|
Ch. 1 [sect. 1] si quis vestrum, iudices, aut eorum qui adsunt, forte
miratur me, qui tot annos in causis iudiciisque publicis ita
sim versatus ut defenderim multos, laeserim neminem,
subito nunc mutata voluntate ad accusandum descendere,
is, si mei consili causam rationemque cognoverit, una et id
quod facio probabit, et in hac causa profecto neminem
praeponendum mihi esse actorem putabit.
[sect. 2] Cum quaestor in Sicilia fuissem, iudices, itaque ex ea
provincia decessissem ut Siculis omnibus iucundam diuturnamque
memoriam quaesturae nominisque mei relinquerem,
factum est uti cum summum in veteribus patronis
multis, tum non nullum etiam in me praesidium suis fortunis
constitutum esse arbitrarentur. quare nunc populati atque
vexati cuncti ad me publice saepe venerunt, ut suarum fortunarum
omnium causam defensionemque susciperem. me
saepe esse pollicitum, saepe ostendisse dicebant, si quod
tempus accidisset, quo tempore aliquid a me requirerent, commodis
eorum me non defuturum.
[sect. 3] venisse tempus aiebant
non iam ut commoda sua, sed ut vitam salutemque totius
provinciae defenderem; sese iam ne deos quidem in suis
urbibus ad quos confugerent habere, quod eorum simulacra
sanctissima C. Verres ex delubris religiosissimis sustulisset;
quas res luxuries in flagitiis, crudelitas in suppliciis, avaritia
in rapinis, superbia in contumeliis efficere potuisset, eas
omnis sese hoc uno praetore per triennium pertulisse;
rogare et orare ne illos supplices aspernarer quos me incolumi
nemini supplices esse oporteret.
Ch. 2 [sect. 4] tuli graviter et acerbe, iudices, in eum me locum adduci
ut aut eos homines spes falleret qui opem a me atque
auxilium petissent, aut ego, qui me ad defendendos homines
ab ineunte adulescentia dedissem, tempore atque officio
coactus ad accusandum traducerer. dicebam habere eos
actorem Q. Caecilium, qui praesertim quaestor in eadem
provincia post me quaestorem fuisset. quo ego adiumento
sperabam hanc a me posse molestiam demoveri, id mihi
erat adversarium maxime; nam illi multo mihi hoc facilius
remisissent si istum non nossent, aut si iste apud eos
quaestor non fuisset.
[sect. 5] adductus sum, iudices, officio, fide,
misericordia, multorum bonorum exemplo, vetere consuetudine
institutoque maiorum, ut onus huius laboris atque
offici non ex meo, sed ex meorum necessariorum tempore
mihi suscipiendum putarem.
quo in negotio tamen illa me res, iudices, consolatur,
quod haec quae videtur esse accusatio mea non potius
accusatio quam defensio est existimanda. defendo enim
multos mortalis, multas civitates, provinciam Siciliam totam;
quam ob rem, quia mihi unus est accusandus, prope modum
manere in instituto meo videor et non omnino a defendendis
hominibus sublevandisque discedere.
[sect. 6] quodsi hanc causam
tam idoneam, tam inlustrem, tam gravem non haberem,
si aut hoc a me Siculi non petissent aut mihi cum Siculis
causa tantae necessitudinis non intercederet, et hoc quod
facio me rei publicae causa facere profiterer, ut homo singulari
cupiditate, audacia, scelere praeditus, cuius furta
atque flagitia non in Sicilia solum, sed in Achaia, Asia,
Cilicia, Pamphylia, Romae denique ante oculos omnium
maxima turpissimaque nossemus, me agente in iudicium
vocaretur,quis tandem esset qui meum factum aut consilium
posset reprehendere?
Ch. 3 [sect. 7]
quid est, pro deum hominumque
fidem, in quo ego rei publicae plus hoc tempore
prodesse possim? quid est quod aut populo Romano
gratius esse debeat, aut sociis exterisque nationibus optatius
esse possit, aut saluti fortunisque omnium magis accommodatum
sit? populatae, vexatae, funditus eversae provinciae,
socii stipendiariique populi Romani adflicti, miseri, iam non
salutis spem sed solacium exiti quaerunt.
[sect. 8] qui iudicia
manere apud ordinem senatorium volunt, queruntur accusatores
se idoneos non habere: qui accusare possunt, iudiciorum
severitatem desiderant. populus Romanus interea,
tametsi multis incommodis difficultatibusque adfectus est,
tamen nihil aeque in re publica atque illam veterem iudiciorum
vim gravitatemque requirit. iudiciorum desiderio
tribunicia potestas efflagitata est, iudiciorum levitate ordo
quoque alius ad res iudicandas postulatur, iudicum culpa
atque dedecore etiam censorium nomen, quod asperius
antea populo videri solebat, id nunc poscitur, id iam populare
et plausibile factum est.
[sect. 9] in hac libidine hominum
nocentissimorum, in populi Romani cotidiana querimonia,
iudiciorum infamia, totius ordinis offensione, cum hoc unum
his tot incommodis remedium esse arbitrarer, ut homines
idonei atque integri causam rei publicae legumque susciperent,
fateor me salutis omnium causa ad eam partem
accessisse rei publicae sublevandae quae maxime laboraret.
[sect. 10] nunc quoniam quibus rebus adductus ad causam
accesserim
demonstravi, dicendum necessario est de contentione
nostra, ut in constituendo accusatore quid sequi possitis
habeatis. ego sic intellego, iudices: cum de pecuniis
repetundis nomen cuiuspiam deferatur, si certamen inter
aliquos sit cui potissimum delatio detur, haec duo in primis
spectari oportere, quem maxime velint actorem esse ii
quibus factae esse dicantur iniuriae, et quem minime
velit is qui eas iniurias fecisse arguatur.
Ch. 4 [sect. 11]
in hac
causa,
iudices, tametsi utrumque esse arbitror perspicuum, tamen
de utroque dicam, et de eo prius quod apud vos plurimum
debet valere, hoc est de voluntate eorum quibus iniuriae
factae sunt; quorum causa iudicium de pecuniis repetundis
est constitutum.
Siciliam provinciam C. Verres per triennium depopulatus
esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse,
fana spoliasse dicitur. adsunt, queruntur Siculi universi;
ad meam fidem, quam habent spectatam iam et cognitam,
confugiunt; auxilium sibi per me a vobis atque a populi
Romani legibus petunt; me defensorem calamitatum suarum,
me ultorem iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me
actorem causae totius esse voluerunt.
[sect. 12] Vtrum, Q.
Caecili,
hoc dices, me non Siculorum rogatu ad causam accedere, an
optimorum fidelissimorumque sociorum voluntatem apud
hos gravem esse non oportere? si id audebis dicere, quod
C. Verres, cui te inimicum esse simulas, maxime existimari
vult, Siculos hoc a me non petisse, primum causam inimici
tui sublevabis, de quo non praeiudicium, sed plane iudicium
iam factum putatur, quod ita percrebruit, Siculos omnis
actorem suae causae contra illius iniurias quaesisse.
[sect. 13]
hoc
si tu, inimicus eius, factum negabis, quod ipse, cui maxime
haec res obstat, negare non audet, videto ne nimium familiariter
inimicitias exercere videare. deinde sunt testes
viri clarissimi nostrae civitatis, quos omnis a me nominari
non est necesse: eos qui adsunt appellabo, quos, si mentirer,
testis esse impudentiae meae minime vellem. scit is qui
est in consilio, C. Marcellus, scit is quem adesse video,
Cn. Lentulus Marcellinus; quorum fide atque praesidio
Siculi maxime nituntur, quod omnino Marcellorum nomini
tota illa provincia adiuncta est.
[sect. 14] hi sciunt hoc non modo
a me petitum esse, sed ita saepe et ita vehementer esse
petitum ut aut causa mihi suscipienda fuerit aut officium
necessitudinis repudiandum. sed quid ego his testibus
utor, quasi res dubia aut obscura sit? adsunt homines ex
tota provincia nobilissimi, qui praesentes vos orant atque
obsecrant, iudices, ut in actore causae suae deligendo
vestrum iudicium ab suo iudicio ne discrepet. omnium
civitatum totius Siciliae legationes adsunt praeter duas
civitates; quarum duarum si adessent, duo crimina vel
maxima minuerentur quae cum his civitatibus C. Verri
communicata sunt.
[sect. 15] at enim cur a me potissimum hoc
praesidium petiverunt? si esset dubium petissent necne,
dicerem cur petissent: nunc vero, cum id ita perspicuum
sit ut oculis iudicare possitis, nescio cur hoc mihi detrimento
esse debeat, si id mihi obiciatur, me potissimum
esse delectum.
[sect. 16] verum id mihi non sumo, iudices, et
hoc
non modo in oratione mea non pono, sed ne in opinione
quidem cuiusquam relinquo, me omnibus patronis esse
praepositum. non ita est; sed unius cuiusque temporis,
valetudinis, facultatis ad agendum ducta ratio est. mea
fuit semper haec in hac re voluntas et sententia, quemvis
ut hoc mallem de iis qui essent idonei suscipere quam me,
me ut mallem quam neminem.
Ch. 5 [sect. 17] reliquum est iam ut illud quaeramus, cum hoc
constet,
Siculos a me petisse, ecquid hanc rem apud vos animosque
vestros valere oporteat, ecquid auctoritatis apud vos in suo
iure repetundo socii populi Romani, supplices vestri, habere
debeant. de quo quid ego plura commemorem? quasi
vero dubium sit quin tota lex de pecuniis repetundis sociorum
causa constituta sit;
[sect. 18] nam civibus cum sunt ereptae
pecuniae, civili fere actione et privato iure repetuntur.
haec lex socialis est, hoc ius nationum exterarum est, hanc
habent arcem, minus aliquanto nunc quidem munitam
quam antea, verum tamen si qua reliqua spes est quae
sociorum animos consolari possit, ea tota in hac lege posita
est; cuius legis non modo a populo Romano, sed etiam
ab ultimis nationibus iam pridem severi custodes requiruntur.
[sect. 19] quis ergo est qui neget oportere eorum arbitratu
lege
agi quorum causa lex sit constituta? Sicilia tota si una
voce loqueretur, hoc diceret: 'quod auri, quod argenti,
quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit,
quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani
iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti;
quo nomine abs te sestertium miliens ex lege repeto.' si
universa, ut dixi, provincia loqui posset, hac voce uteretur:
quoniam id non poterat, harum rerum actorem quem idoneum
esse arbitrata est ipsa delegit.
[sect. 20] in eius modi re
quisquam
tam impudens reperietur qui ad alienam causam,
invitis iis quorum negotium est, accedere aut adspirare
audeat?
Ch. 6 si tibi, Q. Caecili, hoc Siculi dicerent: 'te non
novimus, nescimus qui sis, numquam te antea vidimus;
sine nos per eum nostras fortunas defendere cuius fides est
nobis cognita,' nonne id dicerent quod cuivis probare deberent?
nunc hoc dicunt, utrumque se nosse; alterum se
cupere defensorem esse fortunarum suarum, alterum plane
nolle.
[sect. 21] cur nolint, etiamsi taceant, satis dicunt; verum
non tacent. tamen iis invitissimis te offeres? tamen in
aliena causa loquere? tamen eos defendes qui se ab omnibus
desertos potius quam abs te defensos esse malunt?
tamen iis operam tuam pollicebere qui te neque velle sua
causa nec, si cupias, posse arbitrantur? cur eorum spem
exiguam reliquarum fortunarum, quam habent in legis et in
iudici severitate positam, vi extorquere conaris? cur te
interponis invitissimis iis quibus maxime lex consultum esse
vult? cur, de quibus in provincia non optime es meritus,
eos nunc plane fortunis omnibus conaris evertere? cur iis
non modo persequendi iuris sui, sed etiam deplorandae
calamitatis adimis potestatem?
[sect. 22] nam te actore quem
eorum
adfuturum putas, quos intellegis non ut per te alium, sed ut
per alium aliquem te ipsum ulciscantur laborare?
Ch. 7 at enim solum id est, ut me Siculi maxime velint:
alterum
illud, credo, obscurum est, a quo Verres minime se
accusari velit. ecquis umquam tam palam de honore, tam
vehementer de salute sua contendit quam ille atque illius
amici ne haec mihi delatio detur? sunt multa quae Verres
in me esse arbitratur, quae scit in te, Caecili, non esse;
quae cuius modi in utroque nostrum sint, paulo post commemorabo;
[sect. 23] nunc tantum id dicam quod tacitus tu
mihi
adsentiare, nullam rem in me esse quam ille contemnat,
nullam in te quam pertimescat. itaque magnus ille defensor
et amicus eius tibi suffragatur, me oppugnat; aperte
ab iudicibus petit ut tu mihi anteponare, et ait hoc se
honeste sine ulla invidia ac sine ulla offensione contendere.
'non enim,' inquit, 'illud peto quod soleo, cum vehementius
contendi, impetrare: reus ut absolvatur non peto,
sed ut potius ab hoc quam ab illo accusetur, id peto. da
mihi hoc; concede quod facile est, quod honestum, quod
non invidiosum; quod cum dederis, sine ullo tuo periculo,
sine infamia illud dederis, ut is absolvatur cuius ego causa
laboro.'
[sect. 24] et ait idem, ut aliquis metus adiunctus sit ad
gratiam, certos esse in consilio quibus ostendi tabellas velit;
id esse perfacile; non enim singulos ferre sententias, sed
universos constituere; ceratam uni cuique tabellam dari
cera legitima, non illa infami ac nefaria. atque is non tam
propter Verrem laborat quam quod eum minime res tota
delectat; videt enim, si a pueris nobilibus, quos adhuc
elusit, si a quadruplatoribus, quos non sine causa contempsit
semper ac pro nihilo putavit, accusandi voluntas ad
viros fortis spectatosque homines translata sit, sese in
iudiciis diutius dominari non posse.
Ch. 8 [sect. 25]
huic ego
homini iam
ante denuntio, si a me causam hanc vos agi volueritis,
rationem illi defendendi totam esse mutandam, et ita mutandam
ut, meliore et honestiore condicione quam qua ipse
vult uti, imitetur homines eos quos ipse vidit amplissimos,
L. Crassum et M. Antonium, qui nihil se arbitrabantur ad
iudicia causasque amicorum praeter fidem et ingenium
adferre oportere. nihil erit quod me agente arbitretur
iudicium sine magno multorum periculo posse corrumpi.
[sect. 26] ego in hoc iudicio mihi Siculorum causam receptam,
populi
Romani susceptam esse arbitror, ut mihi non unus homo
improbus opprimendus sit, id quod Siculi petiverunt, sed
omnino omnis improbitas, id quod populus Romanus iam
diu flagitat, exstinguenda atque delenda sit: in quo ego
quid eniti aut quid efficere possim, malo in aliorum spe
relinquere quam in oratione mea ponere.
[sect. 27] tu vero, Caecili, quid potes? quo tempore aut qua
in
re
non modo ceteris specimen aliquod dedisti, sed tute tui
periculum fecisti? in mentem tibi non venit quid negoti
sit causam publicam sustinere, vitam alterius totam explicare
atque eam non modo in animis iudicum, sed etiam
in oculis conspectuque omnium exponere, sociorum salutem,
commoda provinciarum, vim legum, gravitatem iudiciorum
defendere?
Ch. 9 cognosce ex me, quoniam hoc primum
tempus
discendi nactus es, quam multa esse oporteat in eo qui
alterum accuset; ex quibus si unum aliquod in te cognoveris,
ego iam tibi ipse istuc quod expetis mea voluntate
concedam.
primum integritatem atque innocentiam singularem;
nihil est enim quod minus ferendum sit quam rationem
ab altero vitae reposcere eum qui non possit suae reddere.
[sect. 28] hic ego de te plura non dicam: unum illud credo omnis
animum advertere, te adhuc a nullis nisi ab Siculis potuisse
cognosci; Siculos hoc dicere, cum eidem sint irati cui tu te
inimicum esse dicis, sese tamen te actore ad iudicium non
adfuturos. quare negent ex me non audies: hos patere
id suspicari quod necesse est. illi quidem, ut est hominum
genus nimis acutum et suspiciosum, non te ex Sicilia litteras
in Verrem deportare velle arbitrantur, sed, quod isdem
litteris illius praetura et tua quaestura consignata sit, asportare
te velle ex Sicilia litteras suspicantur.
[sect. 29] deinde accusatorem firmum verumque esse oportet.
Eum ego si te putem cupere esse, facile intellego esse non
posse. nec ea dico, quae si dicam tamen infirmare non
possis, te, antequam de Sicilia decesseris, in gratiam redisse
cum Verre; Potamonem, scribam et familiarem tuum, retentum
esse a Verre in provincia, cum tu decederes; M.
Caecilium, fratrem tuum, lectissimum atque ornatissimum
adulescentem, non modo non adesse neque tecum tuas
iniurias persequi, sed esse cum Verre et cum illo familiarissime
atque amicissime vivere. sunt et haec et alia in te
falsi accusatoris signa permulta, quibus ego nunc non utor:
hoc dico, te, si maxime cupias, tamen verum accusatorem
esse non posse.
[sect. 30] video enim permulta esse crimina quorum
tibi societas cum Verre eius modi est ut ea in accusando
attingere non audeas.
Ch. 10 queritur Sicilia tota C. Verrem ab
aratoribus, cum frumentum sibi in cellam imperavisset, et
cum esset tritici modius HS II, pro frumento in modios
singulos duodenos sestertios exegisse. Magnum crimen,
ingens pecunia, furtum impudens, iniuria non ferenda!
ego hoc uno crimine illum condemnem necesse est: tu,
[sect. 31] Caecili, quid facies? utrum hoc tantum crimen praetermittes
an obicies? si obicies, idne alteri crimini dabis
quod eodem tempore in eadem provincia tu ipse fecisti?
audebis ita accusare alterum ut quo minus tute condemnere
recusare non possis? sin praetermittes, qualis erit tua ista
accusatio, quae domestici periculi metu certissimi et maximi
criminis non modo sponsionem, verum etiam mentionem
ipsam pertimescat?
[sect. 32] emptum est ex senatus consulto frumentum
ab Siculis praetore Verre, pro quo frumento pecunia
omnis soluta non est. grave est hoc crimen in
Verrem, grave me agente, te accusante nullum; eras enim
tu quaestor, pecuniam publicam tu tractabas, ex qua,
etiamsi cuperet praetor, tamen ne qua deductio fieret
magna ex parte tua potestas erat. huius quoque igitur
criminis te accusante mentio nulla fiet: silebitur toto iudicio
de maximis et notissimis illius furtis et iniuriis. mihi
crede, Caecili, non potest in accusando socios vere defendere
is qui cum reo criminum societate coniunctus est.
[sect. 33] mancipes a civitatibus pro frumento pecuniam exegerunt.
quid? hoc Verre praetore factum est solum? non, sed
etiam quaestore Caecilio. quid igitur? daturus es huic
crimini quod et potuisti prohibere ne fieret et debuisti, an
totum id relinques? ergo id omnino Verres in iudicio suo
non audiet quod, cum faciebat, quem ad modum defensurus
esset non reperiebat.
Ch. 11 atque ego haec quae in medio posita sunt commemoro:
sunt alia magis occulta furta, quae ille, ut istius, credo,
animos atque impetus retardaret, benignissime cum quaestore
suo communicavit.
[sect. 34] haec tu scis ad me esse delata;
quae si velim proferre, facile omnes intellegent vobis inter
vos non modo voluntatem fuisse coniunctam, sed ne praedam
quidem adhuc esse divisam. quapropter si tibi
indicium postulas dari quod tecum una fecerit, concedo,
si id lege permittitur; sin autem de accusatione dicimus,
concedas oportet iis qui nullo suo peccato impediuntur quo
minus alterius peccata demonstrare possint.
[sect. 35] ac vide quantum
interfuturum sit inter meam tuamque accusationem.
ego etiam quae tu sine Verre commisisti Verri crimini
daturus sum, quod te non prohibuerit, cum summam ipse
haberet potestatem: tu contra ne quae ille quidem fecit
obicies, ne qua ex parte coniunctus cum eo reperiare.
quid? illa, Caecili, contemnendane tibi videntur esse,
sine quibus causa sustineri, praesertim tanta, nullo modo
potest? aliqua facultas agendi, aliqua dicendi consuetudo,
aliqua in foro, iudiciis, legibus aut ratio aut exercitatio?
[sect. 36] intellego quam scopuloso difficilique in loco verser; nam
cum omnis adrogantia odiosa est, tum illa ingeni atque
eloquentiae multo molestissima. quam ob rem nihil dico
de meo ingenio; neque est quod possim dicere, neque si
esset dicerem; aut enim id mihi satis est quod est de me
opinionis, quidquid est, aut, si id parum est, ego maius
id commemorando facere non possum.
Ch. 12 [sect. 37]
de te,
Caecili,iam
mehercule hoc extra hanc contentionem certamenque nostrum
familiariter tecum loquar,tu ipse quem ad modum
existimes vide etiam atque etiam, et tu te collige, et qui sis
et quid facere possis considera. Putasne te posse de
maximis acerbissimisque rebus, cum causam sociorum fortunasque
provinciae, ius populi Romani, gravitatem iudici
legumque susceperis, tot res tam gravis, tam varias voce,
memoria, consilio, ingenio sustinere?
[sect. 38] Putasne te posse
quae C. Verres in quaestura, quae in legatione, quae in
praetura, quae Romae, quae in Italia, quae in Achaia, Asia
Pamphyliaque peccarit, ea, quem ad modum locis temporibusque
divisa sint, sic criminibus et oratione distinguere?
Putasne posse, id quod in eius modi reo maxime necessarium
est, facere ut, quae ille libidinose, quae nefarie, quae
crudeliter fecerit, ea aeque acerba et indigna videantur esse
his qui audient atque illis visa sunt qui senserunt?
[sect. 39] Magna
sunt ea quae dico, mihi crede; noli haec contemnere.
dicenda, demonstranda, explicanda sunt omnia, causa non
solum exponenda, sed etiam graviter copioseque agenda
est; perficiendum est, si quid agere aut proficere vis, ut
homines te non solum audiant, verum etiam libenter
studioseque audiant. in quo si te multum natura adiuvaret,
si optimis a pueritia disciplinis atque artibus studuisses et in
his elaborasses, si litteras Graecas Athenis non Lilybaei,
Latinas Romae non in Sicilia didicisses, tamen esset magnum
tantam causam, tam exspectatam, et diligentia consequi
et memoria complecti et oratione expromere et voce ac
viribus sustinere.
[sect. 40] fortasse dices: 'quid ergo? haec in te sunt omnia?'
Vtinam quidem essent! verum tamen ut esse possent
magno studio mihi a pueritia est elaboratum. quodsi
ego haec propter magnitudinem rerum ac difficultatem
adsequi non potui, qui in omni vita nihil aliud egi, quam
longe tu te ab his rebus abesse arbitrare, quas non modo
antea numquam cogitasti, sed ne nunc quidem, cum in
eas ingrederis, quae et quantae sint suspicari potes?
Ch. 13 [sect. 41]
ego
qui, sicut omnes sciunt, in foro iudiciisque ita verser ut
eiusdem aetatis aut nemo aut pauci pluris causas defenderint,
et qui omne tempus quod mihi ab amicorum negotiis
datur in his studiis laboribusque consumam, quo paratior
ad usum forensem promptiorque esse possim, tamen ita
mihi deos velim propitios ut, cum illius mihi temporis venit
in mentem quo die citato reo mihi dicendum sit, non
solum commoveor animo, sed etiam toto corpore perhorresco.
[sect. 42] iam nunc mente et cogitatione prospicio quae
tum studia hominum, qui concursus futuri sint, quantam
exspectationem magnitudo iudici sit adlatura, quantam
auditorum multitudinem infamia C. Verris concitatura,
quantam denique audientiam orationi meae improbitas
illius factura sit. quae cum cogito, iam nunc timeo
quidnam pro offensione hominum, qui illi inimici infensique
sunt, et exspectatione omnium et magnitudine rerum
dignum eloqui possim.
[sect. 43] tu horum nihil metuis, nihil
cogitas, nihil laboras: si quid ex vetere aliqua oratione,
'Iovem ego optimum maximum,' aut 'vellem, si fieri
potuisset, iudices,' aut aliquid eius modi ediscere potueris,
praeclare te paratum in iudicium venturum arbitraris.
[sect. 44] ac si tibi nemo responsurus esset, tamen ipsam causam,
ut ego arbitror, demonstrare non posses: nunc ne illud
quidem cogitas, tibi cum homine disertissimo et ad dicendum
paratissimo futurum esse certamen, quicum modo
disserendum, modo omni ratione pugnandum certandumque
sit. cuius ego ingenium ita laudo ut non pertimescam, ita
probo ut me ab eo delectari facilius quam decipi putem
posse.
Ch. 14 numquam ille me opprimet consilio, numquam
ullo artificio pervertet, numquam ingenio me suo labefactare
atque infirmare conabitur; novi omnis hominis
petitiones rationesque dicendi; saepe in isdem, saepe in
contrariis causis versati sumus; ita contra me ille dicet,
quamvis sit ingeniosus, ut non nullum etiam de suo ingenio
iudicium fieri arbitretur.
[sect. 45] te vero, Caecili, quem ad modum
sit elusurus, quam omni ratione iactaturus, videre iam
videor; quotiens ille tibi potestatem optionemque facturus
sit ut eligas utrum velisfactum esse necne, verum esse an
falsumutrum dixeris, id contra te futurum. qui tibi
aestus, qui error, quae tenebrae, di immortales, erunt,
homini minime malo! quid? cum accusationis tuae
membra dividere coeperit et in digitis suis singulas partis
causae constituere? quid? cum unum quidque transigere,
expedire, absolvere? ipse profecto metuere incipies ne
innocenti periculum facessieris.
[sect. 46] quid? cum commiserari,
conqueri, et ex illius invidia deonerare aliquid et in te
traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore
necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis religionem,
poterisne eius orationis subire invidiam? vide
modo, etiam atque etiam considera. mihi enim videtur
periculum fore ne ille non modo verbis te obruat, sed
gestu ipso ac motu corporis praestringat aciem ingeni tui,
teque ab institutis tuis cogitationibusque abducat.
[sect. 47] atque
huiusce rei iudicium iam continuo video futurum. si enim
mihi hodie respondere ad haec quae dico potueris, si ab
isto libro, quem tibi magister ludi nescio qui ex alienis
orationibus compositum dedit, verbo uno discesseris, posse
te et illi quoque iudicio non deesse et causae atque officio
tuo satis facere arbitrabor; sin mecum in hac prolusione
nihil fueris, quem te in ipsa pugna cum acerrimo adversario
fore putemus?
Ch. 15 esto, ipse nihil est, nihil potest; at venit paratus cum
subscriptoribus exercitatis et disertis. est tamen hoc aliquid,
tametsi non est satis; omnibus enim rebus is qui
princeps in agendo est ornatissimus et paratissimus esse
debet. verum tamen L. Appuleium esse video proximum
subscriptorem, hominem non aetate sed usu forensi atque
exercitatione tironem.
[sect. 48] deinde, ut opinor, habet alienum,
hunc tamen a subselliis; qui quid in dicendo posset numquam
satis attendi, in clamando quidem video eum esse
bene robustum atque exercitatum. in hoc spes tuae sunt
omnes; hic, si tu eris actor constitutus, totum iudicium
sustinebit. ac ne is quidem tantum contendet in dicendo
quantum potest, sed consulet laudi et existimationi tuae, et
ex eo quod ipse potest in dicendo aliquantum remittet, ut
tu tamen aliquid esse videare. Vt in actoribus Graecis
fieri videmus, saepe illum qui est secundarum aut tertiarum
partium, cum possit aliquanto clarius dicere quam ipse
primarum, multum submittere, ut ille princeps quam
maxime excellat, sic faciet alienus; tibi serviet, tibi lenocinabitur,
minus aliquanto contendet quam potest.
[sect. 49] iam
hoc considerate, cuius modi accusatores in tanto iudicio
simus habituri, cum et ipse alienus ex ea facultate, si quam
habet, aliquantum detracturus sit, et Caecilius tum denique
se aliquid futurum putet, si alienus minus vehemens fuerit
et sibi primas in dicendo partis concesserit. quartum
quem sit habiturus non video, nisi quem forte ex illo grege
moratorum, qui subscriptionem sibi postularunt cuicumque
vos delationem dedissetis:
[sect. 50] ex quibus alienissimis hominibus
ita paratus venis ut tibi hospes aliquis sit recipiendus.
quibus ego non sum tantum honorem habiturus ut ad ea
quae dixerint certo loco aut singillatim uni cuique respondeam:
sic breviter, quoniam non consulto sed casu in
eorum mentionem incidi, quasi praeteriens satis faciam
universis.
Ch. 16 tantane vobis inopia videor esse amicorum ut
mihi non ex his quos mecum adduxerim, sed de populo
subscriptor addatur? vobis autem tanta inopia reorum est
ut mihi causam praeripere conemini potius quam aliquos
ad columnam Maeniam vestri ordinis reos reperiatis?
'custodem', inquit, 'Tullio me adponite'.
[sect. 51] quid? mihi
quam multis custodibus opus erit, si te semel ad meas
capsas admisero? qui non solum ne quid enunties, sed
etiam ne quid auferas custodiendus sis. sed de isto
custode toto sic vobis brevissime respondebo, non esse
hos talis viros commissuros ut ad causam tantam a me
susceptam, mihi creditam, quisquam subscriptor me invito
adspirare possit; etenim fides mea custodem repudiat,
diligentia speculatorem reformidat.
verum ut ad te, Caecili, redeam, quam multa te deficiant
vides: quam multa sint in te quae reus nocens in accusatore
suo cupiat esse, profecto iam intellegis.
[sect. 52] quid ad haec
dici potest? non enim quaero quid tu dicturus sis; video
mihi non te, sed hunc librum esse responsurum, quem
monitor tuus hic tenet; qui si te recte monere volet,
suadebit tibi ut hinc discedas neque mihi verbum ullum
respondeas. quid enim dices? an id quod dictitas, iniuriam
tibi fecisse Verrem? arbitror; neque enim esset
veri simile, cum omnibus Siculis faceret iniurias, te illi
unum eximium cui consuleret fuisse.
[sect. 53] sed ceteri Siculi
ultorem suarum iniuriarum invenerunt; tu dum tuas iniurias
per te, id quod non potes, persequi conaris, id agis
ut ceterorum quoque iniuriae sint impunitae atque inultae;
et hoc te praeterit, non id solum spectari solere, qui debeat,
sed etiam illud, qui possit ulcisci; in quo utrumque sit,
eum superiorem esse, in quo alterutrum, in eo non quid
is velit, sed quid facere possit, quaeri solere.
[sect. 54] quodsi ei
potissimum censes permitti oportere accusandi potestatem
cui maximam C. Verres iniuriam fecerit, utrum tandem
censes hos iudices gravius ferre oportere, te ab illo esse
laesum, an provinciam Siciliam esse vexatam ac perditam?
opinor, concedes multo hoc et esse gravius et ab omnibus
ferri gravius oportere. concede igitur ut tibi anteponatur
in accusando provincia; nam provincia accusat cum is
agit causam quem sibi illa defensorem sui iuris, ultorem
iniuriarum, actorem causae totius adoptavit.
Ch. 17 [sect. 55] at eam tibi C. Verres fecit iniuriam quae
ceterorum
quoque animos possit alieno incommodo commovere.
minime; nam id quoque ad rem pertinere arbitror, qualis
iniuria dicatur quae causa inimicitiarum proferatur.
cognoscite ex me; nam iste eam profecto, nisi plane nihil
sapit, numquam proferet. Agonis quaedam est Lilybitana,
liberta Veneris Erycinae, quae mulier ante hunc quaestorem
copiosa plane et locuples fuit. ab hac praefectus
Antoni quidam symphoniacos servos abducebat per
iniuriam, quibus se in classe uti velle dicebat. tum illa, ut
mos in Sicilia est omnium Veneriorum et eorum qui a
Venere se liberaverunt, ut praefecto illi religionem Veneris
nomine obiceret, dixit et se et sua Veneris esse.
[sect. 56] Vbi
hoc
quaestori Caecilio, viro optimo et homini aequissimo,
nuntiatum est, vocari ad se Agonidem iubet; iudicium dat
statim, SI PARET EAM SE ET SVA VENERIS ESSE DIXISSE.
iudicant recuperatores id quod necesse erat; neque enim
erat cuiquam dubium quin illa dixisset. iste in possessionem
bonorum mulieris intrat, ipsam Veneri in servitutem
adiudicat; deinde bona vendit, pecuniam redigit. ita dum
pauca mancipia Veneris nomine Agonis ac religione retinere
vult, fortunas omnis libertatemque suam istius iniuria perdidit.
Lilybaeum Verres venit postea; rem cognoscit,
factum improbat, cogit quaestorem suum pecuniam, quam
ex Agonidis bonis redegisset, eam mulieri omnem adnumerare
et reddere.
[sect. 57] est adhuc, id quod vos omnis
admirari video, non Verres, sed Q. Mucius. quid enim
facere potuit elegantius ad hominum existimationem,
aequius ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad
quaestoris libidinem coercendam? summe haec omnia
mihi videntur esse laudanda. sed repente e vestigio ex
homine tamquam aliquo Circaeo poculo factus est Verres;
rediit ad se atque ad mores suos; nam ex illa pecunia
magnam partem ad se vertit, mulieri reddidit quantulum
visum est.
Ch. 18 [sect. 58]
hic tu si laesum te a Verre esse dicis,
patiar
et concedam; si iniuriam tibi factam quereris, defendam
et negabo; denique de iniuria quae tibi facta sit neminem
nostrum graviorem iudicem esse oportet quam te ipsum,
cui facta dicitur. si tu cum illo postea in gratiam redisti,
si domi illius aliquotiens fuisti, si ille apud te postea
cenavit, utrum te perfidiosum an prevaricatorem existimari
mavis? video esse necesse alterutrum, sed ego tecum in
eo non pugnabo quo minus utrum velis eligas.
[sect. 59] quodsi ne iniuriae quidem, quae tibi ab illo facta
sit,
causa remanet, quid habes quod possis dicere quam ob
rem non modo mihi, sed cuiquam anteponare? nisi forte
illud, quod dicturum te esse audio, quaestorem illius fuisse.
quae causa gravis esset, si certares mecum uter nostrum
illi amicior esse deberet: in contentione suscipiendarum
inimicitiarum ridiculum est putare causam necessitudinis
ad inferendum periculum iustam videri oportere.
[sect. 60]
etenim
si plurimas a tuo praetore iniurias accepisses, tamen eas
ferendo maiorem laudem quam ulciscendo mererere; cum
vero nullum illius in vita rectius factum sit quam id quod
tu iniuriam appellas, hi statuent hanc causam, quam ne in
alio quidem probarent, in te iustam ad necessitudinem
violandam videri? qui si summam iniuriam ab illo accepisti,
tamen, quoniam quaestor eius fuisti, non potes eum
sine ulla vituperatione accusare; si vero non ulla tibi facta
est iniuria, sine scelere eum accusare non potes. quare
cum incertum sit de iniuria, quemquam horum esse putas
qui non malit te sine vituperatione quam cum scelere
discedere?
Ch. 19 [sect. 61] ac vide quid differat inter meam opinionem ac
tuam.
tu cum omnibus rebus inferior sis, hac una in re te
mihi anteferri putas oportere, quod quaestor illius fueris:
ego, si superior omnibus rebus esses, hanc unam ob causam
te accusatorem repudiari putarem oportere. sic enim a
maioribus nostris accepimus, praetorem quaestori suo
parentis loco esse oportere; nullam neque iustiorem neque
graviorem causam necessitudinis posse reperiri quam coniunctionem
sortis, quam provinciae, quam offici, quam
publici muneris societatem.
[sect. 62] quam ob rem si iure
posses
eum accusare, tamen, cum is tibi parentis numero fuisset,
id pie facere non posses; cum vero neque iniuriam acceperis
et praetori tuo periculum crees, fatearis necesse est
te illi iniustum impiumque bellum inferre conari. etenim
ista quaestura ad eam rem valet, ut elaborandum tibi in
ratione reddenda sit quam ob rem qui quaestor eius fueris
accuses, non ut ob eam ipsam causam postulandum sit ut
tibi potissimum accusatio detur. neque fere umquam
venit in contentionem de accusando qui quaestor fuisset,
quin repudiaretur.
[sect. 63] itaque neque L. Philoni in C.
Servilium
nominis deferendi potestas est data, neque M. Aurelio
Scauro in L. Flaccum, neque Cn. Pompeio in T. Albucium;
quorum nemo propter indignitatem repudiatus est, sed ne
libido violandae necessitudinis auctoritate iudicum comprobaretur.
atque ille Cn. Pompeius ita cum C. Iulio
contendit, ut tu mecum; quaestor enim Albuci fuerat, ut
tu Verris; Iulius hoc secum auctoritatis ad accusandum
adferebat quod, ut hoc tempore nos ab Siculis, sic tum ille
ab Sardis rogatus ad causam accesserat.
semper haec causa plurimum valuit, semper haec ratio
accusandi fuit honestissima, pro sociis, pro salute provinciae,
pro exterarum nationum commodis inimicitias suscipere,
ad periculum accedere, operam, studium, laborem
interponere.
Ch. 20 [sect. 64]
etenim si probabilis est eorum causa
qui
iniurias suas persequi volunt (qua in re dolori suo, non rei
publicae commodis serviunt), quanto illa honestior causa
est, quae non solum probabilis videri sed etiam grata esse
debet, nulla privatim accepta iniuria sociorum atque amicorum
populi Romani dolore atque iniuriis commoveri!
nuper cum in P. Gabinium vir fortissimus et innocentissimus
L. Piso delationem nominis postularet, et contra
Q. Caecilius peteret isque se veteres inimicitias iam diu
susceptas persequi diceret, cum auctoritas et dignitas
Pisonis valebat plurimum, tum illa erat causa iustissima,
quod eum sibi Achaei patronum adoptarant.
[sect. 65] etenim cum
lex ipsa de pecuniis repetundis sociorum atque amicorum
populi Romani patrona sit, iniquum est non eum legis
iudicique actorem idoneum maxime putari quem actorem
causae suae socii defensoremque fortunarum suarum potissimum
esse voluerunt. an quod ad commemorandum est
honestius, id ad probandum non multo videri debet
aequius? Vtra igitur est splendidior, utra inlustrior commemoratio,
'accusavi eum cui quaestor fueram, quicum
me sors consuetudoque maiorum, quicum me deorum
hominumque iudicium coniunxerat,' an 'accusavi rogatu
sociorum atque amicorum, delectus sum ab universa provincia
qui eius iura fortunasque defenderem'? dubitare
quisquam potest quin honestius sit eorum causa apud quos
quaestor fueris, quam eum cuius quaestor fueris accusare?
[sect. 66] clarissimi viri nostrae civitatis temporibus optimis hoc
sibi amplissimum pulcherrimumque ducebant, ab hospitibus
clientibusque suis, ab exteris nationibus, quae in amicitiam
populi Romani dicionemque essent, iniurias propulsare
eorumque fortunas defendere. M. Catonem illum
sapientem, clarissimum virum et prudentissimum, cum
multis gravis inimicitias gessisse accepimus propter
Hispanorum, apud quos consul fuerat, iniurias.
[sect. 67] nuper
Cn. Domitium scimus M. Silano diem dixisse propter
unius hominis Aegritomari, paterni amici atque hospitis,
iniurias.
Ch. 21 neque enim magis animos hominum nocentium
res umquam ulla commovit quam haec maiorum consuetudo
longo intervallo repetita ac relata, sociorum querimoniae
delatae ad hominem non inertissimum, susceptae
ab eo qui videbatur eorum fortunas fide diligentiaque sua
posse defendere.
[sect. 68] hoc timent homines, hoc laborant, hoc
institui atque adeo institutum referri ac renovari moleste
ferunt; putant fore ut, si paulatim haec consuetudo serpere
ac prodire coeperit, per homines honestissimos virosque
fortissimos, non imperitos adulescentulos aut illius modi
quadruplatores leges iudiciaque administrentur.
[sect. 69] cuius consuetudinis
atque instituti patres maioresque nostros non
paenitebat tum cum P. Lentulus, is qui princeps senatus
fuit, accusabat M'. Aquilium subscriptore C. Rutilio Rufo,
aut cum P. Africanus, homo virtute, fortuna, gloria, rebus
gestis amplissimus, posteaquam bis consul et censor fuerat,
L. Cottam in iudicium vocabat. iure tum florebat populi
Romani nomen, iure auctoritas huius imperi civitatisque
maiestas gravis habebatur. nemo mirabatur in Africano
illo, quod in me nunc, homine parvis opibus ac facultatibus
praedito, simulant sese mirari, cum moleste ferunt:
[sect. 70] 'quid sibi iste vult? accusatoremne se existimari, qui antea
defendere consuerat, nunc praesertim, ea iam aetate, cum
aedilitatem petat?' ego vero et aetatis non modo meae
sed multo etiam superioris, et honoris amplissimi puto esse
et accusare improbos et miseros calamitososque defendere.
et profecto aut hoc remedium est aegrotae ac prope desperatae
rei publicae iudiciisque corruptis et contaminatis
paucorum vitio ac turpitudine, homines ad legum defensionem
iudiciorumque auctoritatem quam honestissimos et integerrimos
diligentissimosque accedere; aut, si ne hoc quidem
prodesse poterit, profecto nulla umquam medicina his tot
incommodis reperietur.
[sect. 71] nulla salus rei publicae maior
est
quam eos qui alterum accusant non minus de laude, de
honore, de fama sua quam illos qui accusantur de capite
ac fortunis suis pertimescere. itaque semper ii diligentissime
laboriosissimeque accusarunt qui se ipsos in discrimen
existimationis venire arbitrati sunt.
Ch. 22 quam ob rem hoc statuere, iudices, debetis, Q.
Caecilium,
de quo nulla umquam opinio fuerit nullaque in hoc ipso
iudicio exspectatio futura sit, qui neque ut ante collectam
famam conservet neque uti reliqui temporis spem confirmet
laborat, non nimis hanc causam severe, non nimis
accurate, non nimis diligenter acturum. habet enim nihil
quod in offensione deperdat; ut turpissime flagitiosissimeque
discedat, nihil de suis veteribus ornamentis requiret.
[sect. 72] A nobis multos obsides habet populus Romanus,
quos ut incolumis conservare, tueri, confirmare ac recuperare
possimus, omni ratione erit dimicandum. habet
honorem quem petimus, habet spem quam propositam
nobis habemus, habet existimationem multo sudore labore
vigiliisque collectam, ut, si in hac causa nostrum officium
ac diligentiam probaverimus, haec quae dixi retinere per
populum Romanum incolumia ac salva possimus; si tantulum
offensum titubatumque sit, ut ea quae singillatim ac
diu collecta sunt uno tempore universa perdamus.
[sect. 73] quapropter,
iudices, vestrum est deligere quem existimetis
facillime posse magnitudinem causae ac iudici sustinere
fide,
diligentia, consilio, auctoritate. vos si mihi Q. Caecilium
anteposueritis, ego me dignitate superatum non arbitrabor:
populus Romanus ne tam honestam, tam severam diligentemque
accusationem neque vobis placuisse neque
ordini vestro placere arbitretur, providete.
M. TVLLI CICERONIS
Ch. 1 [sect. 1] quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id non humano consilio sed prope divinitus datum atque oblatum vobis summo rei publicae tempore videtur. inveteravit enim iam opinio perniciosa rei publicae vobisque periculosa, quae non modo apud nos sed apud exteras nationes omnium sermone percrebruit, his iudiciis quae nunc sunt pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari.
[sect. 2] nunc in ipso discrimine ordinis iudiciorumque vestrorum, cum sint parati qui contionibus et legibus hanc invidiam senatus inflammare conentur, reus in iudicium adductus est C. Verres, homo vita atque factis omnium iam opinione damnatus, pecuniae magnitudine sua spe et praedicatione absolutus. huic ego causae, iudices, cum summa voluntate et exspectatione populi Romani actor accessi, non ut augerem invidiam ordinis, sed ut infamiae communi succurrerem. adduxi enim hominem in quo reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis facere exteris nationibus possetis, depeculatorem aerari, vexatorem Asiae atque Pamphyliae, praedonem iuris urbani, labem atque perniciem provinciae Siciliae.
[sect. 3] de quo si vos severe ac religiose iudicaveritis, auctoritas ea quae in vobis remanere debet haerebit; sin istius ingentes divitiae iudiciorum religionem veritatemque perfregerint, ego hoc tamen adsequar, ut iudicium potius rei publicae quam aut reus iudicibus aut accusator reo defuisse videatur.
Ch. 2 equidem ut de me confitear, iudices, cum multae mihi a C. Verre insidiae terra marique factae sint, quas partim mea diligentia devitarim, partim amicorum studio officioque reppulerim, numquam tamen neque tantum periculum mihi adire visus sum neque tanto opere pertimui ut nunc in ipso iudicio.
[sect. 4] neque tantum me exspectatio accusationis meae concursusque tantae multitudinis, quibus ego rebus vehementissime perturbor, commovet quantum istius insidiae nefariae, quas uno tempore mihi, vobis, M'. Glabrioni, populo Romano, sociis, exteris nationibus, ordini, nomini denique senatorio facere conatur; qui ita dictitat, iis esse metuendum qui quod ipsis solis satis esset surripuissent, se tantum eripuisse ut id multis satis esse possit; nihil esse tam sanctum quod non violari, nihil tam munitum quod non expugnari pecunia possit.
[sect. 5] quodsi quam audax est ad conandum tam esset obscurus in agendo, fortasse aliqua in re nos aliquando fefellisset; verum hoc adhuc percommode cadit, quod cum incredibili eius audacia singularis stultitia coniuncta est; nam ut apertus in corripiendis pecuniis fuit, sic in spe corrumpendi iudici perspicua sua consilia conatusque omnibus fecit. semel ait se in vita pertimuisse,tum cum primum a me reus factus sit; quod, cum e provincia recens esset, invidiaque et infamia non recenti sed vetere ac diuturna flagraret, tum ad iudicium corrumpendum tempus alienum offenderet.
[sect. 6] itaque cum ego diem inquirendi in Siciliam perexiguam postulavissem, invenit iste qui sibi in Achaiam biduo breviorem diem postularet; non ut is idem conficeret diligentia et industria sua quod ego meo labore et vigiliis consecutus sum, etenim ille Achaicus inquisitor ne Brundisium quidem pervenit, ego Siciliam totam quinquaginta diebus sic obii ut omnium populorum privatorumque litteras iniuriasque cognoscerem; ut perspicuum cuivis esse posset hominem ab isto quaesitum esse non qui reum suum adduceret, sed qui meum tempus obsideret.
Ch. 3 [sect. 7] nunc homo audacissimus atque amentissimus hoc cogitat. intellegit me ita paratum atque instructum in iudicium venire ut non modo in auribus vestris, sed in oculis omnium sua furta atque flagitia defixurus sim; videt senatores multos esse testis audaciae suae, videt multos equites Romanos, frequentis praeterea civis atque socios, quibus ipse insignis iniurias fecerit, videt etiam tot tam gravis ab amicissimis civitatibus legationes cum publicis auctoritatibus convenisse.
[sect. 8] quae cum ita sint, usque eo de omnibus bonis male existimat, usque eo senatoria iudicia perdita profligataque esse arbitratur, ut hoc palam dictitet, non sine causa se cupidum pecuniae fuisse, quoniam in pecunia tantum praesidium experiatur esse; sese, id quod difficillimum fuerit, tempus ipsum emisse iudici sui, quo cetera facilius emere postea posset; ut, quoniam criminum vim subterfugere nullo modo poterat, procellam temporis devitaret.
[sect. 9] quodsi non modo in causa, verum in aliquo honesto praesidio aut in alicuius eloquentia aut gratia spem aliquam conlocasset, profecto non haec omnia colligeret atque aucuparetur; non usque eo despiceret contemneretque ordinem senatorium ut arbitratu eius deligeretur ex senatu qui reus fieret, qui, dum hic quae opus essent compararet, causam interea ante eum diceret.
[sect. 10] quibus ego rebus quid iste speret et quo animum intendat facile perspicio; quam ob rem vero se confidat aliquid proficere posse hoc praetore et hoc consilio intellegere non possum. Vnum illud intellego, quod populus Romanus in reiectione iudicum iudicavit, ea spe istum fuisse praeditum ut omnem rationem salutis in pecunia constitueret, hoc erepto praesidio ut nullam sibi rem adiumento fore arbitraretur.
Ch. 4 etenim quod est ingenium tantum, quae tanta facultas dicendi aut copia, quae istius vitam tot vitiis flagitiisque convictam, iam pridem omnium voluntate iudicioque damnatam, aliqua ex parte possit defendere?
[sect. 11] cuius ut adulescentiae maculas ignominiasque praeteream, quaestura, primus gradus honoris, quid aliud habet in se nisi Cn. Carbonem spoliatum a quaestore suo pecunia publica, nudatum et proditum consulem, desertum exercitum, relictam provinciam, sortis necessitudinem religionemque violatam? cuius legatio exitium fuit Asiae totius et Pamphyliae, quibus in provinciis multas domos, plurimas urbis, omnia fana depeculatus est, tum cum in Cn. Dolabellam suum scelus illud pristinum renovavit et instauravit quaestorium, cum eum, cui et legatus et pro quaestore fuisset, et in invidiam suis maleficiis adduxit, et in ipsis periculis non solum deseruit, sed etiam oppugnavit ac prodidit;
[sect. 12] cuius praetura urbana aedium sacrarum fuit publicorumque operum depopulatio, simul in iure dicundo bonorum possessionumque contra omnium instituta addictio et condonatio. iam vero omnium vitiorum suorum plurima et maxima constituit monumenta et indicia in provincia Sicilia, quam iste per triennium ita vexavit ac perdidit ut ea restitui in antiquum statum nullo modo possit, vix autem per multos annos innocentisque praetores aliqua ex parte recreari aliquando posse videatur.
[sect. 13] hoc praetore Siculi neque suas leges neque nostra senatus consulta neque communia iura tenuerunt: tantum quisque habet in Sicilia quantum hominis avarissimi et libidinosissimi aut imprudentiam subterfugit aut satietati superfuit.
Ch. 5 nulla res per triennium nisi ad nutum istius iudicata est, nulla res tam patria cuiusquam atque avita fuit quae non ab eo imperio istius abiudicaretur. innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis novo nefarioque instituto coactae, socii fidelissimi in hostium numero existimati, cives Romani servilem in modum cruciati et necati, homines nocentissimi propter pecunias iudicio liberati, honestissimi atque integerrimi absentes rei facti indicta causa damnati et eiecti, portus munitissimi, maximae tutissimaeque urbes piratis praedonibusque patefactae, nautae militesque Siculorum, socii nostri atque amici, fame necati, classes optimae atque opportunissimae cum magna ignominia populi Romani amissae et perditae.
[sect. 14] idem iste praetor monumenta antiquissima partim regum locupletissimorum, quae illi ornamento urbibus esse voluerunt, partim etiam nostrorum imperatorum, quae victores civitatibus Siculis aut dederunt aut reddiderunt, spoliavit nudavitque omnia. neque hoc solum in statuis ornamentisque publicis fecit, sed etiam delubra omnia sanctissimis religionibus consecrata depeculatus est, deum denique nullum Siculis, qui ei paulo magis adfabre atque antiquo artificio factus videretur, reliquit. in stupris vero et flagitiis nefarias eius libidines commemorare pudore deterreor; simul illorum calamitatem commemorando augere nolo quibus liberos coniugesque suas integras ab istius petulantia conservare non licitum est.
[sect. 15] 'at enim haec ita commissa sunt ab isto ut non cognita sint ab omnibus.' hominem esse arbitror neminem, qui nomen istius audierit, quin facta quoque eius nefaria commemorare possit, ut mihi magis timendum sit ne multa crimina praetermittere quam ne qua in istum fingere existimer. neque enim mihi videtur haec multitudo, quae ad audiendum convenit, cognoscere ex me causam voluisse, sed ea quae scit mecum recognoscere.
Ch. 6 quae cum ita sint, iste homo amens ac perditus alia mecum ratione pugnat. non id agit ut alicuius eloquentiam mihi opponat; non gratia, non auctoritate cuiusquam, non potentia nititur. simulat his se rebus confidere; sed video quid agat; neque enim agit occultissime. proponit inania mihi nobilitatis, hoc est hominum adrogantium nomina, qui non tam me impediunt quod nobiles sunt, quam adiuvant quod noti sunt: simulat se eorum praesidio confidere, cum interea aliud quiddam iam diu machinetur.
[sect. 16] quam spem nunc habeat in manibus et quid moliatur breviter iam, iudices, vobis exponam; sed prius ut ab initio res ab eo constituta sit, quaeso, cognoscite.
Vt primum e provincia rediit, redemptio est huius iudici facta grandi pecunia. mansit in condicione atque pacto usque ad eum finem dum iudices reiecti sunt: posteaquam reiectio iudicum facta est, quod et in sortitione istius spem fortuna populi Romani et in reiciendis iudicibus mea diligentia istorum impudentiam vicerat, renuntiata est tota condicio. praeclare se res habebat.
[sect. 17] libelli nominum vestrorum consilique huius in manibus erant omnium; nulla nota, nullus color, nullae sordes videbantur his sententiis adlini posse, cum iste repente ex alacri atque laeto sic erat humilis atque demissus ut non modo populo Romano, sed etiam sibi ipse condemnatus videretur. ecce autem repente his diebus paucis comitiis consularibus factis eadem illa vetera consilia pecunia maiore repetuntur, eaedemque vestrae famae fortunisque omnium insidiae per eosdem homines comparantur. quae res primo, iudices, pertenui nobis argumento indicioque patefacta est: post aperto suspicionis introitu ad omnia intima istorum consilia sine ullo errore pervenimus.
Ch. 7 [sect. 18] nam ut Hortensius consul designatus domum reducebatur e campo cum maxima frequentia ac multitudine, fit obviam casu ei multitudini C. Curio, quem ego hominem honoris potius quam contumeliae causa nominatum volo; etenim ea dicam quae ille, si commemorari noluisset, non tanto in conventu tam aperte palamque dixisset; quae tamen a me pedetemptim cauteque dicentur, ut et amicitiae nostrae et dignitatis illius habita ratio esse intellegatur.
[sect. 19] videt ad ipsum fornicem Fabianum in turba Verrem; 19 appellat hominem et ei voce maxima gratulatur; ipsi Hortensio, qui consul erat factus, propinquis necessariisque eius, qui tum aderant, verbum nullum facit; cum hoc consistit, hunc amplexatur, hunc iubet sine cura esse. 'renuntio', inquit, 'tibi te hodiernis comitiis esse absolutum.' quod cum tam multi homines honestissimi audissent, statim ad me defertur; immo vero ut quisque me viderat narrabat. Aliis illud indignum, aliis ridiculum videbatur: ridiculum iis qui istius causam in testium fide, in criminum ratione, in iudicum potestate, non in comitiis consularibus positam arbitrabantur, indignum iis qui altius perspiciebant et hanc gratulationem ad iudicium corrumpendum spectare videbant.
[sect. 20] etenim sic ratiocinabantur, sic honestissimi homines inter se et mecum loquebantur, aperte iam et perspicue nulla esse iudicia. qui reus pridie iam ipse se condemnatum putabat, is, posteaquam defensor eius consul est factus, absolvitur? quid igitur? quod tota Sicilia, quod omnes Siculi, omnes negotiatores, omnes publicae privataeque litterae Romae sunt, nihilne id valebit? nihil invito consule designato. quid? iudices non crimina, non testis, non existimationem populi Romani sequentur? non; omnia in unius potestate ac moderatione vertentur. vere loquar, iudices.
Ch. 8 vehementer me haec res commovebat; optimus enim quisque ita loquebatur 'iste quidem tibi eripietur, sed nos non tenebimus iudicia diutius; etenim quis poterit Verre absoluto de transferendis iudiciis recusare?'
[sect. 21] erat omnibus molestum; neque eos tam istius hominis perditi subita laetitia quam hominis amplissimi nova gratulatio commovebat. cupiebam dissimulare me id moleste ferre, cupiebam animi dolorem vultu tegere et taciturnitate celare.
ecce autem illis ipsis diebus, cum praetores designati sortirentur et M. Metello obtigisset ut is de pecuniis repetundis quaereret, nuntiatur mihi tantam isti gratulationem esse factam ut is domum quoque pueros mitteret qui uxori suae nuntiarent.
[sect. 22] sane ne haec quidem mihi res placebat; neque tantopere quid in hac sorte metuendum mihi esset intellegebam. Vnum illud ex hominibus certis, ex quibus omnia comperi, reperiebam, fiscos compluris cum pecunia Siciliensi a quodam senatore ad equitem Romanum esse translatos; ex his quasi X fiscos ad senatorem illum relictos esse comitiorum meorum nomine; divisores omnium tribuum noctu ad istum vocatos.
[sect. 23] ex quibus quidam, qui se omnia mea causa facere debere arbitrabatur, eadem illa nocte ad me venit; demonstrat qua iste oratione usus esset; commemorasse istum quam liberaliter eos tractasset iam antea, cum ipse praeturam petisset, et proxumis consularibus praetoriisque comitiis; deinde continuo esse pollicitum quantam vellent pecuniam, si me aedilitate deiecissent. hic alios negasse audere, alios respondisse non putare id perfici posse; inventum tamen esse fortem amicum ex eadem familia, Q. Verrem Romilia, ex optima divisorum disciplina, patris istius discipulum atque amicum, qui HS quingentis milibus depositis id se perfecturum polliceretur, et fuisse tamen non nullos qui se una facturos esse dicerent. quae cum ita essent, sane benivolo animo me ut magnopere caverem praemonebat.
Ch. 9 [sect. 24] sollicitabar rebus maximis uno atque eo perexiguo tempore. Vrgebant comitia, et in his ipsis oppugnabar grandi pecunia; instabat iudicium, ei quoque negotio fisci Sicilienses minabantur. agere quae ad iudicium pertinebant libere comitiorum metu deterrebar; petitioni toto animo servire propter iudicium non licebat; minari denique divisoribus ratio non erat, propterea quod eos intellegere videbam me hoc iudicio districtum atque obligatum futurum.
[sect. 25] atque hoc ipso tempore Siculis denuntiatum esse audio primum ab Hortensio, domum ad illum ut venirent; Siculos in eo sane liberos fuisse, qui quam ob rem arcesserentur cum intellegerent, non venisse. interea comitia nostra, quorum iste se, ut ceterorum hoc anno comitiorum, dominum esse arbitrabatur, haberi coepta sunt. cursare iste homo potens cum filio blando et gratioso circum tribus; paternos amicos, hoc est divisores, appellare omnis et convenire. quod cum esset intellectum et animadversum, fecit animo libentissimo populus Romanus ut, cuius divitiae me de fide deducere non potuissent, ne eiusdem pecunia de honore deicerer.
[sect. 26] posteaquam illa petitionis magna cura liberatus sum, animo coepi multo magis vacuo ac soluto nihil aliud nisi de iudicio agere et cogitare. reperio, iudices, haec ab istis consilia inita et constituta ut, quacumque opus esset ratione, res ita duceretur ut apud M. Metellum praetorem causa diceretur. in eo esse haec commoda: primum M. Metellum amicissimum, deinde Hortensium consulem, neque Hortensium solum, sed etiam Q. Metellum, qui quam isti sit amicus attendite; dedit enim praerogativam suae voluntatis eius modi ut isti pro praerogativis iam reddidisse videatur.
[sect. 27] an me taciturum tantis de rebus existimavistis, et me in tanto rei publicae existimationisque meae periculo cuiquam consulturum potius quam officio et dignitati meae? arcessit alter consul designatus Siculos; veniunt non nulli, propterea quod L. Metellus esset praetor in Sicilia. Cum iis ita loquitur, 'se consulem esse; fratrem suum alterum Siciliam provinciam obtinere, alterum esse quaesiturum de pecuniis repetundis; Verri ne noceri possit multis rationibus esse provisum.'
Ch. 10 [sect. 28] quid est, quaeso, Metelle, iudicium conrumpere, si hoc non est, testis, praesertim Siculos, timidos homines et adflictos, non solum auctoritate deterrere, sed etiam consulari metu et duorum praetorum potestate? quid faceres pro innocente homine et propinquo, cum propter hominem perditissimum atque alienissimum de officio ac dignitate decedis, et committis ut quod ille dictitat alicui qui te ignoret verum esse videatur?
[sect. 29] nam hoc Verrem dicere aiebant, te non fato, ut ceteros ex vestra familia, sed opera sua consulem factum. duo igitur consules et quaesitor erunt ex illius voluntate. 'non solum effugiemus,' inquit, 'hominem in quaerendo nimium diligentem, nimium servientem populi existimationi, M'. Glabrionem; accedet etiam nobis illud. iudex est M. Caesonius, conlega nostri accusatoris, homo in rebus iudicandis spectatus et cognitus, quem minime expediat esse in eo consilio quod conemur aliqua ratione conrumpere, propterea quod iam antea, cum iudex in Iuniano consilio fuisset, turpissimum illud facinus non solum graviter tulit, sed etiam in medium protulit. hunc iudicem ex Kalendis Ianuariis non habebimus;
[sect. 30] Q. Manlium et Q. Cornificium, duos severissimos atque integerrimos iudices, quod tribuni plebis tum erunt, iudices non habebimus; P. Sulpicius, iudex tristis et integer, magistratum ineat oportet Nonis Decembribus; M. Crepereius ex acerrima illa equestri familia et disciplina, L. Cassius ex familia cum ad ceteras res tum ad iudicandum severissima, Cn. Tremellius, homo summa religione et diligentia, tres hi homines veteres tribuni militares sunt designati; ex Kalendis Ianuariis non iudicabunt. subsortiemur etiam in M. Metelli locum, quoniam is huic ipsi quaestioni praefuturus est. ita secundum Kalendas Ianuarias et praetore et prope toto commutato consilio magnas accusatoris minas magnamque exspectationem iudici ad nostrum arbitrium libidinemque eludemus.'
[sect. 31] Nonae sunt hodie Sextiles; hora viii convenire coepistis; hunc diem iam ne numerant quidem. decem dies sunt ante ludos votivos, quos Cn. Pompeius facturus est; hi ludi dies quindecim auferent; deinde continuo Romani consequentur. ita prope xl diebus interpositis tum denique se ad ea quae a nobis dicta erunt responsuros esse arbitrantur; deinde se ducturos et dicendo et excusando facile ad ludos victoriae; cum his plebeios esse coniunctos, secundum quos aut nulli aut perpauci dies ad agendum futuri sunt: ita defessa ac refrigerata accusatione rem integram ad M. Metellum praetorem esse venturam. quem ego hominem, si eius fidei diffisus essem, iudicem non retinuissem;
[sect. 32] nunc tamen hoc animo sum ut eo iudice quam praetore hanc rem transigi malim, et iurato suam quam iniurato aliorum tabellas committere.
Ch. 11 nunc ego, iudices, iam vos consulo quid mihi faciendum putetis; id enim consili mihi profecto taciti dabitis quod egomet mihi necessario capiendum intellego. si utar ad dicendum meo legitimo tempore, mei laboris industriae diligentiaeque capiam fructum, et hac accusatione perficiam ut nemo umquam post hominum memoriam paratior, vigilantior, compositior ad iudicium venisse videatur. sed in hac laude industriae meae reus ne elabatur summum periculum est. quid est igitur quod fieri possit? non obscurum, opinor, neque absconditum.
[sect. 33] fructum istum laudis, qui ex perpetua oratione percipi potuit, in alia tempora reservemus: nunc hominem tabulis, testibus, privatis publicisque litteris auctoritatibusque accusemus. res omnis mihi tecum erit, Hortensi. dicam aperte. si te mecum dicendo ac diluendis criminibus in hac causa contendere putarem, ego quoque in accusando atque in explicandis criminibus operam consumerem: nunc quoniam pugnare contra me instituisti non tam ex tua natura quam ex istius tempore et causa [malitiose], necesse est istius modi rationi aliquo consilio obsistere.
[sect. 34] tua ratio est ut secundum binos ludos mihi respondere incipias, mea ut ante primos ludos comperendinem. ita fiet ut tua ista ratio existimetur astuta, meum hoc consilium necessarium.
Ch. 12 verum illud quod institueram dicere, mihi rem tecum esse, huius modi est. ego cum hanc causam Siculorum rogatu recepissem, idque mihi amplum et praeclarum existimassem, eos velle meae fidei diligentiaeque periculum facere qui innocentiae abstinentiaeque fecissent, tum suscepto negotio maius quiddam mihi proposui, in quo meam in rem publicam voluntatem populus Romanus perspicere posset.
[sect. 35] nam illud mihi nequaquam dignum industria conatuque meo videbatur, istum a me in iudicium iam omnium iudicio condemnatum vocari, nisi ista tua intolerabilis potentia, et ea cupiditas qua per hosce annos in quibusdam iudiciis usus es, etiam in istius hominis desperati causa interponeretur. nunc vero, quoniam haec te omnis dominatio regnumque iudiciorum tanto opere delectat, et sunt homines quos libidinis infamiaeque suae neque pudeat neque taedeat, qui quasi de industria in odium offensionemque populi Romani inruere videantur, hoc me profiteor suscepisse magnum fortasse onus et mihi periculosum, verum tamen dignum in quo omnis nervos aetatis industriaeque meae contenderem.
[sect. 36] quoniam totus ordo paucorum improbitate et audacia premitur et urgetur infamia iudiciorum, profiteor huic generi hominum me inimicum accusatorem, odiosum, adsiduum, acerbum adversarium. hoc mihi sumo, hoc mihi deposco, quod agam in magistratu, quod agam ex eo loco ex quo me populus Romanus ex Kalendis Ianuariis secum agere de re publica ac de hominibus improbis voluit; hoc munus aedilitatis meae populo Romano amplissimum pulcherrimumque polliceor. moneo, praedico, ante denuntio: qui aut deponere aut accipere aut recipere aut polliceri aut sequestres aut interpretes corrumpendi iudici solent esse, quique ad hanc rem aut potentiam aut impudentiam suam professi sunt, abstineant in hoc iudicio manus animosque ab hoc scelere nefario.
Ch. 13 [sect. 37] erit tum consul Hortensius cum summo imperio et potestate, ego autem aedilis, hoc est paulo amplius quam privatus; tamen haec huius modi res est quam me acturum esse polliceor, ita populo Romano grata atque iucunda, ut ipse consul in hac causa prae me minus etiam, si fieri possit, quam privatus esse videatur.
omnia non modo commemorabuntur, sed etiam expositis certis rebus agentur, quae inter decem annos, posteaquam iudicia ad senatum translata sunt, in rebus iudicandis nefarie flagitioseque facta sunt.
[sect. 38] cognoscet ex me populus Romanus quid sit quam ob rem, cum equester ordo iudicaret, annos prope quinquaginta continuos in nullo, iudices, equite Romano iudicante ne tenuissima quidem suspicio acceptae pecuniae ob rem iudicandam constituta sit; quid sit quod, iudiciis ad senatorium ordinem translatis sublataque populi Romani in unum quemque vestrum potestate, Q. Calidius damnatus dixerit minoris HS triciens praetorium hominem honeste non posse damnari; quid sit quod, P. Septimio senatore damnato Q. Hortensio praetore de pecuniis repetundis, lis aestimata sit eo nomine, quod ille ob rem iudicandam pecuniam accepisset.
[sect. 39] quod in C. Herennio, quod in C. Popilio, senatoribus, qui ambo peculatus damnati sunt, quod in M. Atilio, qui de maiestate damnatus est, hoc planum factum est, eos pecuniam ob rem iudicandam accepisse, quod inventi sunt senatores qui C. Verre praetore urbano sortiente exirent in eum reum quem incognita causa condemnarent, quod inventus est senator qui, cum iudex esset, in eodem iudicio et ab reo pecuniam acciperet quam iudicibus divideret, et ab accusatore ut reum condemnaret.
[sect. 40] iam vero quo modo ego illam 4o labem ignominiam calamitatemque totius ordinis conquerar, hoc factum esse in hac civitate, cum senatorius ordo iudicaret, ut discoloribus signis iuratorum hominum sententiae notarentur? haec omnia me diligenter severeque acturum esse polliceor.
Ch. 14 quo me tandem animo fore putatis, si quid in hoc ipso iudicio intellexero simili aliqua ratione esse violatum atque commissum? cum praesertim planum facere multis testibus possim C. Verrem in Sicilia multis audientibus saepe dixisse se habere hominem potentem cuius fiducia provinciam spoliaret; neque sibi soli pecuniam quaerere, sed ita triennium illud praeturae Siciliensis distributum habere ut secum praeclare agi diceret si unius anni quaestum in rem suam converteret, alterum patronis et defensoribus traderet, tertium illum uberrimum quaestuosissimumque annum totum iudicibus reservaret.
[sect. 41] ex quo mihi venit in mentem illud dicere, quod apud M'. Glabrionem nuper cum in reiciundis iudicibus commemorassem intellexi vehementer populum Romanum commoveri, me arbitrari fore uti nationes exterae legatos ad populum Romanum mitterent, ut lex de pecuniis repetundis iudiciumque tolleretur; si enim iudicia nulla sint,, tantum unum quemque ablaturum putant quantum sibi ac liberis suis satis esse arbitretur; nunc, quod eius modi iudicia sint tantum unum quemque auferre quantum sibi, patronis, advocatis, praetori, iudicibus satis futurum sit; hoc profecto infinitum esse; se avarissimi hominis cupiditati satis facere posse, nocentissimi victoriae non posse.
[sect. 42] O commemoranda iudicia praeclaramque existimationem nostri ordinis, cum socii populi Romani iudicia de pecuniis repetundis fieri nolunt, quae a maioribus nostris sociorum causa comparata sunt! an iste umquam de se bonam spem habuisset, nisi de vobis malam opinionem animo imbibisset? quo maiore etiam, si fieri potest, apud vos odio esse debet quam est apud populum Romanum, cum in avaritia, scelere, periurio vos sui similis esse arbitretur.
Ch. 15 [sect. 43] cui loco, per deos immortalis, iudices, consulite ac providete! moneo praedicoque id quod intellego, tempus hoc vobis divinitus datum esse ut odio, invidia, infamia, turpitudine totum ordinem liberetis. nulla in iudiciis severitas, nulla religio, nulla denique iam existimantur esse iudicia. itaque a populo Romano contemnimur, despicimur; gravi diuturnaque iam flagramus infamia.
[sect. 44] neque enim ullam aliam ob causam populus Romanus tribuniciam potestatem tanto studio requisivit; quam cum poscebat, verbo illam poscere videbatur, re vera iudicia poscebat. neque hoc Q. Catulum, hominem sapientissimum atque amplissimum, fugit, qui Cn. Pompeio, viro fortissimo et clarissimo, de tribunicia potestate referente cum esset sententiam rogatus, hoc initio est summa cum auctoritate usus, patres conscriptos iudicia male et flagitiose tueri; quodsi in rebus iudicandis populi Romani existimationi satis facere voluissent, non tanto opere homines fuisse tribuniciam potestatem desideraturos.
[sect. 45] ipse denique Cn. Pompeius cum 4s primum contionem ad urbem consul designatus habuit, ubi, id quod maxime exspectari videbatur, ostendit se tribuniciam potestatem restituturum, factus est in eo strepitus et grata contionis admurmuratio. idem in eadem contione cum dixisset populatas vexatasque esse provincias, iudicia autem turpia ac flagitiosa fieri; ei rei se providere ac consulere velle; tum vero non strepitu, sed maximo clamore suam 6 populus Romanus significavit voluntatem.
Ch. 16 [sect. 46] nunc autem 46 homines in speculis sunt; observant quem ad modum sese unus quisque nostrum gerat in retinenda religione conservandisque legibus. vident adhuc post legem tribuniciam unum senatorem vel tenuissimum esse damnatum; quod tametsi non reprehendunt, tamen magno opere quod laudent non habent; nulla est enim laus ibi esse integrum ubi nemo est qui aut possit aut conetur corrumpere.
[sect. 47] hoc est iudicium in quo vos de reo, populus Romanus de vobis iudicabit; in hoc homine statuetur, possitne senatoribus iudicantibus homo nocentissimus pecuniosissimusque damnari. deinde est eius modi reus in quo homine nihil sit praeter summa peccata maximamque pecuniam, ut, si liberatus sit, nulla alia suspicio nisi ea quae turpissima est residere possit; non gratia, non cognatione, non aliis recte factis, non denique aliquo mediocri vitio tot tantaque eius vitia sublevata esse videbuntur.
[sect. 48] postremo ego causam sic agam, iudices, eius modi res, ita notas, ita testatas, ita magnas, ita manifestas proferam, ut nemo a vobis ut istum absolvatis per gratiam conetur contendere. habeo autem certam viam atque rationem qua omnis illorum conatus investigare et consequi possim; ita res a me agetur ut in eorum consiliis omnibus non modo aures omnium, sed etiam oculi populi Romani interesse videantur.
[sect. 49] vos aliquot iam per annos conceptam huic ordini turpitudinem atque infamiam delere ac tollere potestis. constat inter omnis post haec constituta iudicia, quibus nunc utimur, nullum hoc splendore atque hac dignitate consilium fuisse. hic si quid erit offensum, omnes homines non iam ex eodem ordine alios magis idoneos, quod fieri non potest, sed alium omnino ordinem ad res iudicandas quaerendum arbitrabuntur.
Ch. 17 [sect. 50] quapropter primum ab dis immortalibus, quod sperare mihi videor, hoc idem, iudices, opto, ut in hoc iudicio nemo improbus praeter eum qui iam pridem inventus est reperiatur; deinde, si plures improbi fuerint, hoc vobis, hoc populo Romano, iudices, confirmo, vitam mehercule mihi prius quam vim perseverantiamque ad illorum improbitatem persequendam defuturam.
[sect. 51] verum quod ego laboribus periculis inimicitiisque meis tum cum admissum erit dedecus severe me persecuturum esse polliceor, id ne accidat tu tua auctoritate, sapientia, diligentia, M'. Glabrio, potes providere. suscipe causam iudiciorum; suscipe causam severitatis, integritatis, fidei, religionis; suscipe causam senatus, ut is hoc iudicio probatus cum populo Romano et in laude et in gratia esse possit. cogita, quo loco sis, quid dare populo Romano, quid reddere maioribus tuis debeas; fac tibi paternae legis Aciliae veniat in mentem, qua lege populus Romanus de pecuniis repetundis optimis iudiciis severissimisque iudicibus usus est.
[sect. 52] circumstant te summae auctoritates, quae te oblivisci laudis domesticae non sinant, quae te noctes diesque commoneant fortissimum tibi patrem, sapientissimum avum, gravissimum socerum fuisse. quare si Glabrionis patris vim et acrimoniam ceperis ad resistendum hominibus audacissimis, si avi Scaevolae prudentiam ad prospiciendas insidias quae tuae atque horum famae comparantur, si soceri Scauri constantiam, ut ne quis te de vera et certa possit sententia demovere, intelleget populus Romanus integerrimo atque honestissimo praetore delectoque consilio nocenti reo magnitudinem pecuniae plus habuisse momenti ad suspicionem criminis quam ad rationem salutis.
Ch. 18 [sect. 53] mihi certum est non committere ut in hac causa praetor nobis consiliumque mutetur. non patiar rem in id tempus adduci ut quos adhuc servi designatorum consulum non moverunt, cum eos novo exemplo universos arcesserent, eos tum lictores consulum vocent; ut homines miseri, antea socii atque amici populi Romani, nunc servi ac supplices, non modo ius suum fortunasque omnis eorum imperio amittant, verum etiam deplorandi iuris sui potestatem non habeant.
[sect. 54] non sinam profecto causa a me perorata, quadraginta diebus interpositis, tum nobis denique responderi cum accusatio nostra in oblivionem diuturnitatis adducta sit. non committam ut tum haec res iudicetur, cum haec frequentia totius Italiae Roma discesserit, quae convenit uno tempore undique comitiorum ludorum censendique causa. huius iudici et laudis fructum et offensionis periculum vestrum, laborem sollicitudinemque nostram, scientiam quid agatur, memoriamque quid a quoque dictum sit, omnium puto esse oportere.
[sect. 55] faciam hoc non novum, sed ab iis qui nunc principes nostrae civitatis sunt ante factum, ut testibus utar statim: illud a me novum, iudices, cognoscetis, quod ita testis constituam ut crimen totum explicem, ubi id interrogando argumentis atque oratione firmavero, tum testis ad crimen adcommodem, ut nihil inter illam usitatam accusationem atque hanc novam intersit, nisi quod in illa tum cum omnia dicta sunt testes dantur, hic in singulas res dabuntur, ut illis quoque eadem interrogandi facultas argumentandi dicendique sit. si quis erit qui perpetuam orationem accusationemque desideret, altera actione audiet; nunc id quod facimus, quia ea ratione facimus, ut malitiae illorum consilio nostro occurramus,necessario fieri intellegat.
[sect. 56] haec primae actionis erit accusatio. dicimus C. Verrem, cum multa libidinose, multa crudeliter in civis Romanos atque socios, multa in deos hominesque nefarie fecerit, tum praeterea quadringentiens sestertium ex Sicilia contra leges abstulisse. hoc testibus, hoc tabulis privatis publicisque auctoritatibus ita vobis planum faciemus ut hoc statuatis, etiamsi spatium ad dicendum nostro commodo vacuosque dies habuissemus, tamen oratione longa nihil opus fuisse. dixi.
Book 1
Ch. 1 [sect. 1] neminem vestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce dies
sermonem vulgi atque hanc opinionem populi Romani fuisse, C. Verrem
altera actione responsurum
non esse neque ad iudicium adfuturum. quae fama non idcirco solum emanarat
quod iste certe statuerat ac deliberaverat non adesse, verum etiam quod nemo
quemquam tam audacem, tam
amentem, tam impudentem fora arbitrabatur qui tam nefariis criminibus, tam
multis testibus convictus ore iudicum aspicere aut os suum populo Romano
ostendere auderet.
[sect. 2] est idem
Verres qui fuit semper, ut ad audendum proiectus, sic paratus ad audiendum.
praesto est, respondet, defenditur; ne hoc quidem sibi reliqui facit ut, in
rebus turpissimis cum manifesto
teneatur, si reticeat et absit, tamen impudentiae suae pudentem exitum
quaesisse videatur. patior, iudices, et non moleste fero me laboris mei,
vos virtutis vestrae fructum esse laturos. nam
si iste id fecisset quod prius statuerat, ut non adesset, minus aliquanto
quam mihi opus esset cognosceretur quid ego in hac accusatione comparanda
constituendaque elaborassem; vestra vero
laus tenuis plane atque obscura, iudices,
esset.
[sect. 3] neque hoc a vobis populus Romanus exspectat
neque eo potest esse contentus, si condemnatus sit is qui
adesse noluerit, et si fortes fueritis in eo quem nemo sit
ausus defendere. immo vero adsit, respondeat; summis
opibus, summo studio potentissimorum hominum defendatur;
certet mea diligentia cum illorum omnium cupiditate,
vestra integritas cum illius pecunia, testium constantia cum
illius patronorum minis atque potentia: tum demum illa
omnia victa videbuntur cum in contentionem certamenque
venerint. absens si esset iste damnatus, non tam sibi
consuluisse quam invidisse vestrae laudi videretur.
Ch. 2 [sect. 4] neque
enim salus ulla rei publicae maior hoc tempore reperiri
potest quam populum Romanum intellegere, diligenter
reiectis ab accusatore iudicibus, socios, leges, rem publicam
senatorio consilio maxime posse defendi; neque tanta fortunis
omnium pernicies ulla potest accedere quam opinione populi
Romani rationem veritatis, integritatis, fidei, religionis ab
hoc ordine abiudicari.
[sect. 5] itaque mihi videor [iudices] magnam et
maxime aegram et prope depositam rei publicae partem
suscepisse, neque in eo magis meae quam vestrae laudi
existimationique servisse. accessi enim ad invidiam
iudiciorum levandam vituperationemque tollendam, ut, cum
haec res pro voluntate populi Romani esset iudicata, aliqua
ex parte mea diligentia constituta auctoritas iudiciorum
videretur, perperam si esset hoc iudicatum, ut finis aliquando
iudiciariae controversiae constitueretur.
[sect. 6] etenim sine dubio,
iudices, in hac causa ea
res in discrimen adducitur. reus est enim nocentissimus; qui si
condemnatur, desinent homines dicere his iudiciis pecuniam
plurimum posse; sin absolvitur, desinemus nos de iudiciis
transferendis recusare.
tametsi de absolutione istius neque ipse iam sperat nec populus Romanus metuit: de impudentia singulari, quod adest, quod respondet, sunt qui mirentur. mihi pro cetera eius audacia
atque amentia ne hoc quidem mirandum videtur; multa enim et in deos et in homines impie nefarieque commisit, quorum scelerum poenis agitatur et
a mente consilioque deducitur.
Ch. 3 [sect. 7] agunt eum praecipitem poenae civium Romanorum, quos partim securi percussit, partim in vinculis necavit, partim implorantis iura libertatis et
civitatis in crucem sustulit. rapiunt eum ad supplicium di patrii, quod iste inventus est qui e complexu parentum abreptos filios ad necem duceret, et parentis pretium pro sepultura
liberum posceret. religiones vero caerimoniaeque omnium sacrorum fanorumque violatae,
simulacraque deorum, quae non modo ex suis templis ablata sunt sed etiam iacent in tenebris ab isto retrusa atque abdita, consistere eius animum sine furore atque amentia non
sinunt.
[sect. 8] neque iste mihi videtur se ad damnationem solum offerre, neque hoc avaritiae supplicio communi, qui se tot sceleribus obstrinxerit, contentus esse: singularem quandam
poenam istius immanis atque importuna natura desiderat. non id solum quaeritur ut isto damnato bona restituantur iis quibus erepta sunt, sed et religiones deorum immortalium expiandae
et civium Romanorum cruciatus multorumque
innocentium sanguis istius supplicio luendus est.
[sect. 9] non
enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem
pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum religionumque,
non sicarium sed crudelissimum carnificem civium
sociorumque in vestrum iudicium adduximus, ut ego hunc
unum eius modi reum post hominum memoriam fuisse arbitrer
cui damnari expediret.
Ch. 4 nam quis hoc non intellegit, istum absolutum dis hominibusque invitis tamen ex manibus populi Romani eripi nullo modo posse? quis hoc non perspicit, praeclare nobiscum
actum iri si populus Romanus istius unius supplicio contentus fuerit, ac non sic statuerit, non istum maius in sese scelus concepisse,cum fana spoliarit, cum tot homines innocentis
necarit, cum civis Romanos morte, cruciatu, cruce adfecerit, cum praedonum duces accepta pecunia dimiserit,quam eos, si qui istum tot tantis tam nefariis sceleribus coopertum iurati
sententia sua liberarint?
[sect. 10] non est, non est in hoc homine cuiquam peccandi locus, iudices; non is est reus, non id tempus, non id consilium, (metuo ne quid adrogantius apud talis
viros videar dicere), ne actor quidem est is cui reus tam nocens, tam perditus, tam convictus aut occulte subripi aut impune eripi possit. his ego iudicibus non probabo C. Verrem contra
leges pecuniam cepisse? sustinebunt tales viri se tot senatoribus, tot equitibus Romanis, tot civitatibus, tot hominibus honestissimis ex tam inlustri provincia, tot populorum
privatorumque litteris non credidisse, tantae populi Romani voluntati restitisse?
[sect. 11] sustineant: reperiemus, si istum vivum ad aliud iudicium perducere poterimus, quibus probemus istum in
quaestura pecuniam publicam Cn. Carboni consuli datam avertisse, quibus persuadeamus istum alieno nomine
a quaestoribus urbanis, quod priore actione didicistis, pecuniam
abstulisse; erunt qui et in eo quoque audaciam eius reprehendant,
quod aliquot nominibus de capite quantum commodum fuerit
frumenti decumani detraxerit; erunt etiam fortasse, iudices, qui
illum eius peculatum vel 5 acerrime vindicandum putent, quod iste
M. Marcelli et P. Africani monumenta, quae nomine illorum, re
vera populi Romani et erant et habebantur, ex fanis religiosissimis
et ex urbibus sociorum atque amicorum non dubitarit auferre.
Ch. 5 [sect. 12] emerserit ex peculatus etiam iudicio: meditetur de ducibus
hostium quos accepta pecunia liberavit, videat quid de illis respondeat quos in eorum locum subditos domi suae reservavit, quaerat non solum quem ad modum nostro crimini, verum etiam
quo pacto suae confessioni possit mederi, meminerit se priore actione, clamore populi Romani
infesto atque inimico excitatum, confessum esse duces praedonum a se securi non esse percussos, se iam tum esse veritum ne sibi crimini daretur eos ab se pecunia liberatos; fateatur, id
quod negari non potest, se privatum hominem praedonum duces vivos atque incolumis domi suae, posteaquam Romam redierit, usque dum per me licuerit retinuisse. hoc in illo
maiestatis iudicio si licuisse sibi ostenderit, ego oportuisse concedam. ex hoc quoque evaserit: proficiscar eo quo me iam pridem vocat populus
Romanus;
[sect. 13] de iure enim libertatis et civitatis suum putat esse iudicium, et recte putat. confringat iste sane vi sua consilia senatoria, quaestiones omnium perrumpat, evolet ex vestra
severitate: mihi credite, artioribus apud populum Romanum laqueis tenebitur. credet his equitibus Romanis populus Romanus qui ad vos ante producti testes ipsis
inspectantibus ab isto civem Romanum, qui cognitores homines
honestos daret, sublatum esse in crucem dixerunt;
[sect. 14] credent
omnes v et xxx tribus homini gravissimo atque ornatissimo, M.
Annio, qui se praesente civem Romanum
securi percussum esse dixit; audietur a populo Romano vir primarius, eques Romanus, L. Flavius, qui suum familiarem Herennium, negotiatorem ex Africa, cum eum Syracusis amplius
centum cives Romani cognoscerent lacrimantesque defenderent, pro testimonio dixit securi esse percussum; pro
o babit fidem et auctoritatem et religionem suam L. Suettius, homo omnibus ornamentis praeditus, qui iuratus apud vos dixit multos civis Romanos in lautumiis istius imperio
crudelissime per vim morte esse multatos. hanc ego causam cum agam beneficio populi Romani de loco superiore, non vereor ne aut istum vis ulla ex populi Romani suffragiis eripere, aut a me ullum munus aedilitatis amplius aut gratius populo Romano esse possit.
Ch. 6 [sect. 15] quapropter omnes in hoc iudicio conentur omnia; nihil
est iam quod in hac causa peccare quisquam, iudices, nisi
vestro periculo possit. mea quidem ratio cum in praeteritis rebus est cognita, tum in reliquis explorata atque provisa est. ego meum studium in rem publicam iam illo tempore ostendi cum
longo intervallo veterem consuetudinem rettuli, et rogatu sociorum atque amicorum populi Romani, meorum
autem necessariorum, nomen hominis audacissimi detuli. quod meum factum lectissimi viri atque ornatissimi, quo in numero e vobis complures fuerunt, ita probaverunt ut ei qui istius
quaestor fuisset, et ab isto laesus inimicitias iustas persequeretur, non modo deferendi nominis, sed ne subscribendi
quidem, cum id postularet, facerent potestatem.
[sect. 16] in
Siciliam
sum inquirendi causa profectus; quo in negotio industriam meam
celeritas reditionis, diligentiam multitudo litterarum et testium
declaravit, pudorem vero ac religionem quod, cum venissem
senator ad socios populi Romani, qui in ea provincia quaestor
fuissem, ad hospites meos ac necessarios causae communis
defensor deverti potius quam ad eos qui a me auxilium petivissent.
nemini meus adventus labori aut sumptui neque publice neque
privatim fuit: vim in inquirendo tantam habui quantam mihi lex
dabat, non quantam habere poteram istorum studio quos iste
vexarat.
[sect. 17] Romam ut ex Sicilia redii, cum iste atque istius amici,
homines lauti et urbani, sermones eius modi dissipassent, quo animos testium retardarent, me magna pecunia a vera accusatione esse deductum, tametsi probabatur nemini, quod et ex
Sicilia testes erant ii qui quaestorem me in provincia cognoverant, et hinc homines maxime inlustres, qui, ut ipsi noti sunt, sic nostrum unum quemque optime norunt, tamen usque eo
timui ne quis de mea fide atque integritate dubitaret donec ad reiciundos iudices venimus.
Ch. 7 sciebam in reiciundis iudicibus non nullos memoria nostra pactionis suspicionem non vitasse, cum in ipsa
accusatione eorum industria ac diligentia probaretur.
[sect. 18] ita reieci iudices ut hoc constet, post hunc statum rei publicae quo nunc utimur simili splendore et dignitate consilium nullum
fuisse. quam iste laudem communem sibi ait
esse mecum; qui cum P. Galbam iudicem reiecisset, M. Lucretium retinuit, et cum eius patronus ex eo quaereret cur suos familiarissimos, Sex. Peducaeum, Q. Considium, Q. Iunium reici
passus esset, respondit 'quod eos
in iudicando nimium sui iuris sententiaeque cognosset'.
[sect. 19] itaque iudicibus reiectis sperabam iam onus meum vobiscum
esse commune; putabam non solum notis sed etiam ignotis
probatam meam fidem esse et diligentiam. quod me non fefellit;
nam comitiis meis, cum iste infinita largitione contra me uteretur,
populus Romanus iudicavit istius pecuniam, quae apud me contra
fidem meam nihil potuisset, apud se contra honorem meum nihil
posse debere. quo quidem die primum, iudices, citati in hunc
reum consedistis, quis tam iniquus huic ordini fuit, quis tam novarum rerum iudiciorum iudicumque cupidus qui
non aspectu consessuque vestro commoveretur?
[sect. 20] Cum in
eo vestra dignitas mihi fructum diligentiae referret, id sum adsecutus, ut una hora qua coepi dicere reo audaci,
pecunioso, profuso, perdito spem iudici corrumpendi praeciderem; ut primo die testium tanto numero citato populus Romanus iudicaret isto absoluto rem publicam stare non posse; ut alter
dies amicis istius ac defensoribus non modo spem victoriae sed etiam voluntatem defensionis auferret,
ut tertius dies sic hominem prosterneret ut morbo simulato non quid responderet, sed quem ad modum non responderet, deliberaret. deinde reliquis diebus his criminibus, his testibus, et
urbanis et provincialibus, sic obrutus atque oppressus est ut his ludorum diebus interpositis nemo istum
comperendinatum, sed condemnatum iudicaret.
Ch. 8 [sect. 21] quapropter ego quod ad me attinet, iudices, vici; non enim spolia C. Verris, sed existimationem populi Romani concupivi. meum fuit cum causa accedere ad accusandum:
quae causa fuit honestior, quam a tam inlustri provincia
defensorem constitui et deligi? rei publicae consulere:
quid tam e re publica quam in tanta invidia iudiciorum adducere
hominem cuius damnatione totus ordo cum populo Romano et in
laude et in gratia posset esse? ostendere ac persuadere hominem
nocentem adductum esse: quis est in populo Romano qui hoc non
ex priore actione abstulerit, omnium ante damnatorum scelera,
furta, flagitia, si unum in locum conferantur, vix cum huius parva
parte aequari conferrique posse?
[sect. 22] vos quod ad vestram famam existimationem salutemque communem pertinet, iudices, prospicite atque consulite: splendor vester facit ut peccare sine
summo rei publicae detrimento ac periculo non possitis. non enim potest sperare populus Romanus esse alios in senatu qui recte possint iudicare, vos si non potueritis: necesse est, cum
de toto ordine desperarit, aliud genus hominum atque aliam rationem iudiciorum requirat. hoc si vobis ideo levius videtur quod putatis onus esse grave et incommodum iudicare,
intellegere debetis primum interesse utrum id onus vosmet ipsi reieceritis, an, quod probare populo Romano fidem vestram et religionem non potueritis, eo vobis iudicandi potestas erepta
sit; deinde etiam illud cogitare, quanto periculo venturi simus ad eos iudices quos propter odium nostri populus Romanus de
nobis voluerit iudicare.
[sect. 23] verum vobis dicam id quod intellexi, iudices. homines scitote esse quosdam quos tantum odium nostri ordinis teneat ut hoc palam iam dictitent, se istum,
quem sciant esse hominem improbissimum, hoc uno nomine absolvi velle ut ab senatu iudicia per ignominiam turpitudinemque auferantur. haec me pluribus verbis,
iudices, vobiscum agere coegit non timor meus de vestra fide, sed
spes illorum nova, quae cum Verrem a porta subito ad iudicium
retraxisset, non nulli suspicati sunt non sine causa illius consilium
tam repente esse mutatum.
Ch. 9 [sect. 24] nunc ne novo querimoniae genere uti possit Hortensius et ea dicere, opprimi reum de quo nihil dicat accusator, nihil esse tam periculosum fortunis innocentium quam tacere
adversarios; et ne aliter quam ego velim meum laudet ingenium, cum dicat me, si multa dixissem, sublevaturum
fuisse eum quem contra dicerem, quia non dixerim, perdidisse: morem illi geram, utar oratione perpetua, non quo iam hoc sit necesse, verum ut experiar utrum ille ferat molestius
me tunc tacuisse an nunc dicere.
[sect. 25] hic tu fortasse eris diligens ne quam ego horam de meis legitimis horis remittam; nisi omni tempore quod mihi lege concessum est abusus ero, querere,
deum atque hominum fidem implorabis, circumveniri C. Verrem quod accusator nolit tam diu quam diu liceat dicere. quod mihi lex mea causa dedit, eo mihi non uti non licebit? nam
accusandi mihi
tempus mea causa datum est, ut possem oratione mea crimina causamque explicare: hoc si non utor, non tibi iniuriam facio, sed de meo iure aliquid et commodo detraho. 'causam enim',
inquit, 'cognosci oportet': ea re quidem quod aliter condemnari reus, quamvis sit nocens, non potest, id igitur tu moleste tulisti, a me aliquid factum esse quo minus iste condemnari
posset? nam causa cognita possunt multi absolvi, incognita quidem condemnari nemo potest.
[sect. 26] 'adimo enim comperendinatum': quod habet lex in se molestissimum, bis ut causa
dicatur,quod
aut mea causa potius est constitutum quam tua, aut nihilo tua potius quam mea. nam si bis dicere est commodum,
certe utriusque commune est; si eum qui posterius dixit opus est
redargui, accusatoris causa, ut bis ageretur, constitutum est. verum,
ut opinor, Glaucia primus tulit ut comperendinaretur reus; antea vel
iudicari primo poterat vel amplius pronuntiari. Vtram igitur putas
legem molliorem? opinor, illam veterem, qua vel cito absolvi vel
tarde condemnari licebat. ego tibi illam Aciliam legem restituo, qua
lege multi semel accusati, semel dicta causa, semel auditis testibus
condemnati sunt, nequaquam tam manifestis neque tantis criminibus
quantis tu convinceris. Puta te non hac tam atroci, sed illa lege
mitissima causam dicere. accusabo; respondebis; testibus editis ita
mittam in consilium ut, etiamsi lex ampliandi faciat potestatem,
tamen isti turpe sibi existiment non primo iudicare.
Ch. 10 [sect. 27] verum si causam cognosci opus est. parumne cognita est? dissimulamus, Hortensi, quod saepe experti in dicendo sumus. quis nos magnopere attendit umquam in hoc quidem genere causarum, ubi
aliquid ereptum aut ablatum a quopiam dicitur? nonne aut in tabulis aut in testibus omnis exspectatio iudicum est? dixi prima actione me planum esse facturum C. Verrem HS quadringentiens contra
leges abstulisse. quid? hoc planius egissem, si ita narrassem? 'Dio quidam fuit Halaesinus, qui, cum eius filio praetore C. Sacerdote hereditas a propinquo permagna venisset, nihil habuit tum neque
negoti neque controversiae. Verres simul ac tetigit provinciam, statim Messana litteras dedit, Dionem evocavit, calumniatores ex sinu suo adposuit qui illam hereditatem Veneri Erycinae commissam
esse dicerent;
hac de re ostendit se ipsum cogniturum.'
[sect. 28] possum deinceps
totam rem explicare, deinde ad extremum id quod accidit dicere,
Dionem HS deciens centena milia numerasse ut causam certissimam
obtineret; praeterea greges equarum eius istum abigendos curasse,
argenti, vestis stragulae quod fuerit curasse auferendum. haec neque
cum ego dicerem neque cum tu negares, magni momenti nostra esset
oratio. quo tempore igitur auris iudex erigeret animumque attenderet?
Cum Dio ipse prodiret, cum ceteri qui tum in Sicilia negotiis
Dionis interfuissent, cum per eos ipsos dies per quos causam Dio
diceret reperiretur pecunias sumpsisse mutuas, nomina sua exegisse,
praedia vendidisse; cum tabulae virorum bonorum proferrentur; cum
qui pecuniam Dioni dederunt dicerent se iam tum audisse eos
nummos sumi ut Verri darentur; cum amici, hospites, patroni
Dionis, homines honestissimi, haec eadem se audisse dicerent.
[sect. 29] opinor, cum haec fierent, tum vos audiretis, sicut audistis: tum
causa agi vere videretur. sic a me sunt acta omnia priore actione ut
in criminibus omnibus nullum esset in quo quisquam vestrum
perpetuam accusationem requireret. nego esse quicquam a testibus
dictum quod aut vestrum cuipiam esset obscurum aut cuiusquam
oratoris eloquentiam quaereret.
Ch. 11 etenim sic me ipsum egisse memoria
tenetis ut in testibus interrogandis omnia crimina proponerem et
explicarem, ut, cum rem totam in medio posuissem, tum denique
testem interrogarem. itaque non modo vos, quibus est iudicandum,
nostra crimina tenetis, sed etiam populus Romanus totam
accusationem causamque cognovit.
tametsi ita de meo facto loquor quasi ego illud mea
voluntate potius quam vestra iniuria adductus fecerim.
[sect. 30] interposuistis accusatorem qui, cum ego mihi c et x dies solos
in Siciliam postulassem, c et VIII sibi in Achaiam postularet.
mensis mihi tris cum eripuissetis ad agendum maxime
adpositos, reliquum omne tempus huius anni me vobis
remissurum putastis, ut, cum horis nostris nos essemus usi, tu
binis ludis interpositis quadragesimo post die responderes, deinde
ita tempus duceretur ut a M'. Glabrione praetore et a magna parte
horum iudicum ad praetorem alium iudicesque alios veniremus.
[sect. 31] hoc si ego non vidissem, si me non
omnes noti ignotique monuissent id agi, id cogitari, in eo elaborari
ut res in illud tempus reiceretur, credo, si meis horis in
accusando uti voluissem, vererer ne mihi crimina non suppeterent,
ne oratio deesset, ne vox viresque deficerent, ne, quem nemo prima
actione defendere ausus esset, eum ego bis accusare
non possem. ego meum consilium cum iudicibus tum populo Romano
probavi: nemo est qui alia ratione istorum iniuriae atque impudentiae
potuisse obsisti arbitretur. etenim qua
stultitia fuissem, si, quam diem qui istum eripiendum redemerunt
in cautione viderunt,cum ita caverent, 'si post Kalendas Ianuarias in consilium iretur',
in eam diem ego, cum potuissem vitare, incidissem?
[sect. 32] nunc mihi temporis
eius quod mihi ad dicendum datur, quoniam in animo est causam omnem
exponere, habenda ratio est diligenter.
Ch. 12 itaque primum illum actum istius vitae turpissimum et flagitiosissimum
praetermittam. nihil a me de pueritiae suae flagitiis audiet, nihil ex illa impura adulescentia sua; quae qualis
fuerit aut meministis, aut ex eo quem sui simillimum produxit recognoscere potestis.
omnia praeteribo quae
mihi turpia dictu videbuntur, neque solum quid istum audire,
verum etiam quid me deceat dicere considerabo. vos, quaeso, date
hoc et concedite pudori meo ut aliquam partem de istius
impudentia reticere possim.
[sect. 33] omne illud tempus quod fuit antequam
iste ad magistratus remque publicam accessit, habeat per
me solutum ac liberum. sileatur de nocturnis eius
bacchationibus ac vigiliis; lenonum, aleatorum, perductorum
nulla mentio fiat; damna, dedecora, quae res patris eius, aetas
ipsius pertulit, praetereantur; lucretur indicia veteris infamiae;
patiatur eius vita reliqua me hanc tantam iacturam criminum
facere.
[sect. 34] quaestor Cn. Papirio consuli fuisti abhinc annos
quattuordecim. ex ea die ad hanc diem quae fecisti in iudicium
voco: hora nulla vacua a furto, scelere, crudelitate, flagitio
reperietur. hi sunt anni consumpti in quaestura et legatione
Asiatica et praetura urbana et praetura Siciliensi; quare haec
eadem erit quadripertita distributio totius accusationis meae.
Ch. 13 quaestor ex senatus consulto provinciam sortitus es: obtigit tibi consularis, ut cum consule Cn. Carbone esses eamque provinciam obtineres. erat tum dissensio civium, de qua nihil sum
dicturus quid sentire debueris: unum hoc dico, in eius modi tempore ac sorte statuere te debuisse utrum malles sentire atque defendere. Carbo graviter ferebat sibi quaestorem obtigisse
hominem singulari luxuria atque inertia; verum tamen ornabat eum beneficiis officiisque omnibus. ne diutius teneam, pecunia attributa, numerata est: profectus est quaestor in provinciam:
venit exspectatus in Galliam ad exercitum consularem cum pecunia.
simul ac primum ei occasio visa est,cognoscite hominis
principium magistratuum gerendorum et rei publicae
administrandae,aversa pecunia publica quaestor consulem,
exercitum, sortem, provinciamque deseruit.
[sect. 35] video quid egerim:
erigit se, sperat sibi auram posse aliquam adflari in hoc crimine
voluntatis defensionisque eorum quibus Cn. Carbonis mortui
nomen odio sit, quibus illam relictionem proditionemque
consulis sui gratam sperat fore. quasi vero id cupiditate
defendendae nobilitatis aut studio partium fecerit, ac non
apertissime consulem, exercitum, provinciamque compilarit et
propter impudentissimum furtum aufugerit! est enim obscurum
et eius modi factum eius ut possit aliquis suspicari C. Verrem,
quod ferre novos homines non potuerit, ad nobilitatem, hoc est
ad suos, transisse, nihil
fecisse propter pecuniam!
[sect. 36] videamus rationes quem ad modum rettulerit: iam ipse ostendet quam ob rem Cn.
Carbonem reliquerit, iam se ipse indicabit.
Ch. 14 primum brevitatem cognoscite: ACCEPI, inquit, VICIENS DVCENTA TRIGINTA QVINQVE MILIA QVADRINGENTOS DECEM ET SEPTEM
NVMMOS. DEDI STIPENDIO, FRVMENTO, LEGATIS, PRO QVAESTORE, COHORTI PRAETORIAE HS MILLE SESCENTA TRIGINTA QVINQVE MILIA QVADRINGENTOS DECEM ET SEPTEM
NVMMOS. RELIQVI: ARIMINI HS SESCENTA MILIA. HOC est rationes referre? hoc modo aut ego aut tu, Hortensi, aut quisquam omnium rettulit? quid hoc est? quae impudentia, quae
audacia? quod exemplum ex tot hominum rationibus relatis huiusce modi est? illa tamen HS sescenta milia, quae ne falso quidem potuit quibus data essent describere, quae se Arimini
scribit reliquisse, quae ipsa HS sescenta milia reliqua facta sunt, neque
Carbo attigit neque Sulla vidit neque in aerarium relata sunt.
oppidum sibi elegit Ariminum, quod tum, cum iste rationes
referebat, oppressum direptumque erat: non suspicabatur, id quod
nunc sentiet, satis multos ex illa calamitate Ariminensium
testis nobis in hanc rem reliquos esse. recita denuo.
[sect. 37] P.
LENTVLO L. TRIARIO QVAESTORIBVS VRBANIS RES
RATIONVM RELATARVM. Recita. ex SENATVS CONSVLTO. Vt
hoc pacto rationem referre liceret, eo Sullanus repente factus est,
non ut honos et dignitas nobilitati restitueretur.
quodsi illinc inanis profugisses, tamen ista tua fuga nefaria proditio consulis tui conscelerata iudicaretur. 'malus civis, improbus consul, seditiosus homo Cn. Carbo fuit.' fuerit aliis:
tibi quando esse coepit? posteaquam tibi pecuniam, rem frumentariam, rationes omnis suas exercitumque commisit. nam si tibi antea displicuisset, idem fecisses quod anno post M. Piso.
quaestor cum L. Scipioni consuli obtigisset, non attigit pecuniam, non ad exercitum profectus est; quod de re publica sensit, ita sensit ut nec fidem suam nec morem maiorum nec
necessitudinem sortis laederet.
Ch. 15 [sect. 38] etenim si haec perturbare omnia ac permiscere volumus, totam vitam periculosam, invidiosam, infestamque
reddemus,si nullam religionem sors habebit, nullam
societatem coniunctio secundae dubiaeque fortunae,
nullam auctoritatem mores atque instituta maiorum. omnium
est communis inimicus qui fuit hostis suorum. nemo umquam
sapiens proditori credendum putavit. ipse Sulla, cui adventus
istius gratissimus esse debuit, ab se hominem atque ab exercitu
suo removit: Beneventi esse iussit apud eos
quos suis partibus amicissimos esse intellegebat, ubi iste
summae rei causaeque nocere nihil posset. ei postea praemia
tamen liberaliter tribuit, bona quaedam proscriptorum in agro
Beneventano diripienda concessit, habuit
honorem ut proditori, non ut amico fidem.
[sect. 39] nunc quamvis sint homines qui mortuum Cn. Carbonem oderint, tamen hi debent non quid illi accidere voluerint, sed quid ipsis in tali re
metuendum sit cogitare. commune est hoc malum, communis metus, commune periculum. nullae sunt occultiores insidiae quam eae quae latent in simulatione offici aut in aliquo
necessitudinis nomine. nam eum qui palam est adversarius facile cavendo vitare possis; hoc vero occultum intestinum ac domesticum malum non modo non exsistit, verum etiam
opprimit antequam prospicere atque explorare
potueris. itane vero?
[sect. 40] tu cum quaestor ad exercitum missus sis, custos non solum pecuniae sed etiam consulis, particeps omnium rerum consiliorumque fueris, habitus sis in liberum
loco, sicut mos maiorum ferebat, repente relinquas, deseras, ad adversarios transeas? O scelus, o portentum in ultimas terras exportandum! non enim potest ea natura quae tantum
facinus commiserit hoc uno scelere esse contenta: necesse est semper aliquid eius modi moliatur, necesse est in simili audacia perfidiaque versetur.
[sect. 41] itaque idem iste, quem Cn. Dolabella postea C. Malleolo occiso pro quaestore habuit,haud scio an maior etiam haec necessitudo fuerit quam illa Carbonis, ac plus iudicium voluntatis
valere quam sortis debeat,idem in Cn. Dolabellam qui in Cn. Carbonem fuit. nam quae in ipsum valebant crimina contulit in illum, causamque illius omnem ad inimicos
accusatoresque detulit; ipse in eum cui legatus,
cui pro quaestore fuerat, inimicissimum atque improbissimum
testimonium dixit. ille miser cum esset Cn. Dolabella, cum
proditione istius nefaria, tum improbo ac falso eiusdem
testimonio,tum multo ex maxima parte istius furtorum ac
flagitiorum invidia conflagravit.
Ch. 16 [sect. 42] quid hoc homine faciatis
aut ad quam spem tam perfidiosum, tam importunum animal
reservetis? qui in Cn. Carbone sortem, in Cn. Dolabella
voluntatem neglexerit ac violarit, eosque ambo non modo
deseruerit sed etiam prodiderit atque oppugnarit. nolite, quaeso,
iudices, brevitate orationis meae potius quam rerum ipsarum
magnitudine crimina ponderare; mihi enim properandum
necessario est, ut omnia vobis quae mihi constituta sunt possim
exponere.
[sect. 43] quam ob rem quaestura istius demonstrata
primique magistratus et furto et scelere perspecto, reliqua
attendite. in quibus illud tempus Sullanarum proscriptionum ac
rapinarum praetermittam; neque ego istum sibi ex communi
calamitate defensionem ullam sinam sumere, suis eum certis
propriisque criminibus accusabo. quam ob rem hoc omni
tempore Sullano ex accusatione circumscripto legationem eius
praeclaram cognoscite.
Ch. 17 [sect. 44] posteaquam
Cn. Dolabellae provincia Cilicia constituta est,
o di immortales, quanta iste cupiditate, quibus adlegationibus illam
sibi legationem expugnavit! id quod Cn. Dolabellae
principium maximae calamitatis fuit. nam ut est profectus,
quacumque iter fecit, eius modi fuit, non ut legatus populi Romani, sed
ut quaedam calamitas pervadere videretur. in Achaia
praetermittam minora omnia,
quorum simile forsitan alius quoque aliquid aliquando fecerit; nihil
dicam nisi singulare, nisi id quod, si in alium reum diceretur,
incredibile videreturmagistratum Sicyonium nummos poposcit.
ne sit hoc crimen in Verrem: fecerunt alii. Cum ille non daret,
animadvertit: improbum,
sed non inauditum.
[sect. 45] genus animadversionis videte: quaeretis ex quo genere hominem istum iudicetis. ignem ex lignis viridibus atque umidis in loco angusto fieri iussit: ibi hominem ingenuum, domi
nobilem, populi Romani socium atque amicum, fumo excruciatum semivivum reliquit. iam quae iste signa, quas tabulas pictas ex Achaia sustulerit, non dicam hoc loco: est mihi alius locus ad hanc
eius cupiditatem demonstrandam separatus. Athenis audistis ex aede Minervae grande auri pondus ablatum; dictum est hoc in Cn. Dolabellae iudicio. dictum? etiam aestimatum. huius consili non
participem C. Verrem, sed principem fuisse reperietis.
[sect. 46] Delum venit. ibi ex fano Apollinis religiosissimo noctu clam sustulit signa pulcherrima atque antiquissima, eaque in onerariam navem suam conicienda curavit. postridie cum fanum spoliatum
viderent ii qui Delum incolebant, graviter ferebant; est enim tanta apud eos eius fani religio atque antiquitas ut in eo loco ipsum Apollinem natum esse arbitrentur. verbum tamen facere non audebant, ne forte
ea res ad Dolabellam ipsum pertineret.
Ch. 18 tum subito tempestates coortae sunt maximae, iudices, ut non modo proficisci cum cuperet Dolabella non posset, sed vix in oppido consisteret: ita magni
fluctus eiciebantur. hic navis illa praedonis
istius, onusta signis religiosis, expulsa atque eiecta fluctu
frangitur; in litore signa illa Apollinis reperiuntur; iussu Dolabellae
reponuntur. tempestas sedatur, Dolabella Delo proficiscitur.
[sect. 47] non dubito quin, tametsi nullus in te sensus humanitatis,
nulla ratio umquam fuit religionis, nunc tamen in metu periculoque
tuo tuorum tibi scelerum veniat in mentem. potestne tibi ulla spes
salutis commoda ostendi, cum recordaris in deos immortalis quam
impius, quam sceleratus, quam nefarius fueris? Apollinemne tu
Delium spoliare ausus es? illine tu templo tam antiquo, tam sancto,
tam religioso manus impias ac sacrilegas adferre conatus es? si
in pueritia non iis artibus ac disciplinis institutus eras ut ea quae
litteris mandata sunt disceres atque cognosceres, ne postea quidem,
cum in ea ipsa loca venisti, potuisti accipere id quod est proditum
memoria ac litteris,
[sect. 48] Latonam ex longo errore et fuga gravidam
et iam ad pariendum temporibus exactis confugisse Delum atque ibi
Apollinem Dianamque peperisse? qua ex opinione hominum illa
insula eorum deorum sacra putatur, tantaque eius auctoritas religionis
et est et semper fuit ut ne Persae quidem, cum bellum toti Graeciae, dis
hominibusque, indixissent, et mille numero navium classem ad Delum
adpulissent, quicquam conarentur aut violare aut attingere. hoc tu fanum
depopulari, homo improbissime atque amentissime,
audebas? fuit ulla cupiditas tanta quae tantam exstingueret religionem?
et si tum haec non cogitabas, ne nunc quidem recordaris nullum esse tantum
malum quod non tibi pro sceleribus tuis iam diu
debeatur?
Ch. 19 [sect. 49] in Asiam vero postquam venit, quid ego adventus istius
prandia, cenas, equos muneraque commemorem? nihil cum
Verre de cotidianis criminibus acturus sum: Chio per vim signa
pulcherrima dico abstulisse, item Erythris et Halicarnasso.
Tenedopraetereo pecuniam quam eripuit Tenem ipsum, qui
apud Tenedios sanctissimus deus habetur, qui urbem illam
dicitur condidisse, cuius ex nomine Tenedus nominatur, hunc
ipsum, inquam, Tenem pulcherrime factum, quem quondam in
comitio vidistis, abstulit
magno cum gemitu civitatis.
[sect. 50] illa vero expugnatio fani antiquissimi et nobilissimi Iunonis Samiae quam luctuosa Samiis fuit, quam acerba toti Asiae, quam clara apud omnis, quam
nemini vestrum inaudita! de qua expugnatione cum legati ad C. Neronem in Asiam Samo venissent, responsum tulerunt eius modi querimonias, quae ad legatos populi Romani
pertinerent, non ad praetorem sed Romam deferri oportere.
quas iste tabulas illinc, quae signa sustulit!
quae cognovi egomet apud istum in aedibus nuper, cum obsignandi
gratia venissem.
[sect. 51] quae signa nunc, Verres, ubi sunt? illa quaero quae apud te nuper ad omnis columnas, omnibus etiam intercolumniis, in silva denique disposita sub divo
vidimus. cur ea, quam diu alium praetorem cum iis iudicibus quos in horum locum subsortitus esses de te in consilium iturum putasti, tam diu domi fuerunt: posteaquam nostris
testibus nos quam horis tuis uti malle vidisti, nullum signum domi reliquisti praeter duo quae in mediis aedibus sunt, quae ipsa Samo sublata sunt? non putasti me tuis familiarissimis
in hanc rem testimonia denuntiaturum, qui tuae
domi semper fuissent, ex quibus quaererem, signa scirentne
fuisse quae non essent?
Ch. 20 [sect. 52] quid tum hos de te iudicaturos
arbitratus es, cum viderent te iam non contra accusatorem tuum,
sed contra quaestorem sectoremque pugnare? qua de re
Charidemum Chium testimonium priore actione dicere audistis,
sese, cum esset trierarchus et Verrem ex Asia decedentem
prosequeretur iussu Dolabellae, fuisse una cum isto Sami,
seseque tum scire spoliatum esse fanum Iunonis et oppidum
Samum; posteaque se causam apud Chios civis suos Samiis
accusantibus publice dixisse, eoque se esse absolutum quod
planum fecisset ea quae legati Samiorum dicerent ad Verrem,
non ad se pertinere.
[sect. 53] Aspendum vetus oppidum et nobile in Pamphylia scitis esse, plenissimum signorum optimorum. non dicam illinc hoc signum ablatum esse et illud: hoc dico, nullum te Aspendi
signum, Verres, reliquisse, omnia ex fanis, ex locis publicis, palam, spectantibus omnibus, plaustris evecta exportataque esse. atque etiam illum Aspendium citharistam, de quo saepe
audistis id quod est Graecis hominibus in proverbio, quem omnia 'intus canere' dicebant, sustulit et in intimis suis aedibus posuit, ut etiam illum ipsum suo artificio superasse videatur.
[sect. 54] Pergae fanum antiquissimum et sanctissimum Dianae scimus esse: id quoque a te nudatum ac spoliatum esse, ex ipsa Diana quod habebat auri detractum atque ablatum esse dico.
quae, malum, est ista tanta audacia atque amentia! quas enim sociorum atque amicorum urbis adisti legationis iure et nomine, si in eas vi cum exercitu imperioque invasisses,
tamen, opinor, quae signa atque ornamenta ex iis urbibus
sustulisses, haec non in tuam domum neque in suburbana
amicorum, sed Romam in publicum deportasses.
Ch. 21 [sect. 55] quid ego
de M. Marcello loquar, qui Syracusas, urbem ornatissimam, cepit? quid de L. Scipione, qui bellum in Asia gessit Antiochumque, regem potentissimum, vicit? quid de Flaminino, qui regem Philippum
et Macedoniam subegit? quid de L. Paulo, qui regem Persen vi ac virtute superavit? quid de L. Mummio, qui urbem pulcherrimam atque ornatissimam, Corinthum, plenissimam rerum omnium, sustulit,
urbisque Achaiae Boeotiaeque multas sub imperium populi Romani dicionemque subiunxit? quorum domus, cum honore ac virtute florerent, signis et tabulis pictis erant vacuae; at vero urbem totam
templaque deorum omnisque Italiae partis illorum donis ac monumentis exornatas videmus.
[sect. 56] vereor ne haec forte cuipiam nimis antiqua et iam obsoleta videantur; ita enim tum aequabiliter omnes erant eius modi ut haec laus eximiae virtutis et innocentiae non solum hominum, verum
etiam temporum illorum esse videatur. P. Servilius, vir clarissimus, maximis rebus gestis, adest de te sententiam laturus: Olympum vi, copiis, consilio, virtute cepit, urbem antiquam et omnibus
rebus auctam et ornatam. recens exemplum fortissimi viri profero; nam postea Servilius imperator populi Romani Olympum urbem hostium cepit quam tu in isdem illis locis legatus quaestorius
oppida pacata sociorum atque amicorum diripienda ac
vexanda curasti.
[sect. 57] tu quae ex fanis religiosissimis per scelus et latrocinium abstulisti, ea nos videre nisi in tuis amicorumque tuorum tectis non possumus: P. Servilius quae signa
atque ornamenta ex urbe hostium vi et virtute capta belli lege atque
imperatorio iure sustulit, ea populo Romano adportavit, per
triumphum vexit, in tabula publica ad aerarium perscribenda curavit.
cognoscite ex litteris publicis hominis amplissimi diligentiam.
recita. RATIONES RELATAE P. SERVILI. non solum numerum
signorum, sed etiam unius cuiusque magnitudinem, figuram, statum
litteris definiri vides. certe maior est virtutis victoriaeque iucunditas
quam ista voluptas quae percipitur ex libidine et cupiditate. multo
diligentius habere dico Servilium praedam populi Romani quam te
tua furta notata atque perscripta.
Ch. 22 [sect. 58] dices tua quoque signa et tabulas pictas ornamento urbi foroque populi Romani fuisse. memini; vidi simul cum
populo Romano forum comitiumque adornatum ad speciem
magnifico ornatu, ad sensum cogitationemque acerbo et lugubri; vidi
conlucere omnia furtis tuis, praeda provinciarum, spoliis sociorum
atque amicorum. quo quidem tempore, iudices, iste spem maximam
reliquorum quoque peccatorum nactus est; vidit enim eos qui
iudiciorum se dominos dici volebant harum cupiditatum esse servos.
[sect. 59] socii vero nationesque exterae spem omnem tum primum
abiecerunt rerum ac fortunarum suarum, propterea quod casu legati ex
Asia atque Achaia plurimi Romae tunc fuerunt, qui deorum simulacra
ex suis fanis sublata in foro venerabantur, itemque cetera signa et
ornamenta cum cognoscerent, alia alio in loco lacrimantes
intuebantur. quorum omnium hunc sermonem tum esse audiebamus,
nihil esse quod quisquam dubitaret de exitio sociorum atque
amicorum, cum quidem viderent in foro populi Romani, quo in loco
antea qui sociis iniurias fecerant accusari et condemnari solebant,
ibi esse palam posita ea quae ab sociis per scelus ablata
ereptaque essent.
[sect. 60] hic ego non arbitror illum negaturum signa se plurima, tabulas pictas innumerabilis habere; sed, ut opinor, solet haec quae rapuit et furatus est non numquam dicere se emisse, quoniam
quidem in Achaiam, Asiam, Pamphyliam sumptu publico et legationis nomine mercator signorum
tabularumque pictarum missus est.
Ch. 23 et istius et patris eius accepi tabulas omnis, quas diligentissime legi atque digessi, patris, quoad vixit, tuas, quoad ais te confecisse. nam in isto,
iudices, hoc novum reperietis. audimus aliquem tabulas numquam confecisse; quae est opinio hominum de Antonio falsa, nam fecit diligentissime; verum sit hoc genus aliquod, minime
probandum. audimus alium non ab initio fecisse, sed ex tempore aliquo confecisse; est aliqua etiam huiusce rei ratio. hoc vero novum et ridiculum est, quod hic nobis respondit cum ab
eo tabulas postularemus, usque ad M. Terentium et C. Cassium consules confecisse, postea
destitisse.
[sect. 61] Alio loco hoc cuius modi sit considerabimus; nunc nihil ad me attinet; horum enim temporum in quibus nunc versor habeo tabulas et tuas et patris. plurima signa
pulcherrima, plurimas tabulas optimas deportasse te negare non potes. atque utinam neges! Vnum ostende in tabulis aut tuis aut patris tui emptum esse: vicisti. ne haec quidem duo
signa pulcherrima quae nunc ad impluvium tuum stant, quae multos annos ante valvas Iunonis Samiae
steterunt, habes quo modo emeris, haec, inquam, duo quae in
aedibus tuis sola iam sunt, quae sectorem exspectant, relicta ac
destituta a ceteris signis.
Ch. 24 [sect. 62] at, credo, in hisce solis rebus indomitas cupiditates atque effrenatas habebat: ceterae libidines eius ratione aliqua aut modo continebantur. quam multis istum ingenuis, quam multis
matribus familias in illa taetra atque impura legatione vim attulisse existimatis? ecquo in oppido pedem posuit ubi non plura stuprorum flagitiorumque suorum quam adventus sui vestigia
reliquerit? sed ego omnia quae negari poterunt praetermittam; etiam haec quae certissima sunt et clarissima relinquam; unum aliquod de nefariis istius factis eligam, quo
facilius ad Siciliam possim aliquando, quae mihi hoc oneris negotique imposuit, pervenire.
[sect. 63] oppidum est in Hellesponto Lampsacum, iudices, in 63 primis Asiae provinciae clarum et nobile; homines autem ipsi Lampsaceni cum summe in omnis civis Romanos officiosi, tum
praeterea maxime sedati et quieti, prope praeter ceteros ad summum Graecorum otium potius quam ad ullam vim aut tumultum adcommodati. accidit, cum iste a Cn. Dolabella efflagitasset
ut se ad regem Nicomedem regemque Sadalam mitteret, cumque iter hoc sibi magis ad quaestum suum quam ad rei publicae tempus adcommodatum depoposcisset, ut illo itinere veniret
Lampsacum cum magna calamitate et prope pernicie civitatis. deducitur iste ad ianitorem quendam hospitem, comitesque eius item apud ceteros hospites conlocantur. Vt mos erat istius,
atque ut eum suae libidines flagitiosae facere admonebant, statim negotium dat illis suis comitibus, nequissimis turpissimisque
hominibus, uti videant et investigent ecqua virgo sit aut mulier digna
quam ob rem ipse Lampsaci diutius commoraretur.
Ch. 25 [sect. 64] erat comes eius Rubrius quidam, homo factus ad istius libidines, qui miro artificio, quocumque venerat, haec investigare omnia solebat. is ad eum rem istam defert, Philodamum esse
quendam, genere, honore, copiis, existimatione facile principem Lampsacenorum; eius esse filiam, quae cum patre habitaret propterea quod virum non haberet, mulierem eximia pulchritudine; sed
eam summa integritate pudicitiaque existimari. homo, ut haec audivit, sic exarsit ad id quod non modo ipse numquam viderat, sed ne audierat quidem ab eo qui ipse vidisset, ut statim ad Philodamum
migrare se diceret velle. hospes ianitor, qui nihil suspicaretur, veritus ne quid in ipso se offenderetur, hominem summa vi retinere coepit. iste, qui hospitis relinquendi causam reperire non posset,
alia sibi ratione viam munire ad stuprum coepit; Rubrium, delicias suas, in omnibus eius modi rebus adiutorem suum et conscium, parum laute
deversari dicit; ad Philodamum deduci iubet.
[sect. 65] quod ubi est Philodamo nuntiatum, tametsi erat ignarus quantum sibi ac liberis suis iam tum mali constitueretur, tamen ad istum venit; ostendit munus
illud suum non esse; se, cum suae partes essent hospitum recipiendorum, tum ipsos tamen praetores et consules, non legatorum adseculas, recipere solere. iste, qui una cupiditate raperetur, totum
illius postulatum causamque neglexit; per vim ad eum,
qui recipere non debebat, Rubrium deduci imperavit.
Ch. 26 hic Philodamus, posteaquam ius suum obtinere non potuit, ut
humanitatem consuetudinemque suam retineret laborabat. homo, qui
semper hospitalissimus amicissimusque nostrorum hominum
existimatus esset, noluit videri ipsum illum Rubrium invitus domum
suam recepisse; magnifice et ornate, ut erat in primis inter suos
copiosus, convivium comparat; rogat Rubrium ut quos ei commodum
sit invitet, locum sibi soli, si videatur, relinquat; etiam filium suum,
lectissimum adulescentem, foras ad propinquum suum quendam mittit
ad cenam.
[sect. 66] Rubrius istius comites invitat; eos omnis Verres
certiores facit quid opus esset. mature veniunt, discumbitur. fit sermo
inter eos, et invitatio ut Graeco more biberetur; hortatur hospes,
poscunt maioribus poculis, celebratur omnium sermone laetitiaque
convivium. posteaquam satis calere res Rubrio visa est, 'quaeso,'
inquit, 'Philodame, cur ad nos filiam tuam non intro vocari iubes?'
homo, qui et summa gravitate et iam id aetatis et parens esset,
obstipuit hominis improbi dicto. instare Rubrius. tum ille, ut aliquid
responderet, negavit moris esse Graecorum ut in convivio virorum
accumberent mulieres. hic tum alius ex alia parte, 'enim vero
ferendum hoc quidem non est; vocetur mulier!' et simul servis suis
Rubrius ut ianuam clauderent et ipsi ad foris adsisterent imperat.
[sect. 67] quod
ubi ille intellexit, id agi atque id parari ut filiae suae vis adferretur,
servos suos ad se vocat; his imperat ut se ipsum neglegant, filiam
defendant; excurrat aliquis qui hoc tantum domestici mali filio
nuntiet clamor interea fit tota domo; inter servos Rubri atque
hospitis iactatur domi suae vir primarius et homo honestissimus; pro
se quisque manus adfert; aqua denique ferventi a Rubrio ipso
Philodamus perfunditur. haec ubi filio nuntiata sunt,
statim exanimatus ad aedis contendit, ut et vitae patris et
pudicitiae sororis succurreret; omnes eodem animo Lampsaceni,
simul ut hoc audierunt, quod eos cum Philodami dignitas tum
iniuriae magnitudo movebat, ad aedis noctu convenerunt. hic
lictor istius Cornelius, qui cum eius servis erat a Rubrio quasi in
praesidio ad auferendam mulierem conlocatus, occiditur; servi non
nulli vulnerantur; ipse Rubrius in turba sauciatur. iste, qui sua
cupiditate tantos tumultus concitatos videret, cupere aliqua
evolare, si
posset.
Ch. 27 [sect. 68] postridie homines mane in contionem conveniunt; quaerunt quid optimum factu sit; pro se quisque, ut in quoque erat auctoritatis plurimum, ad populum loquebatur;
inventus est nemo cuius non haec et sententia esset et oratio, non esse metuendum, si istius nefarium scelus Lampsaceni ulti vi manuque essent, ne senatus populusque Romanus in eam
civitatem animadvertendum putaret; quodsi hoc iure legati populi Romani in socios nationesque exteras uterentur, ut pudicitiam liberorum servare ab eorum libidine tutam non liceret,
quidvis esse perpeti satius quam in tanta vi
atque acerbitate versari.
[sect. 69] haec cum omnes sentirent, et. cum in eam rationem pro suo quisque sensu ac dolore loqueretur, omnes ad eam domum in qua iste deversabatur profecti sunt;
caedere ianuam saxis, instare ferro, ligna et sarmenta circumdare ignemque subicere coeperunt. tunc cives Romani, qui Lampsaci negotiabantur, concurrunt; orant Lampsacenos ut
gravius apud eos nomen legationis quam iniuria legati putaretur; sese intellegere hominem illum esse impurum ac nefarium, sed quoniam nec perfecisset quod conatus esset, neque futurus
esset Lampsaci
postea, levius eorum peccatum fore si homini scelerato
pepercissent quam si legato non pepercissent.
[sect. 70] sic iste multo sceleratior et nequior quam ille Hadrianus aliquanto etiam felicior fuit. ille, quod eius avaritiam cives Romani ferre non potuerunt, Vticae domi suae vivus exustus est,
idque ita illi merito accidisse existimatum est ut laetarentur omnes neque ulla animadversio constitueretur: hic sociorum ambustus incendio tamen ex illa flamma periculoque evolavit, neque
adhuc causam ullam excogitare potuit quam ob rem commiserit, aut quid evenerit, ut in tantum periculum veniret. non enim potest dicere, 'cum seditionem sedare vellem, cum frumentum
imperarem, cum stipendium cogerem, cum aliquid denique rei publicae causa gererem, quod acrius imperavi, quod animadverti, quod minatus sum.' quae si diceret, tamen ignosci non
oporteret, si nimis atrociter imperando sociis in tantum adductus periculum videretur.
Ch. 28 [sect. 71] nunc cum ipse causam illius tumultus neque veram dicere neque falsam confingere audeat, homo
autem ordinis sui frugalissimus, qui tum accensus C. Neroni
fuit, P. Tettius, haec eadem se Lampsaci cognosse dixerit, vir
omnibus rebus ornatissimus, C. Varro, qui tum in Asia militum
tribunus fuit, haec eadem ipse se ex Philodamo audisse dicat,
potestis dubitare quin istum fortuna non tam ex illo periculo
eripere voluerit quam ad vestrum iudicium reservare? Nisi vero
illud dicet, quod et in Tetti testimonio priore actione interpellavit
Hortensiusquo tempore quidem signi satis dedit, si quid esset
quod posset dicere, se tacere non posse, ut, quam diu tacuit in
ceteris testibus, scire omnes possemus nihil habuisse quod
diceret: hoc tum dixit, Philodamum et filium eius a C. Nerone
esse damnatos.
[sect. 72] de quo ne multa disseram tantum dico, secutum id esse
Neronem et eius consilium: quod Cornelium lictorem
occisum esse constaret, putasse non oportere esse cuiquam
ne in ulciscenda quidem iniuria hominis occidendi potestatem.
in quo video Neronis iudicio non te absolutum esse
improbitatis, sed illos damnatos esse caedis.
verum ista damnatio tamen cuius modi fuit? audite,
quaeso, iudices, et aliquando miseremini sociorum et ostendite
aliquid iis in vestra fide praesidi esse oportere.
Ch. 29 quod
toti Asiae iure occisus videbatur istius ille verbo lictor, re
vera minister improbissimae cupiditatis, pertimuit iste ne
Philodamus Neronis iudicio liberaretur; rogat et orat
Dolabellam ut de sua provincia decedat, ad Neronem proficiscatur;
se demonstrat incolumem esse non posse, si
Philodamo vivere atque aliquando Romam venire licuisset.
commotus est Dolabella:
[sect. 73] fecit id quod multi reprehenderunt,
ut exercitum, provinciam, bellum relinqueret, et in
Asiam hominis nequissimi causa in alienam provinciam proficisceretur.
posteaquam ad Neronem venit, contendit ab
eo ut Philodami causam cognosceret. venerat ipse qui
esset in consilio et primus sententiam diceret; adduxerat
etiam praefectos et tribunos militaris suos, quos Nero omnis
in consilium vocavit; erat in consilio etiam aequissimus
iudex ipse Verres; erant non nulli togati creditores Graecorum,
quibus ad exigendas pecunias improbissimi cuiusque
legati plurimum prodest gratia.
[sect. 74] ille miser defensorem reperire neminem poterat; quis enim esset aut togatus, qui
Dolabellae gratia, aut Graecus, qui eiusdem vi et imperio
non moveretur? accusator autem adponitur civis Romanus
de creditoribus Lampsacenorum; qui si dixisset quod iste
iussisset, per eiusdem istius lictores a populo pecuniam posset
exigere. Cum haec omnia tanta contentione, tantis copiis
agerentur; cum illum miserum multi accusarent, nemo
defenderet; cumque Dolabella cum suis praefectis pugnaret
in consilio, Verres fortunas agi suas diceret, idem testimonium
diceret, idem esset in consilio, idem accusatorem
parasset,haec cum omnia fierent, et cum hominem constaret
occisum, tamen tanta vis istius iniuriae, tanta in
isto improbitas putabatur ut de Philodamo AMPLIUS pro
nuntiaretur.
Ch. 30 [sect. 75] quid ego nunc in altera actione Cn. Dolabellae
spiritus, quid huius lacrimas et concursationes proferam,
quid C. Neronis, viri optimi atque innocentissimi, non
nullis in rebus animum nimium timidum atque demissum?
qui in illa re quid facere oporteret non habebat, nisi forte,
id quod omnes tum desiderabant, ut ageret eam rem sine
Verre et sine Dolabella. quicquid esset sine his actum,
omnes probarent; tum vero quod pronuntiatum est non per
Neronem iudicatum, sed per Dolabellam ereptum existimabatur.
condemnatur enim perpaucis sententiis Philodamus
et eius filius. adest, instat, urget Dolabella ut quam
primum securi feriantur, quo quam minime multi ex illis de
istius nefario scelere audire possent.
[sect. 76] constituitur in foro
Laodiceae spectaculum acerbum et miserum et grave toti
Asiae provinciae, grandis natu parens adductus ad supplicium,
ex altera parte filius, ille quod pudicitiam liberorum,
hic quod vitam patris famamque sororis defenderat. flebat
uterque non de suo supplicio, sed pater de fili morte, de
patris filius. quid lacrimarum ipsum Neronem putatis profudisse?
quem fletum totius Asiae fuisse, quem luctum et
gemitum Lampsacenorum? securi esse percussos homines
innocentis nobilis, socios populi Romani atque amicos,
propter hominis flagitiosissimi singularem nequitiam atque
improbissimam cupiditatem!
[sect. 77] iam iam, Dolabella, neque me tui neque tuorum liberorum,
quos tu miseros in egestate atque in solitudine reliquisti,
misereri potest. Verresne tibi tanti fuit ut eius libidinem
hominum innocentium sanguine lui velles? idcircone exercitum
atque hostem relinquebas ut tua vi et crudelitate istius
hominis improbissimi pericula sublevares? quod enim eum
tibi quaestoris in loco constitueras, idcirco tibi amicum in
perpetuum fore putasti? nesciebas ab eo Cn. Carbonem consulem,
cuius re vera quaestor fuerat, non modo relictum sed
etiam spoliatum auxiliis, pecunia, nefarie oppugnatum et
proditum? expertus igitur es istius perfidiam tum cum
ipse se ad inimicos tuos contulit, cum in te homo ipse
nocens acerrimum testimonium dixit, cum rationes ad aerarium
nisi damnato te referre noluit.
Ch. 31 [sect. 78] tantaene tuae, Verres, libidines erunt ut eas capere ac
sustinere non provinciae populi Romani, non nationes exterae
possint? tune quod videris, quod audieris, quod
concupieris, quod cogitaris, nisi id ad nutum tuum praesto
fuerit, nisi libidini tuae cupiditatique paruerit, immittentur
homines, expugnabuntur domus, civitates non modo pacatae,
verum etiam sociorum atque amicorum ad vim atque ad
arma confugient, ut ab se atque a liberis suis legati populi
Romani scelus ac libidinem propulsare possint? nam
quaero abs te circumsessusne sis Lampsaci, coeperitne domum
in qua deversabare illa multitudo incendere, voluerintne
legatum populi Romani comburere vivum Lampsaceni?
negare non potes; habeo enim testimonium tuum
quod apud Neronem dixisti, habeo quas ad eundem litteras
misisti.
[sect. 79] recita hunc ipsum locum de testimonio. TESTI-
MONIVM C. VERRIS IN ARTEMIDORVM. NON MVLTO
POST IN DOMVM . bellumne populo Romano Lampsacena
civitas facere conabatur? deficere ab imperio ac nomine
nostro volebat? video enim et ex iis quae legi et audivi
intellego, in qua civitate non modo legatus populi Romani
circumsessus, non modo igni, ferro, manu, copiis oppugnatus,
sed aliqua ex parte violatus sit, nisi publice satis factum sit,
ei civitati bellum indici atque inferri solere.
[sect. 80] quae fuit
igitur causa cur cuncta civitas Lampsacenorum de contione,
quem ad modum tute scribis, domum tuam concurreret? tu
enim neque in litteris quas Neroni mittis, neque in testimonio
causam tanti tumultus ostendis ullam. obsessum te
dicis, ignem adlatum, sarmenta circumdata, lictorem tuum
occisum esse dicis, prodeundi tibi in publicum potestatem
factam negas: causam huius tanti terroris occultas. nam
si quam Rubrius iniuriam suo nomine ac non impulsu tuo
et tua cupiditate fecisset, de tui comitis iniuria questum ad
te potius quam te oppugnatum venirent. Cum igitur quae
causa illius tumultus fuerit testes a nobis producti dixerint,
ipse celarit, nonne causam hanc quam nos proposuimus cum
illorum testimonia tum istius taciturnitas perpetua confirmat?
Ch. 32 [sect. 81] huic homini parcetis igitur, iudices, cuius tanta
peccata sunt ut ii quibus iniurias fecerit neque
legitimum tempus exspectare ad ulciscendum neque vim
tantam doloris in posterum differre potuerint? circumsessus
es. A quibus? A Lampsacenis. barbaris hominibus, credo, aut
iis qui populi Romani nomen contemnerent. immo vero ab
hominibus et natura et consuetudine et disciplina lenissimis,
porro autem populi Romani condicione sociis, fortuna
servis, voluntate supplicibus: ut perspicuum sit omnibus,
nisi tanta acerbitas iniuriae, tanta vis sceleris fuisset ut
Lampsaceni moriendum sibi potius quam perpetiendum putarent,
numquam illos in eum locum progressuros fuisse ut
vehementius odio libidinis tuae quam legationis metu moverentur.
[sect. 82] nolite, per deos immortalis, cogere socios atque
exteras nationes hoc uti perfugio, quo, nisi vos vindicatis,
utentur necessario! Lampsacenos in istum numquam ulla
res mitigasset nisi eum poenas Romae daturum credidissent:
etsi talem acceperant iniuriam, quam nulla lege
satis digne persequi possent, tamen incommoda sua nostris
committere legibus et iudiciis quam dolori suo permittere
maluerunt. tu mihi, cum circumsessus a tam inlustri civitate
sis propter tuum scelus atque flagitium, cum coegeris
homines miseros et calamitosos quasi desperatis nostris legibus
et iudiciis ad vim, ad manus, ad arma confugere, cum te
in oppidis et civitatibus amicorum non legatum populi
Romani, sed tyrannum libidinosum crudelemque praebueris,
cum apud exteras nationes imperi nominisque nostri famam
tuis probris flagitiisque violaris, cum te ex ferro amicorum
populi Romani eripueris atque ex flamma sociorum evolaris,
hic tibi perfugium speras futurum? erras: ut huc incideres,
non ut hic conquiesceres, illi te vivum exire passi
sunt.
Ch. 33 [sect. 83] et ais iudicium esse factum te iniuria circumsessum esse
Lampsaci, quod Philodamus cum filio condemnatus sit.
quid, si doceo, si planum facio teste homine nequam, verum
ad hanc rem tamen idoneote ipso, inquam, teste docebo
te huius circumsessionis tuae causam et culpam in alios
transtulisse, neque in eos, quos tu insimularas, esse animadversum.
iam nihil te iudicium Neronis adiuvat. recita
quas ad Neronem litteras misit. EPISTVLA C. VERRIS AD
NERONEM. THEMISTAGORAS ET THESSALVS . Themistagoram
et Thessalum scribis populum concitasse. quem
populum? qui te circumsedit, qui te vivum comburere
conatus est. Vbi hos persequeris, ubi accusas, ubi defendis
ius nomenque legati? in Philodami iudicio dices id actum?
cedo mihi ipsius Verris testimonium:
[sect. 84] videamus quid idem
iste iuratus dixerit. recita. AB ACCVSATORE ROGATVS
RESPONDIT IN HOC IVDICIO NON PERSEQVI: SIBI IN ANIMO
ESSE ALIO TEMPORE PERSEQVI. quid igitur te iuvat Neronis
iudicium, quid Philodami damnatio? legatus cumesses
circumsessus, cum que, quem ad modum tute ad Neronem
scripsisti, populo Romano communique causae legatorum
facta esset insignis iniuria, non es persecutus: dicis
tibi in animo esse alio tempore persequi. quod fuit id
tempus? quando es persecutus? cur imminuisti ius legationis,
cur causam populi Romani deseruisti ac prodidisti,
cur iniurias tuas coniunctas cum publicis reliquisti? non
te ad senatum causam deferre, non de tam atrocibus iniuriis
conqueri, non eos homines qui populum concitarant consulum
litteris evocandos curare oportuit?
[sect. 85] nuper M. Aurelio
Scauro postulante, quod is Ephesi se quaestorem vi prohibitum
esse dicebat quo minus e fano Dianae servum suum,
qui in illud asylum confugisset, abduceret, Pericles Ephesius,
homo nobilissimus, Romam evocatus est, quod auctor
illius iniuriae fuisse arguebatur: tu, si te legatum ita Lampsaci
tractatum esse senatum docuisses ut tui comites vulnerarentur,
lictor occideretur, ipse circumsessus paene incenderere,
eius autem rei duces et auctores principes fuisse,
quos scribis, Themistagoram et Thessalum, quis non commoveretur,
quis non ex iniuria quae tibi esset facta sibi
provideret, quis non in ea re causam tuam, periculum commune
agi arbitraretur? etenim nomen legati eius modi
esse debet quod non modo inter sociorum iura, sed etiam
inter hostium tela incolume versetur.
Ch. 34 [sect. 86] Magnum hoc Lampsacenum crimen est libidinis
atque improbissimae cupiditatis: accipite nunc avaritiae prope
modum in suo genere non levius. Milesios navem poposcit, quae
eum praesidi causa Myndum prosequeretur:
illi statim myoparonem egregium de sua classe ornatum atque
armatum dederunt. hoc praesidio Myndum profectus est.
nam quid a Milesiis lanae publice abstulerit, item de sumptu
in adventum, de contumeliis et iniuriis in magistratum
Milesium tametsi dici cum vere tum graviter et vehementer
potest, tamen dicere praetermittam eaque omnia testibus integra
reservabo: illud, quod neque taceri ullo modo neque
dici pro dignitate potest, cognoscite.
[sect. 87] milites remigesque
Miletum Myndo pedibus reverti iubet: ipse myoparonem
pulcherrimum de decem Milesiorum navibus electum L.
Magio et L. Fannio, qui Myndi habitabant, vendidit. hi
sunt homines quos nuper senatus in hostium numero habendos
censuit: hoc illi navigio ad omnis populi Romani
hostis usque ab Dianio [quod in Hispania est] ad Sinopam
[quae in Ponto est] navigaverunt.
O, di immortales, incredibilem avaritiam singularemque
audaciam! navem tu de classe populi Romani, quam tibi
Milesia civitas ut te prosequeretur dedisset, ausus es vendere?
xi te magnitudo malefici, si hominum existimatio non
movebat, ne illud quidem cogitabas, huius improbissimi furti
sive adeo nefariae praedae tam inlustrem ac tam nobilem
civitatem testem futuram?
[sect. 88] an quia tum Cn. Dolabella in
eum qui ei myoparoni praefuerat, Milesiisque rem gestam
renuntiarat, animadvertere tuo rogatu conatus est, renuntiationemque
eius, quae erat in publicas litteras relata illorum
legibus, tolli iusserat, idcirco te ex hoc crimine elapsum
esse arbitrabare?
Ch. 35 multum te ista fefellit opinio, et
quidem
multis in locis. semper enim existimasti, et maxime in
Sicilia, satis cautum tibi ad defensionem fore, si aut referri
aliquid in litteras publicas vetuisses, aut quod relatum esset
tolli coegisses. hoc quam nihil sit, tametsi ex multis
Siciliae civitatibus priore actione didicisti, tamen etiam in
hac ipsa civitate cognosce. sunt illi quidem dicto audientes,
quam diu adsunt ii qui imperant: simul ac discesserunt, non
solum illud perscribunt quod tum prohibiti sunt, sed etiam
causam adscribunt cur non tum in litteras relatum sit.
manent istae litterae Mileti, manent, et dum erit illa civitas
manebunt.
[sect. 89] decem enim navis iussu L. Murenae populus
Milesius ex pecunia vectigali populo Romano fecerat, sicut
pro sua quaeque parte Asiae ceterae civitates. quam ob
rem unam ex decem, non praedonum repentino adventu sed
legati latrocinio, non vi tempestatis sed hac horribili tempestate
sociorum amissam in litteras publicas rettulerunt.
[sect. 90] sunt Romae legati Milesii, homines nobilissimi ac principes
civitatis, qui tametsi mensem Februarium et consulum
designatorum nomen exspectant, tamen hoc tantum facinus
non modo negare interrogati, sed ne producti quidem
reticere poterunt: dicent, inquam, et religione adducti et
domesticarum legum metu, quid illo myoparone factum
sit,
ostendent C. Verrem, in ea classe quae contra piratas aedificata
sit, piratam ipsum consceleratum fuisse.
Ch. 36 C. Malleolo, quaestore Cn. Dolabellae, occiso duas sibi
hereditates venisse arbitratus est, unam quaestoriae procurationis,
nam a Dolabella statim pro quaestore iussus est
esse; alteram tutelae, nam cum pupilli malleoli tutor esset,
in bona eius impetum fecit.
[sect. 91] nam malleolus in provinciam
sic copiose profectus erat ut domi prorsus nihil relinqueret;
praeterea pecunias occuparat apud populos et syngraphas
fecerat, argenti optimi caelati grande pondus secum tulerat,
nam ille quoque sodalis istius erat in hoc morbo et cupiditate;
grande pondus argenti, familiam magnam, multos artifices,
multos formosos homines reliquit. iste quod argenti placuit
invasit; quae mancipia voluit abduxit; vina ceteraque quae
in Asia facillime comparantur, quae ille reliquerat, asportavit;
reliqua vendidit, pecuniam exegit.
[sect. 92] Cum ad HS viciens
quinquiens redegisse constaret, ut Romam rediit, nullam
litteram pupillo, nullam matri eius, nullam tutoribus reddidit;
servos artifices pupilli cum haberet domi, circum pedes
autem homines formosos et litteratos, suos esse dicebat, se
emisse. Cum saepius mater et avia pueri postularent uti,
si non redderet pecuniam nec rationem daret, diceret saltem
quantum pecuniae malleoli deportasset, a multis efflagitatus
aliquando dixit HS deciens; deinde in codicis extrema cera
nomen infimum in flagitiosa litura fecit; expensa Chrysogono
servo HS sescenta milia, accepta pupillo malleolo rettulit.
quo modo ex deciens HS sescenta sint facta, quo modo
dc eodem modo quadrarint ut illa de Cn. Carbonis pecunia
reliqua HS sescenta facta sint, quo modo Chrysogono
expensa lata sint, cur id nomen infimum in lituraque sit,
vos existimabitis.
[sect. 93] tamen HS sescenta milia cum accepta
rettulisset, HS quinquaginta milia soluta non sunt; homines,
posteaquam reus factus est, redditi alii alii etiam nunc retinentur;
peculia omnium vicariique retinentur.
Ch. 37 haec est
istius praeclara tutela. en cui tuos liberos committas, en
memoriam mortui sodalis, en metum vivorum existimationis!
Cum tibi se tota Asia spoliandam ac vexandam praebuisset,
cum tibi exposita esset omnis ad praedandum Pamphylia,
contentus his tam opimis rebus non fuisti? manus a tutela,
manus a pupillo, manus a sodalis filio abstinere non potuisti?
iam te non Siculi, non aratores, ut dictitas, circumveniunt,
non hi qui decretis edictisque tuis in te concitati infestique
sunt: malleolus a me productus est et mater eius atque
avia, quae miserae flentes eversum a te puerum patriis bonis
esse dixerunt.
[sect. 94] quid exspectas? an dum ab inferis ipse
malleolus exsistat, atque abs te officia tutelae sodalitatis
familiaritatisque flagitet? ipsum putato adesse. homo
avarissime et spurcissime, redde bona sodalis filio, si non
quae abstulisti, at quae confessus es! cur cogis sodalis
filium hanc primam in foro vocem cum dolore et querimonia
emittere? cur sodalis uxorem, sodalis socrum, domum denique
totam sodalis mortui contra te testimonium dicere? cur
pudentissimas lectissimasque feminas in tantum virorum
conventum insolitas invitasque prodire cogis? recita
omnium testimonia. TESTIMONIVM MATRIS ET AVIAE.
Ch. 38 [sect. 95] pro quaestore vero quo modo iste commune Milyadum
vexarit, quo modo Lyciam, Pamphyliam, Pisidiam Phrygiamque
totam frumento imperando, aestimando, hac sua,
quam tum primum excogitavit, Siciliensi aestimatione
adflixerit, non est necesse demonstrare verbis: hoc scitote,
[his nominibusquae res per hunc gestae sunt] cum iste
civitatibus frumentum, coria, cilicia, saccos imperaret, neque
ea sumeret proque iis rebus pecuniam exigerethis nominibus
solis Cn. Dolabellae HS ad triciens litem esse aestimatam.
quae omnia, etiamsi voluntate Dolabellae fiebant,
per istum tamen omnia gerebantur.
[sect. 96] consistam in uno
nomine; multa enim sunt ex eodem genere. recita. DE
LITIBVS AESTIMATIS CN. DOLABELLAE PR. PECVNIAE
REDACTAE. QVOD A COMMVNI MILVADVM. te haec
coegisse, te aestimasse, tibi pecuniam numeratam esse dico,
eademque vi et iniuria, cum pecunias maximas cogeres,
per omnis partis provinciae te tamquam aliquam calamitosam
tempestatem pestemque pervasisse demonstro.
[sect. 97] itaque M.
Scaurus, qui Cn. Dolabellam accusavit, istum in sua potestate
ac dicione tenuit. homo adulescens cum istius in inquirendo
multa furta ac flagitia cognosset, fecit perite et callide; volumen
eius rerum gestarum maximum isti ostendit; ab homine
quae voluit in Dolabellam abstulit; istum testem produxit;
dixit iste quae velle accusatorem putavit. quo ex genere
mihi testium qui cum isto furati sunt, si uti voluissem,
magna copia fuisset; qui ut se periculo litium, coniunctione
criminum liberarent, quo ego vellem descensuros pollicebantur.
[sect. 98] Eorum ego voluntatem omnium repudiavi; non
modo proditori, sed ne perfugae quidem locus in meis
castris cuiquam fuit. forsitan meliores illi accusatores
habendi sint, qui haec omnia fecerunt. ita est; sed ego
defensorem in mea persona, non accusatorem maxime
laudari volo. rationes ad aerarium, antequam Dolabella
condemnatus est, non audet referre; impetrat a senatu ut
dies sibi prorogaretur, quod tabulas suas ab accusatoribus
Dolabellae obsignatas diceret, proinde quasi exscribendi
potestatem non haberet. solus est hic qui numquam
rationes ad aerarium referat.
Ch. 39 Audistis quaestoriam rationem, tribus versiculis relatam;
legationis, non nisi condemnato et eiecto eo qui posset
reprehendere; nunc denique praeturae, quam ex senatus
consulto statim referre debuit, usque ad hoc tempus non
rettulit.
[sect. 99] quaestorem se in senatu exspectare dixit, proinde
quasi non, ut quaestor sine praetore possit rationem referre,
ut tu, Hortensi, ut omneseodem modo sine quaestore
praetor. dixit idem Dolabellam impetrasse. omen magis
patribus conscriptis quam causa placuit: probaverunt.
verum quaestores quoque iam pridem venerunt: cur non
rettulisti? illarum rationum ex ea faece legationis quaestoriaeque
tuae procurationis illa sunt nomina, quae Dolabellae
necessario sunt aestimata. ex LITIBVS AESTIMATIS
DOLABELLAE PR. ET PRO PR.:
[sect. 100] quod minus Dolabella Verri
acceptum rettulit quam Verres illi expensum tulerit, HS
quingenta triginta quinque milia, et quod plus fecit Dolabella
Verrem accepisse quam iste in suis tabulis habuit, HS
ducenta triginta duo milia, et quod plus frumenti fecit
accepisse istum, HS deciens et octingenta milia, quod tu
homo castissimus aliud in tabulis habebas. hinc illae
extraordinariae pecuniae, quas nullo duce tamen aliqua ex
particula investigamus, redundarunt, hinc ratio cum Q. et
Cn. Postumis Curtiis multis nominibus, quorum in tabulis
iste habet nullum; hinc HS quater deciens P. Tadio
numeratum Athenis testibus planum faciam; hinc empta
apertissime praetura, nisi forte id etiam dubium est, quo
modo iste praetor factus sit.
[sect. 101] homo scilicet aut industria
aut opera probata aut frugalitatis existimatione praeclara
aut denique, id quod levissimum est, adsiduitate, qui ante
quaesturam cum meretricibus lenonibusque vixisset, quaesturam
ita gessisset quem ad modum cognovistis, Romae
post quaesturam illam nefariam vix triduum constitisset,
absens non in oblivione iacuisset sed in adsidua commemoratione omnibus omnium flagitiorum fuisset, is repente,
ut Romam venit, gratiis praetor factus est. Alia porro
pecunia ne accusaretur data. cui sit data, nihil ad me,
nihil ad rem pertinere arbitror: datam quidem esse tum
inter omnis recenti negotio facile constabat.
[sect. 102] homo stultissime
et amentissime, tabulas cum conficeres et cum
extraordinariae pecuniae crimen subterfugere velles, satis te
elapsurum omni suspicione arbitrabare si, quibus pecuniam
credebas, iis expensum non ferres, neque in tuas tabulas
ullum nomen referres, cum tot tibi nominibus acceptum
Curtii referrent? quid proderat tibi te expensum illis
non tulisse? an tuis solis tabulis te causam dicturum
existimasti?
Ch. 40 [sect. 103] verum ad illam iam veniamus praeclaram praeturam,
criminaque ea quae notiora sunt his qui adsunt quam
nobis qui meditati ad dicendum paratique venimus; in
quibus non dubito quin offensionem neglegentiae vitare
atque effugere non possim. multi enim ita dicent, 'de illo
nihil dixit in quo ego interfui; illam iniuriam non attigit
quae mihi aut quae amico meo facta est, quibus ego in
rebus interfui'. his omnibus qui istius iniurias norunt, hoc
est populo Romano universo, me vehementer excusatum
volo non neglegentia mea fore ut multa praeteream, sed
quod alia testibus integra reservari velim, multa autem
propter rationem brevitatis ac temporis praetermittenda
existimem. fatebor etiam illud invitus, me prorsus, cum
iste punctum temporis nullum vacuum peccato praeterire
passus sit, omnia quae ab isto commissa sint non potuisse
cognoscere. quapropter ita me de praeturae criminibus
auditote ut ex utroque genere, et iuris dicendi et sartorum
tectorum exigendorum, ea postuletis quae maxime digna
sint eo reo cui parvum ac mediocre obici nihil oporteat.
[sect. 104] nam ut praetor factus est, qui auspicato a Chelidone surrexisset,
sortem nactus est urbanae provinciae magis ex sua
Chelidonisque quam ex populi Romani voluntate. qui
principio qualis in edicto constituendo fuerit cognoscite.
Ch. 41 P. Annius asellus mortuus est C. Sacerdote praetore.
is cum haberet unicam filiam neque census esset, quod
eum natura hortabatur, lex nulla prohibebat, fecit ut filiam
bonis suis heredem institueret. Heres erat filia. faciebant
omnia cum pupilla, legis aequitas, voluntas patris,
edicta praetorum, consuetudo iuris eius quod erat tum cum
asellus est mortuus.
[sect. 105] iste praetor designatusutrum
admonitus an temptatus an, qua est ipse sagacitate in his
rebus, sine duce ullo, sine indice pervenerit ad hanc improbitatem,
nescio: vos tantum hominis audaciam amentiamque
cognosciteappellat heredem L. Annium, qui erat institutus
secundum filiam (non enim mihi persuadetur istum ab illo
prius appellatum); dicit se posse ei condonare edicto hereditatem;
docet hominem quid possit fieri. illi bona res,
huic vendibilis videbatur. iste, tametsi singulari est audacia,
tamen ad pupillae matrem submittebat; malebat pecuniam
accipere, ne quid novi ediceret, quam ut hoc edictum tam
improbum et tam inhumanum interponeret.
[sect. 106] tutores pecuniam praetori si pupillae nomine dedissent, grandem
praesertim, quem ad modum in rationem inducerent, quem
ad modum sine periculo suo dare possent, non videbant;
simul et istum fore tam improbum non arbitrabantur;
saepe appellati pernegaverunt. iste ad arbitrium eius cui
condonabat hereditatem ereptam a liberis quam aequum
edictum conscripserit, quaeso, cognoscite. CVM INTELLEGAM
LEGEM VOCONIAM. quis umquam crederet mulierum
adversarium Verrem futurum? an ideo aliquid contra
mulieres fecit ne totum edictum ad Chelidonis arbitrium
scriptum videretur? cupiditati hominum ait se obviam ire.
quis potius non modo his temporibus, sed etiam apud
maiores nostros? quis tam remotus fuit a cupiditate? dic,
quaeso, cetera; delectat enim me hominis gravitas, scientia
iuris praetorii auctoritas. recita. QVI AB A. POSTVMIO
Q. Fulvio CENSORIBVS POSTVE EA FECIT FECERIT.
[sect. 107] 'fecit fecerit'? quis umquam edixit isto modo? quis umquam
eius rei fraudem aut periculum proposuit edicto, quae
neque post edictum reprehendi neque ante edictum provideri
potuit?
Ch. 42 iure, legibus, auctoritate omnium qui consulebantur,
testamentum P. Annius fecerat non improbum, non inofficiosum,
non inhumanum: quodsi ita fecisset, tamen
post illius mortem nihil de testamento illius novi iuris
constitui oporteret. Voconia lex te videlicet delectabat.
imitatus esses ipsum illum C. Voconium, qui lege sua hereditatem
ademit nulli neque virgini neque mulieri: sanxit in
posterum, qui post eos censores census esset, ne quis
heredem virginem neve mulierem faceret.
[sect. 108] in lege Voconia
non est ' FECIT FECERIT', neque in ulla praeteritum tempus
reprehenditur nisi eius rei quae sua sponte tam scelerata et
nefaria est ut, etiamsi lex non esset, magnopere vitanda
fuerit. atque in his ipsis rebus multa videmus ita sancta
esse legibus ut ante facta in iudicium non vocentur; Cornelia
testamentaria, nummaria, ceterae complures, in quibus non
ius aliquod novum populo constituitur, sed sancitur ut, quod
semper malum facinus fuerit, eius quaestio ad populum
pertineat ex certo tempore.
[sect. 109] de iure vero civili si quis novi
quid instituit, is non omnia quae ante acta sunt rata esse
patietur? cedo mihi leges Atinias, Furias, Fusias, ipsam,
ut dixi, Voconiam, omnis praeterea de iure civili: hoc
reperies in omnibus statui ius quo post eam legem populus
utatur. qui plurimum tribuunt edicto, praetoris edictum
legem annuam dicunt esse: tu edicto plus amplecteris quam
lege. si finem edicto praetoris adferunt Kalendae Ianuariae,
cur non initium quoque edicti nascitur a Kalendis Ianuariis?
an in eum annum progredi nemo poterit edicto quo praetor
alius futurus est, in illum quo alius praetor fuit regredietur?
Ch. 43 [sect. 110] ac si hoc iuris, non unius hominis causa edixisses,
cautius composuisses. scribis, QYI HEREDEM FECIT FECERIT.
quid, si plus legarit quam ad heredem heredesve perveniat?
quod per legem Voconiam ei qui census non sit licet; cur
hoc, cum in eodem genere sit, non caves? quia non
generis, sed hominis causam verbis amplecteris, ut facile
appareat te pretio, non iure esse commotum. atque hoc
si in posterum edixisses, etsi minus esset nefarium, tamen
esset improbum; sed tum vituperari posset, in discrimen
venire non posset; nemo enim committeret. nunc est eius
modi edictum ut quivis intellegat non populo esse scriptum,
sed P. Anni secundis heredibus.
[sect. 111] itaque cum abs te caput
illud tam multis verbis mercennarioque prooemio esset
ornatum, ecquis inventus est postea praetor qui idem illud
ediceret? non modo nemo edixit, sed ne metuit quidem
quisquam ne quis ediceret. nam post te praetorem multi
in isdem causis fuerunt; in his nuper Annaea de multorum
propinquorum sententia, pecuniosa mulier, quod censa non
erat, testamento fecit heredem filiam. iam hoc magnum
iudicium hominum de istius singulari improbitate, quod
C. Verres sua sponte instituisset, id neminem metuisse ne
quis reperiretur qui istius institutum sequi vellet; solus
enim tu inventus es cui satis non fuerit corrigere testamenta
vivorum, nisi etiam rescinderes mortuorum.
[sect. 112] tu ipse ex
Siciliensi edicto hoc sustulisti; voluisti, ex improviso si
quae res nata esset, ex urbano edicto decernere. quam
postea tu tibi defensionem relinquebas, in ea maxime offendisti,
cum tuam auctoritatem tute ipse edicto provinciali
repudiabas.
Ch. 44 atque ego non dubito quin, ut mihi, cui mea filia maxime
cordi est, res haec acerba videtur atque indigna, sic uni
cuique vestrum, qui simili sensu atque indulgentia filiarum
commovemini. quid enim natura nobis iucundius, quid
carius esse voluit? quid est dignius in quo omnis nostra
diligentia indulgentiaque consumatur?
[sect. 113] homo importunis ime,
cur tantam iniuriam P. Annio mortuo fecisti? cur
hunc dolorem cineri eius atque ossibus inussisti, ut liberis
eius bona patriavoluntate patris, iure, legibus traditaeriperes,
et cui tibi esset commodum condonares? quibuscum
vivi bona nostra partimur, iis praetor adimere nobis mortuis
bona fortunasque poterit? NEC PETITIONEM, inquit, NEC
POSSESSIONEM DABO. eripies igitur pupillae togam praetextam,
detrahes ornamenta non solum fortunae sed etiam
ingenuitatis? miramur ad arma contra istum hominem
Lampsacenos isse, miramur istum de provincia decedentem
clam Syracusis profugisse? nos si alienam vicem pro
nostra iniuria doleremus, vestigium istius in foro nullum
esset relictum.
[sect. 114] pater dat filiae, prohibes; leges sinunt,
tamen te interponis! de suis bonis ita dat ut ab iure non
abeat; quid habes quod reprehendas? nihil, opinor. at
ego concedo; prohibe, si potes, si habes qui te audiat, si
potest tibi dicto audiens esse quisquam. eripias tu voluntatem
mortuis, bona vivis, ius omnibus? hoc populus
Romanus non manu vindicasset, nisi te huic tempori atque
huic iudicio reservasset?
posteaquam ius praetorium constitutum est, semper hoc
iure usi sumus: si tabulae testamenti non proferrentur, tum
ut uti quemque potissimum heredem esse oporteret, si is
intestatus mortuus esset, ita secundum eum possessio daretur.
quare hoc sit aequissimum facile est dicere, sed in re tam
usitata satis est ostendere omnis antea ius ita dixisse, et hoc
vetus edictum translaticiumque esse.
Ch. 45 [sect. 115] cognoscite
hominis aliud in re vetere edictum novum, et simul, dum est unde
ius civile discatur, adulescentis in disciplinam ei tradite:
mirum est hominis ingenium, mira prudentia. Minucius
quidam mortuus est ante istum praetorem; eius testamentum
erat nullum; lege hereditas ad gentem Minuciam
veniebat. si habuisset iste edictum, quod ante istum et
postea omnes habuerunt, possessio Minuciae genti esset
data: si quis testamento se heredem esse arbitraretur quod
tum non exstaret, lege ageret in hereditatem, aut, pro praede
litis vindiciarum cum satis accepisset, sponsionem faceret et
ita de hereditate certaret. hoc, opinor, iure et maiores
nostri et nos semper usi sumus. videte ut hoc iste correxerit.
[sect. 116] componit edictum his verbis ut quivis intellegere
possit unius hominis causa conscriptum esse, tantum quod
hominem non nominat; causam quidem totam perscribit,
ius, consuetudinem, aequitatem, edicta omnium neglegit.
EX EDICTO VRBANO. Sl DE HEREDITATE AMBIGITVR
Sl POSSESSOR SPONSIONEM NON FACIET. Iam qui id ad praetorem,
uter possessor sit? nonne id quaeri oportet, utrum
possessorem esse oporteat? ergo, quia possessor est, non
moves possessione: si possessor non esset, non dares?
nusquam enim scribis, neque tu aliud quicquam edicto
amplecteris nisi eam causam pro qua pecuniam acceperas.
iam hoc ridiculum est:
[sect. 117] SI DE HEREDITATE AMBIGETVR ET
TABVLAE TESTAMENTI OBSIGNATAE NON MINVS MVLTIS
SIGN IS QVAM E LEGE OPORTET AD ME PROFERENTVR, SE
CVNDVM TABVLAS TESTAMENTI POTISSIMVM POSSESSIONEM
DABO. hoc translaticium est: sequi illud oportet, SI
TABVLAE TESTAMENTI NON PROFERENTVR. quid ait? se ei
daturum qui se dicat heredem esse. quid ergo interest
proferantur necne? si protulerit, uno signo ut sit minus
quam ex lege oportet, non des possessionem: si omnino
tabulas non proferet, dabis? quid nunc dicam? neminem
umquam hoc postea alium edixisse? valde sit mirum neminem
fuisse qui istius se similem dici vellet. ipse in
Siciliensi edicto hoc non habet; exegerat enim iam mercedem;
item ut illo edicto de quo ante dixi, in Sicilia de
hereditatum possessionibus dandis edixit idem quod omnes
Romae praeter istum. ex EDICTO SICILIENSI. SI DE
HEREDITATE AMBIGITVR .
Ch. 46 [sect. 118] ac, per deos immortalis! quid est quod de hoc dici
possit? iterum enim iam quaero abs te, sicut modo in illo
capite Anniano de mulierum hereditatibus, nunc in hoc de
hereditatum possessionibus, cur ea capita in edictum provinciale
transferre nolueris. Vtrum digniores homines existimasti
eos qui habitant in provincia quam nos qui aequo
iure uteremur, an aliud Romae aequum est, aliud in Sicilia?
non enim hoc potest hoc loco dici, multa esse in provinciis
aliter edicenda; non de hereditatum quidem possessionibus,
non de mulierum hereditatibus. nam in utroque genere
video non modo ceteros, sed te ipsum totidem verbis edixisse
quot verbis edici Romae solet. quae Romae magna
cum infamia pretio accepto edixeras, ea sola te, ne gratis in
provincia male audires, ex edicto Siciliensi sustulisse video.
[sect. 119] et cum edictum totum eorum arbitratu, quam diu fuit
designatus, componeret qui ab isto ius ad utilitatem suam
nundinarentur, tum vero in magistratu contra illud ipsum
edictum suum sine ulla religione decernebat. itaque L.
Piso multos codices implevit earum rerum in quibus ita
intercessit, quod iste aliter atque ut edixerat decrevisset;
quod vos oblitos esse non arbitror, quae multitudo, qui ordo
ad Pisonis sellam isto praetore solitus sit convenire; quem
iste conlegam nisi habuisset, lapidibus coopertus esset in
foro. sed eo leviores istius iniuriae videbantur quod erat in
aequitate prudentiaque Pisonis paratissimum perfugium, quo
sine labore, sine molestia, sine impensa, etiam sine patrono
homines uterentur.
[sect. 120] nam, quaeso, redite in memoriam,
iudices, quae libido istius in iure dicundo fuerit, quae varietas
decretorum, quae nundinatio, quam inanes domus eorum
omnium qui de iure civili consuli solent, quam plena ac referta
Chelidonis; a qua muliere cum erat ad eum ventum et
in aurem eius insusurratum, alias revocabat eos inter quos
iam decreverat, decretumque mutabat, alias inter aliquos
contrarium sine ulla religione decernebat ac proxumis paulo
ante decreverat.
[sect. 121] hinc illi homines erant qui etiam ridiculi
inveniebantur ex dolore; quorum alii, id quod saepe audistis,
negabant mirandum esse ius tam nequam esse verrinum;
alii etiam frigidiores erant, sed quia stomachabantur ridiculi
videbantur esse, cum Sacerdotem exsecrabantur qui verrem tam
nequam reliquisset. quae ego non commemorarem,neque
enim perfacete dicta neque porro hac severitate digna sunt,
nisi vos illud vellem recordari, istius nequitiam et iniquitatem tum in ore vulgi atque in communibus proverbiis esse
versatam.
Ch. 47 [sect. 122] in plebem vero Romanam utrum superbiam prius commemorem
an crudelitatem? Sine dubio crudelitas gravior
est atque atrocior. oblitosne igitur hos putatis esse quem
ad modum sit iste solitus virgis plebem Romanam concidere?
quam rem etiam tribunus plebis in contione egit,
cum eum quem iste virgis ceciderat in conspectum populi
Romani produxit; cuius rei recognoscendae faciam vobis
suo tempore potestatem.
[sect. 123] superbia vero quae fuerit quis
ignorat? quem ad modum iste tenuissimum quemque contempserit,
despexerit, liberum esse numquam duxerit? P.
Trebonius viros bonos et honestos compluris fecit heredes;
in iis fecit suum libertum. is A. Trebonium fratrem habuerat
proscriptum. ei cum cautum vellet, scripsit ut heredes
iurarent se curaturos ut ex sua cuiusque parte ne minus
dimidium ad A. Trebonium illum proscriptum perveniret.
libertus iurat; ceteri heredes adeunt ad Verrem, docent non
oportere se id iurare facturos esse quod contra legem Corneliam
esset, quae proscriptum iuvari vetaret; impetrant ut
ne iurent; dat his possessionem. id ego non reprehendo;
etenim erat iniquum homini proscripto egenti de fraternis
bonis quicquam dari. libertus, nisi ex testamento patroni
iurasset, scelus se facturum arbitrabatur;
[sect. 124] itaque ei Verres
possessionem hereditatis negat se daturum, ne posset patronum
suum proscriptum iuvare, simul ut esset poena quod
alterius patroni testamento obtemperasset. das possessionem
ei qui non iuravit; concedo; praetorium est. adimis
tu ei qui iuravit; quo exemplo? proscriptum iuvat;
lex est, poena est. quid ad eum qui ius dicit? utrum reprehendis
quod patronum iuvabat eum qui tum in miseriis
erat, an quod alterius patroni mortui voluntatem conservabat,
a quo summum beneficium acceperat? Vtrum horum
reprehendis? et hoc tum de sella vir optimus dixit: 'equiti
Romano tam locupleti libertinus homo sit heres!' O modestum
ordinem, quod illinc vivus surrexerit!
[sect. 125] possum sescenta decreta proferre in quibus, ut ego non
dicam, pecuniam intercessisse ipsa decretorum novitas iniquitasque
declarat; verum ut ex uno de ceteris coniecturam
facere possitis, id quod priore actione didicistis, audite.
Ch. 48 C.
Sulpicius Olympus fuit; is mortuus est C. Sacerdote praetore,
nescio an antequam Verres praeturam petere coeperit;
fecit heredem M. Octavium Ligurem. Ligus hereditatem
adiit; possedit Sacerdote praetore sine ulla controversia.
posteaquam Verres magistratum iniit, ex edicto istius, quod
edictum Sacerdos non habuerat, Sulpici patroni filia sextam
partem hereditatis ab Ligure petere coepit. Ligus non
aderat. L. frater eius causam agebat; aderant amici,
propinqui. dicebat iste, nisi cum muliere decideretur, in
possessionem se ire iussurum. L. Gellius causam Liguris
defendebat; docebat edictum eius non oportere in eas
hereditates valere quae ante eum praetorem venissent; si
hoc tum fuisset edictum, fortasse Ligurem hereditatem
aditurum non fuisse. aequa postulatio, summa hominum
auctoritas pretio superabatur.
[sect. 126] venit Romam Ligus; non
dubitabat quin, si ipse Verrem convenisset, aequitate causae,
auctoritate sua commovere hominem posset. domum ad
eum venit, rem demonstrat, quam pridem sibi hereditas
venisset docet; quod facile homini ingenioso in causa
aequissima fuit, multa quae quemvis commovere possent
dixit; ad extremum petere coepit ne usque eo suam
auctoritatem despiceret gratiamque contemneret ut se tanta
iniuria adficeret. homo Ligurem accusare coepit, qui in
re adventicia atque hereditaria tam diligens, tam attentus
esset; debere eum aiebat suam quoque rationem ducere;
multa sibi opus esse, multa canibus suis, quos circa se
haberet. non possum illa planius commemorare quam
ipsum Ligurem pro testimonio dicere audistis.
[sect. 127] quid
est, Verres? utrum ne his quidem testibus credetur,
an haec ad rem non pertinent? non credemus M.
Octavio, non L. Liguri? quis nobis credet, cui nos?
quid est quod planum fieri testibus possit, si hoc non
fit? an id quod dicunt leve est? nihil levius quam
praetorem urbanum hoc iuris in suo magistratu constituere,
omnibus quibus hereditas venerit coheredem
praetorem esse oportere. an vero dubitamus quo ore iste
ceteros homines inferiores loco, auctoritate, ordine, quo ore
homines rusticanos ex municipiis, quo denique ore, quos
numquam liberos putavit, libertinos homines solitus sit
appellare, qui ob ius dicendum M. Octavium Ligurem,
hominem ornatissimum loco, ordine, nomine, virtute, ingenio,
copiis, poscere pecuniam non dubitavit?
Ch. 49 in sartis tectis vero quem ad modum se gesserit quid
ego dicam? dixerunt qui senserunt; sunt alii qui dicant;
notae res ac manifestae prolatae sunt et proferentur.
[sect. 128] dixit
Cn. Fannius, eques Romanus, frater germanus Q. Titini,
iudicis tui, tibi pecuniam se dedisse. RECITA. CN. FANNI
TESTIMONIVM. Nolite Cn. Fannio dicenti credere, noli,
inquam, tu, Q. Titini, Cn. Fannio, fratri tuo, credere; dicit
enim rem incredibilem; C. Verrem insimulat avaritiae et
audaciae, quae vitia videntur in quemvis potius quam in
istum convenire. dixit Q. Tadius, homo familiarissimus
patris istius, non alienus a matris eius genere et nomine;
tabulas protulit, quibus pecuniam se dedisse ostendit.
RECITA. NOMINA Q. TADI. RECITA. TESTIMONIVM Q.
TADI. ne Tadi quidem tabulis nec testimonio credemus?
quid igitur in iudiciis sequemur? quid est aliud omnibus
omnia peccata et maleficia concedere nisi hoc, hominum
honestorum testimoniis et virorum bonorum tabulis non
credere?
[sect. 129] nam quid ego de cotidiano sermone querimoniaque
populi Romani loquar, de istius impudentissimo furto seu
potius novo ac singulari latrocinio? ausum esse in aede
Castoris, celeberrimo clarissimoque monumentoquod
templum in oculis cotidianoque aspectu populi Romani
positum est, quo saepe numero senatus convocatur, quo
maximarum rerum frequentissimae cotidie advocationes
fiuntin eo loco in sermone hominum audaciae suae monumentum
aeternum relinquere.
Ch. 50 [sect. 130] aedem Castoris, iudices,
P. Iunius habuit tuendam de L. Sulla Q. Metello consulibus.
is mortuus est; reliquit pupillum parvum filium.
Cum L. Octavius C. Aurelius consules aedis sacras
locavissent neque potuissent omnia sarta tecta exigere,
neque ii praetores quibus erat negotium datum, C. Sacerdos
et M. Caesius, factum est senatus consultum, quibus de
sartis tectis cognitum et iudicatum non esset, uti C. Verres
P. Caelius praetores cognoscerent et iudicarent. qua
potestate iste permissa sic abusus est ut ex
Cn. Fannio
et ex Q. Tadio cognovistis, verum tamen cum esset omnibus
in rebus apertissime impudentissimeque praedatus,
hoc voluit clarissimum relinquere indicium latrociniorum
suorum, de quo non audire aliquando sed videre cotidie
possemus.
[sect. 131] quaesivit quis aedem Castoris sartam tectam
deberet tradere. Iunium ipsum mortuum esse sciebat;
scire volebat ad quem illa res pertineret. audit pupillum
esse filium. homo qui semper ita palam dictitasset,
pupillos et pupillas certissimam praedam esse praetoribus,
optatum negotium sibi in sinum delatum esse dicebat.
monumentum illa amplitudine, illo opere, quamvis sartum
tectum integrumque esset, tamen aliquid se inventurum in
quo moliri praedarique posset arbitrabatur.
[sect. 132] L. Habonio
aedem Castoris tradi oportebat: is casu pupilli Iuni tutor
erat testamento patris: cum eo sine ullo intertrimento
convenerat iam quem ad modum traderetur. iste ad se
Habonium vocat; quaerit ecquid sit quod a pupillo traditum
non sit, quod exigi debeat. Cum ille, id quod erat,
diceret facilem pupillo traditionem esse, signa et dona comparere
omnia, ipsum templum omni opere esse integrum,
indignum isti videri coepit ex tanta aede tantoque opere
se non opimum praeda, praesertim a pupillo, discedere.
Ch. 51 [sect. 133] venit ipse in aedem Castoris, considerat templum;
videt
undique tectum pulcherrime laqueatum, praeterea cetera
nova atque integra. versat se; quaerit quid agat. dicit
quidam ex illis canibus quos iste Liguri dixerat esse circa se
multos, 'tu, Verres, hic quod moliare nihil habes, nisi
forte vis ad perpendiculum columnas exigere.' homo
omnium rerum imperitus quaerit, quid sit 'ad perpendiculum':
dicunt ei fere nullam esse columnam quae ad
perpendiculum esse possit. 'nam mehercule,' inquit, 'sic
agamus; columnae ad perpendiculum exigantur.'
[sect. 134] Habonius,
qui legem nossetqua in lege numerus tantum columnarum
traditur, perpendiculi mentio fit nullaet qui non putaret
sibi expedire ita accipere, ne eodem modo tradendum esset,
negat id sibi deberi, negat oportere exigi. iste Habonium
quiescere iubet et simul ei non nullam spem societatis
ostendit; hominem modestum et minime pertinacem facile
coercet; columnas ita se exacturum esse confirmat.
[sect. 135] nova
res atque improvisa pupilli calamitas nuntiatur statim
C. Mustio, vitrico pupilli, qui nuper est mortuus, M. Iunio
patruo, P. Titio tutori, homini frugalissimo; hi rem ad
virum primarium summo officio ac virtute praeditum,
M. Marcellum, qui erat pupilli tutor, deferunt. venit ad
Verrem M. Marcellus; petit ab eo pro sua fide ac diligentia
pluribus verbis ne per summam iniuriam pupillum Iunium
fortunis patriis conetur evertere. iste, qui iam spe atque
opinione praedam illam devorasset, neque ulla aequitate
orationis neque auctoritate M. Marcelli commotus est;
itaque quem ad modum ostendisset se id exacturum esse
respondit.
[sect. 136] Cum sibi omnis ad istum adlegationes difficilis,
omnis aditus arduos ac potius interclusos viderentapud
quem non ius, non aequitas, non misericordia, non propinqui
oratio, non amici voluntas, non cuiusquam auctoritas
[pro pretio], non gratia valeretstatuunt id sibi esse
optimum factu, quod cuivis venisset in mentem, petere
auxilium a Chelidone, quae isto praetore non modo in iure
civili privatorumque omnium controversiis populo Romano
praefuit, verum etiam in his sartis tectisque dominata est.
Ch. 52 [sect. 137] venit ad Chelidonem C. Mustius, eques Romanus, publicanus,
homo cum primis honestus; venit M. Iunius,
patruus pueri, frugalissimus homo et castissimus; venit
homo summo pudore, summo officio, spectatissimus ordinis
sui, P. Titius tutor. O multis acerbam, o miseram atque
indignam praeturam tuam! Vt omittam cetera, quo tandem
pudore talis viros, quo dolore meretricis domum venisse
arbitramini? qui numquam ulla condicione istam turpitudinem
subissent nisi offici necessitudinisque ratio coegisset.
veniunt, ut dico, ad Chelidonem. domus erat plena;
nova iura, nova decreta, nova iudicia petebantur. 'mihi
det possessionem, mihi ne adimat, in me iudicium ne det,
mihi bona addicat.' Alii nummos numerabant, ab aliis
tabellae obsignabantur; domus erat non meretricio conventu
sed praetoria turba referta.
[sect. 138] simul ac potestas primum
data est, adeunt hi quos dixi. loquitur C. Mustius, rem
demonstrat, petit auxilium, pecuniam pollicetur. respondit
illa ut meretrix non inhumaniter; libenter ait se facturam,
et se cum isto diligenter sermocinaturam; reverti
iubet. tum discedunt: postridie revertuntur. negat illa
posse hominem exorari; permagnam eum dicere ex illa re
pecuniam confici posse.
Ch. 53 vereor ne quis forte de populo, qui priore actione non
adfuit, haec, quia propter insignem turpitudinem sunt
incredibilia, fingi a me arbitretur. ea vos antea, iudices,
cognovistis.
[sect. 139] dixit iuratus P. Titius, tutor pupilli Iuni,
dixit M. Iunius tutor et patruus; Mustius dixisset, si
viveret, sed recenti re de Mustio auditum est; dixit L.
Domitius, qui cum sciret me ex Mustio vivo audisse, quod
eo sum usus plurimum (etenim iudicium, quod prope
omnium fortunarum suarum C. Mustius habuit, me uno
defendente vicit), cum hoc, ut dico, sciret L. Domitius, me
scire ad eum res omnis Mustium solitum esse deferre,
tamen de Chelidone reticuit quoad potuit, alio responsionem
suam derivavit. tantus in adulescente clarissimo ac principe
iuventutis pudor fuit ut aliquam diu, cum a me premeretur,
omnia potius responderet quam Chelidonem nominaret;
primo necessarios istius ad eum adlegatos esse dicebat,
deinde aliquando coactus Chelidonem nominavit.
[sect. 140] non te
pudet, Verres, eius mulieris arbitratu gessisse praeturam
quam L. Domitius ab se nominari vix sibi honestum esse
arbitrabatur?
Ch. 54 reiecti a Chelidone capiunt consilium necessarium, ut
suscipiant ipsi negotium. Cum Habonio tutore, quod erat
vix HS quadraginta milium, transigunt HS ducentis milibus.
defert ad istum rem Habonius: ut sibi videatur, satis
grandem pecuniam et satis impudentem esse. iste, qui
aliquanto plus cogitasset, male accipit verbis Habonium,
negat eum sibi illa decisione satis facere posse; ne multa,
locaturum se esse confirmat.
[sect. 141] tutores haec nesciunt; quod
actum erat cum Habonio, putant id esse certissimum;
nullam maiorem pupillo metuunt calamitatem. iste vero
non procrastinat; locare incipit non proscripta neque edicta
die, alienissimo tempore, ludis ipsis Romanis, foro ornato.
itaque renuntiat Habonius illam decisionem tutoribus.
accurrunt tamen ad tempus tutores; digitum tollit Iunius
patruus; isti color immutatus est, vultus, oratio, mens denique
excidit. quid ageret coepit cogitare; si opus pupillo
redimeretur, si res abiret ab eo mancipe quem ipse adposuisset,
sibi nullam praedam esse. itaque excogitat
quid? nihil ingeniose, nihil ut quisquam posset dicere,
'improbe, verum callide'; nihil ab isto vafrum, nihil veteratorium
exspectaveritis; omnia aperta, omnia perspicua
reperientur, impudentia, amentia, audacia.
[sect. 142] 'si pupillo
opus redimitur, mihi praeda de manibus eripitur. quod
est igitur remedium? quod? ne liceat pupillo redimere.'
Vbi illa consuetudo in bonis praedibus praediisque vendundis
omnium consulum, censorum, praetorum, quaestorum
denique, ut optima condicione sit is cuia res sit, cuium
periculum? excludit eum solum cui prope dicam soli
potestatem factam oportebat. quid enim? quisquam ad
meam pecuniam me invito adspirat, quisquam accedit?
locatur opus id quod ex mea pecunia reficiatur; ego me
refecturum dico; probatio futura est tua, qui locas; praedibus
et praediis populo cautum est; et, si non putas
cautum, scilicet tu, praetor, in mea bona quos voles
immittes, me ad meas fortunas defendendas accedere non
sines.
Ch. 55 [sect. 143] operae pretium est legem ipsam cognoscere;
dicetis
eundem conscripsisse qui illud edictum de hereditate.
Recital LEX OPERI FACIVNDO. QVAE PVPILLI IVNI .
dic, dic, quaeso, clarius. C. VERRES PRAETOR VRBANVS
ADDIDI T. Corriguntur leges censoriae! quid enim? video
in multis veteribus legibus, CN. DOMITIVS L. METELEVS
CENSORES ADDIDERVNT, L. CASSIVS CN. SERVILIVS
CENSORES ADDIDERVNT: vult aliquid eius modi C. Verres.
dic: quid addidit? recita. QVI DE L. MARCO M.
PERPERNA CENSORIBVS SOCIVM NE ADMITTITO NEVE
PARTEM DATO NEVE REDIMITO. quid ita? ne vitiosum
opus fieret? at erat probatio tua. ne parum locuples
esset? at erat et esset amplius, si velles, populo cautum
praedibus et praediis.
[sect. 144] hic te si res ipsa, si indignitas
iniuriae tuae non commovebat, si pupilli calamitas, si
propinquorum lacrimae, si D. Bruti, cuius praedia suberant,
periculum, si M. Marcelli tutoris auctoritas apud te ponderis
nihil habebat, ne illud quidem animadvertebas, eius modi
fore hoc peccatum tuum quod tu neque negare posses,
in tabulas enim legem rettulisti,neque cum defensione
aliqua confiteri? addicitur opus HS DLX milibus, cum
tutores HS CCID~ CCIO~ CCI39 CCIOO id opus ad illius
iniquissimi hominis arbitrium se effecturos esse clamarent.
etenim quid erat operis?
[sect. 145] id quod vos vidistis; omnes
illae columnae, quas dealbatas videtis, machina adposita
nulla impensa deiectae eisdemque lapidibus repositae sunt.
hoc tu HS DLX milibus locavisti. atque in illis columnis
dico esse quae a tuo redemptore commotae non sint; dico
esse ex qua tantum tectorium vetus deiectum sit et novum
inductum. quodsi tanta pecunia columnas dealbari putassem,
certe numquam aedilitatem petivissem.
Ch. 56 [sect. 146] at ut videatur tamen res agi et non eripi pupillo:
Sl QVID OPERIS CAVSA RESCIDERIS, REFICITO. quid
erat quod rescinderet, cum suo quemque loco lapidem
reponeret? QVI REDEMERIT SATIS DET DAMNI INFECTI EI
QVI A VETERE REDEMPTORE ACCEPIT. Deridet, cum sibi
ipsum iubet satis dare Habonium. PECVNIA PRAESENS
SOLVETVR. quibus de bonis? eius qui, quod tu HS DLX
milibus locasti, se HS CCI3;) CCID:) CCI:~3 CCI39 effecturum
esse clamavit. quibus de bonis? pupilli, cuius aetatem
et solitudinem, etiamsi tutores non essent, defendere
praetor debuit. tutoribus defendentibus non modo patrias
eius fortunas, sed etiam bona tutorum ademisti. hoc orvs
BONVM SVO CVIQVE FACITO.
[sect. 147] quid est 'suo cuique'? lapis
aliqui caedendus et adportandus fuit machina sua; nam
illo non saxum, non materies ulla advecta est; tantum
operis in ista locatione fuit quantum paucae operae fabrorum
mercedis tulerunt, et manuspretium machinae. Vtrum existimatis
minus operis esse unam columnam efficere ab
integro novam nullo lapide redivivo an quattuor illas
reponere? nemo dubitat quin multo maius sit novam
facere. ostendam in aedibus privatis longa difficilique
vectura columnas singulas ad impluvium HS CCI33 CCI33
non minus magnas locatas.
[sect. 148] sed ineptum est de tam perspicua
eius impudentia pluribus verbis disputare, praesertim
cum iste aperte tota lege omnium sermonem atque existimationem
contempserit, qui etiam ad extremum adscripserit:
REDIVIVA SIBI HABETO; quasi quicquam redivivi ex opere
illo tolleretur ac non totum opus ex redivivis constitueretur.
at enim si pupillo redimi non licebat non necesse erat rem
ad ipsum pervenire; poterat aliquis ad id negotium de
populo accedere. omnes exclusi sunt non minus aperte
quam pupillus. diem praestituit operi faciundo Kalendas
Decembris, locat circiter Idus Septembris; angustiis temporis
excluduntur omnes.
Ch. 57 [sect. 149] quid ergo? Habonius istam
diem quo modo adsequitur? nemo Habonio molestus est
neque Kalendis Decembribus neque Nonis neque Idibus;
denique aliquanto ante in provinciam iste proficiscitur quam
opus effectum est. posteaquam reus factus est, primo
negabat se opus in acceptum referre posse; cum instaret
Habonius, in me causam conferebat, quod eum codicem
obsignassem. petit a me Habonius et amicos adlegat:
facile impetrat. iste, quid ageret, nesciebat; si in acceptum
non rettulisset, putabat se aliquid defensionis habiturum;
Habonium porro intellegebat rem totam esse patefacturum,
tametsi quid poterat esse apertius quam nunc est?ut
uno minus teste ag eret, Habonio opus in acceptum rettulit
quadriennio post quam diem operi dixerat.
[sect. 150] hac condicione,
si quis de populo redemptor accessisset, non esset usus;
cum die ceteros redemptores exclusisset, tum in eius arbitrium
ac potestatem venire nolebant qui sibi ereptam
praedam arbitraretur. nunc ne argumentemur, quo ista
pecunia pervenerit facit ipse indicium. primum cum vehementius
cum eo D. Brutus contenderet, qui de sua pecunia
HS DLX milia numeravit, quod iam iste ferre non poterat,
opere addicto, praedibus acceptis de HS DEX milibus
remisit D. Bruto HS cx milia. hoc, si aliena res esset,
certe facere non potuisset. deinde nummi numerati sunt
Cornificio, quem scribam suum fuisse negare non potest.
postremo ipsius Haboni tabulae praedam illam istius fuisse
clamant. Recital NOMINA HABONI.
Ch. 58 [sect. 151] hic etiam priore actione Q. Hortensius pupillum
Iunium
praetextatum venisse in vestrum conspectum et stetisse cum
patruo testimonium dicente questus est, et me populariter
agere atque invidiam commovere, quod puerum producerem,
clamitavit. quid erat, Hortensi, tandem in illo puero
populare, quid invidiosum? Gracchi, credo, aut Saturnini
aut alicuius hominis eius modi produxeram filium, ut nomine
ipso et memoria patris animos imperitae multitudinis commoverem.
P. Iuni erat, hominis de plebe Romana, filius,
quem pater moriens cum tutoribus et propinquis, tum legibus
tum aequitati magistratuum, tum iudiciis vestris commendatum
putavit.
[sect. 152] hic istius scelerato nefarioque latrocinio
bonis patriis fortunisque omnibus spoliatus venit in iudicium,
si nihil aliud, saltem ut eum cuius opera ipse multos annos
esset in sordibus paulo tamen obsoletius vestitum videret.
itaque tibi, Hortensi, non illius aetas, sed causa, non vestitus,
sed fortuna popularis videbatur, neque te tam commovebat
quod ille cum toga praetexta, quam quod sine
bulla venerat. vestitus enim neminem commovebat is quem
illi mos et ius ingenuitatis dabat; quod ornamentum pueritiae
pater dederat, indicium atque insigne fortunae, hoc ab isto
praedone ereptum esse graviter tum et acerbe homines
ferebant.
[sect. 153] neque erant illae lacrimae populares magis
quam
nostrae, quam tuae, Q. Hortensi, quam horum qui sententiam
laturi sunt, ideo quod communis est causa, commune
periculum; communi praesidio talis improbitas tamquam
aliquod incendium restinguendum est. habemus enim
liberos parvos; incertum est quam longa cuiusque nostrum
vita futura sit; consulere VIVI ac prospicere debemus ut
illorum solitudo et pueritia quam firmissimo praesidio
munita sit. quis est enim qui tueri possit liberum nostrorum
pueritiam contra improbitatem magistratuum? mater,
credo. scilicet magno praesidio fuit Anniae pupillae mater,
femina primaria: minus illa deos hominesque implorante
iste infanti pupillae fortunas patrias ademit. tutoresne
defendent? perfacile vero apud istius modi praetorem,
a quo M. Marcelli tutoris in causa pupilli Iuni et oratio et
voluntas et auctoritas repudiata est!
Ch. 59 [sect. 154] quaerimus etiam quid iste in ultima Phrygia,
quid in
extremis Pamphyliae partibus fecerit, qualis in bello praedonum
praedo ipse fuerit qui in foro populi Romani pirata
nefarius reperiatur? dubitamus quid iste in hostium praeda
molitus sit, qui manubias sibi tantas ex L. Metelli manubiis
fecerit, qui maiore pecunia quattuor columnas dealbandas
quam ille omnis aedificandas locaverit? exspectemus quid
dicant ex Sicilia testes? quis umquam templum illud
aspexit quin avaritiae tuae, quin iniuriae, quin audaciae
testis esset? quis a signo Vortumni in circum maximum
venit quin is uno quoque gradu de avaritia tua commoneretur?
quam tu viam tensarum atque pompae eius modi
exegisti ut tu ipse illa ire non audeas. te putet quisquam,
cum ab Italia freto diiunctus esses, sociis temperasse, qui
aedem Castoris testem tuorum furtorum esse volueris?
quam populus Romanus cotidie, iudices etiam tum cum de
te sententiam ferent, videbunt.
Ch. 60 [sect. 155] atque etiam iudicium in praetura publicum
exercuit; non
enim praetereundum est ne id quidem. petita multa est is
apud istum praetorem a Q. Opimio; qui adductus est in
iudicium, verbo quod, cum esset tribunus plebis, intercessisset
contra legem Corneliam, re vera quod in tribunatu
dixisset contra alicuius hominis nobilis voluntatem. de
quo iudicio si velim dicere omnia, multi appellandi laedendique
sint, id quod mihi non est necesse; tantum dicam,
paucos homines, ut levissime appellem, adrogantes hoc
adiutore Q. Opimium per ludum et iocum fortunis omnibus
evertisse.
[sect. 156] is mihi etiam queritur quod a nobis IX solis diebus
prima
actio sui iudici transacta sit, cum apud ipsum tribus horis
Q. Opimius, senator populi Romani, bona, fortunas, ornamenta
omnia amiserit? cuius propter indignitatem iudici
saepissime est actum in senatu ut genus hoc totum multarum
atque eius modi iudiciorum tolleretur. iam vero in bonis
Q. Opimi vendendis quas iste praedas, quam aperte, quam
improbe fecerit, longum est dicere: hoc dico, nisi vobis id
hominum honestissimorum tabulis planum fecero, fingi
a me hoc totum temporis causa putatote.
[sect. 157] iam qui ex
calamitate senatoris populi Romani, cum praetor iudicio
eius praefuisset, spolia domum suam referre et manubias
detrahere conatus sit, is ullam ab sese calamitatem poterit
deprecari?
Ch. 61 nam de subsortitione illa Iuniana iudicum nihil dico.
quid
enim? contra tabulas quas tu protulisti audeam dicere?
difficile est; non enim me tua solum et iudicum auctoritas,
sed etiam anulus aureus scribae tui deterret. non dicam
id quod probare difficile est; hoc dicam quod ostendam
multos ex te viros primarios audisse, cum diceres ignosci
tibi oportere quod falsum codicem protuleris; nam qua
invidia C. Iunius conflagravit, ea, nisi providisses, tibi ipsi
tum pereundum fuisset.
[sect. 158] hoc modo iste sibi et saluti suae
prospicere didicit referendo in tabulas et privatas et publicas
quod gestum non esset, tollendo quod esset, et semper
aliquid demendo, mutando, interpolando; eo enim usque
progreditur ut ne defensionem quidem maleficiorum suorum
sine aliis maleficiis reperire possit. eius modi subsortitionem
homo amentissimus suorum quoque iudicum fore
putavit per sodalem suum Q. Curtium, iudicem quaestionis
suae; cui ego nisi vi populi atque hominum clamore atque
convicio restitissem, ex hac decuria vestra, cuius mihi copiam
quam largissime factam oportebat, quos iste adnuerat in
suum consilium sine causa subsortiebatur.
Book 2
Ch. 1 [sect. 1] multa mihi necessario, iudices, praetermittenda sunt,
ut possim aliquo modo aliquando de his rebus quae meae
fidei commissae sunt dicere. recepi enim causam Siciliae:
ea me ad hoc negotium provincia attraxit. ego tamen hoc
onere suscepto et recepta causa Siciliensi amplexus animo
sum aliquanto amplius. suscepi enim causam totius
ordinis, suscepi causam rei publicae, quod putabam tum
denique recte iudicari posse si non modo reus improbus
adduceretur, sed etiam diligens ac firmus accusator ad
iudicium veniret.
[sect. 2] quo mihi maturius ad Siciliae causam
veniendum est relictis ceteris eius furtis atque flagitiis, ut
et viribus quam integerrimis agere et ad dicendum temporis
satis habere possim.
atque antequam de incommodis Siciliae dico, pauca mihi
videntur esse de provinciae dignitate, vetustate, utilitate
dicenda. nam cum omnium sociorum provinciarumque
rationem diligenter habere debetis, tum praecipue Siciliae,
iudices, plurimis iustissimisque de causis, primum quod
omnium nationum exterarum princeps Sicilia se ad amicitiam
fidemque populi Romani adplicavit. prima omnium,
id quod ornamentum imperi est, provincia est appellata;
prima docuit maiores nostros quam praeclarum esset exteris
gentibus imperare; sola fuit ea fide benivolentiaque erga
populum Romanum ut civitates eius insulae, quae semel in
amicitiam nostram venissent, numquam postea deficerent,
pleraeque autem et maxime inlustres in amicitia perpetuo
manerent.
[sect. 3] itaque maioribus nostris in Africam ex hac
provincia gradus imperi factus est; neque enim tam facile
opes Carthaginis tantae concidissent nisi illud et rei frumentariae
subsidium et receptaculum classibus nostris
pateret.
Ch. 2 quare P. Africanus Carthagine deleta Siculorum
urbis signis monumentisque pulcherrimis exornavit, ut,
quos victoria populi Romani maxime laetari arbitrabatur,
apud eos monumenta victoriae plurima conlocaret.
[sect. 4] denique
ille ipse M. Marcellus, cuius in Sicilia virtutem hostes,
misericordiam victi, fidem ceteri Siculi perspexerunt, non
solum sociis in eo bello consuluit, verum etiam superatis
hostibus temperavit. Vrbem pulcherrimam Syracusas,
quae cum manu munitissima esset, tum loci natura terra
ac mari clauderetur,cum vi consilioque cepisset, non solum
incolumem passus est esse, sed ita reliquit ornatam ut esset
idem monumentum victoriae, mansuetudinis, continentiae,
cum homines viderent et quid expugnasset et quibus
pepercisset et quae reliquisset: tantum ille honorem
habendum Siciliae putavit ut ne hostium quidem urbem ex
sociorum insula tollendam arbitraretur.
[sect. 5] itaque ad omnis
res sic illa provincia semper usi sumus ut, quicquid ex sese
posset efferre, id non apud nos nasci, sed domi nostrae
conditum iam putaremus. quando illa frumentum quod
deberet non ad diem dedit? quando id quod opus esse
putaret non ultro pollicita est? quando id quod imperaretur
recusavit? itaque ille M. Cato sapiens cellam penariam
rei publicae nostrae, nutricem plebis Romanae Siciliam
nominabat. nos vero experti sumus Italico maximo
difficillimoque bello Siciliam nobis non pro penaria cella,
sed pro aerario illo maiorum vetere ac referto fuisse; nam
sine ullo sumptu nostro, coriis, tunicis, frumentoque suppeditando,
maximos exercitus nostros vestivit, aluit, armavit.
Ch. 3 [sect. 6] quid? illa quae forsitan ne sentiamus quidem, iudices,
quanta sunt! quod multis locupletioribus civibus utimur,
quod habent propinquam fidelem fructuosamque provinciam,
quo facile excurrant, ubi libenter negotium gerant;
quos illa partim mercibus suppeditandis cum quaestu
compendioque dimittit, partim retinet, ut arare, ut pascere,
ut negotiari libeat, ut denique sedes ac domicilium conlocare;
quod commodum non mediocre rei publicae est,
tantum civium numerum tam prope a domo tam bonis
fructuosisque rebus detineri.
[sect. 7] et quoniam quasi quaedam
praedia populi Romani sunt vectigalia nostra atque provinciae,
quem ad modum vos propinquis vestris praediis
maxime delectamini, sic populo Romano iucunda suburbanitas
est huiusce provinciae. iam vero hominum ipsorum,
iudices, ea patientia virtus frugalitasque est ut proxime ad
nostram disciplinam illam veterem, non ad hanc quae
nunc increbruit videantur accedere: nihil ceterorum simile
Graecorum, nulla desidia, nulla luxuries, contra summus
labor in publicis privatisque rebus, summa parsimonia,
summa diligentia. sic porro nostros homines diligunt
ut iis solis neque publicanus neque negotiator odio sit.
[sect. 8] magistratuum autem nostrorum iniurias ita multorum
tulerunt ut numquam ante hoc tempus ad aram legum
praesidiumque vestrum publico consilio confugerint, tametsi
et illum annum pertulerant qui sic eos adflixerat ut
salvi esse non possent, nisi C. Marcellus quasi aliquo fato
venisset, ut bis ex eadem familia salus Siciliae constitueretur,
et post M. Antoni infinitum illud imperium senserant. sic
a maioribus suis acceperant, tanta populi Romani in Siculos
esse beneficia ut etiam iniurias nostrorum hominum perferendas
putarent.
[sect. 9] in neminem civitates ante hunc testimonium
publice dixerunt; hunc denique ipsum pertulissent,
si humano modo, si usitato more, si denique uno aliquo in
genere peccasset. sed cum perferre non possent luxuriem,
crudelitatem, avaritiam, superbiam, cum omnia sua
commoda, iura, beneficia senatus populique Romani unius
scelere ac libidine perdidissent, hoc statuerunt, aut illius
iniurias per vos ulcisci ac persequi, aut, si vobis indigni
essent visi quibus opem auxiliumque ferretis, urbis ac
sedes suas relinquere, quandoquidem agros iam ante istius
iniuriis exagitati reliquissent.
Ch. 4 [sect. 10] hoc consilio ab L. Metello
legationes universae petiverunt ut quam primum isti succederet,
hoc animo totiens apud patronos de suis miseriis
deplorarunt, hoc commoti dolore postulata consulibus, quae
non postulata sed in istum crimina viderentur esse, ediderunt.
fecerunt etiam ut me, cuius fidem continentiamque
cognorant, prope de vitae meae statu dolore ac lacrimis
suis deducerent ut ego istum accusarem, a quo mea
longissime ratio voluntasque abhorrebat; quamquam in
hac causa multo pluris partis mihi defensionis quam accusationis
suscepisse videor.
[sect. 11] postremo ex tota provincia
homines nobilissimi primique publice privatimque venerunt,
gravissima atque amplissima quaeque civitas vehementissime
suas iniurias persecuta est.
at quem ad modum, iudices, venerunt? videor enim
mihi iam liberius apud vos pro Siculis loqui debere quam
forsitan ipsi velint: saluti potius eorum consulam quam
voluntati. ecquem existimatis umquam ulla in provincia
reum absentem1 contra inquisitionem accusatoris tantis
opibus, tanta cupiditate esse defensum? quaestores utriusque
provinciae qui isto praetore fuerant cum fascibus mihi
praesto fuerunt:
[sect. 12] his porro qui successerunt, vehementer
istius cupidi, liberaliter ex istius cibariis tractati, non minus
acres contra me fuerunt. videte quid potuerit qui quattuor
in una provincia quaestores studiosissimos defensores
propugnatoresque habuerit, praetorem vero cohortemque
totam sic studiosam ut facile appareret non tam illis
Siciliam, quam inanem offenderant, quam Verrem ipsum,
qui plenus decesserat, provinciam fuisse. minari Siculis
si decrevissent legationes quae contra istum dicerent,
minari si qui essent profecti, aliis si laudarent benignissime
promittere, gravissimos privatarum rerum testis, quibus nos
praesentibus denuntiavimus, eos vi custodiisque retinere.
Ch. 5 [sect. 13] quae cum omnia facta sint, tamen unam solam scitote
esse civitatem Mamertinam quae publice legatos, qui
istum laudarent, miserit. eius autem legationis principem,
civitatis nobilissimum civem, C. Heium, iuratum dicere
audistis isti navem onerariam maximam Messanae esse
publice coactis operis aedificatam; idemque Mamertinorum
legatus, istius laudator, non solum istum bona sua,
verum etiam sacra deosque penatis a maioribus traditos
ex aedibus suis eripuisse dixit. praeclara laudatio, cum
duabus in rebus legatorum una opera consumitur, in
laudando atque repetendo! atque ea ipsa civitas qua
ratione isti amica sit, dicetur certo loco; reperietis enim,
quae causae benivolentiae Mamertinis erga istum sint, eas
ipsas causas satis iustas esse damnationis. Alia civitas
nulla, iudices, publico consilio laudat.
[sect. 14] vis illa summi
imperi tantum potuit apud perpaucos homines, non civitates,
ut aut levissimi quidam ex miserrimis desertissimisque
oppidis invenirentur qui iniussu populi ac senatus
proficiscerentur, aut ii qui contra istum legati decreti
erant, et testimonium publicum mandataque acceperant,
vi ac metu retinerentur. quod ego in paucis tamen usu
venisse non moleste tuli, quo reliquae tot et tantae et tam
graves civitates, tota denique Sicilia plus auctoritatis apud
vos haberet, cum videretis nulla vi retineri, nullo periculo
prohiberi potuisse quo minus experirentur ecquid apud vos
querimoniae valerent antiquissimorum fidelissimorumque
sociorum.
[sect. 15] nam quod fortasse non nemo vestrum audierit,
istum a Syracusanis publice laudari, id tametsi priore
actione ex Heraclii Syracusani testimonio cuius modi esset
cognovistis, tamen vobis alio loco ut se tota res habeat,
quod ad eam civitatem attineat, demonstrabitur. intellegetis
enim nullis hominibus quemquam tanto odio quanto
istum Syracusanis et esse et fuisse.
Ch. 6 at enim istum Siculi soli persequuntur: cives Romani
qui negotiantur in Sicilia defendunt, diligunt, salvum esse
cupiunt. primum, si ita esset, tamen vos in hac quaestione
de pecuniis repetundis, quae sociorum causa constituta
est lege iudicioque sociali, sociorum querimonias audire
oporteret.
[sect. 16] sed intellegere potuistis priore actione civis
Romanos honestissimos ex Sicilia plurimis maximisque de
rebus, et quas ipsi accepissent iniurias et quas scirent
esse aliis factas, pro testimonio dicere. ego hoc quod
intellego, iudices, sic confirmo. videor mihi gratum fecisse
Siculis quod eorum iniurias meo labore, inimicitiis, periculo
sim persecutus: non minus hoc gratum me nostris civibus
intellego fecisse, qui hoc existimant, iuris libertatis rerum
fortunarumque suarum salutem in istius damnatione consistere.
[sect. 17] quapropter de istius praetura Siciliensi non recuso
quin ita me audiatis ut, si cuiquam generi hominum sive
Siculorum sive nostrorum civium, si cuiquam ordini sive
aratorum sive pecuariorum sive mercatorum probatus sit, si
non horum omnium communis hostis praedoque fuerit,
si cuiquam denique in re umquam ulla temperarit, ut vos
quoque ei temperetis.
qui simul atque ei sorte provincia Sicilia obvenit, statim
Romae, ab urbe antequam proficisceretur, quaerere ipse
secum et agitare cum suis coepit quibusnam rebus in ea
provincia maximam uno anno pecuniam facere posset.
nolebat in agendo discere,tametsi non provinciae rudis
erat et tiro: [sed Siciliae] paratus ad praedam meditatusque
venire cupiebat.
[sect. 18] O praeclare coniectum a vulgo in illam
provinciam omen communis famae atque sermonis, cum
ex nomine istius quid iste in provincia facturus esset
perridicule homines augurabantur! etenim quis dubitare
posset, cum istius in quaestura fugam et furtum recognosceret,
cum in legatione oppidorum fanorumque spoliationes
cogitaret, cum videret in foro latrocinia praeturae, qualis
iste in quarto actu improbitatis futurus esset?
Ch. 7 atque ut
intellegatis eum Romae quaesisse non modo genera furandi,
sed etiam nomina certissima, accipite argumentum quo
facilius de singulari eius impudentia existimare possitis.
[sect. 19] quo die Siciliam attigitvidete satisne paratus ex illo
omine urbano ad everrendam provinciam venerit,statim
Messana litteras Halaesam mittit (quas ego istum in Italia
conscripsisse arbitror; nam simul atque e navi egressus est
dedit), Halaesinus ad se Dio continuo veniret; se de
hereditate velle cognoscere quae eius filio a propinquo
homine, Apollodoro Laphirone, venisset.
[sect. 20] ea erat, iudices,
pergrandis pecunia. hic est Dio, iudices, nunc beneficio
Q. Metelli civis Romanus factus; de quo multis viris primariis
testibus multorumque tabulis vobis priore actione
satis factum est, HS deciens numerata esse ut eam causam,
in qua ne tenuissima quidem dubitatio posset esse, isto
cognoscente obtineret; praeterea greges nobilissimarum
equarum abactos, argenti vestisque stragulae domi quod
fuerit esse direptum; ita HS deciens Q. Dionem, quod
hereditas ei venisset, nullam aliam ob causam perdidisse.
[sect. 21] quid? haec hereditas quo praetore Dionis filio venerat?
eodem quo Anniae, P. Anni senatoris filiae, eodem quo
M. Liguri senatori, C. Sacerdote praetore. quid? tum
nemo molestus Dioni fuerat? non plus quam Liguri
Sacerdote praetore. quid? tum ad Verrem quis detulit?
nemo; nisi forte existimatis ei quadruplatores ad fretum
praesto fuisse.
Ch. 8 ad urbem cum esset, audivit Dioni cuidam
Siculo permagnam venisse hereditatem; heredem statuas
iussum esse in foro ponere; nisi posuisset, Veneri Erycinae
esse multatum. tametsi positae essent ex testamento,
tamen putabat, quoniam Veneris nomen esset, causam
calumniae se reperturum.
[sect. 22] itaque adponit qui petat Veneri
Erycinae illam hereditatem. non enim quaestor petit, ut
est consuetudo, is qui Erycum montem obtinebat: petit
Naevius Turpio quidam, istius excursor et emissarius,
homo omnium ex illo conventu quadruplatorum deterrimus,
C. Sacerdote praetore condemnatus iniuriarum; etenim
erat eius modi causa ut ipse praetor, cum quaereret
calumniatorem, paulo tamen consideratiorem reperire non
posset. hunc hominem Veneri absolvit, sibi condemnat.
maluit videlicet homines peccare quam deos: se potius
a Dione quod non licebat, quam venerem quod non debebatur
auferre.
[sect. 23] quid ego hic nunc Sex. Pompei Chlori testimonium
recitem, qui causam Dionis egit, qui omnibus rebus interfuit,
hominis honestissimi, tametsi civis Romanus virtutis
causa iam diu est, tamen omnium Siculorum primi ac
nobilissimi? quid ipsius Q. Caecili Dionis, hominis probatissimi
ac pudentissimi? quid L. Caecili, L. Liguris,
T. Manili, L. Caleni? quorum omnium testimoniis de hac
Dionis pecunia confirmatum est. dixit hoc idem M.
Lucullus, se de his Dionis incommodis pro hospitio quod
sibi cum eo esset iam ante cognosse.
[sect. 24] quid? Lucullus,
qui tum in Macedonia fuit, melius haec cognovit quam
tu, Hortensi, qui Romae fuisti, ad quem Dio confugit, qui
de Dionis iniuriis gravissime per litteras cum Verre questus
es? nova tibi haec sunt? inopinata? nunc primum hoc
aures tuae crimen accipiunt? nihil ex Dione, nihil ex
socru tua, femina primaria, Servilia, vetere Dionis hospita,
audisti? nonne multa mei testes quae tu scis nesciunt?
nonne te mihi testem in hoc crimine eripuit non istius
innocentia, sed legis exceptio? recita. TESTIMONIA
LVCVLLI, CHLORI, DIONIS.
Ch. 9 satisne vobis magnam pecuniam
Venerius homo, qui e Chelidonis sinu in provinciam
profectus esset, Veneris nomine quaesisse videtur?
[sect. 25] accipite aliam in minore pecunia non minus impudentem
calumniam. Sosippus et Philocrates fratres sunt
Agyrinenses. Horum pater abhinc duo et xx annos est
mortuus; in cuius testamento, quodam loco si commissum
quid esset, multa erat Veneri. ipso vicensimo anno, cum
tot interea praetores, tot quaestores, tot calumniatores in
provincia fuissent, hereditas ab his Veneris nomine petita
est. causam Verres cognoscit, pecuniam per Volcatium
accipit, fere ad HS cccc milia, a duobus fratribus.
multorum testimonia audistis antea. vicerunt Agyrinenses
fratres ita ut egentes inanesque discederent.
Ch. 10 [sect. 26] at enim ad Verrem pecunia ista non pervenit. quae ista
defensio est? utrum adseveratur in hoc an temptatur? mihi
enim res nova est. Verres calumniatorem adponebat, Verres
adesse iubebat, Verres cognoscebat, Verres iudicabat; pecuniae
maximae dabantur; qui dabant causas obtinebant.
tu mihi ita defendas, 'non est ista Verri numerata
pecunia?' adiuvo te; mei quoque testes idem dicunt;
Volcatio dicunt sese dedisse. quae vis erat in Volcatio
tanta ut HS cccc milia duobus hominibus auferret?
ecquis Volcatio, si sua sponte venisset, unam libellam
dedisset? veniat nunc, experiatur: tecto recipiet nemo.
at ego amplius dico: HS quadringentiens cepisse te arguo
contra leges; nego tibi ipsi ullum nummum esse numeratum;
sed cum ob tua decreta, ob edicta, ob imperia, ob
iudicia pecuniae dabantur, non erat quaerendum cuius
manu numerarentur, sed cuius iniuria cogerentur.
[sect. 27] comites
illi tui delecti manus erant tuae; praefecti, scribae, accensi,
medici, haruspices, praecones manus erant tuae; ut quisque
te maxime cognatione adfinitate necessitudine aliqua attingebat,
ita maxime manus tua putabatur; cohors tota illa,
quae plus mali Siciliae dedit quam si centum cohortes
fugitivorum fuissent, tua manus sine controversia fuit.
quicquid ab horum quopiam captum est, id non modo
tibi datum, sed tua manu numeratum iudicari necesse est.
nam si hanc defensionem probabitis, 'non accepit ipse,'
licet omnia de pecuniis repetundis iudicia tollatis. nemo
umquam reus tam nocens adducetur qui ista defensione
non possit uti; etenim cum Verres utatur, quis erit umquam
posthac reus tam perditus qui non ad Q. \Muci innocentiam
referatur, si cum isto conferatur? neque nunc tam isti
mihi Verrem defendere videntur quam in Verre defensionis
temptare rationem.
[sect. 28] qua de re, iudices, magnopere vobis providendum est:
pertinet hoc ad summam rem publicam et ad existimationem
ordinis nostri salutemque sociorum. si enim innocentes
existimari volumus, non solum nos, sed etiam nostros
comites praestare debemus.
Ch. 11 primum omnium opera danda
est ut eos nobiscum educamus qui nostrae famae capitique
consulant; deinde, si in hominibus eligendis nos spes
amicitiae fefellerit, ut vindicemus, missos faciamus, semper
ita vivamus ut rationem reddendam nobis arbitremur.
Africani est hoc, hominis liberalissimiverum tamen ea
liberalitas est probanda quae sine periculo existimationis
est, ut in illo fuit:
[sect. 29] cum ab eo quidam vetus adsectator
et ex numero amicorum non impetraret uti se praefectum
in Africam duceret, et id ferret moleste, 'noli,' inquit,
'mirari si tu hoc a me non impetras. ego iam pridem
ab eo cui meam existimationem caram fore arbitror peto
ut mecum praefectus proficiscatur, et adhuc impetrare non
possum.' etenim re vera multo magis est petendum ab
hominibus, si salvi et honesti esse volumus, ut eant nobiscum
in provinciam, quam in benefici loco deferendum. sed tu
cum et tuos amicos in provinciam quasi in praedam invitabas
et cum iis ac per eos praedabare et eos in contione
anulis aureis donabas, non statuebas tibi non solum de tuis,
sed etiam de illorum factis rationem esse reddendam?
[sect. 30] Cum hos sibi quaestus constituisset magnos atque uberes
ex his causis quas ipse instituerat cum consilio, hoc est cum
sua cohorte, cognoscere, tum illud infinitum genus invenerat
ad innumerabilem pecuniam corripiendam.
Ch. 12 Dubium nemini
est quin omnes omnium pecuniae positae sint in eorum
potestate qui iudicia dant, et eorum qui iudicant, quin
nemo vestrum possit aedis suas, nemo fundum, nemo bona
patria obtinere, si, cum haec a quopiam vestrum petita
sint, praetor improbus, cui nemo intercedere possit, det
quem velit iudicem, iudex nequam et levis quod praetor
iusserit iudicet.
[sect. 31] si vero illud quoque accedit, ut praetor
in ea verba iudicium det ut vel L. Octavius Balbus iudex,
homo et iuris et offici peritissimus, non possit aliter iudicare,
si iudicium sit eius modi
L. OCTAVIVS IVDEX ESTO. SI PARET FVNDUM CAPENA-
TEM, QVO DE AGITVR, EX IVRE QVIRITIVM P. SERVILI
ESSE, NEQVE IS FVNDVS Q. CATVLO RESTITVETVR,
non necesse erit L. Octavio iudici cogere P. Servilium
Q. Catulo fundum restituere, aut condemnare eum quem
non oporteat? eius modi totum ius praetorium, omnis res
iudiciaria fuit in Sicilia per triennium Verre praetore.
decreta eius modi, SI NON ACCIPIT QVOD TE DEBERE
DICIS, ACCVSES; SI PETIT, DVCAS: C. Fuficium duci iussit
petitorem, L. Suettium, L. Racilium. iudicia eius modi:
qui cives Romani erant iudicabant si Siculi essent, cum
Siculos eorum legibus dari oporteret, qui Siculi, si cives
Romani essent.
[sect. 32] verum ut totum genus amplectamini
iudiciorum, prius iura Siculorum, deinde istius instituta
cognoscite.
Ch. 13 Siculi hoc iure sunt ut, quod civis cum cive agat, domi
certet suis legibus, quod Siculus cum Siculo non eiusdem
civitatis, ut de eo praetor iudices ex P. Rupili decreto, quod
is de decem legatorum sententia statuit, quam illi legem
Rupiliam vocant, sortiatur. quod privatus a populo petit
aut populus a privato, senatus ex aliqua civitate qui
iudicet datur, cum alternae civitates reiectae sunt; quod
civis Romanus a Siculo petit, Siculus iudex, quod Siculus
a civi Romano, civis Romanus datur; ceterarum rerum
selecti iudices ex conventu civium Romanorum proponi
solent. inter aratores et decumanos lege frumentaria,
quam Hieronicam appellant, iudicia fiunt.
[sect. 33] haec omnia
isto praetore non modo perturbata, sed plane et Siculis et
civibus Romanis erepta sunt. primum suae leges: quod
civis cum civi ageret, aut eum iudicem quem commodum
erat,praeconem, haruspicem, medicum suum,dabat, aut
si legibus erat iudicium
|