebat
facere clamaret, nisi consules causam coniunxisse secum , in
quo uno non mentiebatur , confirmaret, tam crudelis mei ,
tam sceleratus rei publicae vexator esse potuisset ?
Ch. 23 [sect. 48] idem
postea quam respirare vos a metu caedis , emergere auctoritatem
vestram e fluctibus illis servitutis , reviviscere memoriam
ac desiderium mei vidit , vobis se coepit subito fallacissime
venditare; tum leges Iulias contra auspicia latas et hic
et in contionibus dicere , in quibus legibus inerat curiata illa
lex quae totum eius tribunatum continebat , quam caecus
amentia non videbat . producebat fortissimum virum , M.
Bibulum ; quaerebat ex eo , C. Caesare leges ferente de caelo
semperne servasset; semper se ille servasse dicebat . augures
interrogabat, quae ita lata essent rectene lata essent ;
illi vitio lata esse dicebant . ferebant in oculis hominem
quidam boni viri et de me optime meriti , sed illius , ut ego
arbitror, furoris ignari . longius processit ; in ipsum Cn.
Pompeium , auctorem , ut praedicare est solitus , consiliorum
suorum , invehi coepit ; inibat gratiam a non nullis .
[sect. 49] tum
vero elatus <est > spe posse se , quoniam togatum domestici belli
exstinctorem nefario scelere foedasset, illum etiam , illum
externorum bellorum hostiumque victorem adfligere ; tum
est illa in templo Castoris scelerata et paene deletrix huius
imperi sica deprensa ; tum ille cui nulla hostium diutius urbs
umquam fuit clausa , qui omnis angustias , omnis altitudines
moenium obiectas semper vi ac virtute perfregit , obsessus
ipse est domi meque non nulla imperitorum vituperatione
timiditatis meae consilio et facto suo liberavit. nam si Cn.
Pompeio , viro uni omnium fortissimo quicumque nati sunt ,
miserum magis fuit quam turpe , quam diu ille tribunus plebis
fuit , lucem non aspicere , carere publico , minas eius perferre ,
cum in contionibus diceret velle se in Carinis aedificare
alteram porticum , quae Palatio responderet , certe mihi exire
domo mea ad privatum dolorem fuit luctuosum , ad rationem
rei publicae gloriosum .
Ch. 24 [sect. 50] videtis igitur hominem per se ipsum
iam pridem adflictum ac iacentem perniciosis optimatium
discordiis excitari, cuius initia furoris dissensionibus eorum
qui tum a vobis seiuncti videbantur sustentata sunt . reliqua
iam praecipitantis tribunatus etiam post tribunatum obtrectatores
eorum atque adversarii defenderunt ; ne a re publica
rei publicae pestis removeretur restiterunt , etiam ne causam
diceret , etiam ne privatus esset . etiamne in sinu atque in
deliciis quidam optimi viri viperam illam venenatam ac pestiferam
habere potuerunt ? quo tandem decepti munere ?
'volo ,' inquiunt , 'esse qui in contione detrahat de Pompeio .'
detrahat ille vituperando? velim sic hoc vir summus atque
optime de mea salute meritus accipiat ut a me dicitur ; dicam
quidem certe quod sentio . mihi me dius fidius tum de illius
amplissima dignitate detrahere cum illum maximis laudibus
ecferebat videbatur .
[sect. 51] Vtrum tandem C. Marius splendidior
cum eum C. Glaucia laudabat, an cum eundem iratus postea
vituperabat? an ille demens et iam pridem ad poenam
exitiumque praeceps foedior aut inquinatior in Cn. Pompeio
accusando quam in universo senatu vituperando fuit ? quod
quidem miror, cum alterum gratum sit iratis , alterum esse
tam bonis civibus non acerbum . sed ne id viros optimos
diutius delectet, legant hanc eius contionem de qua loquor ;
in qua Pompeium ornat,an potius deformat? certe laudat,
et unum esse in hac civitate dignum huius imperi gloria
dicit , et significat se illi esse amicissimum et reconciliationem
esse gratiae factam .
[sect. 52] quod ego quamquam quid sit nescio ,
tamen hoc statuo , hunc , si amicus esset Pompeio , laudaturum
illum non fuisse . quid enim , si illi inimicissimus esset ,
amplius ad eius laudem minuendam facere potuisset ? videant
ii qui illum Pompeio inimicum esse gaudebant , ob eamque
causam in tot tantisque sceleribus conivebant , et non numquam
eius indomitos atque ecfrenatos furores plausu etiam
suo prosequebantur , quam se cito inverterit . nunc enim
iam laudat illum : in eos invehitur quibus se antea venditabat.
quid existimatis eum , si reditus ei gratiae patuerit ,
esse facturum , qui tam libenter in opinionem gratiae inrepat ?
Ch. 25 [sect. 53] quas ego alias optimatium discordias a dis immortalibus definiri
putem? nam hoc quidem verbo neque P. Clodius neque
quisquam de gregalibus eius aut de consiliariis designatur.
habent Etrusci libri certa nomina quae in id genus civium
cadere possint : deteriores , repvlsos, quod iam audietis ,
hos appellant quorum et mentes et res sunt perditae longeque
a communi salute diiunctae. qua re cum di immortales
monent de optimatium discordia , de clarissimorum et optime
meritorum civium dissensione praedicunt ; cum principibus
periculum caedemque portendunt , in tuto conlocant Clodium ,
qui tantum abest a principibus quantum a puris , quantum
ab religiosis .
[sect. 54] vobis , o carissimi atque optimi cives , et
vestrae saluti consulendum et prospiciendum vident . caedes
principum ostenditur ; id quod interitum optimatium sequi
necesse est adiungitur ; ne in unius imperium res recidat
admonemur . ad quem metum si deorum monitis non
duceremur , tamen ipsi nostro sensu coniecturaque raperemur ;
neque enim ullus alius discordiarum solet esse exitus
inter claros et potentis viros nisi aut universus interitus aut
victoris dominatus ac regnum . dissensit cum Mario , clarissimo
civi , consul nobilissimus et fortissimus , L. Sulla ;
horum uterque ita cecidit victus ut victor idem regnaverit.
Cum Octavio conlega Cinna dissedit; utrique horum secunda
fortuna regnum est largita , adversa mortem . idem iterum
Sulla superavit; tum sine dubio habuit regalem potestatem ,
quamquam rem publicam reciperarat.
[sect. 55] inest hoc tempore
haud obscurum odium , atque id insitum penitus et inustum
animis hominum amplissimorum ; dissident principes ; captatur
occasio . qui non tantum opibus valent nescio quam
fortunam tamen ac tempus exspectant: qui sine controversia
plus possunt , ii fortasse non numquam consilia ac sententias
inimicorum suorum extimescunt . tollatur haec e civitate
discordia : iam omnes isti qui portenduntur metus exstinguentur ,
iam ista serpens , quae tum hic delitiscit, tum se
emergit et fertur illuc , compressa atque inlisa morietur .
Ch. 26 monent enim eidem ne occvltis consiliis res pvblica
laedatvr. quae sunt occultiora quam eius qui in contione
ausus est dicere iustitium edici oportere , iuris dictionem
intermitti , claudi aerarium , iudicia tolli ? nisi forte existimatis
hanc tantam conluvionem illi tantamque eversionem
civitatis in mentem subito in rostris cogitanti venire potuisse .
est quidem ille plenus vini stupri somni , plenusque inconsideratissimae
ac dementissimae temeritatis ; verum tamen
nocturnis vigiliis , etiam coitione hominum , iustitium illud
concoctum atque meditatum est . Mementote, patres conscripti ,
verbo illo nefario temptatas auris nostras et perniciosam
viam audiendi consuetudine esse munitam .
[sect. 56]
sequitur illud , ne deterioribvs repvlsisqve honos
avgeatvr. repulsos videamus , nam deteriores qui sint ,
post docebo . sed tamen in eum cadere hoc verbum maxime
qui sit unus omnium mortalium sine ulla dubitatione deterrimus ,
concedendum est . qui sunt igitur repulsi ? non , ut
opinor, ii qui aliquando honorem vitio civitatis , non suo , non
sunt adsecuti ; nam id quidem multis saepe optimis civibus atque
honestissimis viris accidit . repulsi sunt ii quos ad omnia
progredientis , quos munera contra leges gladiatoria parantis,
quos apertissime largientis non solum alieni sed etiam sui ,
vicini , tribules , urbani , rustici reppulerunt : hi ne honore
augeantur monent . debet esse gratum quod praedicunt ,
sed tamen huic malo populus Romanus ipse nullo haruspicum
admonitu sua sponte prospexit .
[sect.