|
Ch. 1 [sect. 1]
quae res in civitate duae plurimum possunt, eae contra
nos ambae faciunt in hoc tempore, summa gratia et
eloquentia; quarum alteram, C. Aquili, vereor, alteram metuo.
eloquentia Q. Hortensi ne me in dicendo impediat, non
nihil commoveor, gratia Sex. Naevi ne P. Quinctio noceat,
id vero non mediocriter pertimesco.
[sect. 2] neque hoc tanto
opere querendum videretur, haec summa in illis esse, si
in nobis essent saltem mediocria; verum ita se res habet,
ut ego, qui neque usu satis et ingenio parum possum, cum
patrono disertissimo comparer, P. Quinctius, cui tenues
opes, nullae facultates, exiguae amicorum copiae sunt, cum
adversario gratiosissimo contendat.
[sect. 3] illud quoque nobis
accedit incommodum, quod M. Iunius, qui hanc causam
aliquotiens apud te egit, homo et in aliis causis exercitatus
et in hac multum ac saepe versatus, hoc tempore abest
nova legatione impeditus, et ad me ventum est qui, ut
summa haberem cetera, temporis quidem certe vix satis
habui ut rem tantam, tot controversiis implicatam, possem
cognoscere.
[sect. 4] ita quod mihi consuevit in ceteris causis esse
adiumento, id quoque in hac causa deficit. nam, quod
ingenio minus possum, subsidium mihi diligentia
comparavi; quae quanta sit, nisi tempus et spatium datum sit,
intellegi non potest. quae quo plura sunt, C. Aquili, eo
te et hos qui tibi in consilio sunt meliore mente nostra
verba audire oportebit, ut multis incommodis veritas
debilitata tandem aequitate talium virorum recreetur.
[sect. 5] quod si
tu iudex nullo praesidio fuisse videbere contra vim et
gratiam solitudini atque inopiae, si apud hoc consilium
ex opibus, non ex veritate causa pendetur, profecto nihil
est iam sanctum atque sincerum in civitate, nihil est quod
humilitatem cuiusquam gravitas et virtus iudicis consoletur.
certe aut apud te et hos qui tibi adsunt veritas valebit,
aut ex hoc loco repulsa vi et gratia locum ubi consistat
reperire non poterit.
Ch. 2 non eo dico, C. Aquili, quo mihi veniat in dubium tua
fides et constantia, aut quo non in his quos tibi advocavisti
viris lectissimis civitatis spem summam habere P. Quinctius
debeat. quid ergo est?
[sect. 6] primum magnitudo periculi
summo timore hominem adficit, quod uno iudicio de
fortunis omnibus decernit, idque dum cogitat, non minus
saepe ei venit in mentem potestatis quam aequitatis tuae,
propterea quod omnes quorum in alterius manu vita posita
est saepius illud cogitant, quid possit is cuius in dicione
ac potestate sunt, quam quid debeat facere.
[sect. 7] deinde habet
adversarium P. Quinctius verbo Sex. Naevium, re vera
huiusce aetatis homines disertissimos, fortissimos,
florentissimos nostrae civitatis, qui communi studio summis opibus
Sex. Naevium defendunt, si id est defendere, cupiditati
alterius obtemperare quo is facilius quem velit iniquo
iudicio opprimere possit.
[sect. 8] nam quid hoc iniquius aut
indignius, C. Aquili, dici aut commemorari potest, quam
me qui caput alterius, famam fortunasque defendam priore
loco causam dicere? cum praesertim Q. Hortensius qui
in hoc iudicio partis accusatoris obtinet contra me sit
dicturus, cui summam copiam facultatemque dicendi natura
largita est. ita fit ut ego qui tela depellere et volneribus
mederi debeam tum id facere cogar cum etiam telum
adversarius nullum iecerit, illis autem id tempus
impugnandi detur cum et vitandi illorum impetus potestas
adempta nobis erit et, si qua in re, id quod parati sunt
facere, falsum crimen quasi venenatum aliquod telum
iecerint, medicinae faciendae locus non erit.
[sect. 9] id accidit
praetoris iniquitate et iniuria, primum quod contra omnium
consuetudinem iudicium prius de probro quam de re
maluit fieri, deinde quod ita constituit id ipsum iudicium
ut reus, ante quam verbum accusatoris audisset, causam
dicere cogeretur. quod eorum gratia et potentia factum
est qui, quasi sua res aut honos agatur, ita diligenter
Sex. Naevi studio et cupiditati morem gerunt et in eius
modi rebus opes suas experiuntur, in quibus, quo plus
propter virtutem nobilitatemque possunt, eo minus quantum
possint debent ostendere.
[sect. 10] Cum tot tantisque difficultatibus adfectus atque adflictus
in tuam, C. Aquili, fidem, veritatem, misericordiam
P. Quinctius confugerit, cum adhuc ei propter vim
adversariorum non ius par, non agendi potestas eadem,
non magistratus aequus reperiri potuerit, cum ei summam
per iniuriam omnia inimica atque infesta fuerint, te,
C. Aquili, vosque qui in consilio adestis, orat atque obsecrat
ut multis iniuriis iactatam atque agitatam aequitatem in
hoc tandem loco consistere et confirmari patiamini.
Ch. 3 [sect. 11] id
quo facilius facere possitis, dabo operam ut a principio
res quem ad modum gesta et contracta sit cognoscatis.
C. Quinctius fuit P. Quincti huius frater, sane ceterarum
rerum pater familias et prudens et attentus, una in re
paulo minus consideratus, qui societatem cum Sex. Naevio
fecerit, viro bono, verum tamen non ita instituto ut iura
societatis et officia certi patris familias nosse posset; non
quo ei deesset ingenium; nam neque parum facetus scurra
Sex. Naevius neque inhumanus praeco umquam est
existimatus. quid ergo est? Cum ei natura nihil melius quam
vocem dedisset, pater nihil praeter libertatem reliquisset,
vocem in quaestum contulit, libertate usus est quo
impunius dicax esset.
[sect. 12] qua re quidem socium tibi eum velles
adiungere nihil erat nisi ut in tua pecunia condisceret qui
pecuniae fructus esset; tamen inductus consuetudine ac
familiaritate Quinctius fecit, ut dixi, societatem earum
rerum quae in Gallia comparabantur. erat ei pecuaria res
ampla et rustica sane bene culta et fructuosa. tollitur ab
atriis Liciniis atque a praeconum consessu in Galliam
Naevius et trans Alpis usque transfertur. fit magna
mutatio loci, non ingeni. nam qui ab adulescentulo
quaestum sibi instituisset sine impendio, postea quam
nescio quid impendit et in commune contulit, mediocri
quaestu contentus esse non poterat.
[sect. 13] nec mirum, si is qui
vocem venalem habuerat ea quae voce quaesiverat magno
sibi quaestui fore putabat. itaque hercule haud
mediocriter de communi quodcumque poterat ad se in privatam
domum sevocabat; qua in re ita diligens erat quasi ei
qui magna fide societatem gererent arbitrium pro socio
condemnari solerent. verum his de rebus non necesse
habeo dicere ea quae me P. Quinctius cupit
commemorare; tametsi causa postulat, tamen quia postulat, non
flagitat, praeteribo.
Ch. 4 [sect. 14]
Cum annos iam compluris societas esset, et cum saepe
suspectus Quinctio Naevius fuisset neque ita commode
posset rationem reddere earum rerum quas libidine, non
ratione gesserat, moritur in Gallia Quinctius, cum adesset
Naevius, et moritur repentino. heredem testamento
reliquit hunc P. Quinctium ut, ad quem summus maeror morte
sua veniebat, ad eundem summus honos quoque perveniret.
[sect. 15] quo mortuo, nec ita multo post, in Galliam proficiscitur
Quinctius, ibi cum isto Naevio familiariter vivit. annum
fere una sunt, cum et de societate multa inter se
communicarent et de tota illa ratione atque re Gallicana; neque
interea verbum ullum interposuit Naevius aut societatem
sibi quippiam debere aut privatim Quinctium debuisse.
Cum aeris alieni aliquantum esset relictum, quibus
nominibus pecuniam Romae curari oporteret, auctionem in Gallia
P. hic Quinctius Narbone se facturum esse proscribit earum
rerum quae ipsius erant privatae.
[sect. 16] ibi tum vir optimus sex.
Naevius hominem multis verbis deterret ne auctionetur;
eum non ita commode posse eo tempore quo proscripsisset
vendere; Romae sibi nummorum facultatem esse, quam, si
saperet, communem existimaret pro fraterna illa
necessitudine et pro ipsius adfinitate; nam P. Quincti consobrinam
habet in matrimonio Naevius et ex ea liberos. quia, quod
virum bonum facere oportebat, id loquebatur Naevius,
credidit Quinctius eum qui orationem bonorum imitaretur
facta quoque imitaturum; auctionem velle facere desistit,
Romam proficiscitur; decedit ex Gallia Romam simul
Naevius.
[sect. 17] Cum pecuniam C. Quinctius P.
Scapulae
debuisset, per te, C. Aquili, decidit P. Quinctius quid liberis
eius dissolveret. hoc eo per te agebatur quod propter
aerariam rationem non satis erat in tabulis inspexisse
quantum deberetur, nisi ad Castoris quaesisses quantum
solveretur. decidis statuisque tu propter necessitudinem
quae tibi cum Scapulis est quid eis ad denarium solveretur.
Ch. 5 [sect. 18]
haec omnia Quinctius agebat auctore et consuasore
Naevio. nec mirum, si eius utebatur consilio cuius auxilium
sibi paratum putabat; non modo enim pollicitus erat in
Gallia sed Romae cotidie, simul atque sibi hic adnuisset,
numeraturum se dicebat. Quinctius porro istum posse
facere videbat, debere intellegebat, mentiri, quia causa cur
mentiretur non erat, non putabat; quasi domi nummos
haberet, ita constituit Scapulis se daturum; Naevium
certiorem facit, rogat ut curet quod dixisset.
[sect. 19] tum iste vir
optimusvereor ne se derideri putet quod iterum iam dico
'optimus'qui hunc in summas angustias adductum putaret,
ut eum suis condicionibus in ipso articulo temporis
adstringeret, assem sese negat daturum, nisi prius de rebus
rationibusque societatis omnibus decidisset et scisset sibi cum
Quinctio controversiae nihil futurum. 'posterius,' inquit,
'ista videbimus,' Quinctius; 'nunc hoc velim cures, si tibi
videtur, quod dixisti.' negat se alia ratione facturum;
quod promisisset, non plus sua referre quam si, cum
auctionem venderet, domini iussu quippiam promisisset.
[sect. 20]
destitutione illa perculsus Quinctius a Scapulis paucos dies
aufert, in Galliam mittit ut ea quae proscripserat venirent,
deteriore tempore absens auctionatur, Scapulis difficiliore
condicione dissolvit. tum appellat ultro Naevium ut,
quoniam suspicaretur aliqua de re fore controversiam,
videret ut quam primum et quam minima cum molestia
tota res transigeretur.
[sect. 21] dat iste amicum M.
Trebellium, nos
communem necessarium, qui istius domi erat eductus et
quo utebatur iste plurimum, propinquum nostrum, sex.
Alfenum. res convenire nullo modo poterat, propterea
quod hic mediocrem iacturam facere cupiebat, iste mediocri
praeda contentus non erat.
[sect. 22] itaque ex eo tempore res esse
in vadimonium coepit. Cum vadimonia saepe dilata essent
et cum aliquantum temporis in ea re esset consumptum
neque quicquam profectum esset, venit ad vadimonium
Naevius.
Ch. 6 obsecro, C. Aquili vosque qui adestis in consilio, ut
diligenter attendatis, ut singulare genus fraudis et novam
rationem insidiarum cognoscere possitis.
[sect. 23] ait se auctionatum
esse in Gallia; quod sibi videretur se vendidisse; curasse
ne quid sibi societas deberet; se iam neque vadari amplius
neque vadimonium promittere; si quid agere secum velit
Quinctius, non recusare. hic cum rem Gallicanam cuperet
revisere, hominem in praesentia non vadatur; ita sine
vadimonio disceditur. deinde Romae dies xxx fere Quinctius
commoratur; cum ceteris quae habebat vadimonia differt
ut expeditus in Galliam proficisci posset; proficiscitur.
Roma egreditur ante diem ii Kalend.
[sect. 24] Februarias Quinctius
Scipione et Norbano coss. quaeso ut eum diem memoriae
mandetis. L. Albius sex. filius Quirina, vir bonus et cum
primis honestus, una profectus est. Cum venissent ad Vada
Volaterrana quae nominantur, vident perfamiliarem Naevi,
qui ex Gallia pueros venalis isti adducebat, L. Publicium;
qui, ut Romam venit, narrat Naevio quo in loco viderit
Quinctium.
[sect. 25] quod ubi ex Publicio audivit, pueros circum
amicos dimittit, ipse suos necessarios ab atriis Liciniis et
a faucibus macelli corrogat ut ad tabulam Sextiam sibi
adsint hora secunda postridie. veniunt frequentes.
testificatur iste P. Quinctium non stetisse et stetisse se;
tabulae maxime signis hominum nobilium consignantur,
disceditur. postulat a Burrieno praetore Naevius ut ex
edicto bona possidere liceat; iussit bona proscribi eius
quicum familiaritas fuerat, societas erat, adfinitas liberis
istius vivis divelli nullo modo poterat.
[sect. 26] qua ex re intellegi
facile potuit nullum esse officium tam sanctum atque
sollemne quod non avaritia comminuere ac violare soleat.
etenim si veritate amicitia, fide societas, pietate propinquitas
colitur, necesse est iste qui amicum, socium, adfinem fama
ac fortunis spoliare conatus est vanum se et perfidiosum et
impium esse fateatur.
[sect. 27] libellos Sex. Alfenus, procurator
P. Quincti, familiaris et propinquus Sex. Naevi, deicit,
servolum unum quem iste prenderat abducit, denuntiat sese
procuratorem esse, istum aequum esse famae fortunisque
P. Quincti consulere et adventum eius exspectare; quod si
facere nolit atque imbiberit eius modi rationibus illum ad
suas condiciones perducere, sese nihil precari et, si quid agere
velit, iudicio defendere.
[sect. 28] haec dum Romae geruntur,
Quinctius interea contra ius, consuetudinem, edicta praetorum de
saltu agroque communi a servis communibus vi detruditur.
Ch. 7
existima, C. Aquili, modo et ratione omnia Romae
Naevium fecisse, si hoc quod per litteras istius in Gallia gestum
est recte atque ordine factum videtur. expulsus atque
eiectus e praedio Quinctius accepta insigni iniuria confugit
ad C. Flaccum imperatorem, qui tunc erat in provincia,
quem, ut ipsius dignitas poscit, honoris gratia nomino. is
eam rem quam vehementer vindicandam putarit ex decretis
eius poteritis cognoscere.
[sect. 29] Alfenus interea Romae cum isto
gladiatore vetulo cotidie pugnabat; utebatur populo sane
suo, propterea quod iste caput petere non desinebat. iste
postulabat ut procurator iudicatum solvi satis daret; negat
Alfenus aequum esse procuratorem satis dare, quod reus satis
dare non deberet, si ipse adesset. appellantur tribuni; a
quibus cum esset certum auxilium petitum, ita tum
disceditur ut Idibus Septembribus P. Quinctium sisti sex.
Alfenus promitteret.
Ch. 8
[sect. 30] venit Romam Quinctius, vadimonium sistit.
iste, homo
acerrimus, bonorum possessor, expulsor, ereptor, annum et
sex mensis nihil petit, quiescit, condicionibus hunc quoad
potest producit, a Cn. Dolabella denique praetore postulat
ut sibi Quinctius iudicatum solvi satis det ex formula:
quod ab eo petat quoivs ex edicto praetoris bona dies
xxx possessa sint. non recusabat Quinctius quin ita satis
dare iuberetur, si bona possessa essent ex edicto. decernit
quam aequum, nihil dico, unum hoc dico, novum; et hoc
ipsum tacuisse mallem, quoniam utrumque quivis intellegere
potuitsed iubet P. Quinctium sponsionem cum Sex. Naevio
facere: si bona sua ex edicto P. Burrieni praetoris dies
xxx possessa non essent. recusabant qui aderant tum
Quinctio, demonstrabant de re iudicium fieri oportere ut aut
uterque inter se aut neuter satis daret; non necesse esse
famam alterius in iudicium venire.
[sect. 31] clamabat porro ipse
Quinctius sese idcirco nolle satis dare ne videretur iudicasse
bona sua ex edicto possessa esse; sponsionem porro si
istius modi faceret, se, id quod nunc evenit, de capite suo
priore loco causam esse dicturum. Dolabellaquem ad
modum solent homines nobiles; seu recte seu perperam
facere coeperunt, ita in utroque excellunt ut nemo nostro
loco natus adsequi possitiniuriam facere fortissime
perseverat; aut satis dare aut sponsionem iubet facere, et interea
recusantis nostros advocatos acerrime submoveri.
Ch. 9 [sect. 32]
conturbatus sane discedit Quinctius; neque mirum, cui
haec optio tam misera tamque iniqua daretur ut aut ipse se
capitis damnaret, si satis dedisset, aut causam capitis, si
sponsionem fecisset, priore loco diceret. Cum in altera re
causae nihil esset quin secus iudicaret ipse de se, quod
iudicium gravissimum est, in altera spes esset ad talem tamen
virum iudicem veniendi, unde eo plus opis auferret quo
minus attulisset gratiae, sponsionem facere maluit; fecit;
te iudicem, C. Aquili, sumpsit, ex sponso egit. in hoc summa
iudici causaque tota consistit.
[sect. 33] iudicium esse, C.
Aquili, non de re pecuniaria, sed de
fama fortunisque P. Quincti vides. Cum maiores ita
constituerint ut, qui pro capite diceret, is posteriore loco diceret,
nos inaudita criminatione accusatorum priore loco causam
dicere intellegis. Eos porro qui defendere consuerunt vides
accusare, et ea ingenia converti ad perniciem quae antea
versabantur in salute atque auxilio ferendo. illud etiam
restiterat quod hesterno die fecerunt, ut te in ius educerent,
ut nobis tempus quam diu diceremus praestitueres; quam
rem facile a praetore impetrassent, nisi tu quod esset tuum
ius et officium potestasque docuisses.
[sect. 34] neque nobis adhuc
praeter te quisquam fuit, ubi nostrum ius contra illos
obtineremus, neque illis umquam satis fuit illud obtinere quod
probari omnibus posset; ita sine iniuria potentiam levem
atque inopem esse arbitrantur.
Ch. 10 verum quoniam tibi instat Hortensius ut eas in
consilium, a me postulat ne dicendo tempus absumam,
queritur priore patrono causam defendente numquam
perorari potuisse, non patiar istam manere suspicionem
nos rem iudicari nolle; neque illud mihi adrogabo, me
posse causam commodius demonstrare quam antea
demonstrata sit, neque tamen tam multa verba faciam, propterea
quod et ab illo qui tum dixit iam informata causa est
et a me, qui neque excogitare neque pronuntiare multa
possum, brevitas postulatur, quae mihimet ipsi amicissima
est;
[sect. 35] faciam quod te saepe animadverti facere, Hortensi;
totam causae meae dictionem certas in partis dividam.
tu id semper facis, quia semper potes, ego in hac causa
faciam, propterea quod in hac videor posse facere; quod
tibi natura dat ut semper possis, id mihi causa concedit ut
hodie possim. certos mihi finis terminosque constituam,
extra quos egredi non possim, si maxime velim, ut et mihi
sit propositum de quo dicam, et Hortensius habeat exposita
ad quae respondeat, et tu, C. Aquili, iam ante animo
prospicere possis quibus de rebus auditurus sis.
[sect. 36] negamus te bona P. Quincti, sex.
Naevi, possedisse
ex edicto praetoris. in eo sponsio facta est. ostendam
primum causam non fuisse cur a praetore postulares ut
bona P. Quincti possideres, deinde ex edicto te possidere
non potuisse, postremo non possedisse. quaeso, C. Aquili
vosque qui estis in consilio, ut quid pollicitus sim
diligenter memoriae mandetis; etenim rem facilius totam
accipietis, si haec memineritis, et me facile vestra
existimatione revocabitis, si extra hos cancellos egredi conabor quos
mihi ipse circumdedi. nego fuisse causam cur postularet,
nego ex edicto possidere potuisse, nego possedisse. haec
tria cum docuero, peroraro.
Ch. 11 [sect. 37] non fuit causa cur postularet.
qui hoc intellegi potest?
quia Sex. Naevio neque ex societatis ratione neque
privatim quicquam debuit Quinctius. quis huic rei testis
est? idem qui acerrimus adversarius; in hanc rem te, te
inquam, testem, Naevi, citabo. annum et eo diutius post
mortem C. Quincti fuit in Gallia tecum simul Quinctius.
doce te petisse ab eo istam nescio quam innumerabilem
pecuniam, doce aliquando mentionem fecisse, dixisse
deberi; debuisse concedam.
[sect. 38] moritur C.
Quinctius qui
tibi, ut ais, certis nominibus grandem pecuniam debuit.
Heres eius P. Quinctius in Galliam ad te ipsum venit in
agrum communem, eo denique ubi non modo res erat sed
ratio quoque omnis et omnes litterae. quis tam dissolutus
in re familiari fuisset, quis tam neglegens, quis tam tui,
Sexte, dissimilis qui, cum res ab eo quicum contraxisset
recessisset et ad heredem pervenisset, non heredem, cum
primum vidisset, certiorem faceret, appellaret, rationem
adferret, si quid in controversiam veniret, aut intra parietes
aut summo iure experiretur? itane est? quod viri optimi
faciunt, si qui suos propinquos ac necessarios caros et
honestos esse atque haberi volunt, id Sex. Naevius non
faceret, qui usque eo fervet ferturque avaritia ut de suis
commodis aliquam partem velit committere ne quam
partem huic propinquo suo ullius ornamenti relinquat?
[sect. 39] et is pecuniam, si qua deberetur, non peteret qui, quia,
quod debitum numquam est, id datum non est, non
pecuniam modo verum etiam hominis propinqui sanguinem
vitamque eripere conatur? huic tum molestus esse
videlicet noluisti quem nunc respirare libere non sinis; quem
nunc interficere nefarie cupis, eum tum pudenter appellare
nolebas. ita credo; hominem propinquum, tui
observantem, virum bonum, pudentem, maiorem natu nolebas
aut non audebas appellare; saepe, ut fit, cum ipse te
confirmasses, cum statuisses mentionem de pecunia facere,
cum paratus meditatusque venisses, homo timidus virginali
verecundia subito ipse te retinebas; excidebat repente
oratio; cum cuperes appellare, non audebas, ne invitus
audiret. id erat profecto.
Ch. 12 [sect. 40] credamus hoc, sex.
Naevium,
cuius caput oppugnet, eius auribus pepercisse. si debuisset,
Sexte, petisses, et petisses statim; si non statim, paulo
quidem post; si non paulo, at aliquanto; sex quidem illis
mensibus profecto; anno vertente sine controversia. anno
et sex mensibus vero, cum tibi cotidie potestas hominis
fuisset admonendi, verbum nullum facis; biennio iam
confecto fere appellas. quis tam perditus ac profusus
nepos non adesa iam sed abundanti etiam pecunia sic
dissolutus fuisset ut fuit Sex. Naevius? Cum hominem
nomino, satis mihi videor dicere.
[sect. 41] debuit tibi C.
Quinctius,
numquam petisti; mortuus est ille, res ad heredem venit;
cum eum cotidie videres, post biennium denique appellas.
dubitabitur utrum sit probabilius, Sex. Naevium statim
si quid deberetur petiturum fuisse, an ne appellaturum
quidem biennio? appellandi tempus non erat? at tecum
plus annum vixit. in Gallia agi non potuit? at et in
provincia ius dicebatur et Romae iudicia fiebant. restat
ut aut summa neglegentia tibi obstiterit aut unica liberalitas.
si neglegentiam dices, mirabimur, si bonitatem, ridebimus;
neque praeterea quid possis dicere invenio. satis est
argumenti nihil esse debitum Naevio, quod tam diu nihil
petivit.
Ch. 13 [sect. 42] quid si hoc ipsum quod nunc facit ostendo testimonio
esse nihil deberi? quid enim nunc agit Sex. Naevius?
qua de re controversia est? quod est hoc iudicium in quo
iam biennium versamur? quid negoti geritur in quo ille tot
et talis viros defatigat? pecuniam petit. nunc denique?
verum tamen petat; audiamus.
[sect. 43] de rationibus et
controversiis societatis volt diiudicari. sero, verum aliquando
tamen; concedamus. 'non,' inquit, 'id ago, C. Aquili,
neque in eo nunc laboro. pecunia mea tot annos utitur
P. Quinctius. Vtatur sane; non peto.' quid igitur
pugnas? an, quod saepe multis in locis dixisti, ne in
civitate sit, ne locum suum quem adhuc honestissime
defendit obtineat, ne numeretur inter vivos, ut decernat
de vita et ornamentis suis omnibus, apud iudicem causam
priore loco dicat et, eam cum orarit, tum denique vocem
accusatoris audiat? quid? hoc quo pertinet? ut ocius
ad tuum pervenias? at si id velles, iam pridem actum
esse poterat. Vt honestiore iudicio conflictere?
[sect. 44] at sine
summo scelere P. Quinctium, propinquum tuum, iugulare
non potes. Vt facilius iudicium sit? at neque C. Aquilius
de capite alterius libenter iudicat et Q. Hortensius contra
caput non didicit dicere. quid a nobis autem, C. Aquili,
refertur? pecuniam petit; negamus deberi. iudicium
fiat statim; non recusamus. num quid praeterea? si
veretur ut res iudicio facto parata sit, iudicatum solvi satis
accipiat; quibus a me verbis satis acceperit, isdem ipse,
quod peto, satis det. actum iam potest esse, C. Aquili;
iam tu potes liberatus discedere molestia prope dicam
non minore quam Quinctius.
[sect. 45] quid agimus, Hortensi? quid de hac condicione dicimus?
possumus aliquando depositis armis sine periculo
fortunarum de re pecuniaria disceptare? possumus ita rem nostram
persequi ut hominis propinqui caput incolume esse
patiamur? possumus petitoris personam capere, accusatoris
deponere? 'immo,' inquit, 'abs te satis accipiam; ego
autem tibi satis non dabo.'
Ch. 14 quis tandem nobis ista iura
tam aequa discribit? quis hoc statuit, quod aequum sit in
Quinctium, id iniquum esse in Naevium? 'Quincti bona,'
inquit, 'ex edicto praetoris possessa sunt.' ergo, id ut
confitear, postulas ut, quod numquam factum esse iudicio
defendimus, id, proinde quasi factum sit, nostro iudicio
confirmemus?
[sect. 46] inveniri ratio, C.
Aquili, non potest ut ad
suum quisque quam primum sine cuiusquam dedecore,
infamia pernicieque perveniat? profecto, si quid
deberetur, peteret; non omnia iudicia fieri mallet quam unum
illud unde haec omnia iudicia nascuntur. qui inter tot
annos ne appellarit quidem Quinctium, cum potestas esset
agendi cotidie, qui, quo tempore primum agere coepit, in
vadimoniis differendis tempus omne consumpserit, qui
postea vadimonium quoque missum fecerit, hunc per
insidias vi de agro communi deiecerit, qui, cum de re
agendi nullo recusante potestas fuisset, sponsionem de
probro facere maluerit, qui, cum revocetur ad id iudicium
unde haec nata sunt omnia, condicionem aequissimam
repudiet, fateatur se non pecuniam sed vitam et sanguinem
petere, is non hoc palam dicit: 'mihi si quid deberetur,
peterem atque adeo iam pridem abstulissem;
[sect. 47] nihil hoc tanto
negotio, nihil tam invidioso iudicio, nihil tam copiosa
advocatione uterer, si petendum esset; extorquendum est invito
atque ingratis; quod non debet, eripiendum atque
exprimendum est; de fortunis omnibus P. Quinctius deturbandus est;
potentes, diserti, nobiles omnes advocandi sunt; adhibenda
vis est veritati, minae iactentur, pericula intendantur,
formidines opponantur, ut his rebus aliquando victus et perterritus
ipse se dedat?' quae me hercule omnia, cum qui contra
pugnent video, et cum illum consessum considero, adesse
atque impendere videntur neque vitari ullo modo posse;
cum autem ad te, C. Aquili, oculos animumque rettuli, quo
maiore conatu studioque aguntur, eo leviora infirmioraque
existimo. nihil igitur debuit, ut tu ipse praedicas.
[sect. 48] quid si debuisset? continuone causa fuisset cur a
praetore postulares ut bona possideres? non opinor id quidem
neque ius esse neque cuiquam expedire. quid igitur
demonstrat? vadimonium sibi ait esse desertum.
Ch. 15 ante
quam doceo id factum non esse, libet mihi, C. Aquili, ex
offici ratione atque ex omnium consuetudine rem ipsam et
factum simul Sex. Naevi considerare. ad vadimonium non
venerat, ut ais, is quicum tibi adfinitas, societas, omnes
denique causae et necessitudines veteres intercedebant.
ilicone ad praetorem ire convenit? continuone verum fuit
postulare ut ex edicto bona possidere liceret? ad haec
extrema et inimicissima iura tam cupide decurrebas ut tibi
nihil in posterum quod gravius atque crudelius facere posses
reservares?
[sect. 49] nam quid homini potest turpius, quid viro
miserius aut acerbius usu venire? quod tantum evenire
dedecus, quae tanta calamitas inveniri potest? pecuniam
si cuipiam fortuna ademit aut si alicuius eripuit iniuria,
tamen, dum existimatio est integra, facile consolatur honestas
egestatem. at non nemo aut ignominia adfectus aut iudicio
turpi convictus bonis quidem suis utitur, alterius opes, id
quod miserrimum est, non exspectat, hoc tamen in miseriis
adiumento et solacio sublevatur. cuius vero bona
venierunt, cuius non modo illae amplissimae fortunae sed etiam
victus vestitusque necessarius sub praeconem cum dedecore
subiectus est, is non modo ex numero vivorum exturbatur,
sed, si fieri potest, infra etiam mortuos amandatur. etenim
mors honesta saepe vitam quoque turpem exornat, vita ita
turpis ne morti quidem honestae locum relinquit.
[sect. 50] ergo
hercule, cuius bona ex edicto possidentur, huius omnis fama
et existimatio cum bonis simul possidetur; de quo libelli
in celeberrimis locis proponuntur, huic ne perire quidem
tacite obscureque conceditur; cui magistri fiunt et domini
constituuntur, qui qua lege et qua condicione pereat
pronuntient, de quo homine praeconis vox praedicat et
pretium conficit, huic acerbissimum vivo videntique funus
indicitur, si funus id habendum est quo non amici
conveniunt ad exsequias cohonestandas, sed bonorum emptores
ut carnifices ad reliquias vitae lacerandas et distrahendas.
Ch. 16 [sect. 51] itaque maiores nostri raro id accidere voluerunt,
praetores ut considerate fieret comparaverunt. viri boni cum
palam fraudantur, cum experiendi potestas non est, timide
tamen et pedetemptim istuc descendunt vi ac necessitate
coacti, inviti, multis vadimoniis desertis, saepe inlusi ac
destituti; considerant enim quid et quantum sit alterius
bona proscribere. iugulare civem ne iure quidem quisquam
bonus volt, mavolt commemorari se cum posset perdere
pepercisse, quam cum parcere potuerit perdidisse. haec
in homines alienissimos, denique in inimicissimos viri boni
faciunt et hominum existimationis et communis humanitatis
causa, ut, cum ipsi nihil alteri scientes incommodarint, nihil
ipsis iure incommodi cadere possit.
[sect. 52] ad vadimonium non venit. quis? propinquus.
si res
ista gravissima sua sponte videretur, tamen eius atrocitas
necessitudinis nomine levaretur. ad vadimonium non venit.
quis? socius. etiam gravius aliquid ei deberes
concedere, quicum te aut voluntas congregasset aut fortuna
coniunxisset. ad vadimonium non venit. quis? is, qui
tibi praesto semper fuit. ergo in eum qui semel hoc
commisit, ut tibi praesto non esset, omnia tela coniecisti quae
parata sunt in eos qui permulta male agendi causa
fraudandique fecerunt?
[sect. 53] si dupondius tuus ageretur, sex.
Naevi,
si in parvola re captionis aliquid vererere, non statim ad
C. Aquilium aut ad eorum aliquem, qui consuluntur,
cucurrisses? cum ius amicitiae, societatis, adfinitatis ageretur,
cum offici rationem atque existimationis duci conveniret,
eo tempore tu non modo non ad C. Aquilium aut L.
Lucilium rettulisti, sed ne ipse quidem te consuluisti, ne
hoc quidem tecum locutus es: 'Horae duae fuerunt;
Quinctius ad vadimonium non venit. quid ago?' si
me hercule haec tecum duo verba fecisses: 'quid ago?'
respirasset cupiditas atque avaritia, paulum aliquid loci
rationi et consilio dedisses, tu te conlegisses, non in eam
turpitudinem venisses ut hoc tibi esset apud talis viros
confitendum, qua tibi vadimonium non sit obitum, eadem te
hora consilium cepisse hominis propinqui fortunas funditus
evertere.
Ch. 17 [sect. 54] ego pro te nunc hos consulo post tempus et in aliena re,
quoniam tu in tua re, cum tempus erat, consulere oblitus
es; quaero abs te, C. Aquili, L. Lucili, P. Quinctili,
M. Marcelle: vadimonium mihi non obiit quidam socius
et adfinis meus quicum mihi necessitudo vetus, controversia
de re pecuniaria recens intercedit; postulone a praetore ut
eius bona mihi possidere liceat, an, cum Romae domus eius,
uxor, liberi sint, domum potius denuntiem? quid est
quod hac tandem de re vobis possit videri? profecto, si
recte vestram bonitatem atque prudentiam cognovi, non
multum me fallit, si consulamini, quid sitis responsuri:
primum exspectare, deinde, si latitare ac diutius ludificare
videatur, amicos convenire, quaerere quis procurator sit,
domum denuntiare. dici vix potest quam multa sint quae
respondeatis ante fieri oportere quam ad hanc rationem
extremam necessario devenire.
[sect. 55] quid ad haec Naevius?
ridet scilicet nostram amentiam, qui in vita sua rationem
summi offici desideremus et instituta virorum bonorum
requiramus. 'quid mihi,' inquit, 'cum ista summa
sanctimonia ac diligentia? viderint,' inquit, 'ista officia viri boni,
de me autem ita considerent: non quid habeam sed quibus
rebus invenerim quaerant, et quem ad modum natus et quo
pacto educatus sim. memini; vetus est, "de scurra multo
facilius divitem quam patrem familias fieri posse."'
[sect. 56] haec
ille, si verbis non audet, re quidem vera palam loquitur.
etenim si volt virorum bonorum instituto vivere, multa
oportet discat ac dediscat, quorum illi aetati utrumque
difficile est.
Ch. 18 'non dubitavi,' inquit, 'cum vadimonium desertum
esset, bona proscribere.' improbe; verum, quoniam tu id
tibi adrogas et concedi postulas, concedamus. quid si
numquam deseruit, si ista causa abs te tota per summam
fraudem et malitiam ficta est, si vadimonium omnino tibi
cum P. Quinctio nullum fuit? quo te nomine appellemus?
improbum? at etiam si desertum vadimonium esset,
tamen in ista postulatione et proscriptione bonorum
improbissimus reperiebare. malitiosum? non negas.
fraudulentum? iam id quidem adrogas tibi et praeclarum putas.
audacem, cupidum, perfidiosum? volgaria et obsoleta
sunt; res autem nova atque inaudita.
[sect. 57] quid ergo est?
vereor me hercule ne aut gravioribus utar verbis quam
natura fert, aut levioribus quam causa postulat. ais esse
vadimonium desertum. quaesivit a te, statim ut Romam
rediit, Quinctius quo die vadimonium istuc factum esse
diceres. respondisti statim: Nonis Febr. discedens in
memoriam redit Quinctius quo die Roma in Galliam
profectus sit; ad ephemeridem revertitur; invenitur dies
profectionis pridie Kal. Febr. Nonis Febr. si Romae fuit, causae
nihil dicimus quin tibi vadimonium promiserit.
[sect. 58] quid? hoc
inveniri qui potest? profectus est una L. Albius, homo
cum primis honestus; dicet testimonium. prosecuti sunt
familiares et Albium et Quinctium; dicent hi quoque
testimonium. Litterae P. Quincti, testes tot, quibus omnibus
causa iustissima est cur scire potuerint, nulla cur
mentiantur, cum astipulatore tuo comparabuntur.
[sect. 59] et in hac eius modi causa P.
Quinctius laborabit et
diutius in tanto metu miser periculoque versabitur? et
vehementius eum gratia adversarii perterrebit quam fides
iudicis consolabitur? vixit enim semper inculte atque
horride; natura tristi ac recondita fuit; non ad solarium,
non in campo, non in conviviis versatus est; id egit ut
amicos observantia, rem parsimonia retineret; antiquam
offici rationem dilexit cuius splendor omnis his moribus
obsolevit. at si in causa pari discedere inferior videretur,
tamen esset non mediocriter conquerendum; nunc in causa
superiore ne ut par quidem sit postulat, inferiorem se esse
patitur, dumtaxat usque eo ne cum bonis, fama fortunisque
omnibus Sex. Naevi cupiditati crudelitatique dedatur.
Ch. 19 [sect. 60] docui quod primum pollicitus sum, C.
Aquili, causam
omnino cur postularet non fuisse, quod neque pecunia
debebatur et, si maxime deberetur, commissum nihil esset qua
re ad istam rationem perveniretur. attende nunc ex edicto
praetoris bona P. Quincti possideri nullo modo potuisse.
recita edictum. qui fraudationis causa latitarit.
non est is Quinctius; nisi si latitant qui ad negotium suum
relicto procuratore proficiscuntur. cui heres non exstabit.
ne is quidem. qui exsili causa solum verterit. * * * *
quo tempore existimas oportuisse, Naevi, absentem
Quinctium defendi aut quo modo? tum cum postulabas ut bona
possideres? nemo adfuit; neque enim quisquam divinare
poterat te postulaturum, neque quemquam attinebat id
recusare quod praetor non fieri, sed ex edicto suo fieri iubebat.
[sect. 61] qui locus igitur absentis defendendi procuratori primus
datus est? Cum proscribebas. ergo adfuit, non passus
est, libellos deiecit Sex. Alfenus; qui primus erat offici
gradus, servatus est a procuratore summa cum diligentia.
videamus quae deinde sint consecuta. hominem P.
Quincti deprehendis in publico, conaris abducere; non
patitur Alfenus, vi tibi adimit, curat ut domum reducatur
ad Quinctium. hic quoque summe constat procuratoris
diligentis officium. debere tibi dicis Quinctium, procurator
negat; vadari vis, promittit; in ius vocas, sequitur; iudicium
postulas, non recusat. quid aliud sit absentem defendi ego
non intellego. at quis erat procurator?
[sect. 62] credo aliquem
electum hominem egentem, litigiosum, improbum, qui posset
scurrae divitis cotidianum convicium sustinere. nihil minus;
eques Romanus locuples, sui negoti bene gerens, denique
is quem, quotiens Naevius in Galliam profectus est,
procuratorem Romae reliquit.
Ch. 20 et audes, Sex. Naevi, negare
absentem defensum esse Quinctium, cum eum defenderit
idem qui te solebat? et, cum is iudicium acceperit pro
Quinctio cui tu et rem et famam tuam commendare
proficiscens et concredere solebas, conaris hoc dicere, neminem
exstitisse qui Quinctium iudicio defenderet?
[sect. 63] 'postulabam,' inquit, 'ut satis daret.'
iniuria postulabas.
'ita iubebare'; recusabat Alfenus. 'ita, verum praetor
decernebat.'tribuni igitur appellabantur.'hic te,' inquit,
'teneo; non est istud iudicio pati neque iudicio defendere,
cum auxilium a tribunis petas.' hoc ego, cum attendo qua
prudentia sit Hortensius, dicturum esse eum non arbitror.
Cum autem antea dixisse audio et causam ipsam considero,
quid aliud dicere possit non reperio. fatetur enim libellos
Alfenum deiecisse, vadimonium promisisse, iudicium quin
acciperet in ea ipsa verba quae Naevius edebat non recusasse,
ita tamen, more et instituto, per eum magistratum qui
auxili causa constitutus est.
[sect. 64] aut haec facta non sint necesse
est aut C. Aquilius, talis vir, iuratus hoc ius in civitate
constituat: cuius procurator non omnia iudicia acceperit quae
quisque in verba postularit, cuius procurator a praetore
tribunos appellare ausus sit, eum non defendi, eius bona
recte possideri posse, ei misero, absenti, ignaro fortunarum
suarum omnia vitae ornamenta per summum dedecus et
ignominiam deripi convenire.
[sect. 65] quod si probari nemini
potest, illud certe probari omnibus necesse est, defensum
esse iudicio absentem Quinctium. quod cum ita sit, ex
edicto bona possessa non sunt. at enim tribuni plebis ne
audierunt quidem. fateor, si ita est, procuratorem decreto
praetoris oportuisse parere. quid? si M. Brutus
intercessurum se dixit palam, nisi quid inter ipsum Alfenum
et Naevium conveniret, videturne intercessisse appellatio
tribunorum non morae, sed auxili causa?
Ch. 21 [sect. 66] quid deinde fit?
Alfenus, ut omnes intellegere possent
iudicio defendi Quinctium, ne qua subesse posset aliena aut
ipsius officio aut huius existimatione suspicio, viros bonos
compluris advocat, testatur isto audiente se pro
communi necessitudine id primum petere ne quid atrocius
in P. Quinctium absentem sine causa facere conetur; sin
autem inimicissime atque infestissime contendere perseveret,
se paratum esse omni recta atque honesta ratione defendere
quod petat non deberi; se iudicium id quod edat accipere.
[sect. 67] eius rei condicionisque tabellas obsignaverunt viri boni
complures. res in dubium venire non potest. fit rebus
omnibus integris neque proscriptis neque possessis bonis
ut Alfenus promittat Naevio sisti Quinctium. venit ad
vadimonium Quinctius. iacet res in controversiis isto
calumniante biennium, usque dum inveniretur qua ratione
res ab usitata consuetudine recederet et in hoc singulare
iudicium causa omnis concluderetur.
[sect. 68] quod officium, C.
Aquili, commemorari procuratoris potest
quod ab Alfeno praeteritum esse videatur? quid adfertur
qua re P. Quinctius negetur absens esse defensus? an vero
id quod Hortensium, quia nuper iniecit et quia Naevius
semper id clamitat, dicturum arbitror, non fuisse Naevio
parem certationem cum Alfeno illo tempore, illis
dominantibus? quod si velim confiteri, illud, opinor, concedent,
non procuratorem P. Quincti neminem fuisse, sed gratiosum
fuisse. mihi autem ad vincendum satis est fuisse
procuratorem quicum experiretur; qualis is fuerit, si modo absentem
defendebat per ius et per magistratum, nihil ad rem arbitror
pertinere.
[sect. 69] 'erat,' inquit, 'illarum partium.'
quid ni? qui apud te
esset eductus; quem tu a puero sic instituisses ut nobili
ne gladiatori quidem faveret. si, quod tu semper summe
cupisti, idem volebat Alfenus, ea re tibi cum eo par contentio
non erat? 'Bruti,' inquit, 'erat familiaris; itaque is
intercedebat.' tu contra Burrieni qui iniuriam decernebat,
omnium denique illorum qui tum et poterant per vim et
scelus plurimum et, quod poterant, id audebant. an omnis
tu istos vincere volebas qui nunc tu ut vincas tanto opere
laborant? aude id dicere non palam, sed ipsis quos
advocasti.
[sect. 70] tametsi nolo eam rem commemorando renovare
cuius omnino rei memoriam omnem tolli funditus ac deleri
arbitror oportere; unum illud dico:
Ch. 22 si propter partium
studium potens erat Alfenus, potentissimus Naevius; si fretus
gratia postulabat aliquid iniquius Alfenus, multo iniquiora
Naevius impetrabat. neque enim inter studium vestrum
quicquam, ut opinor, interfuit; ingenio, vetustate, artificio
tu facile vicisti. Vt alia omittam, hoc satis est: Alfenus
cum eis et propter eos periit quos diligebat, tu, postquam
qui tibi erant amici non poterant vincere, ut amici tibi essent
qui vincebant effecisti.
[sect. 71] quod si tum par tibi ius cum Alfeno fuisse non putas,
quia tamen aliquem contra te advocare poterat, quia
magistratus aliqui reperiebatur apud quem Alfeni causa consisteret,
quid hoc tempore Quinctio statuendum est? cui neque
magistratus adhuc aequus inventus est neque iudicium
redditum est usitatum, non condicio, non sponsio, non
denique ulla umquam intercessit postulatio, mitto aequa,
verum ante hoc tempus ne fando quidem audita. de re
pecuniaria cupio contendere.'non licet.'at ea
controversia est.'nihil ad me attinet; causam capitis dicas
oportet.'accusa ubi ita necesse est.'non,' inquit,
'nisi tu ante novo modo priore loco dixeris.'dicendum
necessario est.'praestituentur horae ad arbitrium
nostrum, iudex ipse coercebitur.'
[sect. 72] quid tum?'tu aliquem
patronum invenies, hominem antiqui offici, qui splendorem
nostrum et gratiam neglegat; pro me pugnabit L. Philippus,
eloquentia, gravitate, honore florentissimus civitatis, dicet
Hortensius, excellens ingenio, nobilitate, existimatione,
aderunt autem homines nobilissimi ac potentissimi, ut
eorum frequentiam et consessum non modo P. Quinctius
qui de capite decernit, sed quivis qui extra periculum sit
perhorrescat.'
[sect. 73] haec est iniqua certatio, non illa qua tu
contra Alfenum equitabas; huic ne ubi consisteret quidem
contra te locum reliquisti. qua re aut doceas oportet
Alfenum negasse se procuratorem esse, non deiecisse
libellos, iudicium accipere noluisse, aut, cum haec ita facta sint,
ex edicto te bona P. Quincti non possedisse concedas.
Ch. 23 etenim si ex edicto possedisti, quaero cur bona non
venierint, cur ceteri sponsores et creditores non convenerint;
nemone fuit cui deberet Quinctius? fuerunt, et complures
fuerunt, propterea quod C. frater aliquantum aeris alieni
reliquerat. quid ergo est? homines erant ab hoc omnes
alienissimi, et eis debebatur, neque tamen quisquam
inventus est tam insignite improbus qui violare P. Quincti
existimationem absentis auderet;
[sect. 74] unus fuit, adfinis, socius,
necessarius, Sex. Naevius, qui, cum ipse ultro deberet, quasi
eximio praemio sceleris exposito cupidissime contenderet ut
per se adflictum atque eversum propinquum suum non modo
honeste partis bonis verum etiam communi luce privaret.
Vbi erant ceteri creditores? denique hoc tempore ubi sunt?
quis est qui fraudationis causa latuisse dicat, quis qui
absentem defensum neget esse Quinctium? nemo invenitur.
[sect. 75] at
contra omnes, quibuscum ratio huic aut est aut fuit, adsunt,
defendunt, fides huius multis locis cognita ne perfidia sex.
Naevi derogetur laborant. in huius modi sponsionem testis
dare oportebat ex eo numero qui haec dicerent: '
vadimonium mihi deseruit, me fraudavit, a me nominis eius quod
infitiatus esset diem petivit; ego experiri non potui, latitavit,
procuratorem nullum reliquit.' Horum nihil dicitur.
parantur testes qui hoc dicant. verum, opinor, viderimus, cum
dixerint. Vnum tamen hoc cogitent, ita se gravis esse ut,
si veritatem volent retinere, gravitatem possint obtinere; si
eam neglexerint, ita levis esse ut omnes intellegant non ad
obtinendum mendacium, sed ad verum probandum
auctoritatem adiuvare.
Ch. 24 [sect. 76] ego haec duo quaero, primum qua ratione Naevius
susceptum negotium non transegerit, hoc est cur bona quae
ex edicto possidebat non vendiderit, deinde cur ex tot
creditoribus alius ad istam rationem nemo accesserit, ut
necessario confiteare neque tam temerarium quemquam fuisse,
neque te ipsum id quod turpissime suscepisses perseverare
et transigere potuisse. quid si tu ipse, Sex. Naevi, statuisti
bona P. Quincti ex edicto possessa non esse? opinor,
tuum testimonium, quod in aliena re leve esset, id in tua,
quoniam contra te est, gravissimum debet esse. emisti
bona Sex. Alfeni L. Sulla dictatore vendente; socium tibi
in his bonis edidisti Quinctium. plura non dico. Cum
eo tu voluntariam societatem coibas qui te in hereditaria
societate fraudarat, et eum iudicio tuo comprobabas quem
spoliatum fama fortunisque omnibus arbitrabare?
[sect. 77] diffidebam me hercule, C.
Aquili, satis animo certo et
confirmato me posse in hac causa consistere. sic cogitabam,
cum contra dicturus esset Hortensius et cum me esset
attente auditurus Philippus, fore uti permultis in rebus
timore prolaberer. dicebam huic Q. Roscio, cuius soror
est cum P. Quinctio, cum a me peteret et summe
contenderet ut propinquum suum defenderem, mihi perdifficile
esse contra talis oratores non modo tantam causam perorare
sed omnino verbum facere conari. Cum cupidius instaret,
homini pro amicitia familiarius dixi mihi videri ore
durissimo esse qui praesente eo gestum agere conarentur; qui
vero cum ipso contenderent, eos, etiam si quid antea recti
aut venusti habere visi essent, id amittere; ne quid mihi
eiusdem modi accideret, cum contra talem artificem
dicturus essem, me vereri.
Ch. 25 [sect. 78] tum mihi Roscius et alia multa confirmandi mei causa
dixit, ut me hercule, si nihil diceret, tacito ipso officio et
studio, quod habebat erga propinquum suum, quemvis
commoveretetenim cum artifex eius modi sit ut solus
videatur dignus esse qui in scaena spectetur, tum vir eius
modi est ut solus dignus esse videatur qui eo non accedat
verum tamen: 'quid? si,' inquit, 'habes eius modi causam
ut hoc tibi planum sit faciendum, neminem esse qui
possit biduo aut summum triduo dcc milia passuum
ambulare, tamenne vereris ut possis hoc contra Hortensium
contendere?'
[sect. 79] 'minime,' inquam, 'sed quid id ad rem?'
'nimirum,' inquit, 'in eo causa consistit.' 'quo modo?'
docet me eius modi rem et factum simul Sex. Naevi quod,
si simul proferretur, satis esse deberet. quod abs te,
C. Aquili, et a vobis qui adestis in consilio, quaeso ut
diligenter attendatis; profecto intellegetis illinc ab initio
cupiditatem pugnasse et audaciam, hinc veritatem et
pudorem quoad potuerit restitisse. bona postulas ut ex edicto
possidere liceat. quo die? te ipsum, Naevi, volo audire;
volo inauditum facinus ipsius qui id commisit voce convinci.
dic, Naevi, diem. 'ante diem v Kalend. intercalaris.'
bene ais. quam longe est hinc in saltum vestrum
Gallicanum? Naevi, te rogo. 'dcc milia passuum.' optime.
de saltu deicitur Quinctiusquo die? possumus hoc
quoque ex te audire? quid taces? dic, inquam, diem.
pudet dicere; intellego; verum et sero et nequiquam pudet.
deicitur de saltu, C. Aquili, pridie Kalend. intercalaris;
biduo post aut, ut statim de iure aliquis cucurrerit, non toto
triduo dcc milia passuum conficiuntur.
[sect. 80] O rem
incredibilem! o cupiditatem inconsideratam! o nuntium
volucrem! administri et satellites Sex. Naevi Roma trans Alpis
in Sebagninos biduo veniunt. O hominem fortunatum qui
eius modi nuntios seu potius Pegasos habeat!
Ch. 26 hic ego, si Crassi omnes cum Antoniis exsistant, si tu,
L. Philippe, qui inter illos florebas, hanc causam voles cum
Hortensio dicere, tamen superior sim necesse est; non
enim, quem ad modum putatis, omnia sunt in eloquentia;
est quaedam tamen ita perspicua veritas ut eam infirmare
nulla res possit.
[sect. 81] an, ante quam postulasti ut bona
possideres, misisti qui curaret ut dominus de suo fundo a sua
familia vi deiceretur? Vtrumlibet elige; alterum
incredibile est, alterum nefarium, et ante hoc tempus utrumque
inauditum. dcc milia passuum vis esse decursa biduo?
dic. negas? ante igitur misisti. malo; si enim illud
diceres, improbe mentiri viderere; cum hoc confiteris, id
te admisisse concedis quod ne mendacio quidem tegere
possis. hoc consilium Aquilio et talibus viris tam cupidum,
tam audax, tam temerarium probabitur?
[sect. 82] quid haec amentia,
quid haec festinatio, quid haec immaturitas tanta significat?
non vim, non scelus, non latrocinium, non denique omnia
potius quam ius, quam officium, quam pudorem? Mittis
iniussu praetoris. quo consilio? iussurum sciebas. quid?
cum iussisset, tum mittere nonne poteras? postulaturus
eras. quando? post dies xxx. nempe si te nihil
impediret, si voluntas eadem maneret, si valeres, denique si
viveres. praetor scilicet iussisset. opinor, si vellet, si
valeret, si ius diceret, si nemo recusaret, qui ex ipsius
decreto et satis daret et iudicium accipere vellet.
[sect. 83] nam, per
deos immortalis! si Alfenus procurator P. Quincti tibi tum
satis daret et iudicium accipere vellet, denique omnia quae
postulares facere voluisset, quid ageres? revocares eum
quem in Galliam miseras? at hic quidem iam de fundo
expulsus, iam a suis dis penatibus praeceps eiectus, iam,
quod indignissimum est, suorum servorum manibus nuntio
atque imperio tuo violatus esset. corrigeres haec scilicet
tu postea. de cuiusquam vita dicere audes qui hoc
concedas necesse est, ita te caecum cupiditate et avaritia fuisse
ut, cum postea quid futurum esset ignorares, accidere
autem multa possent, spem malefici praesentis in incerto
reliqui temporis eventu conlocares? atque haec perinde
loquor, quasi ipso illo tempore, cum te praetor iussisset ex
edicto possidere, si in possessionem misisses, debueris aut
potueris P. Quinctium de possessione deturbare.
Ch. 27 [sect. 84] omnia sunt, C.
Aquili, eius modi quivis ut perspicere
possit in hac causa improbitatem et gratiam cum inopia et
veritate contendere. praetor te quem ad modum possidere
iussit? opinor, ex edicto. sponsio quae in verba facta
est? si ex edicto praetoris bona P. Quincti possessa
non sunt. Redeamus ad edictum. id quidem quem ad
modum iubet possidere? numquid est causae, C. Aquili,
quin, si longe aliter possedit quam praetor edixit, iste ex
edicto non possederit, ego sponsione vicerim? nihil,
opinor. cognoscamus edictum. qui ex edicto meo in
possessionem venerint. de te loquitur, Naevi, quem ad
modum tu putas; ais enim te ex edicto venisse; tibi quid
facias definit, te instituit, tibi praecepta dat. eos ita
videtvr in possessione esse oportere. quo modo?
quod ibidem recte custodire poterunt, id ibidem
custodiant; quod non poterunt, id auferre et abducere
licebit. quid tum? dominum, inquit, invitum
detrudere non placet. Eum ipsum qui fraudandi causa latitet,
eum ipsum quem iudicio nemo defenderit, eum ipsum qui
cum omnibus creditoribus suis male agat, invitum de
praedio detrudi vetat.
[sect. 85] proficiscenti tibi in possessionem
praetor ipse, Sex. Naevi, palam dicit: 'ita possideto ut
tecum simul possideat Quinctius, ita possideto ut Quinctio
vis ne adferatur.' quid? tu id quem ad modum observas?
Mitto illud dicere, eum qui non latitaret, cui Romae domus,
uxor, liberi, procurator esset, eum qui tibi vadimonium non
deseruisset; haec omnia mitto; illud dico, dominum
expulsum esse de praedio, domino a familia sua manus
adlatas esse ante suos Lares familiaris; hoc dico . . .
ZZZ
>si qui unum aliquem fundum quavis
ratione possideat, ipsum autem dominum patiatur cetera
praedia tenere, is, ut opinor, praedium non bona
videatur alterius possidere. . . .
quid est possidere? nimirum in possessione esse
earum rerum quae possunt eo tempore possideri. . . .
Cum domus
erat Romae, servi, in ipsa Gallia privata P. Quincti
praedia, quae numquam ausus es possidere; . . .
quod si bona P. Quincti possideres, possidere omnia eo
iure deberes. (Iul. Severian. 16)
Ch. 28 . . .
Naevium ne appellasse quidem Quinctium, cum
simul esset et experiri posset cotidie; deinde quod omnia
iudicia difficillima cum summa sua invidia maximoque
periculo P. Quincti fieri mallet quam illud pecuniarium
iudicium quod uno die transigi posset; ex quo uno haec
omnia nata et profecta esse concedit. quo in loco
condicionem tuli, si vellet pecuniam petere, P. Quinctium
iudicatum solvi satis daturum, dum ipse, si quid peteret,
pari condicione uteretur.
[sect. 86] ostendi quam multa ante fieri convenerit quam hominis
propinqui bona possideri postularentur, praesertim cum
Romae domus eius, uxor, liberi essent et procurator aeque
utriusque necessarius. docui, cum desertum esse dicat
vadimonium, omnino vadimonium nullum fuisse; quo die
hunc sibi promisisse dicat, eo die ne Romae quidem eum
fuisse; id testibus me pollicitus sum planum facturum qui
et scire deberent et causam cur mentirentur non haberent.
ex edicto autem non potuisse bona possideri demonstravi,
quod neque fraudandi causa latitasset neque exsili causa
solum vertisse diceretur.
[sect. 87] reliquum est ut eum nemo
iudicio defenderit. quod contra copiosissime defensum
esse contendi non ab homine alieno neque ab aliquo
calumniatore atque improbo, sed ab equite Romano,
propinquo ac necessario suo, quem ipse Sex. Naevius
procuratorem relinquere antea consuesset; neque eum, si tribunos
appellarit, idcirco minus iudicio pati paratum fuisse, neque
potentia procuratoris Naevio ius ereptum; contra istum
potentia sua tum tantum modo superiorem fuisse, nunc
nobis vix respirandi potestatem dare.
Ch. 29 [sect. 88] quaesivi quae causa
fuisset cur bona non venissent, cum ex edicto possiderentur.
deinde illud quoque requisivi qua ratione ex tot creditoribus
nemo neque tum idem fecerit neque nunc contra dicat,
omnesque pro P. Quinctio pugnent, praesertim cum in tali
iudicio testimonia creditorum existimentur ad rem maxime
pertinere. postea sum usus adversarii testimonio, qui sibi
eum nuper edidit socium quem, quo modo nunc intendit, ne
in vivorum quidem numero tum demonstrat fuisse. tum
illam incredibilem celeritatem seu potius audaciam protuli;
confirmavi necesse esse aut biduo dcc milia passuum esse
decursa aut Sex. Naevium diebus compluribus ante in
possessionem misisse quam postularet uti ei liceret bona possidere.
[sect. 89] postea recitavi edictum quod aperte dominum de praedio
detrudi vetaret; in quo constitit Naevium ex edicto non
possedisse, cum confiteretur ex praedio vi detrusum esse
Quinctium. omnino autem bona possessa non esse
constitui, quod bonorum possessio spectetur non in aliqua
parte, sed in universis quae teneri et possideri possint.
dixi domum Romae fuisse quo iste ne aspirarit quidem,
servos compluris, ex quibus iste possederit neminem, ne
attigerit quidem; unum fuisse quem attingere conatus sit;
prohibitum quievisse.
[sect. 90] in ipsa Gallia cognostis in praedia
privata Quincti Sex. Naevium non venisse; denique ex
hoc ipso saltu quem per vim expulso socio possedit servos
privatos Quincti non omnis eiectos esse. ex quo et ex
ceteris dictis, factis cogitatisque Sex. Naevi quivis potest
intellegere istum nihil aliud egisse neque nunc agere nisi uti
per vim, per iniuriam, per iniquitatem iudici totum agrum,
qui communis est, suum facere possit.
Ch. 30 [sect. 91] nunc causa perorata res ipsa et periculi magnitudo,
C. Aquili, cogere videtur, ut te atque eos qui tibi in
consilio sunt obsecret obtesteturque P. Quinctius per senectutem
ac solitudinem suam nihil aliud nisi ut vestrae naturae
bonitatique obsequamini, ut, cum veritas cum hoc faciat, plus
huius inopia possit ad misericordiam quam illius opes ad
crudelitatem.
[sect. 92] quo die ad te iudicem venimus, eodem die
illorum minas quas ante horrebamus neglegere coepimus.
si causa cum causa contenderet, nos nostram perfacile cuivis
probaturos statuebamus; quod vitae ratio cum ratione vitae
decerneret, idcirco nobis etiam magis te iudice opus esse
arbitrati sumus. ea res nunc enim in discrimine versatur,
utrum possitne se contra luxuriem ac licentiam rusticana
illa atque inculta parsimonia defendere an deformata atque
ornamentis omnibus spoliata nuda cupiditati petulantiaeque
addicatur.
[sect. 93] non comparat se tecum gratia P.
Quinctius,
Sex. Naevi, non opibus, non facultate contendit; omnis
tuas artis quibus tu magnus es tibi concedit; fatetur se
non belle dicere, non ad voluntatem loqui posse, non ab
adflicta amicitia transfugere atque ad florentem aliam
devolare, non profusis sumptibus vivere, non ornare magnifice
splendideque convivium, non habere domum clausam pudori
et sanctimoniae, patentem atque adeo expositam cupiditati
et voluptatibus; contra sibi ait officium, fidem, diligentiam,
vitam omnino semper horridam atque aridam cordi fuisse.
ista superiora esse ac plurimum posse his moribus sentit.
quid ergo est?
[sect. 94] non usque eo tamen ut in capite
fortunisque hominum honestissimorum dominentur ei qui
relicta virorum bonorum disciplina et quaestum et
sumptum Galloni sequi maluerunt atque etiam, quod in illo non
fuit, cum audacia perfidiaque vixerunt. si licet vivere eum
quem Sex. Naevius non volt, si est homini honesto locus in
civitate invito Naevio, si fas est respirare P. Quinctium contra
nutum dicionemque Naevi, si, quae pudore ornamenta sibi
peperit, ea potest contra petulantiam me defendente
obtinere, spes est etiam hunc miserum atque infelicem aliquando
tandem posse consistere. sin et poterit Naevius id quod
libet, et ei libebit id quod non licet, quid agendum est?
qui deus appellandus est? cuius hominis fides imploranda
est? qui denique questus, qui luctus, qui maeror dignus
inveniri in calamitate tanta potest?
Ch. 31 [sect. 95] miserum est exturbari fortunis omnibus, miserius est
iniuria; acerbum est ab aliquo circumveniri, acerbius a
propinquo; calamitosum est bonis everti, calamitosius cum
dedecore; funestum est a forti atque honesto viro iugulari,
funestius ab eo cuius vox in praeconio quaestu prostitit;
indignum est a pari vinci aut superiore, indignius ab
inferiore atque humiliore; luctuosum est tradi alteri cum
bonis, luctuosius inimico; horribile est causam capitis
dicere, horribilius priore loco dicere.
[sect. 96] omnia circumspexit
Quinctius, omnia periclitatus est, C. Aquili; non praetorem
modo a quo ius impetraret invenire non potuit, atque adeo
ne unde arbitratu quidem suo postularet, sed ne amicos
quidem Sex. Naevi, quorum saepe et diu ad pedes iacuit
stratus obsecrans per deos immortalis, ut aut secum iure
contenderent aut iniuriam sine ignominia sibi imponerent.
[sect. 97] denique ipsius inimici voltum superbissimum subiit, ipsius
Sex. Naevi lacrimans manum prehendit in propinquorum
bonis proscribendis exercitatam, obsecravit per fratris sui
mortui cinerem, per nomen propinquitatis, per ipsius
coniugem et liberos, quibus propior P. Quinctio nemo est, ut
aliquando misericordiam caperet, aliquam, si non
propinquitatis, at aetatis suae, si non hominis, at humanitatis
rationem haberet, ut secum aliquid integra sua fama qualibet,
dum modo tolerabili, condicione transigeret.
[sect. 98] ab ipso
repudiatus, ab amicis eius non sublevatus, ab omni magistratu
agitatus atque perterritus, quem praeter te appellet habet
neminem; tibi se, tibi suas omnis opes fortunasque
commendat, tibi committit existimationem ac spem reliquae
vitae. multis vexatus contumeliis, plurimis iactatus iniuriis
non turpis ad te sed miser confugit; e fundo ornatissimo
eiectus, ignominiis omnibus appetitus, cum illum in
paternis bonis dominari videret, ipse filiae nubili dotem
conficere non posset, nihil alienum tamen vita superiore
commisit.
[sect. 99] itaque hoc te obsecrat, C.
Aquili, ut, quam existimationem,
quam honestatem in iudicium tuum prope acta iam aetate
decursaque attulit, eam liceat ei secum ex hoc loco efferre,
ne is de cuius officio nemo umquam dubitavit lx
denique anno dedecore, macula turpissimaque ignominia
notetur, ne ornamentis eius omnibus Sex. Naevius pro
spoliis abutatur, ne per te fiat quo minus, quae existimatio
P. Quinctium usque ad senectutem produxit, eadem usque
ad rogum prosequatur.
Ch. 1 [sect. 1] . . . . malitiam naturae crederetur. is scilicet vir optimus
et singulari fide praeditus in suo iudicio suis tabulis
testibus uti conatur. solent fere dicere qui per tabulas
hominis honesti pecuniam expensam tulerunt: 'egone
talem virum corrumpere potui, ut mea causa falsum in
codicem referret?' exspecto quam mox Chaerea hac
oratione utatur: 'egone hanc manum plenam perfidiae et
hos digitos meos impellere potui ut falsum perscriberent
nomen?' quod si ille suas proferet tabulas, proferet suas
quoque Roscius. erit in illius tabulis hoc nomen, at <in>
huius non erit.
[sect. 2] cur potius illius quam huius credetur?
scripsisset ille, si non iussu huius expensum tulisset?
non scripsisset hic quod sibi expensum ferre iussisset?
nam quem ad modum turpe est scribere quod non
debeatur, sic improbum est non referre quod debeas.
aeque enim tabulae condemnantur eius qui verum non
rettulit et eius qui falsum perscripsit. sed ego copia et
facultate causae confisus vide quo progrediar. si tabulas
C. Fannius accepti et expensi profert suas in suam rem suo
arbitratu scriptas, quo minus secundum illum iudicetis
non recuso.
[sect. 3] quis hoc frater fratri, quis parens filio tribuit
ut, quodcumque rettulisset, id ratum haberet? ratum
habebit Roscius; profer; quod tibi fuerit persuasum, huic
erit persuasum, quod tibi fuerit probatum, huic erit probatum.
Paulo ante M. Perpennae, P. Saturi tabulas
poscebamus, nunc tuas, C. Fanni Chaerea, solius flagitamus
et quo minus secundum eas lis detur non recusamus; quid
ita non profers?
[sect. 4] non conficit tabulas? immo diligentissime.
non refert parva nomina in codices? immo omnis
summas. leve et tenue hoc nomen est? HS ccci
sunt. quo modo tibi tanta pecunia extraordinaria iacet?
quo modo HS ccci in codice accepti et expensi non
sunt? pro di immortales! essene quemquam tanta audacia
praeditum qui, quod nomen referre in tabulas timeat, id
petere audeat, quod in codicem iniuratus referre noluerit, id
iurare in litem non dubitet, quod sibi probare non possit,
id persuadere alteri conetur!
Ch. 2 [sect. 5]
nimium cito ait me indignari de tabulis; non habere se
hoc nomen in codicem accepti et expensi relatum confitetur,
sed in adversariis patere contendit. Vsque eone te diligis
et magnifice circumspicis ut pecuniam non ex tuis tabulis
sed <ex> adversariis petas? suum codicem testis loco recitare
adrogantiae est; suarum perscriptionum et liturarum adversaria
proferre non amentia est?
[sect. 6] quod si eandem
vim, diligentiam auctoritatemque habent adversaria quam
tabulae, quid attinet codicem instituere, conscribere, ordinem
conservare, memoriae tradere litterarum vetustatem?
sed si, quod adversariis nihil credimus, idcirco codicem
scribere instituimus, quod etiam apud omnis leve et infirmum
est, id apud iudicem grave et sanctum esse ducetur?
quid est quod neglegenter scribamus adversaria?
[sect. 7] quid est
quod diligenter conficiamus tabulas? qua de causa? quia
haec sunt menstrua, illae sunt aeternae; haec delentur
statim, illae servantur sancte; haec parvi temporis memoriam,
illae perpetuae existimationis fidem et religionem
amplectuntur; haec sunt disiecta, illae sunt in ordinem
confectae. itaque adversaria in iudicium protulit nemo;
codicem protulit, tabulas recitavit.
Ch. 3 tu, C. Piso, tali fide,
virtute, gravitate, auctoritate ornatus ex adversariis pecuniam
petere non auderes.
[sect. 8] ego quae clara sunt consuetudine
diutius dicere non debeo; illud vero quod ad rem vehementer
pertinet, quaero: quam pridem hoc nomen, Fanni,
in adversaria rettulisti? erubescit, quid respondeat nescit,
quid fingat extemplo non habet. sunt duo menses iam,
dices. tamen in codicem accepti et expensi <referri> debuit.
amplius sunt sex menses. cur tam diu iacet hoc nomen
in adversariis? quid si tandem amplius triennium est?
quo modo, cum omnes qui tabulas conficiant menstruas
paene rationes in tabulas transferant, tu hoc nomen triennium
amplius in adversariis iacere pateris?
[sect. 9] Vtrum cetera
nomina in codicem accepti et expensi digesta habes an
non? si non, quo modo tabulas conficis? si etiam, quam
ob rem, cum cetera nomina in ordinem referebas, hoc
nomen triennio amplius, quod erat in primis magnum,
in adversariis relinquebas? nolebas sciri debere tibi
Roscium; cur scribebas? rogatus eras ne referres; cur
in adversariis scriptum habebas?
sed haec quamquam firma esse video, tamen ipse mihi
satis facere non possum, nisi a C. Fannio ipso testimonium
sumo hanc pecuniam ei non deberi. Magnum est quod
conor, difficile est quod polliceor; nisi eundem et adversarium
et testem habuerit Roscius, nolo vincat.
Ch. 4 [sect. 10] pecunia
tibi debebatur certa, quae nunc petitur per iudicem, in qua
legitimae partis sponsio facta est. hic tu si amplius HS
nummo petisti, quam tibi debitum est, causam perdidisti,
propterea quod aliud est iudicium, aliud est arbitrium.
iudicium est pecuniae certae, arbitrium incertae; ad iudicium
hoc modo venimus ut totam litem aut obtineamus
aut amittamus; ad arbitrium hoc animo adimus ut neque
nihil neque tantum quantum postulavimus consequamur.
ei rei ipsa verba formulae testimonio sunt.
[sect. 11] quid est in
iudicio? derectum, asperum, simplex: si paret HS i
dari. hic nisi planum facit HS i ad libellam sibi
deberi, causam perdit. quid est in arbitrio? mite,
moderatum: qvantvm aeqvivs et melivs sit dari. ille
tamen confitetur plus se petere quam debeatur, sed satis
superque habere dicit quod sibi ab arbitro tribuatur. itaque
alter causae confidit, alter diffidit.
[sect. 12] quae cum ita sint,
quaero abs te quid ita de hac pecunia, de his ipsis HS i,
de tuarum tabularum fide compromissum feceris, arbitrum
sumpseris qvantvm aeqvivs et melivs sit dari repromittiqve si pareat.
quis in hanc rem fuit arbiter? Vtinam
is quidem Romae esset! Romae est. Vtinam adesset in
iudicio! adest. Vtinam sederet in consilio C. Pisonis!
ipse C. Piso est. eundemne tu arbitrum et iudicem sumebas?
eidem et infinitam largitionem remittebas et eundem
in angustissimam formulam sponsionis concludebas? quis
umquam ad arbitrum, quantum petiit, tantum abstulit?
nemo; quantum enim aequius esset sibi dari, petiit. de
quo nomine ad arbitrum adisti, de eo ad iudicem venisti!
ceteri cum ad iudicem causam labefactari animadvertunt,
[sect. 13]
ad arbitrum confugiunt, hic ab arbitro ad iudicem venire est
ausus! qui cum de hac pecunia tabularum fide arbitrum
sumpsit, iudicavit sibi pecuniam non deberi.
iam duae partes causae sunt confectae; adnumerasse
sese negat, expensum tulisse non dicit, cum tabulas non
recitat. reliquum est ut stipulatum se esse dicat; praeterea
enim quem ad modum certam pecuniam petere possit
non reperio.
Ch. 5 stipulatus esubi, quo die, quo tempore,
quo praesente?
[sect. 14] quis spopondisse me dicit? nemo. hic
ego si finem faciam dicendi, satis fidei et diligentiae meae,
satis causae et controversiae, satis formulae et sponsioni,
satis etiam iudici fecisse videar cur secundum Roscium
iudicari debeat. pecunia petita est certa; cum tertia parte
sponsio facta est. haec pecunia necesse est aut data aut
expensa lata aut stipulata sit. datam non esse Fannius
confitetur, expensam latam non esse codices Fanni confirmant,
stipulatam non esse taciturnitas testium concedit.
quid ergo est?
[sect. 15] quod et reus is est cui et pecunia levissima
et existimatio sanctissima fuit semper, et iudex est is quem
nos non minus bene de nobis existimare quam secundum
nos iudicare velimus, et advocatio ea est quam propter
eximium splendorem ut iudicem unum vereri debeamus,
perinde ac si in hanc formulam omnia iudicia legitima,
omnia arbitria honoraria, omnia officia domestica conclusa
et comprehensa sint, perinde dicemus. illa superior fuit
oratio necessaria, haec erit voluntaria, illa ad iudicem, haec
ad C. Pisonem, illa pro reo, haec pro Roscio, illa victoriae,
haec bonae existimationis causa comparata.
Ch. 6 [sect. 16]
pecuniam petis, Fanni, a Roscio. quam? dic audacter
et aperte. Vtrum <quae> tibi ex societate debeatur, an quae
ex liberalitate huius promissa sit et ostentata? quorum
alterum est gravius et odiosius, alterum levius et facilius.
quae ex societate debeatur? quid ais? hoc iam neque
leviter ferendum est neque neglegenter defendendum. si
qua enim sunt privata iudicia summae existimationis et
paene dicam capitis, tria haec sunt, fiduciae, tutelae, societatis.
aeque enim perfidiosum et nefarium est fidem
frangere quae continet vitam, et pupillum fraudare qui in
tutelam pervenit, et socium fallere qui se in negotio coniunxit.
quae cum ita sint,
[sect. 17] quis sit qui socium fraudarit et fefellerit
consideremus; dabit enim nobis iam tacite vita acta in
alterutram partem firmum et grave testimonium. Q. Roscius?
quid ais? nonne, ut ignis in aquam coniectus continuo
restinguitur et refrigeratur, sic refervens falsum crimen in
purissimam et castissimam vitam conlatum statim concidit
et exstinguitur? Roscius socium fraudavit! potest hoc
homini huic haerere peccatum? qui me dius fidiusaudacter
dicoplus fidei quam artis, plus veritatis quam
disciplinae possidet in se, quem populus Romanus meliorem
virum quam histrionem esse arbitratur, qui ita dignissimus
est scaena propter artificium ut dignissimus sit curia propter
abstinentiam.
[sect. 18] sed quid ego ineptus de Roscio apud Pisonem
dico? ignotum hominem scilicet pluribus verbis commendo.
estne quisquam omnium mortalium de quo melius
existimes tu? estne quisquam qui tibi purior, pudentior,
humanior, officiosior liberaliorque videatur? quid? tu,
Saturi, qui contra hunc venis, existimas aliter? nonne, quotienscumque
in causa in nomen huius incidisti, totiens hunc
et virum bonum esse dixisti et honoris causa appellasti?
quod nemo nisi aut honestissimo aut amicissimo facere
consuevit.
[sect. 19] qua in re mihi ridicule es visus esse inconstans
qui eundem et laederes et laudares, et virum optimum
et hominem improbissimum esse diceres. eundem tu et
honoris causa appellabas et virum primarium esse dicebas
et socium fraudasse arguebas? sed, ut opinor, laudem
veritati tribuebas, crimen gratiae concedebas; de hoc, ut
existimabas, praedicabas, Chaereae arbitratu causam agebas.
Ch. 7
fraudavit Roscius! est hoc quidem auribus animisque
omnium absurdum. quid si tandem aliquem timidum,
dementem, divitem, inertem nactus esset qui experiri non
posset?
[sect. 20] tamen incredibile esset. verum tamen quem
fraudarit videamus. C. Fannium Chaeream Roscius fraudavit!
oro atque obsecro vos qui nostis, vitam inter se
utriusque conferte, qui non nostis, faciem utriusque considerate.
nonne ipsum caput et supercilia illa penitus
abrasa olere malitiam et clamitare calliditatem videntur?
non ab imis unguibus usque ad verticem summum, si quam
coniecturam adfert hominibus tacita corporis figura, ex
fraude, fallaciis, mendaciis constare totus videtur? qui idcirco
capite et superciliis semper est rasis ne ullum pilum
viri boni habere dicatur; cuius personam praeclare Roscius
in scaena tractare consuevit, neque tamen pro beneficio ei
par gratia refertur. nam Ballionem illum improbissimum
et periurissimum lenonem cum agit, agit Chaeream; persona
illa lutulenta, impura, invisa in huius moribus, natura
vitaque est expressa. qui quam ob rem Roscium similem
sui in fraude et malitia existimarit, mihi <vix> videtur, nisi
forte quod praeclare hunc imitari se in persona lenonis
animadvertit.
[sect. 21] quam ob rem etiam atque etiam considera,
C. Piso, quis quem fraudasse dicatur. Roscius Fannium!
quid est hoc? probus improbum, pudens impudentem,
periurum castus, callidum imperitus, liberalis avidum? incredibile
est. quem ad modum, si Fannius Roscium
fraudasse diceretur, utrumque ex utriusque persona veri
simile videretur, et Fannium per malitiam fecisse et Roscium
per imprudentiam deceptum esse, sic, cum Roscius
Fannium fraudasse arguatur, utrumque incredibile est, et
Roscium quicquam per avaritiam appetisse et Fannium
quicquam per bonitatem amisisse.
Ch. 8 [sect. 22]
principia sunt huius modi; spectemus reliqua. HS i
Q. Roscius fraudavit Fannium. qua de causa? subridet
Saturius, veterator, ut sibi videtur; ait propter ipsa HS
i. video; sed tamen cur ipsa HS i tam vehementer
concupierit quaero; nam tibi, M. Perpenna, <tibi> C. Piso,
certe tanti non fuissent ut socium fraudaretis. Roscio cur
tanti fuerint causam requiro. egebat? immo locuples
erat. debebat? immo in suis nummis versabatur. avarus
erat? immo etiam ante quam locuples <esset>, semper
liberalissimus munificentissimusque fuit.
[sect. 23] pro deum hominumque
fidem! qui HS i ccci quaestus facere noluit
nam certe HS i ccci merere et potuit et debuit,
si potest Dionysia HS ccci ccci merereis per
summam fraudem et malitiam et perfidiam HS i
appetiit? et illa fuit pecunia immanis, haec parvola, illa
honesta, haec sordida, illa iucunda, haec acerba, illa propria,
haec in causa et in iudicio conlocata. decem his annis
proximis HS sexagiens honestissime consequi potuit; noluit.
laborem quaestus recepit, quaestum laboris reiecit; populo
Romano adhuc servire non destitit, sibi servire iam pridem
destitit.
[sect. 24] hoc tu umquam, Fanni, faceres? et si hos quaestus
recipere posses, non eodem tempore et gestum et animam
ageres? dic nunc te ab Roscio HS i circumscriptum
esse, qui tantas et tam infinitas pecunias non propter
inertiam laboris sed propter magnificentiam liberalitatis
repudiarit! quid ego nunc illa dicam quae vobis in
mentem venire certo scio? fraudabat te in societate
Roscius! sunt iura, sunt formulae de omnibus rebus
constitutae, ne quis aut in genere iniuriae aut <in> ratione
actionis errare possit. expressae sunt enim ex unius
cuiusque damno, dolore, incommodo, calamitate, iniuria
publicae a praetore formulae, ad quas privata lis accommodatur.
Ch. 9 [sect. 25] quae cum ita sint, cur non arbitrum pro socio
adegeris Q. Roscium quaero. formulam non noras?
notissima erat. iudicio gravi experiri nolebas? quid
ita? propter familiaritatem veterem? cur ergo laedis?
propter integritatem hominis? cur igitur insimulas?
propter magnitudinem criminis? itane vero? quem per
arbitrum circumvenire non posses, cuius de ea re proprium
non erat iudicium, hunc per iudicem condemnabis, cuius
de <ea> re nullum est arbitrium? quin tu hoc crimen aut
obice ubi licet agere, aut iacere noli ubi non oportet.
tametsi iam hoc tuo testimonio crimen sublatum est.
nam quo tu tempore illa formula uti noluisti, nihil hunc
in societatem fraudis fecisse indicasti. dic enim, tabulas
habes an non? si non habes, quem ad modum pactio
est?
[sect. 26] si habes, cur non nominas? dic nunc Roscium abs te
petisse ut familiarem suum sumeres arbitrum! non petiit.
dic pactionem fecisse ut absolveretur! non pepigit.
quaere qua re sit absolutus! quod erat summa innocentia
et integritate. quid enim factum est? venisti
domum ultro Rosci, satis fecisti; quod temere commisisti,
in iudicium ut denuntiares, rogasti ut ignosceret; te adfuturum
negasti, debere tibi ex societate nihil clamitasti.
iudici hic denuntiavit; absolutus est. tamen fraudis ac
furti mentionem facere audes? perstat in impudentia.
'pactionem enim,' inquit, 'mecum fecerat.' idcirco videlicet
ne condemnaretur. quid erat causae cur metueret
ne condemnaretur?res erat manifesta, furtum erat
apertum.
[sect. 27]
cuius rei furtum factum erat? exorditur magna
cum exspectatione veteris histrionis exponere societatem.
Ch. 10 'Panurgus,' inquit, 'fuit Fanni; is fit ei cum Roscio
communis.' hic primum questus est non leviter Saturius
communem factum esse gratis cum Roscio, qui pretio
proprius fuisset Fanni. largitus est scilicet homo liberalis
et dissolutus et bonitate adfluens Fannius Roscio. sic
puto.
[sect. 28] quoniam ille hic constitit paulisper, mihi quoque
necesse est paulum commorari. Panurgum tu, Saturi,
proprium Fanni dicis fuisse. at ego totum Rosci fuisse
contendo. quid erat enim Fanni? corpus. quid Rosci?
disciplina. facies non erat, ars erat pretiosa. ex qua
parte erat Fanni, non erat HS , ex qua parte erat
Rosci, amplius erat HS ccci i; nemo enim illum
ex trunco corporis spectabat sed ex artificio comico aestimabat;
nam illa membra merere per se non amplius poterant
duodecim aeris, disciplina quae erat ab hoc tradita locabat
se non minus HS ccci i.
[sect. 29] O societatem captiosam
et indignam, ubi alter HS , alter ccci i quod
sit in societatem adfert! nisi idcirco moleste pateris quod
HS tu ex arca proferebas, HS ccci i ex
disciplina et artificio promebat <Roscius>. quam enim spem
et exspectationem, quod studium et quem favorem secum
in scaenam attulit Panurgus, quod Rosci fuit discipulus!
qui diligebant hunc, illi favebant, qui admirabantur hunc,
illum probabant, qui denique huius nomen audierant, illum
eruditum et perfectum existimabant. sic est volgus; ex
veritate pauca, ex opinione multa aestimat.
[sect. 30] quid sciret
ille perpauci animadvertebant, ubi didicisset omnes quaerebant;
nihil ab hoc pravum et perversum produci posse
arbitrabantur. si veniret ab Statilio, tametsi artificio
Roscium superaret, aspicere nemo posset; nemo enim,
sicut ex improbo patre probum filium nasci, sic a pessimo
histrione bonum comoedum fieri posse existimaret. quia
veniebat a Roscio, plus etiam scire quam sciebat videbatur.
Ch. 11 quod item nuper in Erote comoedo usu venit; qui postea
quam e scaena non modo sibilis sed etiam convicio explodebatur,
sicut in aram confugit in huius domum, disciplinam,
patrocinium, nomen: itaque perbrevi tempore qui ne in
novissimis quidem erat histrionibus ad primos pervenit
comoedos.
[sect. 31] quae res extulit eum? Vna commendatio
huius; qui tamen Panurgum illum, non solum ut Rosci
discipulus fuisse diceretur domum recepit, sed etiam summo
cum labore, stomacho miseriaque erudivit. nam quo quisque
est sollertior et ingeniosior, hoc docet iracundius et
laboriosius; quod enim ipse celeriter arripuit, id cum tarde
percipi videt, discruciatur. Paulo longius oratio mea provecta
est hac de causa ut condicionem societatis diligenter
cognosceretis.
[sect. 32]
quae deinde sunt consecuta? 'Panurgum,' inquit, 'hunc
servum communem, Q. Flavius Tarquiniensis quidam interfecit.
in hanc rem,' inquit, 'me cognitorem dedisti. lite
contestata, iudicio damni iniuria constituto tu sine me cum
Flavio decidisti.' Vtrum pro dimidia parte an pro <re> tota?
planius dicam: utrum pro me an et pro me et pro te? pro
me; potui exemplo multorum; licitum est; iure fecerunt
multi; nihil in ea re tibi iniuriae feci. pete tu tuum, exige
et aufer quod debetur; suam quisque partem iuris possideat
et persequatur.'at enim tu tuum negotium gessisti
bene.'gere et tu tuum bene.'Magno <tu> tuam dimidiam
partem decidisti.'Magno et tu tuam partem decide.
'HS Q. tu abstulisti.'sit ita hoc, vero HS Q. tu
aufer.
Ch. 12 [sect. 33] sed hanc decisionem Rosci oratione et opinione
augere licet, re et veritate mediocrem et tenuem esse invenietis.
accepit enim agrum temporibus eis cum iacerent
pretia praediorum; qui ager neque villam habuit neque
ex ulla parte fuit cultus; qui nunc multo pluris est quam
tunc fuit. neque id est mirum. tum enim propter rei
publicae calamitates omnium possessiones erant incertae,
nunc deum immortalium benignitate omnium fortunae sunt
certae; tum erat ager incultus sine tecto, nunc est cultissimus
cum optima villa.
[sect. 34] verum tamen, quoniam natura tam
malivolus es, numquam ista te molestia et cura liberabo.
praeclare suum negotium gessit Roscius, fundum fructuosissimum
abstulit; quid ad te? tuam partem dimidiam,
quem ad modum vis, decide. vertit hic rationem et id
quod probare non potest fingere conatur. 'de tota re,'
inquit, 'decidisti.'
ergo huc universa causa deducitur, utrum Roscius cum
Flavio de sua parte an de tota societate fecerit pactionem.
nam ego Roscium,
[sect. 35] si quid communi nomine tetigit, confiteor
praestare debere societati.societatis, non suas
litis redemit, cum fundum a Flavio accepit.quid ita
satis non dedit amplius assem neminem petiturum? qui
de sua parte decidit, reliquis integram relinquit actionem,
qui pro sociis transigit, satis dat neminem eorum postea
petiturum. quid ita Flavio sibi cavere non venit in
mentem? nesciebat videlicet Panurgum fuisse in societate.
sciebat. nesciebat Fannium Roscio esse socium.
praeclare; nam iste cum eo litem contestatam habebat.
[sect. 36] cur igitur decidit et non restipulatur neminem amplius
petiturum? cur de fundo decedit et iudicio non absolvitur?
cur tam imperite facit ut nec Roscium stipulatione adliget
neque a Fannio iudicio se absolvat?
[sect. 37] est hoc primum et
ex condicione iuris et ex consuetudine cautionis firmissimum
et gravissimum argumentum, quod ego pluribus verbis
amplecterer, si non alia certiora et clariora testimonia in
causa haberem.
Ch. 13
et ne forte me hoc frustra pollicitum esse praedices, te,
te inquam, Fanni, ab tuis subselliis contra te testem suscitabo.
criminatio tua quae est? Roscium cum Flavio pro
societate decidisse. quo tempore? abhinc annis xv.
defensio mea quae est? Roscium pro sua parte cum
Flavio transegisse. repromittis tu abhinc triennium Roscio.
quid? recita istam restipulationem clarius. attende,
quaeso, Piso; Fannium invitum et huc atque illuc tergiversantem
testimonium contra se cogo dicere. quid enim
restipulatio clamat? qvod a flavio abstvlero, partem
dimidiam inde roscio me solvtvrvm spondeo. tua
vox est, Fanni.
[sect. 38] quid tu auferre potes a Flavio, si Flavius
nihil debet? quid hic porro nunc restipulatur quod iam
pridem ipse exegit? quod vero Flavius tibi daturus est, qui
Roscio omne quod debuit dissolvit? cur in re tam
vetere, in negotio iam confecto, in societate dissoluta nova
haec restipulatio interponitur? quis est huius restipulationis
scriptor, testis arbiterque? tu, Piso; tu enim
Q. Roscium pro opera <ac> labore, quod cognitor fuisset,
quod vadimonia obisset, rogasti ut Fannio daret HS ccci
hac condicione ut, si quid ille exegisset a Flavio, partem
eius dimidiam Roscio dissolveret. satisne ipsa restipulatio
dicere tibi videtur aperte Roscium pro se decidisse?
[sect. 39] at
enim forsitan hoc tibi veniat in mentem, repromisisse Fannium
Roscio, si quid a Flavio exegisset, eius partem dimidiam,
sed omnino exegisse nihil. quid tum? non exitum
exactionis, sed initium repromissionis spectare debes. neque,
si ille id exsequendum <non iudicavit>, non, quod in se
fuit, iudicavit Roscium suas, non societatis litis redemisse.
quid si tandem planum facio post decisionem veterem Rosci,
post repromissionem recentem hanc Fanni HS ccci
Fannium a. Q. Flavio Panurgi nomine abstulisse? tamen
diutius inludere viri optimi existimationi, Q. Rosci, audebit?
Ch. 14 [sect. 40]
Paulo ante quaerebam, id quod vehementer ad rem pertinebat,
qua de causa Flavius, cum de tota lite faceret
pactionem, neque satis acciperet a Roscio neque iudicio
absolveretur a Fannio; nunc vero, id quod mirum et incredibile
est, requiro: quam ob rem, cum de tota re decidisset
cum Roscio, HS ccci separatim Fannio dissolvit? hoc
loco, Saturi, quid pares respondere scire cupio; utrum omnino
Fannium <a> Flavio HS ccci non abstulisse an alio
nomine et alia de causa abstulisse.
[sect. 41] si alia de causa, quae
ratio tibi cum eo intercesserat? nulla. addictus erat
tibi? non. frustra tempus contero. 'omnino,' inquit,
'HS ccci a Flavio non abstulit neque Panurgi nomine
neque cuiusquam.' si planum facio post hanc recentem
stipulationem Rosci HS ccci a Flavio te abstulisse,
numquid causae est quin ab iudicio abeas turpissime victus?
quo teste igitur hoc planum faciam?
[sect. 42] venerat, ut opinor,
haec res in iudicium. certe. quis erat petitor? Fannius.
quis reus? Flavius. quis iudex? Cluvius. ex his unus
mihi testis est producendus qui pecuniam datam dicat.
quis est ex his gravissimus? Sine controversia qui omnium
iudicio comprobatus est iudex. quem igitur ex his
tribus a me testem exspectabis? petitorem? Fannius est;
contra se numquam testimonium dicet. reum? Flavius
est. is iam pridem est mortuus; si viveret, verba eius
audiretis. iudicem? Cluvius est. quid is dicit? HS
ccci Panurgi nomine Flavium Fannio dissolvisse.
quem tu si ex censu spectas, eques Romanus est, si ex
vita, homo clarissimus est, si ex fide, iudicem sumpsisti,
si ex veritate, id quod scire potuit et debuit dixit.
[sect. 43] nega,
nega nunc equiti Romano, homini honesto, iudici tuo
credi oportere! circumspicit, aestuat, negat nos Cluvi
testimonium recitaturos. recitabimus. erras; inani et
tenui spe te consolaris. recita testimonium T. Manili et
C. Lusci Ocreae, duorum senatorum, hominum ornatissimorum
qui ex Cluvio audierunt. <testimonium T. Manili et C. Lvsci Ocreae.> Vtrum dicis Luscio et Manilio, an
etiam Cluvio non esse credendum? planius atque apertius
dicam.
Ch. 15 Vtrum Luscius et Manilius nihil de HS
ccci ex Cluvio audierunt, an Cluvius falsum Luscio et
Manilio dixit? hoc ego loco soluto et quieto sum animo et
quorsom recidat responsum tuum non magno opere laboro;
firmissimis enim et sanctissimis testimoniis virorum optimorum
causa Rosci communita est.
[sect. 44] si iam tibi deliberatum
est quibus abroges fidem iuris iurandi, responde.
Manilio et Luscio negas esse credendum? dic, aude; est
tuae contumaciae, adrogantiae vitaeque universae vox.
quid exspectas quam mox ego Luscium et Manilium dicam
ordine esse senatores, aetate grandis natu, natura sanctos
et religiosos, copiis rei familiaris locupletis et pecuniosos?
non faciam; nihil mihi detraham, cum illis exactae aetatis
severissime fructum quem meruerunt retribuam. magis
mea adulescentia indiget illorum bona existimatione quam
illorum severissima senectus desiderat meam laudem.
[sect. 45] tibi
vero, Piso, diu deliberandum et concoquendum est utrum
potius Chaereae iniurato in sua lite, an Manilio et Luscio
iuratis in alieno iudicio credas. reliquum est ut Cluvium
falsum dixisse Luscio et Manilio contendat. quod si facit,
qua impudentia est, eumne testem improbabit quem iudicem
probarit? ei negabit credi oportere cui ipse crediderit?
eius testis ad iudicem fidem infirmabit cuius propter fidem
et religionem iudicis testis compararit? quem ego si ferrem
iudicem, refugere non deberet, cum testem producam,
reprehendere audebit?
Ch. 16 [sect. 46]
'dicit enim,' inquit, 'iniuratus Luscio et Manilio.' si
diceret iuratus, crederes? at quid interest inter periurum
et mendacem? qui mentiri solet, peierare consuevit. quem
ego ut mentiatur inducere possum, ut peieret exorare facile
potero. nam qui semel a veritate deflexit, hic non maiore
religione ad periurium quam ad mendacium perduci consuevit.
quis enim deprecatione deorum, non conscientiae
fide commovetur? propterea, quae poena ab dis immortalibus
periuro, haec eadem mendaci constituta est; non
enim ex pactione verborum quibus ius iurandum comprehenditur,
sed ex perfidia et malitia per quam insidiae tenduntur
alicui, di immortales hominibus irasci et suscensere
consuerunt.
[sect. 47] at ego hoc ex contrario contendo: levior
esset auctoritas Cluvi, si diceret iuratus, quam nunc est,
cum dicit iniuratus. tum enim forsitan improbis nimis
cupidus videretur, qui qua de re iudex fuisset testis esset;
nunc omnibus non iniquis necesse est castissimus et constantissimus
esse videatur, qui id quod scit familiaribus
suis dicit.
[sect. 48]
dic nunc, si potes, si res, si causa patitur, Cluvium esse
mentitum! mentitus est Cluvius? ipsa mihi veritas
manum iniecit et paulisper consistere et commorari coegit.
Vnde hoc totum ductum et conflatum mendacium est?
Roscius est videlicet homo callidus et versutus. hoc
initio cogitare coepit: 'quoniam Fannius a me petit
HS i, petam a C. Cluvio, equite <Romano>, ornatissimo
homine, ut mea causa mentiatur, dicat decisionem factam
esse quae facta non est, HS ccci a Flavio data esse
Fannio quae data non sunt.' est hoc principium improbi
animi, miseri ingeni, nullius consili.
[sect. 49] quid deinde?
postea quam se praeclare confirmavit, venit ad Cluvium.
quem hominem? levem? immo gravissimum. mobilem?
immo constantissimum. familiarem? immo alienissimum.
hunc postea quam salutavit, rogare coepit blande et
concinne scilicet: 'mentire mea causa, viris optimis, tuis
familiaribus, praesentibus dic Flavium cum Fannio de
Panurgo decidisse qui nihil transegit; dic HS ccci
dedisse qui assem nullum dedit.' quid ille respondit?
'ego vero cupide et libenter mentiar tua causa, et, si
quando me peierare <vis>, ut paululum tu compendi facias,
paratum fore scito; non fuit causa cur tantum laborem
caperes et ad me venires; per nuntium hoc quod erat tam
leve transigere potuisti.'
Ch. 17 [sect. 50] pro deum hominumque fidem!
hoc aut Roscius umquam a Cluvio petisset, si HS miliens
in iudicium haberet, aut Cluvius Roscio petenti concessisset,
si universae praedae particeps esset? vix me dius
fidius tu, Fanni, a Ballione aut aliquo eius simili hoc et
postulare auderes et impetrare posses. quod cum est veritate
falsum, tum ratione quoque est incredibile; obliviscor
enim Roscium et Cluvium viros esse primarios; improbos
temporis causa esse fingo.
[sect. 51] falsum subornavit testem Roscius
Cluvium! cur tam sero? cur cum altera pensio
solvenda esset, non tum cum prima? nam iam antea HS
i dissolverat. deinde, si iam persuasum erat Cluvio ut
mentiretur, cur potius HS ccci quam ccci ccci
ccci data dixit Fannio <a> Flavio, cum ex restipulatione
pars eius dimidia Rosci esset? iam intellegis, C. Piso,
sibi soli, societati nihil Roscium petisse. hoc quoniam
sentit Saturius esse apertum, resistere et repugnare contra
veritatem non audet, aliud fraudis et insidiarum in eodem
vestigio deverticulum reperit.
[sect. 52]
'petisse,' inquit, 'suam partem Roscium a Flavio confiteor,
vacuam et integram reliquisse Fanni concedo; sed,
quod sibi exegit, id commune societatis factum esse contendo.'
quo nihil captiosius neque indignius potest dici.
quaero enim potueritne Roscius ex societate suam partem
petere necne. si non potuit, quem ad modum abstulit? si
potuit, quem ad modum non sibi exegit? nam quod sibi
petitur, certe alteri non exigitur.
[sect. 53] an ita est: si quod universae
societatis fuisset petisset, quod tum redactum esset
aequaliter omnes partirentur; nunc cum petierit quod suae
partis esset, non quod tum abstulit soli sibi exegit?
Ch. 18 quid
interest inter eum qui per se litigat et eum qui cognitor est
datus? qui per se litem contestatur, sibi soli petit, alteri
nemo potest, nisi qui cognitor est factus. itane vero?
cognitor si fuisset tuus, quod vicisset iudicio, ferres tuum;
<cum> suo nomine petiit, quod abstulit, tibi non sibi exegit?
[sect. 54] quod si quisquam petere potest alteri qui cognitor non est
factus, quaero, quid ita, cum Panurgus esset interfectus et
lis contestata cum Flavio damni iniuria esset, tu in eam
litem cognitor Rosci sis factus, cum praesertim ex tua oratione
quodcumque tibi peteres huic peteres, quodcumque
tibi exigeres, id in societatem recideret. quod si ad
Roscium nihil perveniret quod tu a Flavio abstulisses, nisi
te in suam litem dedisset cognitorem, ad te pervenire nihil
debet quod Roscius pro sua parte exegit, quoniam tuus
cognitor non est factus.
[sect. 55] quid enim huic rei respondere
poteris, Fanni? Cum de sua parte Roscius transegit cum
Flavio, actionem tibi tuam reliquit an non? si non reliquit,
quem ad modum HS ccci ab eo postea exegisti?
si reliquit, quid ab hoc petis quod per te persequi et petere
debes? simillima enim et maxime gemina societas hereditatis
est; quem ad modum socius in societate habet partem,
sic heres in hereditate habet partem. Vt heres sibi
soli non coheredibus petit, sic socius sibi soli non sociis
petit; et quem ad modum uterque pro sua parte petit,
sic pro sua parte dissolvit, heres ex ea parte qua hereditatem
adiit, socius ex ea qua societatem coiit.
[sect. 56] quem
ad modum suam partem Roscius suo nomine condonare
potuit Flavio, ut eam tu non peteres, sic, cum exegit suam
partem et tibi integram petitionem reliquit, tecum partiri
non debet, nisi forte tu perverso more quod huius est ab
alio extorquere non potes, huic eripere potes. perstat in
sententia Saturius, quodcumque sibi petat socius, id societatis
fieri. quod si ita est, qua, malum, stultitia fuit
Roscius, qui ex iuris peritorum consilio et auctoritate restipularetur
a Fannio diligenter ut eius quod exegisset a Flavio
dimidiam partem sibi dissolveret, si quidem sine cautione et
repromissione nihilo minus id Fannius societati, hoc est
Roscio, debebat? * * * * * * * * *
Ch. 1 [sect. 1] si, quantum in agro locisque desertis audacia potest,
tantum in foro atque in iudiciis impudentia valeret, non
minus nunc in causa cederet A. Caecina Sex. Aebuti impudentiae,
quam tum in vi facienda cessit audaciae. verum
et illud considerati hominis esse putavit, qua de re iure
disceptari oporteret, armis non contendere, et hoc constantis,
quicum vi et armis certare noluisset, eum iure
iudicioque superare.
[sect. 2] ac mihi quidem cum audax praecipue
fuisse videtur Aebutius in convocandis hominibus
et armandis, tum impudens in iudicio, non solum quod in
iudicium venire ausus estnam id quidem tametsi improbe
fit in aperta re, tamen malitia est iam usitatumsed quod
non dubitavit id ipsum quod arguitur confiteri; nisi forte
hoc rationis habuit, quoniam, si facta vis esset moribus,
superior in possessione retinenda non fuisset, quia contra
ius moremque facta sit, A. Caecinam cum amicis metu
perterritum profugisse; nunc quoque in iudicio si causa
more institutoque omnium defendatur, nos inferiores in
agendo non futuros; sin a consuetudine recedatur, se, quo
impudentius egerit, hoc superiorem discessurum. quasi
vero aut idem possit in iudicio improbitas quod in vi confidentia,
aut nos non eo libentius tum audaciae cesserimus
quo nunc impudentiae facilius obsisteremus.
[sect. 3] itaque longe
alia ratione, recuperatores, ad agendam causam hac actione
venio atque initio veneram. tum enim nostrae causae
spes erat posita in defensione mea, nunc in confessione
adversarii, tum in nostris, nunc vero in illorum testibus;
de quibus ego antea laborabam ne, si improbi essent, falsi
aliquid dicerent, si probi existimarentur, quod dixissent
probarent; nunc sum animo aequissimo. si enim sunt
viri boni, me adiuvant, cum id iurati dicunt quod ego
iniuratus insimulo; sin autem minus idonei, me non laedunt,
cum eis sive creditur, <creditur> hoc ipsum quod nos
arguimus, sive fides non habetur, de adversarii testium fide
derogatur.
Ch. 2 [sect. 4]
verum tamen cum illorum actionem causae considero,
non video quid impudentius dici possit, cum autem vestram
in iudicando dubitationem, vereor ne id quod videntur impudenter
fecisse astute et callide fecerint. nam, si negassent
vim hominibus armatis esse factam, facile honestissimis
testibus in re perspicua tenerentur; sin confessi essent et
id quod nullo tempore iure fieri potest tum ab se iure
factum esse defenderent, sperarunt, id quod adsecuti sunt,
se iniecturos vobis causam deliberandi et iudicandi iustam
moram ac religionem. simul illud quod indignissimum
est futurum arbitrati sunt, ut in hac causa non de improbitate
Sex. Aebuti, sed de iure civili iudicium fieri videretur.
qua in re, si mihi esset unius A.
[sect. 5] Caecinae causa agenda,
profiterer satis idoneum esse me defensorem, propterea
quod fidem meam diligentiamque praestarem; quae cum
sunt in actore causae, nihil est in re praesertim aperta ac
simplici quod excellens ingenium requiratur. sed cum
de eo mihi iure dicendum sit, quod pertineat ad omnis,
quodque constitutum sit a maioribus, conservatum usque
ad hoc tempus, quo sublato non solum pars aliqua iuris
deminuta, sed etiam vis ea quae iuri maxime est adversaria
iudicio confirmata esse videatur, video summi ingeni causam
esse, non ut id demonstretur quod ante oculos est sed ne,
si quis vobis error in tanta re sit obiectus, omnes potius
me arbitrentur causae quam vos religioni vestrae defuisse.
quamquam ego mihi sic persuadeo,
[sect. 6] recuperatores, non vos
tam propter iuris obscuram dubiamque rationem bis iam
de eadem causa dubitasse quam, quod videtur ad summam
illius existimationem hoc iudicium pertinere, moram ad
condemnandum quaesisse simul et illi spatium ad sese
conligendum dedisse. quod quoniam iam in consuetudinem
venit et id viri boni vestri similes in iudicando
faciunt, reprehendendum fortasse minus, querendum vero
magis etiam videtur, ideo quod omnia iudicia aut distrahendarum
controversiarum aut puniendorum maleficiorum
causa reperta sunt, quorum alterum levius est, propterea
quod et minus laedit et persaepe disceptatore domestico
diiudicatur, alterum est vehementissimum, quod et ad graviores
res pertinet et non honorariam operam amici, sed
severitatem iudicis ac vim requirit.
[sect. 7] quod est gravius, et
cuius rei causa maxime iudicia constituta sunt, id iam mala
consuetudine dissolutum est. nam ut quaeque res est
turpissima, sic maxime et maturissime vindicanda est, at
eadem, quia existimationis periculum est, tardissime iudicatur.
Ch. 3 qui igitur convenit, quae causa fuerit ad constituendum
iudicium, eandem moram esse ad iudicandum?
si quis quod spopondit, qua in re verbo se uno obligavit,
id non facit, maturo iudicio sine ulla religione iudicis
condemnatur; qui per tutelam aut societatem aut rem
mandatam aut fiduciae rationem fraudavit quempiam, in
eo quo delictum maius est, eo poena est tardior?
[sect. 8] 'est
enim turpe iudicium.' ex facto quidem turpi. videte
igitur quam inique accidat, quia res indigna sit, ideo
turpem existimationem sequi; quia turpis existimatio sequatur,
ideo rem indignam non vindicari. ac si qui mihi hoc
iudex recuperatorve dicat: 'potuisti enim leviore actione
confligere, potuisti ad tuum ius faciliore et commodiore
iudicio pervenire; qua re aut muta actionem aut noli mihi
instare ut iudicem tamen,' is aut timidior videatur quam
fortem, aut cupidior quam sapientem iudicem esse aequum
est, si aut mihi praescribat quem ad modum meum ius
persequar, aut ipse id quod ad se delatum sit non audeat
iudicare. etenim si praetor is qui iudicia dat numquam
petitori praestituit qua actione illum uti velit, videte quam
iniquum sit constituta iam re iudicem quid agi potuerit aut
quid possit, non quid actum sit quaerere.
[sect. 9] verum tamen
nimiae vestrae benignitati pareremus, si alia ratione ius
nostrum recuperare possemus. nunc vero quis est qui aut
vim hominibus armatis factam relinqui putet oportere aut
eius rei leviorem actionem nobis aliquam demonstrare
possit? ex quo genere peccati, ut illi clamitant, vel iniuriarum
vel capitis iudicia constituta sunt, in eo potestis
atrocitatem nostram reprehendere, cum videatis nihil aliud
actum nisi possessionem per interdictum esse repetitam?
Ch. 4 verum, sive vos existimationis illius periculum sive iuris
dubitatio tardiores fecit adhuc ad iudicandum, alterius rei
causam vosmet ipsi iam vobis saepius prolato iudicio sustulistis,
alterius ego vobis hodierno die causam profecto
auferam, ne diutius de controversia nostra ac de communi
iure dubitetis.
[sect. 10] et si forte videbor altius initium rei
demonstrandae petisse quam me ratio iuris eius de quo
iudicium est et natura causae coegerit, quaeso ut ignoscatis.
non enim minus laborat A. Caecina ne summo iure egisse
quam ne certum ius non obtinuisse videatur.
M. Fulcinius fuit, recuperatores, e municipio Tarquiniensi;
qui et domi suae cum primis honestus existimatus est
et Romae argentariam non ignobilem fecit. is habuit in
matrimonio Caesenniam, eodem e municipio summo loco
natam et probatissimam feminam, sicut et vivus ipse multis
rebus ostendit et in morte sua testamento declaravit.
[sect. 11] huic
Caesenniae fundum in agro Tarquiniensi vendidit temporibus
illis difficillimis solutionis; cum uteretur uxoris dote
numerata, quo mulieri res esset cautior, curavit ut in eo fundo
dos conlocaretur. aliquanto post iam argentaria dissoluta
Fulcinius huic fundo uxoris continentia quaedam praedia atque
adiuncta mercatur. moritur Fulciniusmulta enim, quae
sunt in re, quia remota sunt a causa, praetermittamtestamento
facit heredem quem habebat e Caesennia filium;
usum et fructum omnium bonorum suorum Caesenniae
legat ut frueretur una cum filio.
[sect. 12] Magnus honos viri iucundus
mulieri fuisset, si diuturnum esse licuisset; frueretur
enim bonis cum eo quem suis bonis heredem esse cupiebat
et ex quo maximum fructum ipsa capiebat. sed hunc
fructum mature fortuna ademit. nam brevi tempore
M. Fulcinius adulescens mortuus est; heredem P. Caesennium
fecit; uxori grande pondus argenti matrique partem
maiorem bonorum legavit. itaque in partem mulieres
vocatae sunt.
Ch. 5 [sect. 13]
Cum esset haec auctio hereditaria constituta, Aebutius
iste, qui iam diu Caesenniae viduitate ac solitudine aleretur
ac se in eius familiaritatem insinuasset, hac ratione ut cum
aliquo suo compendio negotia mulieris, si qua acciderent,
controversiasque susciperet, versabatur eo quoque tempore
in his rationibus auctionis et partitionis atque etiam se ipse
inferebat et intro dabat et in eam opinionem Caesenniam
adducebat ut mulier imperita nihil putaret agi callide posse,
ubi non adesset Aebutius.
[sect. 14] quam personam iam ex cotidiana
vita cognostis, recuperatores, mulierum adsentatoris,
cognitoris viduarum, defensoris nimium litigiosi, contriti ad
regiam, inepti ac stulti inter viros, inter mulieres periti
iuris et callidi, hanc personam imponite Aebutio. is enim
Caesenniae fuit Aebutiusne forte quaeratis, num propinquus?nihil
alieniusamicus a patre aut a viro traditus?
nihil minusquis igitur? ille, ille quem supra deformavi,
voluntarius amicus mulieris non necessitudine aliqua, sed
ficto officio simulataque sedulitate coniunctus magis opportuna
opera non numquam quam aliquando fideli.
[sect. 15] Cum
esset, ut dicere institueram, constituta auctio Romae, suadebant
amici cognatique Caesenniae, id quod ipsi quoque
mulieri veniebat in mentem, quoniam potestas esset emendi
fundum illum Fulcinianum, qui fundo eius antiquo continens
esset, nullam esse rationem amittere eius modi occasionem,
cum ei praesertim pecunia ex partitione deberetur;
nusquam posse eam melius conlocari. itaque hoc mulier
facere constituit; mandat ut fundum sibi emat,cui tandem?
cui putatis? an non in mentem vobis venit omnibus illius
hoc munus esse ad omnia mulieris negotia parati, sine quo
nihil satis caute, nihil satis callide posset agi?
Ch. 6 [sect. 16] recte attenditis.
Aebutio negotium datur. adest ad tabulam, licetur
Aebutius; deterrentur emptores multi partim gratia Caesenniae,
partim etiam pretio. fundus addicitur Aebutio;
pecuniam argentario promittit Aebutius; quo testimonio
nunc vir optimus utitur sibi emptum esse. quasi vero aut
nos ei negemus addictum aut tum quisquam fuerit qui
dubitaret quin emeretur Caesenniae, cum id plerique scirent,
omnes fere audissent, <qui non audisset,> is coniectura adsequi
posset, cum pecunia Caesenniae ex illa hereditate
deberetur, eam porro in praediis conlocari maxime expediret,
essent autem praedia quae mulieri maxime convenirent,
ea venirent, liceretur is quem Caesenniae dare
operam nemo miraretur, sibi emere nemo posset suspicari.
hac emptione facta pecunia solvitur a Caesennia;
[sect. 17] cuius rei
putat iste rationem reddi non posse quod ipse tabulas averterit;
se autem habere argentarii tabulas in quibus sibi
expensa pecunia lata sit acceptaque relata. quasi id aliter
fieri oportuerit. Cum omnia ita facta essent, quem ad
modum nos defendimus, Caesennia fundum possedit locavitque;
neque ita multo post A. Caecinae nupsit. Vt in
pauca conferam, testamento facto mulier moritur; facit
heredem ex deunce et semuncia Caecinam, ex duabus sextulis
M. Fulcinium, libertum superioris viri, Aebutio sextulam
aspergit. hanc sextulam illa mercedem isti esse
voluit adsiduitatis et molestiae si quam ceperat. iste
autem hac sextula se ansam retinere omnium controversiarum
putat.
Ch. 7 [sect. 18]
iam principio ausus est dicere non posse heredem esse
Caesenniae Caecinam, quod is deteriore iure esset quam
ceteri cives propter incommodum Volaterranorum calamitatemque
civilem. itaque homo timidus imperitusque, qui
neque animi neque consili satis haberet, non putavit esse
tanti hereditatem ut de civitate in dubium veniret; concessit,
credo, Aebutio, quantum vellet de Caesenniae bonis ut
haberet. immo, ut viro forti ac sapienti dignum fuit, ita
calumniam stultitiamque eius obtrivit ac contudit.
[sect. 19] in possessione
bonorum cum esset, et cum iste sextulam suam
nimium exaggeraret, nomine heredis arbitrum familiae herciscundae
postulavit. atque illis paucis diebus, postea quam
videt nihil se ab A. Caecina posse litium terrore abradere,
homini Romae in foro denuntiat fundum illum de quo ante
dixi, cuius istum emptorem demonstravi fuisse mandatu
Caesenniae, suum esse seseque sibi emisse. quid ais?
istius ille fundus est quem sine ulla controversia quadriennium,
hoc est ex quo tempore fundus veniit, quoad vixit,
possedit Caesennia? 'Vsus enim,' inquit, 'eius fundi et
fructus testamento viri fuerat Caesenniae.'
[sect. 20] Cum hoc novae
litis genus tam malitiose intenderet, placuit Caecinae de
amicorum sententia constituere, quo die in rem praesentem
veniretur et de fundo Caecina moribus deduceretur. conloquuntur;
dies ex utriusque commodo sumitur. Caecina
cum amicis ad diem venit in castellum Axiam, a quo loco
fundus is de quo agitur non longe abest. ibi certior fit
a pluribus homines permultos liberos atque servos coegisse
et armasse Aebutium. Cum id partim mirarentur, partim
non crederent, ecce ipse Aebutius in castellum venit; denuntiat
Caecinae se armatos habere; abiturum eum non
esse, si accessisset. Caecinae placuit et amicis, quoad videretur
salvo capite fieri posse, experiri tamen.
[sect. 21] de castello
descendunt, in fundum proficiscuntur. videtur temere
commissum, verum, ut opinor, hoc fuit causae: tam temere
istum re commissurum quam verbis minitabatur nemo
putavit.
Ch. 8 atque iste ad omnis introitus qua adiri poterat
non modo in eum fundum de quo erat controversia, sed
etiam in illum proximum de quo nihil ambigebatur armatos
homines opponit. itaque primo cum in antiquum fundum
ingredi vellet, quod ea proxime accedi poterat, frequentes
armati obstiterunt.
[sect. 22] quo loco depulsus Caecina tamen qua
potuit ad eum fundum profectus <est> in quo ex conventu
vim fieri oportebat; eius autem fundi extremam partem
oleae derecto ordine definiunt. ad eas cum accederetur,
iste cum omnibus copiis praesto fuit servumque suum nomine
Antiochum ad se vocavit et voce clara imperavit ut
eum qui illum olearum ordinem intrasset occideret. homo
mea sententia prudentissimus Caecina tamen in hac re plus
mihi animi quam consili videtur habuisse. nam cum et
armatorum multitudinem videret et eam vocem Aebuti
quam commemoravi audisset, tamen accessit propius et iam
ingrediens intra finem eius loci quem oleae terminabant
impetum armati Antiochi ceterorumque tela atque incursum
refugit. eodem tempore se in fugam conferunt amici
advocatique eius metu perterriti, quem ad modum illorum
testem dicere audistis.
[sect. 23] his rebus ita gestis P. Dolabella
praetor interdixit, ut est consuetudo, de vi hominibvs armatis
sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset
restitueret. restituisse se dixit. <sponsio facta est. hac de>
sponsione vobis iudicandum est.
Ch. 9
maxime fuit optandum Caecinae, recuperatores, ut controversiae
nihil haberet, secundo loco ut ne cum tam improbo
homine, tertio ut cum tam stulto haberet. etenim
non minus nos stultitia illius sublevat quam laedit improbitas.
improbus fuit, quod homines coegit, armavit, coactis
armatisque vim fecit. laesit in eo Caecinam, sublevat
ibidem; nam in eas ipsas res quas improbissime fecit testimonia
sumpsit et eis in causa testimoniis utitur.
[sect. 24] itaque
mihi certum est, recuperatores, ante quam ad meam defensionem
meosque testis venio, illius uti confessione et testimoniis;
qui confitetur atque ita libenter confitetur ut non
solum fateri sed etiam profiteri videatur, recuperatores:
'convocavi homines, coegi, armavi, terrore mortis ac periculo
capitis ne accederes obstiti; ferro,' inquit, 'ferro'et
hoc dicit in iudicio'te reieci atque proterrui.' quid?
testes quid aiunt? P. Vetilius, propinquus Aebuti, se Aebutio
cum armatis servis venisse advocatum. quid praeterea?
fuisse compluris armatos. quid aliud? minatum
esse Aebutium Caecinae. quid ego de hoc teste dicam
nisi hoc, recuperatores, ut ne idcirco minus ei credatis quod
homo minus idoneus habetur, sed ideo credatis quod ex
illa parte id dicit quod illi causae maxime sit alienum?
A.
[sect. 25] Terentius, alter testis, non modo Aebutium sed etiam se
pessimi facinoris arguit. in Aebutium hoc dicit, armatos
homines fuisse, de se autem hoc praedicat, Antiocho, Aebuti
servo, se imperasse ut in Caecinam advenientem cum ferro
invaderet. quid loquar amplius de hoc homine? in
quem ego hoc dicere, cum rogarer a Caecina, numquam
volui, ne arguere illum rei capitalis viderer, de eo dubito
nunc quo modo aut loquar aut taceam, cum ipse hoc de se
iuratus praedicet.
[sect. 26] deinde L. Caelius non solum Aebutium
cum armatis dixit fuisse compluribus verum etiam cum
advocatis perpaucis eo venisse Caecinam.
Ch. 10 de hoc ego
teste detraham? cui aeque ac meo testi ut credatis postulo.
P. Memmius secutus est qui suum non parvum beneficium
commemoravit in amicos Caecinae, quibus sese viam per
fratris sui fundum dedisse dixit qua effugere possent, cum
essent omnes metu perterriti. huic ego testi gratias agam,
quod et in re misericordem se praebuerit et in testimonio
religiosum.
[sect. 27] A. Atilius et eius filius L. Atilius et armatos
ibi fuisse et se suos servos adduxisse dixerunt; etiam hoc
amplius: cum Aebutius Caecinae malum minaretur, ibi tum
Caecinam postulasse ut moribus deductio fieret. hoc idem
P. Rutilius dixit, et eo libentius dixit ut aliquando in iudicio
eius testimonio creditum putaretur. duo praeterea testes
nihil de vi, sed de re ipsa atque emptione fundi dixerunt;
P. Caesennius, auctor fundi, non tam auctoritate gravi quam
corpore, et argentarius Sex. Clodius cui cognomen est
Phormio, nec minus niger nec minus confidens quam ille
Terentianus est Phormio, nihil de vi dixerunt, nihil praeterea
quod ad vestrum iudicium pertineret.
[sect. 28] Decimo vero
loco testis exspectatus et ad extremum reservatus dixit,
senator populi Romani, splendor ordinis, decus atque ornamentum
iudiciorum, exemplar antiquae religionis, Fidiculanius
Falcula; qui cum ita vehemens acerque venisset ut
non modo Caecinam periurio suo laederet sed etiam mihi
videretur irasci, ita eum placidum mollemque reddidi, ut
non auderet, sicut meministis, iterum dicere quot milia
fundus suus abesset ab urbe. nam cum dixisset minus
i, populus cum risu adclamavit ipsa esse. meminerant
enim omnes quantum in Albiano iudicio accepisset.
[sect. 29] in
eum quid dicam nisi id quod negare non possit, venisse in
consilium publicae quaestionis, cum eius consili iudex non
esset, et in eo consilio, cum causam non audisset et potestas
esset ampliandi, dixisse sibi liquere; cum de incognita re
iudicare voluisset, maluisse condemnare quam absolvere;
cum, si uno minus damnarent, condemnari reus non posset,
non ad cognoscendam causam sed ad explendam damnationem
praesto fuisse? Vtrum gravius aliquid in quempiam
dici potest quam ad hominem condemnandum quem numquam
vidisset neque audisset adductum esse pretio? an
certius quicquam obici potest quam quod is cui obicitur ne
nutu quidem infirmare conatur?
[sect. 30] verum tamen is testis,
ut facile intellegeretis eum non adfuisse animo, cum causa
ab illis ageretur testesque dicerent, sed tantisper de aliquo
reo cogitassecum omnes ante eum dixissent testes armatos
cum Aebutio fuisse compluris, solus dixit non fuisse.
visus est mihi primo veterator intellegere praeclare quid
causae obstaret, et tantum modo errare, quod omnis
testis infirmaret qui ante eum dixissent: cum subito, ecce
idem qui solet, duos solos servos armatos fuisse dixit.
Ch. 11 quid
huic tu homini facias? nonne concedas interdum ut excusatione
summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?
[sect. 31] Vtrum, recuperatores, his testibus non credidistis,
cum quid liqueret non habuistis? at controversia non erat
quin verum dicerent. an in coacta multitudine, in armis, in
telis, in praesenti metu mortis perspicuoque periculo caedis
dubium vobis fuit inesse vis aliqua videretur necne? quibus
igitur in rebus vis intellegi potest, si in his non intellegetur?
an vero illa defensio vobis praeclara visa est:
'non deieci, sed obstiti; non enim sum passus in fundum
ingredi, sed armatos homines opposui, ut intellegeres, si in
fundo pedem posuisses, statim tibi esse pereundum?'
quid ais? is qui armis proterritus, fugatus, pulsus est, non
videtur esse deiectus?
[sect. 32] posterius de verbo videbimus;
nunc rem ipsam ponamus quam illi non negant et eius rei
ius actionemque quaeramus.
est haec res posita quae ab adversario non negatur,
Caecinam, cum ad constitutam diem tempusque venisset ut
vis ac deductio moribus fieret, pulsum prohibitumque esse
vi coactis hominibus et armatis. Cum hoc constet, ego,
homo imperitus iuris, ignarus negotiorum ac litium, hanc
puto me habere actionem, ut per interdictum meum ius
teneam atque iniuriam tuam persequar. fac in hoc errare
me nec ullo modo posse per hoc interdictum id adsequi
quod velim; te uti in hac re magistro volo.
[sect. 33] quaero sitne
aliqua huius rei actio an nulla. convocari homines propter
possessionis controversiam non oportet, armari multitudinem
iuris retinendi causa non convenit; nec iuri quicquam
tam inimicum quam vis nec aequitati quicquam
tam infestum est quam convocati homines et armati.
Ch. 12 quod cum ita sit resque eius modi sit ut in primis a magistratibus
animadvertenda videatur, iterum quaero sitne eius
rei aliqua actio an nulla. nullam esse dices? audire
cupio, qui in pace et otio, cum manum fecerit, copias pararit,
multitudinem hominum coegerit, armarit, instruxerit,
homines inermos qui ad constitutum experiendi iuris gratia
venissent armis, viris, terrore periculoque mortis reppulerit,
fugarit, averterit, hoc dicat:
[sect. 34] 'feci equidem quae dicis
omnia, et ea sunt et turbulenta et temeraria et periculosa.
quid ergo est? impune feci; nam quid agas mecum ex
iure civili ac praetorio non habes.' itane vero? recuperatores,
hoc vos audietis et apud vos dici patiemini saepius?
Cum maiores nostri tanta diligentia prudentiaque fuerint ut
omnia omnium non modo tantarum rerum sed etiam tenuissimarum
iura statuerint persecutique sint, hoc genus unum
vel maximum praetermitterent, ut, si qui me exire domo
mea coegisset armis, haberem actionem, si qui introire prohibuisset,
non haberem? nondum de Caecinae causa disputo,
nondum de iure possessionis nostrae loquor; tantum
de tua defensione, C.
[sect. 35] Piso, quaero. quoniam ita dicis et
ita constituis, si Caecina, cum in fundo esset, inde deiectus
esset, tum per hoc interdictum eum restitui oportuisse;
nunc vero deiectum nullo modo esse inde ubi non fuerit;
hoc interdicto nihil nos adsecutos esse: quaero, si te hodie
domum tuam redeuntem coacti homines et armati non
modo limine tectoque aedium tuarum sed primo aditu vestibuloque
prohibuerint, quid acturus sis. monet amicus
meus te, L. Calpurnius, ut idem dicas quod ipse antea dixit,
iniuriarum. quid ad causam possessionis, quid ad restituendum
eum quem oportet restitui, quid denique ad ius
civile, aut ad praetoris notionem atque animadversionem?
ages iniuriarum. plus tibi ego largiar; non solum egeris
verum etiam condemnaris licet; num quid magis possidebis?
actio enim iniuriarum non ius possessionis adsequitur sed
dolorem imminutae libertatis iudicio poenaque mitigat.
Ch. 13 [sect. 36] praetor interea, Piso, tanta de re tacebit? quem ad modum
te restituat in aedis tuas non habebit? qui dies totos aut
vim fieri vetat aut restitui factam iubet, qui de fossis, de
cloacis, de minimis aquarum itinerumque controversiis interdicit,
is repente obmutescet, in atrocissima re quid faciat
non habebit? et C. Pisoni domo tectisque suis prohibito,
<prohibito> inquam, per homines coactos et armatos, praetor
quem ad modum more et exemplo opitulari possit non
habebit? quid enim dicet, aut quid tu tam insigni accepta
iniuria postulabis? 'Vnde vi prohibitus?' sic nemo umquam
interdixit; novum est, non dico inusitatum, verum
omnino inauditum. 'Vnde deiectus?' quid proficies,
cum illi hoc respondebunt tibi quod tu nunc mihi, armatis
se tibi obstitisse ne in aedis accederes; deici porro nullo
modo potuisse qui non accesserit?
[sect. 37] 'deicior ego,' inquis,
'si quis meorum deicitur omnino.' iam bene agis; a verbis
enim recedis et aequitate uteris. nam verba quidem ipsa
si sequi volumus, quo modo tu deiceris, cum servus tuus
deicitur? verum ita est uti dicis; te deiectum debeo
intellegere, etiam si tactus non fueris. nonne? age nunc,
si ne tuorum quidem quisquam loco motus erit atque
omnes in aedibus adservati ac retenti, tu solus prohibitus
et a tuis aedibus vi atque armis proterritus, utrum hanc
actionem habebis qua nos usi sumus, an aliam quampiam,
an omnino nullam? nullam esse actionem dicere in re
tam insigni tamque atroci neque prudentiae neque auctoritatis
tuae est; alia si quae forte est quae nos fugerit, dic
quae sit; cupio discere.
[sect. 38] haec si est qua nos usi sumus
te iudice vincamus necesse est. non enim vereor ne hoc
dicas, in eadem causa eodem interdicto te oportere restitui,
Caecinam non oportere. etenim cui non perspicuum est
ad incertum revocari bona, fortunas, possessiones omnium,
si ulla ex parte sententia huius interdicti deminuta aut infirmata
sit, si auctoritate virorum talium vis armatorum hominum
iudicio approbata videatur, in quo iudicio non de
armis dubitatum sed de verbis quaesitum esse dicatur?
isne apud vos obtinebit causam suam qui se ita defenderit:
'reieci ego te armatis hominibus, non deieci,' ut tantum
facinus non in aequitate defensionis, sed in una littera latuisse
videatur?
[sect. 39] huiusce rei vos statuetis nullam esse
actionem, nullum experiendi ius constitutum, qui obstiterit
armatis hominibus, qui multitudine coacta non introitu,
sed omnino aditu quempiam prohibuerit?
Ch. 14 quid ergo?
hoc quam habet vim, ut distare aliquid aut ex aliqua parte
differre videatur, utrum, pedem cum intulero atque in possessione
vestigium fecero, tum expellar ac deiciar, an eadem
vi et isdem armis mihi ante occurratur, ne non modo intrare
verum aspicere aut aspirare possim? quid hoc ab
illo differt, ut ille cogatur restituere qui ingressum expulerit,
ille qui ingredientem reppulerit non cogatur?
[sect. 40] videte, per
deos immortalis! quod ius nobis, quam condicionem vobismet
ipsis, quam denique civitati legem constituere velitis.
huiusce generis una est actio per hoc interdictum quo nos
usi sumus constituta; ea si nihil valet aut si ad hanc rem
non pertinet, quid neglegentius aut quid stultius maioribus
nostris dici potest, qui aut tantae rei praetermiserint actionem
aut eam constituerint quae nequaquam satis verbis
causam et rationem iuris amplecteretur? hoc est periculosum,
dissolvi hoc interdictum, est captiosum omnibus
rem ullam constitui eius modi quae, cum armis gesta sit,
rescindi iure non possit; verum tamen illud est turpissimum,
tantae stultitiae prudentissimos homines condemnari,
ut vos iudicetis huius rei ius atque actionem in mentem
maioribus nostris non venisse.
[sect. 41]
'queramur,' inquit, 'licet; tamen hoc interdicto Aebutius
non tenetur.' quid ita? 'quod vis Caecinae facta non
est.' dici in hac causa potest, ubi arma fuerint, ubi coacta
hominum multitudo, ubi instructi et certis locis cum ferro
homines conlocati, ubi minae, pericula terroresque mortis,
ibi vim non fuisse? 'nemo,' inquit, 'occisus est neque
saucius <factus>.' quid ais? cum de possessionis controversia
et de privatorum hominum contentione iuris loquamur, tu
vim negabis factam, si caedes et occisio facta non erit?
at exercitus maximos saepe pulsos et fugatos esse dico
terrore ipso impetuque hostium sine cuiusquam non modo
morte verum etiam volnere.
Ch. 15 [sect. 42] etenim, recuperatores, non ea
sola vis est quae ad corpus nostrum vitamque pervenit, sed
etiam multo maior ea quae periculo mortis iniecto formidine
animum perterritum loco saepe et certo de statu demovet.
itaque saucii saepe homines cum corpore debilitantur, animo
tamen non cedunt neque eum relinquunt locum quem
statuerunt defendere; at alii pelluntur integri; ut non
dubium sit quin maior adhibita vis ei sit cuius animus sit
perterritus quam illi cuius corpus volneratum sit.
[sect. 43] quod si
vi pulsos dicimus exercitus esse eos qui metu ac tenui saepe
suspicione periculi fugerunt, et si non solum impulsu scutorum
neque conflictu corporum neque ictu comminus neque
coniectione telorum, sed saepe clamore ipso militum aut
instructione aspectuque signorum magnas copias pulsas esse
et vidimus et audivimus, quae vis in bello appellatur, ea in
otio non appellabitur? et, quod vehemens in re militari
putatur, id leve in iure civili iudicabitur? et, quod exercitus
armatos movet, id advocationem togatorum non videbitur
movisse? et volnus corporis magis istam vim quam terror
animi declarabit? et sauciatio quaeretur, cum fugam factam
esse constabit?
[sect. 44] tuus enim testis hoc dixit, metu perterritis
nostris advocatis locum se qua effugerent demonstrasse.
qui non modo ut fugerent sed etiam ipsius fugae tutam viam
quaesiverunt, his vis adhibita non videbitur? quid igitur
fugiebant? propter metum. quid metuebant? vim videlicet.
potestis igitur principia negare, cum extrema conceditis?
fugisse perterritos confitemini; causam fugae dicitis
eandem quam omnes intellegimus, arma, multitudinem
hominum, incursionem atque impetum armatorum; haec
ubi conceduntur esse facta, ibi vis facta negabitur?
Ch. 16 [sect. 45]
at vero hoc quidem iam vetus est et maiorum exemplo
multis in rebus usitatum, cum ad vim faciendam veniretur,
si quos armatos quamvis procul conspexissent, ut statim
testificati discederent, <cum> optime sponsionem facere possent,
ni adversvs edictvm praetoris vis facta esset. itane
vero? scire esse armatos satis est ut vim factam probes; in
manus eorum incidere non est satis? aspectus armatorum
ad vim probandam valebit; incursus et impetus non valebit?
qui abierit, facilius sibi vim factam probabit quam qui
effugerit?
[sect. 46] at ego hoc dico, si, ut primum in castello Caecinae
dixit Aebutius se homines coegisse et armasse neque
eum, si illo accessisset, abiturum, statim Caecina discessisset,
dubitare vos non debuisse quin Caecinae facta vis esset;
si vero simul ac procul conspexit armatos recessisset eo
minus dubitaretis. omnis enim vis est quae periculo aut
decedere nos alicunde cogit aut prohibet accedere. quod
si aliter statuetis, videte ne hoc vos statuatis, qui vivus discesserit,
ei vim non esse factam, ne hoc omnibus in possessionum
controversiis praescribatis, ut confligendum sibi et
armis decertandum putent, ne, quem ad modum in bello
poena ignavis ab imperatoribus constituitur, sic in iudiciis
deterior causa sit eorum qui fugerint quam qui ad extremum
usque contenderint.
[sect. 47] Cum de iure et legitimis hominum
controversiis loquimur et in his rebus vim nominamus, pertenuis
vis intellegi debet. vidi armatos quamvis paucos;
magna vis est. decessi unius hominis telo proterritus; deiectus
detrususque sum. hoc si ita statuetis, non modo
non erit cur depugnare quisquam posthac possessionis causa
velit, sed ne illud quidem cur repugnare. sin autem vim
sine caede, sine volneratione, sine sanguine nullam intellegetis,
statuetis homines possessionis cupidiores quam vitae
esse oportere.
Ch. 17 [sect. 48]
age vero, de vi te ipsum habebo iudicem, Aebuti. responde,
si tibi videtur. in fundum Caecina utrum tandem
noluit, an non potuit accedere? Cum te obstitisse et
reppulisse dicis, certe hunc voluisse concedis. potes igitur
dicere non ei vim fuisse impedimento cui, cum cuperet
eoque consilio venisset, per homines coactos licitum non sit
accedere? si enim id quod maxime voluit nullo modo
potuit, vis profecto quaedam obstiterit necesse est; aut tu
dic quam ob rem, cum vellet accedere, non accesserit.
[sect. 49] iam
vim factam negare non potes; deiectus quem ad modum
sit, qui non accesserit, id quaeritur. demoveri enim et
depelli de loco necesse est eum qui deiciatur. id autem
accidere ei qui potest qui omnino in eo loco unde se deiectum
esse dicit numquam fuit? quid? si fuisset et ex eo
loco metu permotus fugisset, cum armatos vidisset, diceresne
esse deiectum? opinor. ain tu? qui tam diligenter et
tam callide verbis controversias non aequitate diiudicas, et
iura non utilitate communi sed litteris exprimis, poterisne
dicere deiectum esse eum qui tactus non erit? quid? detrusum
dicesne? nam eo verbo antea praetores in hoc interdicto
uti solebant. quid ais? potestne detrudi quisquam
qui non attingitur? nonne, si verbum sequi volumus, hoc
intellegamus necesse est, eum detrudi cui manus adferantur?
necesse est, inquam, si ad verbum rem volumus adiungere,
neminem statui detrusum qui non adhibita vi manu demotus
et actus praeceps intellegatur.
[sect. 50] deiectus vero qui potest
esse quisquam nisi in inferiorem locum de superiore motus?
potest pulsus, fugatus, eiectus denique; illud vero nullo
modo potest, non modo qui tactus non sit sed ne in aequo
quidem et plano loco. quid ergo? hoc interdictum putamus
eorum esse causa compositum qui se praecipitatos ex
locis superioribus dicerenteos enim vere possumus dicere
esse deiectos
Ch. 18 an, cum voluntas et consilium et sententia
interdicti intellegatur, impudentiam summam aut stultitiam
singularem putabimus in verborum errore versari, rem et
causam et utilitatem communem non relinquere solum sed
etiam prodere?
[sect. 51]
an hoc dubium est quin neque verborum tanta copia sit
non modo in nostra lingua, quae dicitur esse inops, sed ne
in alia quidem ulla, res ut omnes suis certis ac propriis vocabulis
nominentur, neque vero quicquam opus sit verbis, cum
ea res cuius causa verba quaesita sint intellegatur? quae
lex, quod senatus consultum, quod magistratus edictum,
quod foedus aut pactio, quod, ut ad privatas res redeam,
testamentum, quae iudicia aut stipulationes aut pacti et conventi
formula non infirmari ac convelli potest, si ad verba
rem deflectere velimus, consilium autem eorum qui scripserunt
et rationem et auctoritatem relinquamus?
[sect. 52] sermo hercule
familiaris et cotidianus non cohaerebit, si verba inter
nos aucupabimur; denique imperium domesticum nullum
erit, si servolis hoc nostris concesserimus ut ad verba nobis
oboediant, non ad id quod ex verbis intellegi possit obtemperent.
exemplis nunc uti videlicet mihi necesse est harum
rerum omnium; non occurrit uni cuique vestrum aliud alii
in omni genere exemplum quod testimonio sit non ex verbis
aptum pendere ius; sed verba servire hominum consiliis et
auctoritatibus.
[sect. 53] ornate et copiose L. Crassus, homo longe
eloquentissimus, paulo ante quam nos in forum venimus,
iudicio cvirali hanc sententiam defendit et facile, cum
contra eum prudentissimus homo, Q. Mucius, diceret, probavit
omnibus, M'. Curium, qui heres institutus esset ita:
'mortvo postvmo filio,' cum filius non modo non mortuus
sed ne natus quidem esset, heredem esse oportere.
quid? verbis hoc satis erat cautum? minime. quae res
igitur valuit? voluntas, quae si tacitis nobis intellegi posset,
verbis omnino non uteremur; quia non potest, verba
reperta sunt, non quae impedirent sed quae indicarent voluntatem.
Ch. 19 [sect. 54] lex usum et auctoritatem fundi iubet esse biennium;
at utimur eodem iure in aedibus, quae in lege non
appellantur. si via sit immunita, iubet qua velit agere iumentum;
potest hoc ex ipsis verbis intellegi, licere, si via sit
in Bruttiis immunita, agere si velit iumentum per M. Scauri
Tusculanum. Actio est in auctorem praesentem his verbis:
'qvandoqve te in ivre conspicio.' hac actione Appius
ille Caecus uti non posset, si ita in iure homines verba consectarentur
ut rem cuius causa verba sunt non considerarent.
testamento si recitatus heres esset pupillus Cornelius isque
iam annos xx haberet, vobis interpretibus amitteret hereditatem.
[sect. 55] veniunt in mentem mihi permulta, vobis plura,
certo scio. verum ne nimium multa complectamur atque
ab eo quod propositum est longius aberret oratio, hoc ipsum
interdictum quo de agitur consideremus; intellegetis enim
in eo ipso, si in verbis ius constituamus, omnem utilitatem
nos huius interdicti, dum versuti et callidi velimus esse,
amissuros. 'Vnde tv avt familia avt procvrator
tvvs.' si me vilicus tuus solus deiecisset, non familia
deiecisset, ut opinor, sed aliquis de familia. recte igitur
diceres te restituisse? quippe; quid enim facilius est quam
probare eis qui modo Latine sciant, in uno servolo familiae
nomen non valere? si vero ne habeas quidem servum
praeter eum qui me deiecerit, clames videlicet: 'si habeo
familiam, a familia mea fateor te esse deiectum.' neque
enim dubium est quin, si ad rem iudicandam verbo ducimur,
non re, familiam intellegamus quae constet ex servis pluribus;
quin unus homo familia non sit; verbum certe hoc
non modo postulat,
[sect. 56] sed etiam cogit, at vero ratio iuris interdictique
vis et praetorum voluntas et hominum prudentium
consilium et auctoritas respuit hanc defensionem et pro
nihilo putat.
Ch. 20 quid ergo? isti homines Latine non loquuntur?
immo vero tantum loquuntur quantum est satis ad
intellegendam voluntatem, cum sibi hoc proposuerint ut,
sive me tu deieceris sive tuorum quispiam sive servorum
sive amicorum, servos non numero distinguant sed appellent
uno familiae nomine;
[sect. 57] de liberis autem quisquis est,
procuratoris nomine appelletur; non quo omnes sint aut
appellentur procuratores qui negoti nostri aliquid gerant,
sed in hac re cognita sententia interdicti verba subtiliter exquiri
omnia noluerunt. non enim alia causa est aequitatis
in uno servo et in pluribus, non alia ratio iuris in hoc genere
dumtaxat, utrum me tuus procurator deiecerit, is qui
legitime procurator dicitur, omnium rerum eius qui in Italia
non sit absitve rei publicae causa quasi quidam paene
dominus, hoc est alieni iuris vicarius, an tuus colonus aut
vicinus aut cliens aut libertus aut quivis qui illam vim deiectionemque
tuo rogatu aut tuo nomine fecerit.
[sect. 58] qua re, si
ad eum restituendum qui vi deiectus est eandem vim habet
aequitatis ratio, ea intellecta certe nihil ad rem pertinet
quae verborum vis sit ac nominum. tam restitues si tuus
me libertus deiecerit nulli tuo praepositus negotio, quam
si procurator deiecerit; non quo omnes sint procuratores
qui aliquid nostri negoti gerunt, sed quod <hoc> in hac re
quaeri nihil attinet. tam restitues si unus servolus, quam
si familia fecerit universa; non quo idem sit servolus unus
quod familia, verum quia non quibus verbis quidque dicatur
quaeritur, sed quae res agatur. etiam, ut longius a verbo
recedamus, ab aequitate ne tantulum quidem, si tuus servus
nullus fuerit et omnes alieni ac mercennarii, tamen ei ipsi
tuae familiae genere et nomine continebuntur.
Ch. 21 [sect. 59] Perge porro
hoc idem interdictum sequi. 'hominibvs coactis.'
neminem coegeris, ipsi convenerint sua sponte; certe cogit
is qui congregat homines et convocat; coacti sunt ei qui
ab aliquo sunt unum in locum congregati. si non modo
convocati non sunt, sed ne convenerunt quidem, sed ei
modo fuerunt qui etiam antea non vis ut fieret, verum
colendi aut pascendi causa esse in agro consuerant, defendes
homines coactos non fuisse, et verbo quidem superabis me
ipso iudice, re autem ne consistes quidem ullo iudice. vim
enim multitudinis restitui voluerunt, non solum convocatae
multitudinis; sed, quia plerumque ubi multitudine opus
est homines cogi solent, ideo de coactis compositum interdictum
est; quod etiam si verbo differre videbitur, re tamen
erit unum et omnibus in causis idem valebit, in quibus perspicitur
una atque eadem causa aequitatis. 'armatisve.'
quid dicemus?
[sect. 60] armatos, si Latine loqui volumus, quos
appellare vere possumus? opinor eos qui scutis telisque
parati ornatique sunt. quid igitur? si glebis aut saxis aut
fustibus aliquem de fundo praecipitem egeris iussusque sis,
quem hominibus armatis deieceris, restituere, restituisse te
dices? verba si valent, si causae non ratione sed vocibus
ponderantur, me auctore dicito. vinces profecto non fuisse
armatos eos qui saxa iacerent quae de terra ipsi tollerent, non
esse arma caespites neque glebas; non fuisse armatos eos
qui praetereuntes ramum defringerent arboris; arma esse
suis nominibus alia ad tegendum, alia ad nocendum; quae
qui non habuerint, eos inermos fuisse vinces.
[sect. 61] verum si
quod erit armorum iudicium, tum ista dicito; iuris iudicium
cum erit et aequitatis, cave in ista tam frigida, tam ieiuna
calumnia delitiscas. non enim reperies quemquam iudicem
aut recuperatorem qui, tamquam si arma militis inspicienda
sint, ita probet armatum; sed perinde valebit quasi armatissimi
fuerint, si reperientur ita parati fuisse ut vim vitae
aut corpori potuerint adferre.
Ch. 22 [sect. 62]
atque ut magis intellegas quam verba nihil valeant, si tu
solus aut quivis unus cum scuto et gladio impetum in me
fecisset atque ego ita deiectus essem, auderesne dicere
interdictum esse de hominibus armatis, hic autem hominem
armatum unum fuisse? non, opinor, tam impudens esses.
atqui vide ne multo nunc sis impudentior. nam tum
quidem omnis mortalis implorare posses, quod homines in
tuo negotio Latine obliviscerentur, quod inermi armati
iudicarentur, quod, cum interdictum esset de pluribus,
commissa res esset ab uno, unus homo plures esse homines
iudicaretur.
[sect. 63] verum in his causis non verba veniunt in
iudicium, sed ea res cuius causa verba haec in interdictum
coniecta sunt. vim quae ad caput ac vitam pertineret
restitui sine ulla exceptione voluerunt. ea fit plerumque
per homines coactos armatosque; si alio consilio, eodem
periculo facta sit, eodem iure esse voluerunt. non enim
maior est iniuria si tua familia quam si tuus vilicus, non si
tui servi quam si alieni ac mercennarii, non si tuus procurator
quam si vicinus aut libertus tuus, non si coactis hominibus
quam si voluntariis aut etiam adsiduis ac domesticis,
non si armatis quam si inermibus qui vim armatorum
haberent ad nocendum, non si pluribus quam si uno
armato. quibus enim rebus plerumque vis fit eius modi,
eae res appellantur in interdicto. si per alias res eadem
facta vis est, ea tametsi verbis interdicti non concluditur,
sententia tamen iuris atque auctoritate retinetur.
Ch. 23 [sect. 64]
venio nunc ad illud tuum: 'non deieci; non enim sivi
accedere.' puto te ipsum, Piso, perspicere quanto ista sit
angustior iniquiorque defensio quam si illa uterere: 'non
fuerunt armati, cum fustibus et cum saxis fuerunt.' si
me hercule mihi, non copioso homini ad dicendum, optio
detur, utrum malim defendere non esse deiectum eum cui
vi et armis ingredienti sit occursum, an armatos non fuisse
eos qui sine scutis sineque ferro fuerint, omnino ad probandum
utramque rem videam infirmam nugatoriamque esse,
ad dicendum autem in altera videar mihi aliquid reperire
posse, non fuisse armatos eos qui neque ferri quicquam
neque scutum ullum habuerint; hic vero haeream, si mihi
defendendum sit eum qui pulsus fugatusque sit non esse
deiectum.
[sect. 65]
atque illud in tota defensione tua mihi maxime mirum
videbatur, te dicere iuris consultorum auctoritati obtemperari
non oportere. quod ego tametsi non nunc primum
neque in hac causa solum audio, tamen admodum mirabar
abs te quam ob rem diceretur. nam ceteri tum ad istam
orationem decurrunt cum se in causa putant habere aequum
et bonum quod defendant; si contra verbis et litteris et,
ut dici solet, summo iure contenditur, solent eius modi
iniquitati aequi et boni nomen dignitatemque opponere.
tum illud quod dicitur, 'sive nive,' inrident, tum aucupia
verborum et litterarum tendiculas in invidiam vocant, tum
vociferantur ex aequo et bono, non ex callido versutoque
iure rem iudicari oportere; scriptum sequi calumniatoris
esse bonique iudicis voluntatem scriptoris auctoritatemque
defendere.
[sect. 66] in ista vero causa cum tu sis is qui te verbo
litteraque defendas, cum tuae sint hae partes: 'unde
deiectus es? an inde quo prohibitus es accedere? reiectus
es, non deiectus,' cum tua sit haec oratio: 'fateor me
homines coegisse, fateor armasse, fateor tibi mortem esse
minitatum, fateor hoc interdicto praetoris vindicari, si
voluntas et aequitas valeat; sed ego invenio in interdicto
verbum unum ubi delitiscam: non deieci te ex eo loco
quem in locum prohibui ne venires'in ista defensione
accusas eos qui consuluntur, quod aequitatis censeant
rationem, non verbi haberi oportere?
Ch. 24 [sect. 67]
et hoc loco Scaevolam dixisti causam apud cviros
non tenuisse; quem ego antea commemoravi, cum idem
faceret quod tu nunctametsi ille in aliqua causa faciebat,
tu in nulla facistamen probasse nemini quod defendebat,
quia verbis oppugnare aequitatem videbatur. Cum id
miror, te hoc in hac re alieno tempore et contra quam ista
causa postulasset defendisse, tum illud volgo in iudiciis et
non numquam ab ingeniosis hominibus defendi mihi mirum
videri solet, nec iuris consultis concedi nec ius civile in
causis semper valere oportere.
[sect. 68] nam hoc qui disputant, si
id dicunt non recte aliquid statuere eos qui consulantur,
non hoc debent dicere iuris consultis, sed hominibus
stultis obtemperari non oportere; sin illos recte respondere
concedunt et aliter iudicari dicunt oportere, male iudicari
oportere dicunt; neque enim fieri potest ut aliud iudicari
de iure, aliud responderi oporteat, nec ut quisquam iuris
numeretur peritus qui id statuat esse ius quod non oporteat
iudicari.
[sect. 69] 'at est aliquando contra iudicatum.' primum
utrum recte, an perperam? si recte, id fuit ius quod
iudicatum est; sin aliter, non dubium est utrum iudices an
iuris consulti vituperandi sint. deinde, si de iure vario
quippiam iudicatum est, <non> potius contra iuris consultos
statuunt, si aliter pronuntiatum est ac Mucio placuit, quam
ex eorum auctoritate, si, ut Manilius statuebat, sic est
iudicatum. etenim ipse Crassus non ita causam apud
cviros egit ut contra iuris consultos diceret, sed ut
hoc doceret, illud quod Scaevola defendebat, non esse
iuris, et in eam rem non solum rationes adferret, sed etiam
Q. Mucio, socero suo, multisque peritissimis hominibus
auctoribus uteretur.
Ch. 25 [sect. 70] nam qui ius civile contemnendum
putat, is vincula revellit non modo iudiciorum sed etiam
utilitatis vitaeque communis; qui autem interpretes iuris
vituperat, si imperitos iuris esse dicit, de hominibus, non de
iure civili detrahit; sin peritis non putat esse obtemperandum,
non homines laedit, sed leges ac iura labefactat;
quod vobis venire in mentem profecto necesse est, nihil
esse in civitate tam diligenter quam ius civile retinendum.
etenim hoc sublato nihil est qua re exploratum cuiquam
possit esse quid suum aut quid alienum sit, nihil est quod
aequabile inter omnis atque unum omnibus esse possit.
[sect. 71] itaque in ceteris controversiis atque iudiciis cum quaeritur
aliquid factum necne sit, verum an falsum proferatur, et
fictus testis subornari solet et interponi falsae tabulae, non
numquam honesto ac probabili nomine bono viro iudici
error obici, improbo facultas dari ut, cum sciens perperam
iudicarit, testem tamen aut tabulas secutus esse videatur;
in iure nihil est eius modi, recuperatores, non tabulae falsae,
non testis improbus, denique nimia ista quae dominatur in
civitate potentia in hoc solo genere quiescit; quid agat, quo
modo adgrediatur iudicem, qua denique digitum proferat,
non habet.
[sect. 72] illud enim potest dici iudici ab aliquo non
tam verecundo homine quam gratioso: 'iudica hoc factum
esse aut numquam esse factum; crede huic testi, has comproba
tabulas'; hoc non potest: 'statue cui filius agnatus
sit, eius testamentum non esse ruptum; iudica quod mulier
sine tutore auctore promiserit, deberi.' non est aditus ad
huiusce modi res neque potentiae cuiusquam neque gratiae;
denique, quo maius hoc sanctiusque videatur, ne pretio quidem
corrumpi iudex in eius modi causa potest.
[sect. 73] iste vester
testis qui ausus est dicere fecisse videri eum de quo ne
cuius rei argueretur quidem scire potuit, is ipse numquam
auderet iudicare deberi viro dotem quam mulier nullo
auctore dixisset.
Ch. 26
O rem praeclaram vobisque ob hoc retinendam, recuperatores!
quod enim est ius civile? quod neque inflecti
gratia neque perfringi potentia neque adulterari pecunia
possit; quod si non modo oppressum sed etiam desertum
aut neglegentius adservatum erit, nihil est quod quisquam
sese habere certum aut a patre accepturum aut relicturum
liberis arbitretur.
[sect. 74] quid enim refert aedis aut fundum
relictum a patre aut aliqua ratione habere bene partum,
si incertum est, quae nunc tua iure mancipi sint, ea
possisne retinere, si parum est communitum ius civile ac
publica lege contra alicuius gratiam teneri non potest?
quid, inquam, prodest fundum habere, si, quae diligentissime
descripta a maioribus iura finium, possessionum,
aquarum itinerumque sunt, haec perturbari aliqua ratione
commutarique possunt? mihi credite, maior hereditas uni
cuique nostrum venit in isdem bonis a iure et a legibus
quam ab eis a quibus illa ipsa nobis relicta sunt. nam ut
perveniat ad me fundus testamento alicuius fieri potest;
ut retineam quod meum factum sit sine iure civili fieri non
potest. fundus a patre relinqui potest, at usucapio fundi,
hoc est finis sollicitudinis ac periculi litium, non a patre
relinquitur, sed a legibus; aquae ductus, haustus, iter, actus
a patre, sed rata auctoritas harum rerum omnium ab iure
civili sumitur.
[sect. 75] quapropter non minus diligenter ea quae
a maioribus accepistis, publica patrimonia iuris quam
privatae rei vestrae retinere debetis, non solum quod haec
iure civili saepta sunt verum etiam quod patrimonium
unius incommodo dimittetur, ius amitti non potest sine
magno incommodo civitatis.
Ch. 27
in hac ipsa causa, recuperatores, si hoc nos non obtinemus,
vi armatis hominibus deiectum esse eum quem vi
armatis hominibus pulsum fugatumque esse constat, Caecina
rem non amittet, quam ipsam animo forti, si tempus ita
ferret, amitteret, in possessionem in praesentia non restituetur,
nihil amplius;
[sect. 76] populi Romani causa, civitatis ius,
bona, fortunae possessionesque omnium in dubium incertumque
revocantur. vestra auctoritate hoc constituetur,
hoc praescribetur: quicum tu posthac de possessione
contendes, eum si ingressum modo in praedium deieceris,
restituas oportebit; sin autem ingredienti cum armata multitudine
obvius fueris et ita venientem reppuleris, fugaris,
averteris, non restitues. Iuris si haec vox est, esse vim non
in caede solum sed etiam in animo, libidinis, nisi cruor
appareat, vim non esse factam; iuris, deiectum esse qui
prohibitus sit, libidinis, nisi ex eo loco ubi vestigium
impresserit deici neminem posse;
[sect. 77] iuris, rem et sententiam
et aequitatem plurimum valere oportere, libidinis, verbo ac
littera ius omne intorqueri: vos statuite, recuperatores,
utrae voces vobis honestiores et utiliores esse videantur.
hoc loco percommode accidit quod non adest is qui
paulo ante adfuit et adesse nobis frequenter in hac causa
solet, vir ornatissimus, C. Aquilius; nam ipso praesente de
virtute eius et prudentia timidius dicerem, quod et ipse
pudore quodam adficeretur ex sua laude et me similis ratio
pudoris a praesentis laude tardaret; cuius auctoritati dictum
est ab illa causa concedi nimium non oportere. <non>
vereor de tali viro ne plus dicam quam vos aut sentiatis aut
apud vos commemorari velitis.
[sect. 78] quapropter hoc dicam,
numquam eius auctoritatem nimium valere cuius prudentiam
populus Romanus in cavendo, non in decipiendo perspexerit,
qui iuris civilis rationem numquam ab aequitate
seiunxerit, qui tot annos ingenium, laborem, fidem suam
populo Romano promptam expositamque praebuerit; qui
ita iustus est et bonus vir ut natura, non disciplina, consultus
esse videatur, ita peritus ac prudens ut ex iure
civili non scientia solum quaedam verum etiam bonitas nata
videatur, cuius tantum est ingenium, ita probata fides
ut quicquid inde haurias purum te liquidumque haurire
sentias.
[sect. 79] qua re permagnam initis a nobis gratiam, cum
eum auctorem defensionis nostrae esse dicitis. illud autem
miror, quem vos aliquid contra me sentire dicatis, cur eum
auctorem vos pro me appelletis, nostrum nominetis. verum
tamen quid ait vester iste auctor? 'Qvibvs qvidqve
verbis actvm pronvntiatvmqve sit.'
Ch. 28 conveni ego ex
isto genere consultorum non neminem, ut opinor, istum
ipsum quo vos auctore rem istam agere et defensionem
causae constituere vos dicitis. qui cum istam disputationem
mecum ingressus esset, non posse probari quemquam
esse deiectum nisi ex eo loco in quo fuisset, rem et sententiam
interdicti mecum facere fatebatur, verbo me excludi
dicebat, a verbo autem posse recedi non arbitrabatur.
[sect. 80] Cum
exemplis uterer multis ex omni memoria antiquitatis a
verbo et ab scripto plurimis saepe in rebus ius et aequi
bonique rationem esse seiunctam, semperque id valuisse
plurimum quod in se auctoritatis habuisset aequitatisque
plurimum, consolatus est me et ostendit in hac ipsa causa
nihil esse quod laborarem; nam verba ipsa sponsionis facere
mecum, si vellem diligenter attendere. 'quonam,' inquam,
'modo?' 'quia certe,' inquit, 'deiectus est Caecina
vi hominibus armatis aliquo ex loco; si non ex eo loco
quem in locum venire voluit, at ex eo certe unde fugit.'
'quid tum?' 'praetor,' inquit, 'interdixit ut, unde deiectus
esset, eo restitueretur, hoc est, quicumque is locus
esset unde deiectus esset. Aebutius autem qui fatetur
aliquo ex loco deiectum esse Caecinam, is quoniam se restituisse
dixit,
[sect. 81] necesse est male fecerit sponsionem.' quid
est, Piso? placet tibi nos pugnare verbis? placet causam
iuris et aequitatis et non nostrae possessionis, sed omnino
possessionum omnium constituere in verbo? ego quid
mihi videretur, quid a maioribus factitatum, quid horum
auctoritate quibus iudicandum est dignum esset, ostendi;
id verum, id aequum, id utile omnibus esse spectari, quo
consilio et qua sententia, non quibus quidque verbis
esset actum. tu me ad verbum vocas; non ante veniam
quam recusaro. nego oportere, nego obtineri posse, nego
ullam rem esse quae aut comprehendi satis aut caveri aut
excipi possit, si aut praeterito aliquo verbo aut ambigue
posito re et sententia cognita non id quod intellegitur, sed
id quod dicitur valebit.
Ch. 29 [sect. 82]
quoniam satis recusavi, venio iam quo vocas. quaero
abs te simne deiectus, non de Fulciniano fundo; neque
enim praetor, 'si ex eo fundo essem deiectus,' ita me
restitui iussit, sed 'eo unde deiectus essem.' sum ex
proximo vicini fundo deiectus, qua adibam ad istum fundum,
sum de via, sum certe alicunde, sive de privato sive
de publico; eo restitui sum iussus. restituisse te dixti;
nego me ex decreto praetoris restitutum esse. quid ad haec
dicimus? aut tuo, quem ad modum dicitur, gladio aut
nostro defensio tua conficiatur necesse est.
[sect. 83] si ad interdicti
sententiam confugis et, de quo fundo actum sit tum cum
Aebutius restituere iubebatur, id quaerendum esse dicis
neque aequitatem rei verbi laqueo capi putas oportere, in
meis castris praesidiisque versaris; mea, mea est ista defensio,
ego hoc vociferor, ego omnis homines deosque
testor, cum maiores vim armatam nulla iuris defensione texerint,
non vestigium eius qui deiectus sit, sed factum illius
qui deiecerit, in iudicium venire; deiectum esse qui fugatus
sit, vim esse factam cui periculum mortis sit iniectum.
sin hunc locum fugis et reformidas et me ex hoc,
[sect. 84] ut ita
dicam, campo aequitatis ad istas verborum angustias et ad
omnis litterarum angulos revocas, in eis ipsis intercludere
insidiis quas mihi conaris opponere. 'non deieci, sed
reieci.' peracutum hoc tibi videtur, hic est mucro defensionis
tuae; in eum ipsum causa tua incurrat necesse est.
ego enim tibi refero: si non sum ex eo loco deiectus
quo prohibitus sum accedere, at ex eo sum deiectus quo
accessi, unde fugi. si praetor non distinxit locum quo
me restitui iuberet, et restitui iussit, non sum ex decreto
restitutus.
[sect. 85]
velim, recuperatores, hoc totum si vobis versutius quam
mea consuetudo defendendi fert videbitur, sic existimetis;
primum alium, non me excogitasse, deinde huius rationis
non modo non inventorem, sed ne probatorem quidem esse
me, idque me non ad meam defensionem attulisse, sed illorum
defensioni rettulisse; me posse pro meo iure dicere
neque in hac re quam ego protuli quaeri oportere quibus
verbis praetor interdixerit, sed de quo loco sit actum cum
interdixit, neque in vi armatorum spectari oportere in quo
loco sit facta vis, verum sitne facta; te vero nullo modo
posse defendere in qua re tu velis verba spectari oportere,
in qua re nolis non oportere.
Ch. 30 [sect. 86]
verum tamen ecquid mihi respondetur ad illud quod ego
iam antea dixi, non solum re et sententia sed verbis quoque
hoc interdictum ita esse compositum ut nihil commutandum
videretur? attendite, quaeso, diligenter, recuperatores;
est enim vestri ingeni non meam, sed maiorum prudentiam
cognoscere; non enim id sum dicturus quod ego invenerim,
sed quod illos non fugerit. Cum de vi interdicitur,
duo genera causarum esse intellegebant ad quae interdictum
pertineret, unum, si qui ex eo loco ubi fuisset se deiectum
diceret, alterum, si qui ab eo loco quo veniret; et
horum utrumque neque praeterea quicquam potest accidere,
recuperatores.
[sect. 87] id adeo sic considerate. si qui meam
familiam de meo fundo deiecerit, <ex eo me loco deiecerit>; si
qui mihi praesto fuerit cum armatis hominibus extra meum
fundum et me introire prohibuerit, non ex eo, sed ab eo
loco me deiecerit. ad haec duo genera rerum unum
verbum quod satis declararet utrasque res invenerunt, ut,
sive ex fundo sive a fundo deiectus essem, uno atque
eodem interdicto restituerer 'vnde tv.' hoc verbum
'vnde' utrumque declarat, et ex quo loco et a quo loco.
Vnde deiectus est Cinna? ex urbe. Vnde Telesinus?
ab urbe. Vnde deiecti Galli? A Capitolio. Vnde qui
cum Graccho fuerunt?
[sect. 88] ex Capitolio. videtis igitur hoc
uno verbo 'vnde' significari res duas, et ex quo et a quo.
Cum autem eo restitui iubet, ita iubet ut, si Galli a maioribus
nostris postularent ut eo restituerentur unde deiecti
essent, et aliqua vi hoc adsequi possent, non, opinor, eos
in cuniculum qua adgressi erant sed in Capitolium restitui
oporteret. hoc enim intellegitur: vnde deiecisti,
sive ex quo loco sive a quo loco, eo restitvas. hoc
iam simplex est, in eum locum restituas: sive ex hoc loco
deiecisti, restitue in hunc locum, sive ab hoc loco, restitue
in eum locum, non ex quo, sed a quo deiectus est. Vt
si qui ex alto cum ad patriam accessisset, tempestate subito
reiectus optaret ut, cum a patria deiectus esset, eo restitueretur,
hoc, opinor, optaret ut a quo loco depulsus esset, in
eum se fortuna restitueret, non in salum, sed in ipsam
urbem quam petebat, sic quoniam verborum vim necessario
similitudine rerum aucupamur, qui postulat ut a quo loco
deiectus est, hoc est unde deiectus est, eo restituatur, hoc
postulat ut in eum ipsum locum restituatur.
Ch. 31 [sect. 89] Cum verba
nos eo ducunt, tum res ipsa hoc sentire atque intellegere
cogit. etenim, Piso,redeo nunc ad illa principia defensionis
meaesi quis te ex aedibus tuis vi hominibus armatis
deiecerit, quid ages? opinor, hoc interdicto quo nos usi
sumus persequere. quid? si qui iam de foro redeuntem
armatis hominibus domum tuam te introire prohibuerit,
quid ages? Vtere eodem interdicto. Cum igitur praetor
interdixerit, unde deiectus es, ut eo restituaris, tu hoc idem
quod ego dico et quod perspicuum est interpretabere, cum
illud verbum 'vnde' in utramque rem valeat, eoque tu
restitui sis iussus, tam te in aedis tuas restitui oportere, si e
vestibulo, quam si ex interiore aedium parte deiectus sis.
[sect. 90]
Vt vero iam, recuperatores, nulla dubitatio sit, sive rem
sive verba spectare voltis, quin secundum nos iudicetis,
exoritur hic iam obrutis rebus omnibus et perditis illa
defensio, eum deici posse qui tum possideat; qui non
possideat, nullo modo posse; itaque, si ego sim a tuis
aedibus deiectus, restitui non oportere, si ipse sis, oportere.
numera quam multa in ista defensione falsa sint, Piso.
ac primum illud attende, te iam ex illa ratione esse
depulsum, quod negabas quemquam deici posse nisi inde
ubi tum esset; iam posse concedis; eum qui non possideat
negas deici posse.
Ch. 32 [sect. 91] cur ergo aut in illud cotidianum interdictum
'vnde ille me vi deiecit' additur 'cvm ego
possiderem,' si deici nemo potest qui non possidet, aut
in hoc interdictum de hominibvs armatis non additur,
si oportet quaeri possederit necne? negas deici, nisi qui
possideat. ostendo, si sine armatis coactisve hominibus
deiectus quispiam sit, eum qui fateatur se deiecisse vincere
sponsionem, si ostendat eum non possedisse. negas deici,
nisi qui possideat. ostendo ex hoc interdicto de armatis
hominibvs, qui possit ostendere non possedisse eum qui
deiectus sit, condemnari tamen sponsionis necesse esse,
si fateatur esse deiectum.
[sect. 92] dupliciter homines deiciuntur,
aut sine coactis armatisve hominibus aut per eius modi
rationem atque vim. ad duas dissimilis res duo diiuncta
interdicta sunt. in illa vi cotidiana non satis est posse
docere se deiectum, nisi ostendere potest, cum possideret,
tum deiectum. ne id quidem satis est, nisi docet ita se
possedisse <ut> nec vi nec clam nec precario possederit.
itaque is qui se restituisse dixit magna voce saepe confiteri
solet se vi deiecisse, verum illud addit: 'non possidebat'
vel etiam, cum hoc ipsum concessit, vincit tamen sponsionem,
si planum facit ab se illum aut vi aut clam aut
precario possedisse.
[sect. 93] videtisne quot defensionibus eum
qui sine armis ac multitudine vim fecerit uti posse maiores
voluerint? hunc vero qui ab iure, officio, bonis moribus
ad ferrum, ad arma, ad caedem confugerit, nudum in causa
destitutum videtis, ut, qui armatus de possessione contendisset,
inermis plane de sponsione certaret. ecquid igitur
interest, Piso, inter haec interdicta? ecquid interest utrum
in hoc sit additum 'cvm A. Caecina possideret' necne?
ecquid te ratio iuris, ecquid interdictorum dissimilitudo,
ecquid auctoritas maiorum commovet? si esset additum,
de eo quaeri oporteret; additum non est, tamen oportebit?
atque ego in hoc Caecinam non defendo;
[sect. 94] possedit enim
Caecina, recuperatores; et id, tametsi extra causam est,
percurram tamen brevi ut non minus hominem ipsum quam
ius commune defensum velitis. Caesenniam possedisse
propter usum fructum non negas. qui colonus habuit
conductum de Caesennia fundum, cum idem ex eadem
conductione fuerit in fundo, dubium est quin, si Caesennia
tum possidebat, cum erat colonus in fundo, post eius
mortem heres eodem iure possederit? deinde ipse Caecina
cum circuiret praedia, venit in istum fundum, rationes a
colono accepit.
[sect. 95] sunt in eam rem testimonia. postea cur
tu, Aebuti, de isto potius fundo quam de alio, si quem
habes, Caecinae denuntiabas, si Caecina non possidebat?
ipse porro Caecina cur se moribus deduci volebat idque
tibi de amicorum et de Aquili sententia responderat.
Ch. 33
at enim Sulla legem tulit. Vt nihil de illo tempore,
nihil de calamitate rei publicae querar, hoc tibi respondeo,
ascripsisse eundem Sullam in eadem lege: 'si qvid ivs
non esset rogarier, eivs ea lege nihilvm rogatvm.'
quid est quod ius non sit, quod populus iubere aut vetare
non possit? Vt ne longius abeam, declarat ista ascriptio
esse aliquid; nam, nisi esset, hoc in omnibus legibus non
ascriberetur.
[sect. 96] sed quaero <de> te, putesne, si populus iusserit
me tuum aut te meum servum esse, id iussum ratum atque
firmum futurum. perspicis hoc nihil esse et fateris; qua
in re primum illud concedis, non quicquid populus iusserit,
ratum esse oportere; deinde nihil rationis adfers quam ob
rem, si libertas adimi nullo modo possit, civitas possit.
nam et eodem modo de utraque re traditum nobis est,
et, si semel civitas adimi potest, retineri libertas non potest.
qui enim potest iure Quiritium liber esse is qui in numero
Quiritium non est?
[sect. 97] atque ego hanc adulescentulus causam
cum agerem contra hominem disertissimum nostrae civitatis,
<C.> Cottam, probavi. Cum Arretinae mulieris libertatem
defenderem et Cotta xviris religionem iniecisset non
posse nostrum sacramentum iustum iudicari, quod Arretinis
adempta civitas esset, et ego vehementius contendissem
civitatem adimi non posse, xviri prima actione non iudicaverunt;
postea re quaesita et deliberata sacramentum
nostrum iustum iudicaverunt. atque hoc et contra dicente
Cotta et Sulla vivo iudicatum est. iam vero in ceteris
rebus ut omnes qui in eadem causa sunt et lege agant et
suum ius persequantur, et omni iure civili sine cuiusquam
aut magistratus aut iudicis aut periti hominis aut imperiti
dubitatione utantur, quid ego commemorem? Dubium esse
nemini vestrum certo <scio>.
[sect. 98]
quaeri hoc solere me non praeteritut ex me ea quae
tibi in mentem non veniunt audiasquem ad modum,
si civitas adimi non possit, in colonias Latinas saepe nostri
cives profecti sint. aut sua voluntate aut legis multa profecti
sunt; quam multam si sufferre voluissent, manere in
civitate potuissent.
Ch. 34 quid? quem pater patratus dedidit
aut suus pater populusve vendidit, quo is iure amittit
civitatem? Vt religione civitas solvatur civis Romanus
deditur; qui cum est acceptus, est eorum quibus est
deditus; si non accipiunt, <ut> Mancinum Numantini, retinet
integram causam et ius civitatis. si pater vendidit eum
quem in suam potestatem susceperat, ex potestate dimittit.
iam populus cum eum vendit qui miles factus non est,
[sect. 99] non
adimit ei libertatem, sed iudicat non esse eum liberum qui,
ut liber sit, adire periculum noluit; cum autem incensum
vendit, hoc iudicat, cum ei qui in servitute iusta fuerunt
censu liberentur, eum qui, cum liber esset, censeri noluerit,
ipsum sibi libertatem abiudicavisse. quod si maxime hisce
rebus adimi libertas aut civitas potest, non intellegunt qui
haec commemorant, si per has rationes maiores adimi posse
voluerunt, alio modo noluisse?
[sect. 100] nam ut haec ex iure civili
proferunt, sic adferant velim quibus lege aut rogatione
civitas aut libertas erepta sit. nam quod ad exsilium
attinet, perspicue intellegi potest quale sit. exsilium enim
non supplicium est, sed perfugium portusque supplici.
nam quia volunt poenam aliquam subterfugere aut calamitatem,
eo solum vertunt, hoc est sedem ac locum mutant.
itaque nulla in lege nostra reperietur, <ut> apud ceteras
civitates, maleficium ullum exsilio esse multatum; sed cum
homines vincula, neces ignominiasque vitant, quae sunt
legibus constitutae, confugiunt quasi ad aram in exsilium.
qui si in civitate legis vim subire vellent, non prius
civitatem quam vitam amitterent; quia nolunt, non adimitur
eis civitas, sed ab eis relinquitur atque deponitur.
nam, cum ex nostro iure duarum civitatum nemo esse
possit, tum amittitur haec civitas denique, cum is qui profugit
receptus est in exsilium, hoc est in aliam civitatem.
Ch. 35 [sect. 101]
non me praeterit, recuperatores, tametsi de hoc iure
permulta praetereo, tamen me longius esse prolapsum
quam ratio vestri iudici postularit. verum id feci, non
quo vos hanc in hac causa defensionem desiderare arbitrarer,
sed ut omnes intellegerent nec ademptam cuiquam
civitatem esse neque adimi posse. hoc cum eos scire
volui quibus Sulla voluit iniuriam facere, tum omnis ceteros
novos veteresque civis. neque enim ratio adferri potest
cur, si cuiquam novo civi potuerit adimi civitas, non
omnibus patriciis, omnibus antiquissimis civibus possit.
[sect. 102] nam ad hanc quidem causam nihil hoc pertinuisse primum
ex eo intellegi potest quod vos <ea> de re iudicare non
debetis; deinde quod Sulla ipse ita tulit de civitate ut
non sustulerit horum nexa atque hereditates. iubet enim
eodem iure esse quo fuerint Ariminenses; quos quis ignorat
duodecim coloniarum fuisse et a civibus Romanis hereditates
capere potuisse? quod si adimi civitas A. Caecinae
lege potuisset, magis illam rationem tamen omnes boni
quaereremus, quem ad modum spectatissimum pudentissimumque
hominem, summo consilio, summa virtute,
summa auctoritate domestica praeditum, levatum iniuria
civem retinere possemus, quam uti nunc, cum de iure
civitatis nihil potuerit deperdere, quisquam exsistat nisi tui,
Sexte, similis et stultitia et impudentia qui huic civitatem
ademptam esse dicat.
[sect. 103] qui quoniam, recuperatores, suum
ius non deseruit neque quicquam illius audaciae petulantiaeque
concessit, de reliquo iam communem causam
populique <Romani> ius in vestra fide ac religione deponit.
Ch. 36 is homo est, ita se probatum vobis vestrique similibus
semper voluit ut id non minus in hac causa laborarit ne
inique contendere aliquid quam ne dissolute relinquere
videretur, nec minus vereretur ne contemnere Aebutium
quam ne ab eo contemptus esse existimaretur.
[sect. 104]
quapropter, si quid extra iudicium est quod homini
tribuendum sit, habetis hominem singulari pudore, virtute
cognita et spectata fide, amplissimo totius Etruriae nomine,
in utraque fortuna cognitum multis signis et virtutis et
humanitatis. si quid in contraria parte in homine offendendum
est, habetis eum, ut nihil dicam amplius, qui
se homines coegisse fateatur. sin hominibus remotis de
causa quaeritis, cum iudicium de vi sit, is qui arguitur
vim se hominibus armatis fecisse fateatur, verbo se, non
aequitate, defendere conetur, id quoque ei verbum ipsum
ereptum esse videatis, auctoritatem sapientissimorum hominum
facere nobiscum, in iudicium non venire utrum
A. Caecina possederit necne, tamen doceri possedisse;
multo etiam minus quaeri A. Caecinae fundus sit necne,
me tamen id ipsum docuisse, fundum esse Caecinae: cum
haec ita sint, statuite quid vos tempora rei publicae de
armatis hominibus, quid illius confessio de vi, quid nostra
decisio de aequitate, quid ratio interdicti de iure admoneat
ut iudicetis.
Speech 1
[sect. fr1] imberba
iuventute
[sect. fr2]
Capuam colonis deductis occupabunt,
Atellam praesidio communient, Nuceriam, Cumas
multitudine suorum obtinebunt, cetera oppida praesidiis
devincient.
[sect. fr3]
Venibit igitur sub praecone
tota Propontis atque Hellespontus, addicetur omnis ora
Lyciorum atque Cilicum, Mysia et Phrygia eidem condicioni
legique parebunt.
[sect. fr4]
praedam, manubias, sectionem, castra denique Cn.
Pompei sedente imperatore xviri vendent.
Ch. 1 [sect. 1]
* * * quae res aperte petebatur, ea nunc occulte cuniculis
oppugnatur. dicent enim xviri, id quod et dicitur a multis
et saepe dictum est, post eosdem consules regis Alexandri
testamento regnum illud populi Romani esse factum. dabitis
igitur Alexandream clam petentibus eis quibus apertissime
pugnantibus restitistis? haec, per deos immortalis!
utrum esse vobis consilia siccorum an vinolentorum somnia,
et utrum cogitata sapientium an optata furiosorum videntur?
[sect. 2] videte nunc proximo capite ut impurus helluo turbet rem
publicam, ut a maioribus nostris possessiones relictas disperdat
ac dissipet, ut sit non minus in populi Romani patrimonio
nepos quam in suo. perscribit in sua lege vectigalia
quae xviri vendant, hoc est, proscribit auctionem publicorum
bonorum. agros emi volt qui dividantur; quaerit
pecuniam. videlicet excogitabit aliquid atque adferet.
nam superioribus capitibus dignitas populi Romani violabatur,
nomen imperi in commune odium orbis terrae vocabatur,
urbes pacatae, agri sociorum, regum status xviris
donabantur; nunc praesens pecunia, certa, numerata quaeritur.
[sect. 3] exspecto quid tribunus plebis vigilans et acutus
excogitet. 'Veneat,' inquit, 'silva Scantia.' Vtrum
tandem hanc silvam in relictis possessionibus, an in censorum
pascuis invenisti? si quid est quod indagaris,
inveneris, ex tenebris erueris, quamquam iniquum est,
tamen consume sane, quod commodum est, quoniam
quidem tu attulisti; silvam vero tu Scantiam vendas nobis
consulibus atque hoc senatu? tu ullum vectigal attingas, tu
populo Romano subsidia belli, tu ornamenta pacis eripias?
tum vero hoc me inertiorem consulem iudicabo quam illos
fortissimos viros qui apud maiores nostros fuerunt, quod,
quae vectigalia illis consulibus populo Romano parta sunt,
ea me consule ne retineri quidem potuisse iudicabuntur.
Ch. 2 [sect. 4]
vendit Italiae possessiones ex ordine omnis.
sane est in
eo diligens; nullam enim praetermittit. persequitur in
tabulis censoriis totam Siciliam; nullum aedificium, nullos
agros relinquit. Audistis auctionem populi Romani proscriptam
a tribuno plebis, constitutam in mensem Ianuarium,
et, credo, non dubitatis quin idcirco haec aerari causa non
vendiderint ei qui armis et virtute pepererunt, ut esset quod
nos largitionis causa venderemus.
[sect. 5]
videte nunc quo adfectent iter apertius quam antea.
nam superiore parte legis quem ad modum Pompeium
oppugnarent, a me indicati sunt; nunc iam se ipsi indicabunt.
iubent venire agros Attalensium atque Olympenorum
quos populo Romano <P.> Servili, fortissimi viri, victoria
adiunxit, deinde agros in Macedonia regios qui partim
T. Flaminini, partim L. Pauli qui Persen vicit virtute parti
sunt, deinde agrum optimum et fructuosissimum Corinthium
qui L. Mummi imperio ac felicitate ad vectigalia populi
Romani adiunctus est, post autem agros in Hispania apud
Carthaginem novam duorum Scipionum eximia virtute
possessos; tum vero ipsam veterem Carthaginem vendunt
quam P. Africanus nudatam tectis ac moenibus sive ad
notandam Carthaginiensium calamitatem, sive ad testificandam
nostram victoriam, sive oblata aliqua religione ad
aeternam hominum memoriam consecravit.
[sect. 6] his insignibus
atque infulis imperi venditis quibus ornatam nobis maiores
nostri rem publicam tradiderunt, iubent eos agros venire
quos rex Mithridates in Paphlagonia, Ponto Cappadociaque
possederit. num obscure videntur prope hasta praeconis
insectari Cn. Pompei exercitum qui venire iubeant eos
ipsos agros in quibus ille etiam nunc bellum gerat atque
versetur?
Ch. 3 [sect. 7]
hoc vero cuius modi est, quod eius auctionis quam constituunt
locum sibi nullum definiunt? nam xviris quibus
in locis ipsis videatur vendendi potestas lege permittitur.
censoribus vectigalia locare nisi in conspectu populi Romani
non licet; his vendere vel in ultimis terris licebit?
at hoc etiam nequissimi homines consumptis patrimoniis
faciunt ut in atriis auctionariis potius quam in triviis aut in
compitis auctionentur; hic permittit sua lege xviris ut in
quibus commodum sit tenebris, ut in qua velint solitudine,
bona populi Romani possint divendere.
[sect. 8] iam illa omnibus
in provinciis, regnis, liberis populis quam acerba, quam
formidolosa, quam quaestuosa concursatio xviralis futura sit,
non videtis? hereditatum obeundarum causa quibus vos
legationes dedistis, qui et privati et privatum ad negotium
exierunt non maximis opibus neque summa auctoritate
praediti, tamen auditis profecto quam graves eorum adventus
sociis nostris esse soleant.
[sect. 9] quam ob rem quid putatis
impendere hac lege omnibus gentibus terroris et mali, cum
immittantur in orbem terrarum xviri summo cum imperio,
summa cum avaritia infinitaque omnium rerum cupiditate?
quorum cum adventus graves, cum fasces formidolosi, tum
vero iudicium ac potestas erit non ferenda; licebit enim
quod videbitur publicum iudicare, quod iudicarint vendere.
etiam illud quod homines sancti non facient, ut pecuniam
accipiant ne vendant, tamen id eis ipsum per legem licebit.
hinc vos quas spoliationes, quas pactiones, quam denique
in omnibus locis nundinationem iuris ac fortunarum fore
putatis?
[sect. 10] etenim, quod superiore parte legis praefinitum
fuit, 'Svlla et Pompeio consvlibvs,' id rursus liberum
infinitumque fecerunt.
Ch. 4 iubet enim eosdem xviros omnibus
agris publicis pergrande vectigal imponere, ut idem possint
et liberare agros quos commodum sit et quos ipsis libeat
publicare. quo in iudicio perspici non potest utrum severitas
acerbior an benignitas quaestuosior sit futura.
sunt tamen in tota lege exceptiones duae non tam iniquae
quam suspiciosae. excipit enim in vectigali imponendo
agrum Recentoricum Siciliensem, in vendendis agris
eos agros de quibus cautum sit foedere. hi sunt in Africa,
qui ab Hiempsale possidentur.
[sect. 11] hic quaero, si Hiempsali
satis est cautum foedere et Recentoricus ager privatus est,
quid attinuerit excipi; sin et foedus illud habet aliquam
dubitationem et ager Recentoricus dicitur non numquam
esse publicus, quem putet existimaturum duas causas in
orbe terrarum repertas quibus gratis parceret. num quisnam
tam abstrusus usquam nummus videtur quem non
architecti huiusce legis olfecerint? provincias, civitates
liberas, socios, amicos, reges denique exhauriunt, admovent
manus vectigalibus populi Romani.
[sect. 12] non est satis. audite,
audite vos qui amplissimo populi senatusque iudicio exercitus
habuistis et bella gessistis: quod ad quemque pervenerit
ex praeda, ex manubiis, ex auro coronario, quod neque
consumptum in monumento neque in aerarium relatum sit,
id ad xviros referri iubet! hoc capite multa sperant; in
omnis imperatores heredesque eorum quaestionem suo
iudicio comparant, sed maximam pecuniam se a Fausto
ablaturos arbitrantur. quam causam suscipere iurati
iudices noluerunt, hanc isti xviri susceperunt: idcirco a
iudicibus fortasse praetermissam esse arbitrantur quod sit
ipsis reservata.
[sect. 13] deinde etiam in reliquum tempus diligentissime
sancit ut, quod quisque imperator habeat pecuniae,
protinus ad xviros deferat. hic tamen excipit
Pompeium simillime, ut mihi videtur, atque ut illa lege qua
peregrini Roma eiciuntur Glaucippus excipitur. non enim
hac exceptione unus adficitur beneficio, sed unus privatur
iniuria. sed cui manubias remittit, in huius vectigalia
invadit. iubet enim pecunia, si qua post nos consules ex
novis vectigalibus recipiatur, hac uti xviros. quasi vero
non intellegamus haec eos vectigalia quae Cn. Pompeius
adiunxerit vendere cogitare.
Ch. 5 [sect. 14]
videtis iam, patres conscripti, omnibus rebus et modis
constructam et coacervatam pecuniam xviralem. minuetur
huius pecuniae invidia; consumetur enim in agrorum emptionibus.
optime. quis ergo emet agros istos? idem xviri;
tu, Rulle,missos enim facio ceterosemes quod voles,
vendes quod voles; utrumque horum facies quanti voles.
cavet enim vir optimus ne emat ab invito. quasi vero
non intellegamus ab invito emere iniuriosum esse, ab non
invito quaestuosum. quantum tibi agri vendet, ut alios
omittam, socer tuus, et, si ego eius aequitatem animi probe
novi, vendet non invitus? facient idem ceteri libenter, ut
possessionis invidiam pecunia commutent, accipiant quod
cupiunt, dent quod retinere vix possunt.
[sect. 15]
nunc perspicite omnium rerum infinitam atque intolerandam
licentiam. pecunia coacta est ad agros emendos;
ei porro ab invitis non ementur. si consenserint possessores
non vendere, quid futurum est? referetur pecunia?
non licet. exigetur? vetat. verum esto; nihil est quod
non emi possit, si tantum des quantum velit venditor.
spoliemus orbem terrarum, vendamus vectigalia, effundamus
aerarium, ut locupletatis aut invidiae aut pestilentiae possessoribus
agri tamen emantur.
[sect. 16]
quid tum? quae erit in istos agros deductio, quae totius
rei ratio atque descriptio? 'deducentur,' inquit, 'coloniae.'
quot? quorum hominum? in quae loca? quis enim non
videt in coloniis esse haec omnia consideranda? tibi nos,
Rulle, et istis tuis harum omnium rerum machinatoribus
totam Italiam inermem tradituros existimasti, quam praesidiis
confirmaretis, coloniis occuparetis, omnibus vinclis
devinctam et constrictam teneretis? Vbi enim cavetur ne
in Ianiculo coloniam constituatis, ne urbem hanc urbe alia
premere atque urgere possitis? 'non faciemus,' inquit.
primum nescio, deinde timeo, postremo non committam
ut vestro beneficio potius quam nostro consilio salvi esse
possimus.
Ch. 6 [sect. 17] quod vero totam Italiam vestris coloniis complere
voluistis, id cuius modi esset neminemne nostrum
intellecturum existimavistis? scriptum est enim: 'Qvae
in mvnicipia qvasqve in colonias xviri velint, dedvcant
colonos qvos velint et eis agros adsignent qvibvs in
locis velint,' ut, cum totam Italiam militibus suis occuparint,
nobis non modo dignitatis retinendae, verum ne
libertatis quidem recuperandae spes relinquatur. atque
haec a me suspicionibus et coniectura coarguuntur.
[sect. 18] iam
omnis omnium tolletur error, iam aperte ostendent sibi
nomen huius rei publicae, sedem urbis atque imperi, denique
hoc templum Iovis optimi maximi atque hanc arcem omnium
gentium displicere. Capuam deduci colonos volunt,
illam urbem huic urbi rursus opponere, illuc opes suas
deferre et imperi nomen transferre cogitant. qui locus
propter ubertatem agrorum abundantiamque rerum omnium
superbiam et crudelitatem genuisse dicitur, ibi nostri coloni
delecti ad omne facinus a xviris conlocabuntur, et, credo,
qua in urbe homines in vetere dignitate fortunaque nati
copiam rerum moderate ferre non potuerunt, in ea isti vestri
satellites modeste insolentiam suam continebunt.
[sect. 19] maiores
nostri Capua magistratus, senatum, consilium commune,
omnia denique insignia rei publicae sustulerunt, neque aliud
quicquam in urbe nisi inane nomen Capuae reliquerunt,
non crudelitatequid enim illis fuit clementius qui etiam
externis hostibus victis sua saepissime reddiderunt?sed
consilio, quod videbant, si quod rei publicae vestigium illis
moenibus contineretur, urbem ipsam imperio domicilium
praebere posse; vos haec, nisi evertere rem publicam cuperetis
ac vobis novam dominationem comparare, credo,
quam perniciosa essent non videretis.
Ch. 7 [sect. 20] quid enim cavendum
est in coloniis deducendis? si luxuries, Hannibalem
ipsum Capua corrupit, si superbia, nata inibi esse haec ex
Campanorum fastidio videtur, si praesidium, non praeponitur
huic urbi ista colonia, sed opponitur. at quem
ad modum armatur, di immortales! nam bello Punico
quicquid potuit Capua, potuit ipsa per sese; nunc omnes
urbes quae circum Capuam sunt a colonis per eosdem xviros
occupabuntur; hanc enim ob causam permittit ipsa lex, in
omnia quae velint oppida colonos ut xviri deducant quos
velint. atque his colonis agrum Campanum et Stellatem
campum dividi iubet.
[sect. 21] non queror deminutionem vectigalium,
non flagitium huius iacturae atque damni, praetermitto
illa quae nemo est quin gravissime et verissime conqueri
possit, nos caput patrimoni publici, pulcherrimam
populi Romani possessionem, subsidium annonae, horreum
belli, sub signo claustrisque rei publicae positum vectigal
servare non potuisse, eum denique nos agrum P. Rullo
concessisse, qui ager ipse per sese et Sullanae dominationi
et Gracchorum largitioni restitisset; non dico solum hoc in
re publica vectigal esse quod amissis aliis remaneat, intermissis
non conquiescat, in pace niteat, in bello non obsolescat,
militem sustentet, hostem non pertimescat; praetermitto
omnem hanc orationem et contioni reservo; de
periculo salutis ac libertatis loquor.
[sect. 22] quid enim existimatis
integrum vobis in re publica fore aut in vestra libertate ac
dignitate retinenda, cum Rullus atque ei quos multo magis
quam Rullum timetis cum omni egentium atque improborum
manu, cum omnibus copiis, cum omni argento et auro
Capuam et urbis circa Capuam occuparint?
his ego rebus, patres conscripti, resistam vehementer
atque acriter neque patiar homines ea me consule expromere
quae contra rem publicam iam diu cogitarunt.
Errastis,
[sect. 23] Rulle, vehementer et tu et non nulli conlegae tui
qui sperastis vos contra consulem veritate, non ostentatione
popularem posse in evertenda re publica populares existimari.
lacesso vos, in contionem voco, populo Romano
disceptatore uti volo.
Ch. 8 etenim, ut circumspiciamus omnia
quae populo grata atque iucunda sunt, nihil tam populare
quam pacem, quam concordiam, quam otium reperiemus.
sollicitam mihi civitatem suspicione, suspensam metu, perturbatam
vestris legibus et contionibus et deductionibus
tradidistis; spem improbis ostendistis, timorem bonis iniecistis,
fidem de foro, dignitatem de re publica sustulistis.
[sect. 24] hoc motu atque hac perturbatione animorum atque rerum
cum populo Romano vox et auctoritas consulis repente in
tantis tenebris inluxerit, cum ostenderit nihil esse metuendum,
nullum exercitum, nullam manum, nullas colonias,
nullam venditionem vectigalium, nullum imperium novum,
nullum regnum xvirale, nullam alteram Romam neque aliam
sedem imperi nobis consulibus futuram summamque tranquillitatem
pacis atque oti, verendum, credo, nobis erit ne
vestra ista praeclara lex agraria magis popularis esse videatur.
[sect. 25] Cum vero scelera consiliorum vestrorum fraudemque legis et
insidias quae ipsi populo Romano a popularibus tribunis
plebis fiant ostendero, pertimescam, credo, ne mihi non
liceat contra vos in contione consistere, praesertim cum
mihi deliberatum et constitutum sit ita gerere consulatum
quo uno modo geri graviter et libere potest, ut neque provinciam
neque honorem neque ornamentum aliquod aut
commodum neque rem ullam quae a tribuno plebis impediri
possit appetiturus sim.
[sect. 26] dicit frequentissimo senatu consul
Kalendis Ianuariis sese, si status hic rei publicae maneat
neque aliquod negotium exstiterit quod honeste subterfugere
non possit, in provinciam non iturum. sic me in
hoc magistratu geram, patres conscripti, ut possim tribunum
plebis rei publicae iratum coercere, mihi iratum contemnere.
Ch. 9
quam ob rem, per deos immortalis! conligite vos, tribuni
plebis, deserite eos a quibus, nisi prospicitis, brevi tempore
deseremini, conspirate nobiscum, consentite cum bonis,
communem rem publicam communi studio atque amore
defendite. multa sunt occulta rei publicae volnera, multa
nefariorum civium perniciosa consilia; nullum externum
periculum est, non rex, non gens ulla, non natio pertimescenda
est; inclusum malum, intestinum ac domesticum
est. huic pro se quisque nostrum mederi atque hoc omnes
sanare velle debemus.
[sect. 27] erratis, si senatum probare ea quae
dicuntur a me putatis, populum autem esse in alia voluntate.
omnes qui se incolumis volent sequentur auctoritatem
consulis soluti a cupiditatibus, liberi a delictis, cauti
in periculis, non timidi in contentionibus. quod si qui
vestrum spe ducitur se posse turbulenta ratione honori
velificari suo, primum me consule id sperare desistat, deinde
habeat me ipsum sibi documento, quem equestri ortum
loco consulem videt, quae vitae via facillime viros bonos
ad honorem dignitatemque perducat. quod si vos vestrum
mihi studium, patres conscripti, ad communem dignitatem
defendendam profitemini, perficiam profecto, id quod maxime
res publica desiderat, ut huius ordinis auctoritas, quae apud
maiores nostros fuit, eadem nunc longo intervallo rei publicae
restituta esse videatur.
Speech 2
Ch. 1 [sect. 1] est hoc in more positum, Quirites, institutoque maiorum,
ut ei qui beneficio vestro imagines familiae suae consecuti
sunt eam primam habeant contionem, qua gratiam benefici
vestri cum suorum laude coniungant. qua in oratione
non nulli aliquando digni maiorum loco reperiuntur, plerique
autem hoc perficiunt ut tantum maioribus eorum debitum
esse videatur, unde etiam quod posteris solveretur
redundaret. mihi, Quirites, apud vos de meis maioribus
dicendi facultas non datur, non quo non tales fuerint qualis
nos illorum sanguine creatos disciplinisque institutos videtis,
sed quod laude populari atque honoris vestri luce caruerunt.
[sect. 2] de me autem ipso vereor ne adrogantis sit apud vos
dicere, ingrati tacere. nam et quibus studiis hanc dignitatem
consecutus sim memet ipsum commemorare perquam
grave est, et silere de tantis vestris beneficiis nullo modo
possum. qua re adhibebitur a me certa ratio moderatioque
dicendi, ut quid a vobis acceperim commemorem, qua re
dignus vestro summo honore singularique iudicio sim, ipse
modice dicam, si necesse erit, vos eosdem existimaturos
putem qui iudicavistis.
[sect. 3]
me perlongo intervallo prope memoriae temporumque
nostrorum primum hominem novum consulem fecistis et
eum locum quem nobilitas praesidiis firmatum atque omni
ratione obvallatum tenebat me duce rescidistis virtutique in
posterum patere voluistis. neque me tantum modo consulem,
quod est ipsum per sese amplissimum, sed ita fecistis
quo modo pauci nobiles in hac civitate consules facti sunt,
novus ante me nemo.
Ch. 2 nam profecto, si recordari volueritis
de novis hominibus, reperietis eos qui sine repulsa
consules facti sunt diuturno labore atque aliqua occasione
esse factos, cum multis annis post petissent quam praetores
fuissent, aliquanto serius quam per aetatem ac per leges
liceret; qui autem anno suo petierint, sine repulsa non esse
factos; me esse unum ex omnibus novis hominibus de quibus
meminisse possimus, qui consulatum petierim cum
primum licitum sit, consul factus sim cum primum petierim,
ut vester honos ad mei temporis diem petitus, non ad
alienae petitionis occasionem interceptus, nec diuturnis
precibus efflagitatus, sed dignitate impetratus esse videatur.
est illud amplissimum quod paulo ante commemoravi,
[sect. 4]
Quirites, quod hoc honore ex novis hominibus primum me
multis post annis adfecistis, quod prima petitione, quod
anno meo, sed tamen magnificentius atque ornatius esse
illo nihil potest, quod meis comitiis non tabellam vindicem
tacitae libertatis, sed vocem vivam prae vobis indicem
vestrarum erga me voluntatum ac studiorum tulistis. itaque
me non extrema diribitio suffragiorum, sed primi illi
vestri concursus, neque singulae voces praeconum, sed
una vox universi populi Romani consulem declaravit.
hoc ego tam insigne,
[sect. 5] tam singulare vestrum beneficium,
Quirites, cum ad animi mei fructum atque laetitiam
duco esse permagnum, tum ad curam sollicitudinemque
multo magis. versantur enim, Quirites, in animo meo
multae et graves cogitationes quae mihi nullam partem
neque diurnae neque nocturnae quietis impertiunt, primum
tuendi consulatus, quae cum omnibus est difficilis et magna
ratio, tum vero mihi praeter ceteros cuius errato nulla
venia, recte facto exigua laus et ab invitis expressa proponitur;
non dubitanti fidele consilium, non laboranti certum
subsidium nobilitatis ostenditur.
Ch. 3 [sect. 6] quod si solus in discrimen
aliquod adducerer, ferrem, Quirites, animo aequiore;
sed mihi videntur certi homines, si qua in re me non modo
consilio verum etiam casu lapsum esse arbitrabuntur, vos
universos qui me antetuleritis nobilitati vituperaturi. mihi
autem, Quirites, omnia potius perpetienda esse duco quam
non ita gerendum consulatum ut in omnibus meis factis
atque consiliis vestrum de me factum consiliumque laudetur.
accedit etiam ille mihi summus labor ac difficillima
ratio consulatus gerendi, quod non eadem mihi qua superioribus
consulibus lege et condicione utendum esse decrevi,
qui aditum huius loci conspectumque vestrum partim
magno opere fugerunt, partim non vehementer secuti sunt.
ego autem non solum hoc in loco dicam ubi est id dictu
facillimum, sed in ipso senatu in quo esse locus huic voci
non videbatur popularem me futurum esse consulem prima
illa mea oratione Kalendis Ianuariis dixi.
[sect. 7] neque enim
ullo modo facere possum ut, cum me intellegam non hominum
potentium studio, non excellentibus gratiis paucorum,
sed universi populi Romani iudicio consulem ita factum ut
nobilissimis hominibus longe praeponerer, non et in hoc
magistratu et in omni vita <videar> esse popularis. sed mihi
ad huius <verbi> vim et interpretationem vehementer opus
est vestra sapientia. versatur enim magnus error propter
insidiosas non nullorum simulationes qui, cum populi
non solum commoda verum etiam salutem oppugnant et
impediunt, oratione adsequi volunt ut populares esse videantur.
[sect. 8] ego qualem Kalendis Ianuariis acceperim rem publicam,
Quirites, intellego, plenam sollicitudinis, plenam
timoris; in qua nihil erat mali, nihil adversi quod non
boni metuerent, improbi exspectarent; omnia turbulenta
consilia contra hunc rei publicae statum et contra vestrum
otium partim iniri, partim nobis consulibus designatis inita
esse dicebantur; sublata erat de foro fides non ictu aliquo
novae calamitatis, sed suspicione ac perturbatione iudiciorum,
infirmatione rerum iudicatarum; novae dominationes,
extraordinaria non imperia, sed regna quaeri putabantur.
Ch. 4 [sect. 9] quae cum ego non solum suspicarer, sed plane
cerneremneque enim obscure gerebanturdixi in senatu
in hoc magistratu me popularem consulem futurum. quid
enim est tam populare quam pax? qua non modo ei quibus
natura sensum dedit sed etiam tecta atque agri mihi laetari
videntur. quid tam populare quam libertas? quam non
solum ab hominibus verum etiam a bestiis expeti atque
omnibus rebus anteponi videtis. quid tam populare quam
otium? quod ita iucundum est ut et vos et maiores vestri
et fortissimus quisque vir maximos labores suscipiendos
putet, ut aliquando in otio possit esse, praesertim in imperio
ac dignitate. quin idcirco etiam maioribus nostris
praecipuam laudem gratiamque debemus, quod eorum
labore est factum uti impune in otio esse possemus. qua
re qui possum non esse popularis, cum videam haec omnia,
Quirites, pacem externam, libertatem propriam generis ac
nominis vestri, otium domesticum, denique omnia quae
vobis cara atque ampla sunt in fidem et quodam modo in
patrocinium mei consulatus esse conlata?
[sect. 10] neque enim,
Quirites, illud vobis iucundum aut populare debet videri,
largitio aliqua promulgata, quae verbis ostentari potest, re
vera fieri nisi exhausto aerario nullo pacto potest; neque vero
illa popularia sunt existimanda, iudiciorum perturbationes,
rerum iudicatarum infirmationes, restitutio damnatorum, qui
civitatum adflictarum perditis iam rebus extremi exitiorum
solent esse exitus; nec, si qui agros populo Romano pollicentur,
si aliud quiddam obscure moliuntur, aliud spe ac
specie simulationis ostentant, populares existimandi sunt.
Ch. 5
nam vere dicam, Quirites, genus ipsum legis agrariae
vituperare non possum. venit enim mihi in mentem duos
clarissimos, ingeniosissimos, amantissimos plebei Romanae
viros, ti. et C. Gracchos, plebem in agris publicis constituisse,
qui agri a privatis antea possidebantur. non sum
autem ego is consul qui, ut plerique, nefas esse arbitrer
Gracchos laudare, quorum consiliis, sapientia, legibus multas
esse video rei publicae partis constitutas.
[sect. 11] itaque, ut
initio mihi designato consuli nuntiabatur legem agrariam
tribunos plebis designatos conscribere, cupiebam quid cogitarent
cognoscere; etenim arbitrabar, quoniam eodem anno
gerendi nobis essent magistratus, esse aliquam oportere
inter nos rei publicae bene administrandae societatem.
[sect. 12] Cum familiariter me in eorum sermonem insinuarem ac
darem, celabar, excludebar, et, cum ostenderem, si lex utilis
plebi Romanae mihi videretur, auctorem me atque adiutorem
futurum, tamen aspernabantur hanc liberalitatem
meam; negabant me adduci posse ut ullam largitionem
probarem. finem feci offerendi mei ne forte mea sedulitas
aut insidiosa aut impudens videretur. interea non desistebant
clam inter se convenire, privatos quosdam adhibere,
ad suos coetus occultos noctem adiungere et solitudinem.
quibus rebus quanto in metu fuerimus, ex vestra sollicitudine
in qua illis temporibus fuistis facile adsequi coniectura
poteritis.
[sect. 13] ineunt tandem magistratus tribuni plebis;
contio exspectatur P. Rulli, quod et princeps erat agrariae
legis et truculentius se gerebat quam ceteri. iam designatus
alio voltu, alio vocis sono, alio incessu esse meditabatur,
vestitu obsoletiore, corpore inculto et horrido, capillatior
quam ante barbaque maiore, ut oculis et aspectu denuntiare
omnibus vim tribuniciam et minitari rei publicae videretur.
legem hominis contionemque exspectabam; lex
initio nulla proponitur, contionem in pridie Idus advocari
iubet. summa cum exspectatione concurritur. explicat
orationem sane longam et verbis valde bonis. Vnum erat
quod mihi vitiosum videbatur, quod tanta ex frequentia
inveniri nemo potuit qui intellegere posset quid diceret.
hoc ille utrum insidiarum causa fecerit, an hoc genere eloquentiae
delectetur nescio. tametsi, qui acutiores in
contione steterant, de lege agraria nescio quid voluisse eum
dicere suspicabantur. aliquando tandem me designato lex
in publicum proponitur. concurrunt iussu meo plures uno
tempore librarii, descriptam legem ad me adferunt.
Ch. 6 [sect. 14] omni
hoc ratione vobis confirmare possum, Quirites, hoc animo
me ad legendam legem cognoscendamque venisse ut, si
eam vobis accommodatam atque utilem esse intellegerem,
auctor eius atque adiutor essem. non enim natura neque
discidio neque odio penitus insito bellum nescio quod
habet susceptum consulatus cum tribunatu, quia persaepe
seditiosis atque improbis tribunis plebis boni et fortes consules
obstiterunt, et quia vis tribunicia non numquam libidini
restitit consulari. non potestatum dissimilitudo, sed
animorum disiunctio dissensionem facit.
[sect. 15] itaque hoc animo
legem sumpsi in manus ut eam cuperem esse aptam vestris
commodis et eius modi quam consul re, non oratione popularis
et honeste et libenter posset defendere. atque ego a
primo capite legis usque ad extremum reperio, Quirites,
nihil aliud cogitatum, nihil aliud susceptum, nihil aliud
actum nisi uti x reges aerari, vectigalium, provinciarum
omnium, totius rei publicae, regnorum, liberorum populorum,
orbis denique terrarum domini constituerentur legis
agrariae simulatione atque nomine. sic confirmo, Quirites,
hac lege agraria pulchra atque populari dari vobis nihil,
condonari certis hominibus omnia, ostentari populo Romano
agros, eripi etiam libertatem, privatorum pecunias
augeri, publicas exhauriri, denique, quod est indignissimum,
per tribunum plebis, quem maiores praesidem libertatis
custodemque esse voluerunt, reges in civitate constitui.
quae cum,
[sect. 16] Quirites, exposuero, si falsa vobis videbuntur
esse, sequar auctoritatem vestram, mutabo meam sententiam;
sin insidias fieri libertati vestrae simulatione
largitionis intellegetis, nolitote dubitare plurimo sudore
et sanguine maiorum vestrorum partam vobisque traditam
libertatem nullo vestro labore consule adiutore
defendere.
Ch. 7
primum caput est legis agrariae quo, ut illi putant,
temptamini leviter quo animo libertatis vestrae deminutionem
ferre possitis. iubet enim tribunum plebis qui
eam legem tulerit creare xviros per tribus xvii, ut, quem
viiii tribus fecerint, is xvir sit.
[sect. 17] hic quaero quam ob
causam initium rerum ac legum suarum hinc duxerit ut
populus Romanus suffragio privaretur. totiens legibus
agrariis curatores constituti sunt iiiviri, vviri, xviri;
quaero a populari tribuno plebis ecquando nisi per
xxxv tribus creati sint. etenim cum omnis potestates,
imperia, curationes ab universo populo Romano proficisci
convenit, tum eas profecto maxime quae constituuntur ad
populi fructum aliquem et commodum, in quo et universi
deligant quem populo Romano maxime consulturum putent,
et unus quisque studio et suffragio suo viam sibi ad beneficium
impetrandum munire possit. hoc tribuno plebis
potissimum venit in mentem, populum Romanum universum
privare suffragiis, paucas tribus non certa condicione
iuris, sed sortis beneficio fortuito ad usurpandam
libertatem vocare.
[sect. 18] 'item,' inquit, 'eodemqve modo,'
capite altero, 'vt comitiis pontificis maximi.' ne hoc
quidem vidit, maiores nostros tam fuisse popularis ut,
quem per populum creari fas non erat propter religionem
sacrorum, in eo tamen propter amplitudinem sacerdoti
voluerint populo supplicari. atque hoc idem de ceteris
sacerdotiis Cn. Domitius, tribunus plebis, vir clarissimus,
tulit, quod populus per religionem sacerdotia mandare non
poterat, ut minor pars populi vocaretur; ab ea parte qui
esset factus, is a conlegio cooptaretur.
[sect. 19] videte quid intersit
inter Cn. Domitium, tribunum plebis, hominem nobilissimum,
et P. Rullum qui temptavit, ut opinor, patientiam
vestram, cum se nobilem esse diceret. Domitius, quod
per caerimonias populi fieri non poterat, ratione adsecutus
est, ut id, quoad posset, quoad fas esset, quoad liceret,
populi ad partis daret; hic, quod populi semper proprium
fuit, quod nemo imminuit, nemo mutavit quin ei qui
populo agros essent adsignaturi ante acciperent a populo
beneficium quam darent, id totum eripere vobis atque
e manibus extorquere conatus est. ille, quod dari populo
nullo modo poterat, tamen quodam modo dedit; hic, quod
adimi nullo pacto potest, tamen quadam ratione eripere
conatur.
Ch. 8 [sect. 20]
quaeret quispiam in tanta iniuria tantaque impudentia
quid spectarit. non defuit consilium; fides erga plebem
Romanam, Quirites, aequitas in vos libertatemque vestram
vehementer defuit. iubet enim comitia xviris habere
creandis eum qui legem tulerit. hoc dicam planius:
iubet Rullus, homo non cupidus neque appetens, habere
comitia Rullum. nondum reprehendo; video fecisse alios;
illud quod nemo fecit, de minore parte populi, quo pertineat
videte. habebit comitia, volet eos renuntiare quibus regia
potestas hac lege quaeritur; universo populo neque ipse
committit neque illi horum consiliorum auctores committi
recte putant posse.
[sect. 21] sortietur tribus idem Rullus. homo
felix educet quas volet tribus. quos viiii tribus xviros
fecerint ab eodem Rullo eductae, hos omnium rerum, ut
iam ostendam, dominos habebimus. atque hi, ut grati ac
memores benefici esse videantur, aliquid se viiii tribuum
notis hominibus debere confitebuntur, reliquis vero vi et xx
tribubus nihil erit quod non putent posse suo iure se
denegare. quos tandem igitur xviros fieri volt? se
primum. qui licet? leges enim sunt veteres neque eae
consulares, si quid interesse hoc arbitramini, sed tribuniciae
vobis maioribusque vestris vehementer gratae atque iucundae;
Licinia est lex et altera Aebutia, quae non modo
eum qui tulerit de aliqua curatione ac potestate sed etiam
conlegas eius, cognatos, adfinis excipit, ne eis ea potestas
curatiove mandetur.
[sect. 22] etenim si populo consulis, remove
te a suspicione alicuius tui commodi, fac fidem te nihil
nisi populi utilitatem et fructum quaerere, sine ad alios
potestatem, ad te gratiam benefici tui pervenire. nam hoc
quidem vix est liberi populi, vix vestrorum animorum ac
magnificentiae.
Ch. 9 quis legem tulit? Rullus. quis maiorem
partem populi suffragiis prohibuit? Rullus. quis comitiis
praefuit, quis tribus quas voluit vocavit nullo custode
sortitus, quis xviros quos voluit creavit? idem Rullus.
quem principem renuntiavit? Rullum. vix me hercule
servis hoc eum suis, non <modo> vobis omnium gentium
dominis probaturum arbitror. optimae leges igitur hac
lege sine ulla exceptione tollentur; idem lege sibi sua
curationem petet, idem maiore parte populi suffragiis
spoliata comitia habebit, quos volet atque in eis se ipsum
renuntiabit, et videlicet conlegas suos ascriptores legis
agrariae non repudiabit, a quibus ei locus primus in indice
et in praescriptione legis concessus est; ceteri fructus
omnium rerum qui in spe legis huius positi sunt communi
cautione atque aequa ex parte retinentur.
[sect. 23]
at videte hominis diligentiam, si aut Rullum <illud> cogitasse
aut si Rullo potuisse in mentem venire arbitramini.
viderunt ei qui haec machinabantur, si vobis ex omni
populo deligendi potestas esset data, quaecumque res esset
in qua fides, integritas, virtus, auctoritas quaereretur, vos
eam sine dubitatione ad Cn. Pompeium principem delaturos.
etenim quem unum ex cunctis delegissetis ut eum
omnibus omnium gentium bellis terra et mari praeponeretis,
certe in xviris faciendis sive fides haberetur sive honos, et
committi huic optime et ornari hunc iustissime posse
intellegebant.
[sect. 24] itaque excipitur hac lege non adulescentia,
non legitimum aliquod impedimentum, non potestas, non
magistratus ullus aliis negotiis ac legibus impeditus, reus
denique quo minus xvir fieri possit, non excipitur; Cn.
Pompeius excipitur, ne cum P. Rullotaceo de ceteris
xvir fieri possit. praesentem enim profiteri iubet, quod
nulla alia in lege umquam fuit ne in eis quidem magistratibus
quorum certus ordo est, ne, si accepta lex esset,
illum sibi conlegam ascriberetis custodem ac vindicem
cupiditatum.
Ch. 10 hic, quoniam video vos hominis dignitate
et contumelia legis esse commotos, renovabo illud quod
initio dixi, regnum comparari, libertatem vestram hac lege
funditus tolli.
[sect. 25] an vos aliter existimabatis? cum ad omnia
vestra pauci homines cupiditatis oculos adiecissent, non
eos in primis id acturos ut ex omni custodia vestrae
libertatis, ex omni potestate, curatione, patrocinio vestrorum
commodorum Cn. Pompeius depelleretur? viderunt
et vident, si per imprudentiam vestram, neglegentiam meam
legem incognitam acceperitis, fore uti postea cognitis insidiis,
cum xviros creetis, tum vitiis omnibus et sceleribus
legis Cn. Pompei praesidium opponendum putetis. et hoc
parvum argumentum vobis erit, a certis hominibus dominationem
potestatemque omnium rerum quaeri, cum videatis
eum quem custodem vestrae libertatis fore videant expertem
fieri dignitatis?
[sect. 26]
cognoscite nunc quae potestas xviris et quanta detur.
primum lege curiata xviros ornat. iam hoc inauditum et
plane novum, uti curiata lege magistratus detur qui nullis
comitiis ante sit datus. eam legem ab eo praetore populi
Romani qui sit primus factus ferri iubet. at quo modo?
Vt ei xviratum habeant quos plebs designaverit. oblitus
est nullos a plebe designari. et is orbem terrarum constringit
novis legibus qui, quod in secundo capite scriptum
est, non meminit in tertio? atque hic perspicuum est quid
iuris a maioribus acceperitis, quid ab hoc tribuno plebis
vobis relinquatur.
Ch. 11 maiores de singulis magistratibus bis
vos sententiam ferre voluerunt. nam cum centuriata lex
censoribus ferebatur, cum curiata ceteris patriciis magistratibus,
tum iterum de eisdem iudicabatur, ut esset reprehendendi
potestas, si populum benefici sui paeniteret.
nunc,
[sect. 27] Quirites, prima illa comitia tenetis, centuriata et
tributa, curiata tantum auspiciorum causa remanserunt.
hic autem tribunus plebis quia videbat potestatem neminem
iniussu populi aut plebis posse habere, curiatis eam comitiis
quae vos non initis confirmavit, tributa quae vestra erant
sustulit. ita cum maiores binis comitiis voluerint vos de
singulis magistratibus iudicare, hic homo popularis ne unam
quidem populo comitiorum potestatem reliquit.
[sect. 28] sed videte
hominis religionem et diligentiam. vidit et perspexit sine
curiata lege xviros potestatem habere non posse, quoniam
per viiii tribus essent constituti; iubet ferre de his legem
curiatam; praetori imperat. quam id ipsum absurde, nihil
ad me attinet. iubet enim, qui primus sit praetor factus,
eum legem curiatam ferre; sin is ferre non possit, qui
postremus sit, ut aut lusisse in tantis rebus aut profecto
nescio quid spectasse videatur. verum hoc quod est aut
ita perversum ut ridiculum, aut ita malitiosum ut obscurum
sit, relinquamus; ad religionem hominis revertamur. videt
sine lege curiata nihil agi per xviros posse.
[sect. 29] quid postea, si
ea lata non erit? attendite ingenium. 'Tvm ei xviri,'
inquit, 'eodem ivre sint qvo qvi optima lege.' si hoc
fieri potest ut in hac civitate quae |