Ch. 1 [sect. 1] etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro
dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius
ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur,
me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non
posse, tamen haec novi iudici nova forma terret oculos qui,
quocumque inciderunt, veterem consuetudinem fori et pristinum
morem iudiciorum requirunt. non enim corona consessus
vester cinctus est, ut solebat; non usitata frequentia
stipati sumus;
[sect. 2] non illa praesidia quae pro templis omnibus
cernitis, etsi contra vim conlocata sunt, non adferunt tamen
oratori terroris aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam
praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne
non timere quidem sine aliquo timore possimus. quae si
opposita Miloni putarem, cederem tempori, iudices, nec
enim inter tantam vim armorum existimarem esse orationi
locum. sed me recreat et reficit Cn. Pompei, sapientissimi
et iustissimi viri, consilium, qui profecto nec iustitiae suae
putaret esse, quem reum sententiis iudicum tradidisset, eundem
telis militum dedere, nec sapientiae temeritatem concitatae
multitudinis auctoritate publica armare.
[sect. 3] quam ob
rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis,
sed praesidium denuntiant, neque solum ut quieto, sed
etiam ut magno animo simus hortantur, nec auxilium modo
defensioni meae verum etiam silentium pollicentur. reliqua
vero multitudo, quae quidem est civium, tota nostra est,
nec eorum quisquam quos undique intuentis, unde aliqua
fori pars aspici potest, et huius exitum iudici exspectantis
videtis, non cum virtuti Milonis favet, tum de se, de liberis
suis, de patria, de fortunis hodierno die decertari putat.
Ch. 2 unum genus est adversum infestumque nobis eorum quos
P. Clodi furor rapinis et incendiis et omnibus exitiis publicis
pavit; qui hesterna etiam contione incitati sunt ut vobis
voce praeirent quid iudicaretis. quorum clamor si qui
forte fuerit, admonere vos debebit ut eum civem retineatis
qui semper genus illud hominum clamoresque maximos prae
vestra salute neglexit.
[sect. 4] quam ob rem adeste animis, iudices,
et timorem, si quem habetis, deponite. nam si umquam de
bonis et fortibus viris, si umquam de bene meritis civibus
potestas vobis iudicandi fuit, si denique umquam locus
amplissimorum ordinum delectis viris datus est ut sua
studia erga fortis et bonos civis, quae voltu et verbis saepe
significassent, re et sententiis declararent, hoc profecto tempore
eam potestatem omnem vos habetis ut statuatis utrum
nos qui semper vestrae auctoritati dediti fuimus semper
miseri lugeamus an diu vexati a perditissimis civibus aliquando
per vos ac per vestram fidem, virtutem sapientiamque
recreemur.
[sect. 5] quid enim nobis duobus, iudices, laboriosius,
quid magis sollicitum, magis exercitum dici aut fingi potest,
qui spe amplissimorum praemiorum ad rem publicam
adducti metu crudelissimorum suppliciorum carere non
possumus? equidem ceteras tempestates et procellas in
illis dumtaxat fluctibus contionum semper putavi Miloni
esse subeundas, quia semper pro bonis contra improbos
senserat, in iudicio vero et in eo consilio in quo ex coniunctis
ordinibus amplissimi viri iudicarent numquam existimavi
spem ullam esse habituros Milonis inimicos ad eius non
modo salutem exstinguendam sed etiam gloriam per talis
viros infringendam.
[sect. 6] quamquam in hac causa iudices,
T. Anni tribunatu rebusque omnibus pro salute rei publicae
gestis ad huius criminis defensionem non abutemur. Nisi
oculis videritis insidias Miloni a Clodio esse factas, nec
deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa praeclara
in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi
ut, quia mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti
Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis.
sin illius insidiae clariores hac luce fuerint, tum denique
obsecrabo obtestaborque vos, iudices, si cetera amisimus,
hoc nobis saltem ut relinquatur, vitam ab inimicorum audacia
telisque ut impune liceat defendere.
Ch. 3 [sect. 7]
sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria
vestrae quaestionis videntur ea mihi esse refutanda quae et
in senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab improbis
et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore sublato
rem plane quae veniat in iudicium videre possitis. negant
intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse fateatur.
in qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant?
nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Horati,
fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi
Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse
interfectam fateretur.
[sect. 8] an est quisquam qui hoc ignoret,
cum de homine occiso quaeratur, aut negari solere omnino
esse factum aut recte et iure factum esse defendi? Nisi vero
existimatis dementem P. Africanum fuisse qui, cum a C. Carbone
tribuno plebis seditiose in contione interrogaretur quid
de Ti. Gracchi morte sentiret, responderit iure caesum
videri. neque enim posset aut Ahala ille Servilius aut
P. Nasica aut L. Opimius aut C. Marius aut me consule
senatus non nefarius haberi, si sceleratos civis interfici nefas
esset. itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis
fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui
patris ulciscendi causa matrem necavisset variatis hominum
sententiis non solum divina sed etiam sapientissimae deae
sententia liberatum.
[sect. 9] quod si xii tabulae nocturnum
furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet,
interfici impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis
interfectus sit, puniendum putet, cum videat aliquando
gladium nobis ad hominem occidendum ab ipsis porrigi
legibus?
Ch. 4 atqui, si tempus est ullum iure hominis necandi,
quae multa sunt, certe illud est non modo iustum verum
etiam necessarium, cum vi vis inlata defenditur. pudicitiam
cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Mari,
propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est cui vim
adferebat; facere enim probus adulescens periculose quam
perpeti turpiter maluit. atque hunc ille summus vir scelere
solutum periculo liberavit.
[sect. 10] insidiatori vero et latroni quae
potest inferri iniusta nex? quid comitatus nostri, quid
gladii volunt? quos habere certe non liceret, si uti illis nullo
pacto liceret. est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata
lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex
natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus, ad quam
non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, ut, si
vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latronum
aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset
expediendae salutis.
[sect. 11] silent enim leges inter arma nec se
exspectari iubent, cum ei qui exspectare velit ante iniusta
poena luenda sit quam iusta repetenda. etsi persapienter
et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatem defendendi,
quae non hominem occidi, sed esse cum telo hominis occidendi
causa vetat, ut, cum causa, non telum quaereretur, qui
sui defendendi causa telo esset usus, non hominis occidendi
causa habuisse telum iudicaretur. quapropter hoc maneat
in causa, iudices; non enim dubito quin probaturus sim
vobis defensionem meam, si id memineritis quod oblivisci
non potestis insidiatorem interfici iure posse.
Ch. 5 [sect. 12] sequitur
illud quod a Milonis inimicis saepissime dicitur, caedem
in qua P. Clodius occisus esset senatum iudicasse contra
rem publicam esse factam. illam vero senatus non sententiis
suis solum sed etiam studiis comprobavit. quotiens
enim est illa causa a nobis acta in senatu, quibus adsensionibus
universi ordinis, quam nec tacitis nec occultis!
quando enim frequentissimo senatu quattuor aut summum
quinque sunt inventi qui Milonis causam non probarent?
declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae
contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose criminabatur,
cum diceret senatum non quod sentiret sed quod ego
vellem decernere. quae quidem si potentia est appellanda
potius quam propter magna in rem publicam merita mediocris
in bonis causis auctoritas aut propter hos officiosos
labores meos non nulla apud bonos gratia, appelletur ita
sane, dum modo ea nos utamur pro salute bonorum contra
amentiam perditorum.
[sect. 13] hanc vero quaestionem, etsi non
est iniqua, numquam tamen senatus constituendam putavit;
erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de vi,
nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi
adferebat ut nova quaestio constitueretur. cuius enim de
illo incesto stupro iudicium decernendi senatui potestas esset
erepta, de eius interitu quis potest credere senatum iudicium
novum constituendum putasse? cur igitur incendium curiae,
oppugnationem aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam contra
rem publicam senatus factam esse decrevit? quia nulla
vis umquam est in libera civitate suscepta inter civis non
contra rem publicam
[sect. 14] non enim est ulla defensio contra
vim umquam optanda, sed non numquam est necessaria,
nisi vero aut ille dies quo Ti. Gracchus est caesus, aut ille
quo Gaius, aut arma Saturnini non, etiam si e re publica
oppressa sunt, rem publicam tamen volnerarunt.
Ch. 6 itaque ego
ipse decrevi, cum caedem in via Appia factam esse constaret,
non eum qui se defendisset contra rem publicam fecisse, sed,
cum inesset in re vis et insidiae, crimen iudicio reservavi,
rem notavi. quod si per furiosum illum tr. pl. senatui quod
sentiebat perficere licuisset, novam quaestionem nullam haberemus.
decernebat enim ut veteribus legibus, tantum modo
extra ordinem, quaereretur. divisa sententia est postulante
nescio quonihil enim necesse est omnium me flagitia proferre
sic reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata
est.
[sect. 15] at enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re et de causa
iudicavit: tulit enim de caede quae in Appia via facta esset,
in qua P. Clodius occisus esset. quid ergo tulit? nempe ut
quaereretur. quid porro quaerendum est? factumne sit? at
constat. A quo? at paret. vidit igitur etiam in confessione
facti iuris tamen defensionem suscipi posse. quod nisi
vidisset, posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos
fateri, neque quaeri umquam iussisset nec vobis tam hanc
salutarem in iudicando litteram quam illam tristem dedisset.
mihi vero Cn. Pompeius non modo nihil gravius contra
Milonem iudicasse sed etiam statuisse videtur quid vos in
iudicando spectare oporteret. nam qui non poenam confessioni,
sed defensionem dedit, is causam interitus quaerendam,
non interitum putavit.
[sect. 16] iam illud ipse dicet profecto
quod sua sponte fecit, Publione Clodio tribuendum putarit
an tempori.
Ch. 7 domi suae nobilissimus vir, senatus propugnator
atque illis quidem temporibus paene patronus, avunculus
huius iudicis nostri fortissimi viri, M. Catonis, tribunus
plebis M. Drusus occisus est. nihil de eius morte populus
consultus est, nulla quaestio decreta a senatu est. quantum
luctum fuisse in hac urbe a nostris patribus accepimus, cum
P. Africano domi suae quiescenti illa nocturna vis esset
inlata? quis tum non ingemuit, quis non arsit dolore,
quem immortalem, si fieri posset, omnes esse cuperent, eius
ne necessariam quidem exspectatam esse mortem? num
igitur ulla quaestio de Africani morte lata est? certe nulla.
quid ita?
[sect. 17] quia non alio facinore clari homines, alio obscuri
necantur. intersit inter vitae dignitatem summorum atque
infimorum; mors quidem inlata per scelus isdem et poenis
teneatur et legibus. Nisi forte magis erit parricida, si qui
consularem patrem quam si qui humilem necarit, aut eo
mors atrocior erit P. Clodi quod is in monumentis maiorum
suorum sit interfectushoc enim ab istis saepe dicitur
proinde quasi Appius ille Caecus viam munierit, non qua
populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur!
[sect. 18] itaque in eadem ista Appia cum ornatissimum equitem
Romanum P. Clodius M. Papirium occidisset, non fuit illud
facinus puniendumhomo enim nobilis in suis monumentis
equitem Romanum occideratnunc eiusdem Appiae nomen
quantas tragoedias excitat! quae cruentata antea caede
honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro
usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine imbuta
est. sed quid ego illa commemoro? comprehensus
est in templo Castoris servus P. Clodi, quem ille ad Cn.
Pompeium interficiendum conlocarat. extorta est ei confitenti
sica de manibus. caruit foro postea Pompeius, caruit
senatu, caruit publico; ianua se ac parietibus, non iure
legum iudiciorumque texit.
[sect. 19] num quae rogatio lata, num
quae nova quaestio decreta est? atqui si res, si vir, si
tempus ullum dignum fuit, certe haec in illa causa summa
omnia fuerunt. insidiator erat in foro conlocatus atque in
vestibulo ipso senatus; ei viro autem mors parabatur cuius
in vita nitebatur salus civitatis; eo porro rei publicae tempore
quo, si unus ille occidisset, non haec solum civitas
sed gentes omnes concidissent. Nisi vero, quia perfecta res
non est, non fuit punienda, proinde quasi exitus rerum, non
hominum consilia legibus vindicentur. minus dolendum
fuit re non perfecta, sed puniendum certe nihilo minus.
[sect. 20] quotiens ego ipse, iudices, ex P.
Clodi telis et ex cruentis
eius manibus effugi! ex quibus si me non vel mea vel rei
publicae fortuna servasset, quis tandem de interitu meo
quaestionem tulisset?
Ch. 8 sed stulti sumus qui Drusum, qui
Africanum, Pompeium, nosmet ipsos cum P. Clodio conferre
audeamus. tolerabilia fuerunt illa: P. Clodi mortem
aequo animo ferre nemo potest. luget senatus, maeret
equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent municipia,
adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum,
tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant.
[sect. 21] non
fuit ea causa, iudices, profecto, non fuit cur sibi censeret
Pompeius quaestionem ferendam, sed homo sapiens atque
alta et divina quadam mente praeditus multa vidit: fuisse
illum sibi inimicum, familiarem Milonem; in communi
omnium laetitia si etiam ipse gauderet, timuit ne videretur
infirmior fides reconciliatae gratiae. multa etiam alia vidit,
sed illud maxime, quamvis atrociter ipse tulisset, vos tamen
fortiter iudicaturos. itaque delegit ex florentissimis ordinibus
ipsa lumina, neque vero, quod non nulli dictitant, secrevit
in iudicibus legendis amicos meos. neque enim hoc
cogitavit vir iustissimus, neque in bonis viris legendis id
adsequi potuisset, etiam si cupisset. non enim mea gratia
familiaritatibus continetur, quae late patere non possunt,
propterea quod consuetudines victus non possunt esse cum
multis; sed, si quid possumus, ex eo possumus quod res
publica nos coniunxit cum bonis. ex quibus ille cum optimos
viros legeret idque maxime ad fidem suam pertinere
arbitraretur, non potuit legere non studiosos mei.
[sect. 22] quod
vero te, L. Domiti, huic quaestioni praeesse maxime voluit,
nihil quaesivit aliud nisi iustitiam, gravitatem, humanitatem,
fidem. tulit ut consularem necesse esset: credo, quod
principum munus esse ducebat resistere et levitati multitudinis
et perditorum temeritati. ex consularibus te creavit
potissimum: dederas enim quam contemneres popularis
insanias iam ab adulescentia documenta maxima.
Ch. 9 [sect. 23]
quam ob rem, iudices, ut aliquando ad causam crimenque
veniamus, si neque omnis confessio facti est inusitata, neque
de causa nostra quicquam aliter ac nos vellemus a senatu
iudicatum est, et lator ipse legis, cum esset controversia nulla
facti, iuris tamen disceptationem esse voluit, et ei lecti iudices,
isque praepositus <est> quaestioni qui haec iuste sapienterque
disceptet, reliquum est, iudices, ut nihil iam quaerere aliud
debeatis nisi uter utri insidias fecerit. quod quo facilius
argumentis perspicere possitis, rem gestam vobis dum breviter
expono, quaeso, diligenter attendite.
[sect. 24]
P. Clodius, cum statuisset omni scelere in praetura vexare
rem publicam videretque ita tracta esse comitia anno superiore
ut non multos mensis praeturam gerere posset, qui
non honoris gradum spectaret, ut ceteri, sed et L. Paulum
conlegam effugere vellet, singulari virtute civem, et annum
integrum ad dilacerandam rem publicam quaereret, subito
reliquit annum suum seseque in proximum transtulit, non, ut
fit, religione aliqua, sed ut haberet, quod ipse dicebat, ad
praeturam gerendam, hoc est ad evertendam rem publicam,
plenum annum atque integrum.
[sect. 25] occurrebat ei mancam ac
debilem praeturam futuram suam consule Milone; eum
porro summo consensu populi Romani consulem fieri videbat.
contulit se ad eius competitores, sed ita totam ut
petitionem ipse solus etiam invitis illis gubernaret, tota ut
comitia suis, ut dictitabat, umeris sustineret. convocabat
tribus, se interponebat, Collinam novam dilectu perditissimorum
civium conscribebat. quanto ille plura miscebat,
tanto hic magis in dies convalescebat. Vbi vidit homo ad
omne facinus paratissimus fortissimum virum, inimicissimum
suum, certissimum consulem, idque intellexit non solum
sermonibus, sed etiam suffragiis populi Romani saepe esse
declaratum, palam agere coepit et aperte dicere occidendum
Milonem.
[sect. 26] servos agrestis et barbaros, quibus silvas publicas
depopulatus erat Etruriamque vexarat, ex Appennino
deduxerat, quos videbatis. res erat minime obscura.
etenim dictitabat palam consulatum Miloni eripi non posse,
vitam posse. significavit hoc saepe in senatu, dixit in contione;
quin etiam <M.> Favonio, fortissimo viro, quaerenti ex
eo qua spe fureret Milone vivo, respondit triduo illum aut
summum quadriduo esse periturum; quam vocem eius ad
hunc M.
Ch. 10 [sect. 27] Catonem statim Favonius detulit. interim cum
sciret Clodiusneque enim erat id difficile scire a Lanuvinis
iter sollemne, legitimum, necessarium ante diem xiii
Kalendas Februarias Miloni esse Lanuvium ad flaminem
prodendum, quod erat dictator Lanuvi Milo, Roma subito
ipse profectus pridie est ut ante suum fundum, quod re intellectum
est, Miloni insidias conlocaret; atque ita profectus
est ut contionem turbulentam in qua eius furor desideratus
est, quae illo ipso die habita est, relinqueret, quam, nisi obire
facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset.
[sect. 28] Milo autem cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est
dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit,
paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est,
dein profectus id temporis cum iam Clodius, si quidem eo
die Romam venturus erat, redire potuisset. obviam fit ei
Clodius, expeditus, in equo, nulla raeda, nullis impedimentis,
nullis Graecis comitibus, ut solebat, sine uxore,
quod numquam fere: cum hic insidiator, qui iter illud ad
caedem faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda,
paenulatus, magno et impedito et muliebri ac delicato
ancillarum puerorumque comitatu.
[sect. 29] fit obviam Clodio
ante fundum eius hora fere undecima aut non multo secus.
statim complures cum telis in hunc faciunt de loco superiore
impetum; adversi raedarium occidunt. Cum autem hic de
raeda reiecta paenula desiluisset seque acri animo defenderet,
illi qui erant cum Clodio gladiis eductis, partim
recurrere ad raedam ut a tergo Milonem adorirentur, partim,
quod hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt
eius servos qui post erant; ex quibus qui animo fideli in
dominum et praesenti fuerunt, partim occisi sunt, partim,
cum ad raedam pugnari viderent, domino succurrere prohiberentur,
Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et
re vera putarent, fecerunt id servi Milonisdicam enim
aperte non derivandi criminis causa, sed ut factum estnec
imperante nec sciente nec praesente domino, quod suos
quisque servos in tali re facere voluisset.
Ch. 11 [sect. 30]
haec sicuti exposui ita gesta sunt, iudices: insidiator
superatus est, vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia
est. nihil dico quid res publica consecuta sit, nihil quid
vos, nihil quid omnes boni: nihil sane id prosit Miloni, qui
hoc fato natus est ut ne se quidem servare potuerit quin
una rem publicam vosque servaret. si id iure fieri non
potuit, nihil habeo quod defendam. sin hoc et ratio doctis
et necessitas barbaris et mos gentibus et feris natura ipsa
praescripsit ut omnem semper vim quacumque ope possent
a corpore, a capite, a vita sua propulsarent, non potestis
hoc facinus improbum iudicare quin simul iudicetis omnibus
qui in latrones inciderint aut illorum telis aut vestris
sententiis esse pereundum.
[sect. 31] quod si ita putasset, certe
optabilius Miloni fuit dare iugulum P. Clodio, non semel ab
illo neque tum primum petitum, quam iugulari a vobis, quia
se non iugulandum illi tradidisset. sin hoc nemo vestrum
ita sentit, illud iam in iudicium venit, non occisusne sit,
quod fatemur, sed iure an iniuria, quod multis in causis
saepe quaesitum est. insidias factas esse constat, et id est
quod senatus contra rem publicam factum iudicavit; ab
utro factae sint incertum est. de hoc igitur latum est ut
quaereretur. ita et senatus rem, non hominem notavit et
Pompeius de iure, non de facto quaestionem tulit.
Ch. 12 num
quid igitur aliud in iudicium venit nisi uter utri insidias
fecerit? profecto nihil: si hic illi, ut ne sit impune; si ille
huic, tum nos scelere solvamur.
[sect. 32]
quonam igitur pacto probari potest insidias Miloni fecisse
Clodium? satis est in illa quidem tam audaci, tam nefaria
belua docere, magnam ei causam, magnam spem in Milonis
morte propositam, magnas utilitates fuisse. itaque illud
Cassianum 'cui bono fuerit' in his personis valeat, etsi
boni nullo emolumento impelluntur in fraudem, improbi
saepe parvo. atqui Milone interfecto Clodius haec adsequebatur,
non modo ut praetor esset non eo consule quo
sceleris facere nihil posset sed etiam ut eis consulibus praetor
esset quibus si non adiuvantibus, at coniventibus certe
speraret se posse eludere in illis suis cogitatis furoribus:
cuius illi conatus, ut ipse ratiocinabatur, nec cuperent reprimere,
si possent, cum tantum beneficium ei se debere arbitrarentur,
et, si vellent, fortasse vix possent frangere hominis
sceleratissimi conroboratam iam vetustate audaciam.
[sect. 33] an
vero, iudices, vos soli ignoratis, vos hospites in hac urbe
versamini, vestrae peregrinantur aures neque in hoc pervagato
civitatis sermone versantur, quas ille leges, si leges
nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei publicae,
fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus? exhibe,
exhibe, quaeso, Sexte Clodi, librarium illud legum vestrarum
quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis
turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse, ut praeclarum
videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad
aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret,
deferre posses. et aspexit me illis quidem oculis quibus
tum solebat cum omnibus omnia minabatur. movet me
quippe lumen curiae!
Ch. 13 quid? tu me tibi iratum, Sexte,
putas, cuius tu inimicissimum multo crudelius etiam punitus
es, quam erat humanitatis meae postulare? tu P. Clodi
cruentum cadaver eiecisti domo, tu in publicum abiecisti,
tu spoliatum imaginibus, exsequiis, pompa, laudatione, infelicissimis
lignis semiustilatum nocturnis canibus dilaniandum
reliquisti. qua re, etsi nefarie fecisti, tamen, quoniam
in meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam, laudare
non possum, irasci certe non debeo.
[sect. 34]
<Audistis, iudices, quantum Clodi inter>fuerit occidi Milonem:
convertite animos nunc vicissim ad Milonem. quid
Milonis intererat interfici Clodium? quid erat cur Milo
non dicam admitteret, sed optaret? 'obstabat in spe
consulatus Miloni Clodius.' at eo repugnante fiebat,
immo vero eo fiebat magis, nec me suffragatore meliore
utebatur quam Clodio. valebat apud vos, iudices, Milonis
erga me remque publicam meritorum memoria, valebant
preces et lacrimae nostrae, quibus ego tum vos
mirifice moveri sentiebam, sed plus multo valebat periculorum
impendentium timor. quis enim erat civium
qui sibi solutam P. Clodi praeturam sine maximo rerum
novarum metu proponeret? solutam autem fore videbatis,
nisi esset is consul qui eam auderet possetque constringere.
Eum Milonem unum esse cum sentiret universus populus
Romanus, quis dubitaret suffragio suo se metu, periculo
rem publicam liberare? at nunc, Clodio remoto, usitatis
iam rebus enitendum est Miloni ut tueatur dignitatem
suam; singularis illa et huic uni concessa gloria quae
cotidie augebatur frangendis furoribus Clodianis iam Clodi
morte cecidit. vos adepti estis ne quem civem metueretis;
hic exercitationem virtutis, suffragationem consulatus, fontem
perennem gloriae suae perdidit. itaque Milonis consulatus
qui vivo Clodio labefactari non poterat mortuo denique
temptari coeptus est. non modo igitur nihil prodest
sed obest etiam Clodi mors Miloni.
[sect. 35] 'at valuit odium,
fecit iratus, fecit inimicus, fuit ultor iniuriae, punitor doloris
sui.' quid? si haec non dico maiora fuerunt in Clodio
quam in Milone, sed in illo maxima, nulla in hoc, quid
voltis amplius? quid enim odisset Clodium Milo, segetem
ac materiam suae gloriae, praeter hoc civile odium quo
omnis improbos odimus? illi erat ut odisset primum defensorem
salutis meae, deinde vexatorem furoris, domitorem
armorum suorum, postremo etiam accusatorem suum; reus
enim Milonis lege Plotia fuit Clodius quoad vixit. quo
tandem animo hoc tyrannum illum tulisse creditis? quantum
odium illius et in homine iniusto quam etiam iustum fuisse?
Ch. 14 [sect. 36]
reliquum est ut iam illum natura ipsius consuetudoque
defendat, hunc autem haec eadem coarguant. 'nihil per
vim umquam Clodius, omnia per vim Milo.' quid? ego,
iudices, cum maerentibus vobis urbe cessi, iudiciumne
timui, non servos, non arma, non vim? quae fuisset igitur
iusta causa restituendi mei, nisi fuisset iniusta eiciendi?
diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis
intenderat, et mihi videlicet in causa aut mala aut
mea, non et praeclarissima et vestra, iudicium timendum
fuit. servorum et egentium civium et facinorosorum armis
meos civis, meis consiliis periculisque servatos, pro me obici
nolui.
[sect. 37] vidi enim, vidi hunc ipsum Q. Hortensium, lumen
et ornamentum rei publicae, paene interfici servorum manu,
cum mihi adesset; qua in turba C. Vibienus senator, vir
optimus, cum hoc cum esset una, ita est mulcatus ut vitam
amiserit. itaque quando illius postea sica illa quam a
Catilina acceperat conquievit? haec intenta nobis est, huic
ego vos obici pro me non sum passus, haec insidiata Pompeio
est, haec viam Appiam, monumentum sui nominis,
nece Papiri cruentavit, haec eadem longo intervallo conversa
rursus est in me; nuper quidem, ut scitis, me ad
regiam paene confecit.
[sect. 38] quid simile Milonis? cuius vis
omnis haec semper fuit, ne P. Clodius, cum in iudicium
detrahi non posset, vi oppressam civitatem teneret. quem
si interficere voluisset, quantae quotiens occasiones, quam
praeclarae fuerunt! potuitne, cum domum ac deos penatis
suos illo oppugnante defenderet, iure se ulcisci, potuitne
civi egregio et viro fortissimo, P. Sestio, conlega suo, volnerato,
potuitne Q. Fabricio, viro optimo, cum de reditu
meo legem ferret, pulso, crudelissima in foro caede facta,
potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimique praetoris, oppugnata
domo, potuitne illo die quo est lata lex de me,
cum totius Italiae concursus, quem mea salus concitarat,
facti illius gloriam libens agnovisset, ut, etiam si id Milo
fecisset, cuncta civitas eam laudem pro sua vindicaret?
Ch. 15 [sect. 39] at
quod erat tempus? clarissimus et fortissimus vir consul,
inimicus Clodio, P. Lentulus, ultor sceleris illius, propugnator
senatus, defensor vestrae voluntatis, patronus publici
consensus, restitutor salutis meae; septem praetores, octo
tribuni plebei illius adversarii, defensores mei; Cn. Pompeius,
auctor et dux mei reditus, illius hostis, cuius sententiam
senatus omnis de salute mea gravissimam et ornatissimam
secutus est, qui populum Romanum est cohortatus;
qui cum decretum de me Capuae fecisset, ipse cunctae
Italiae cupienti et eius fidem imploranti signum dedit ut ad
me restituendum Romam concurreret; omnium denique in
illum odia civium ardebant desiderio mei, quem qui tum
interemisset, non de impunitate eius, sed de praemiis
cogitaretur.
[sect. 40] tum se Milo continuit et P. Clodium in iudicium
bis, ad vim numquam vocavit. quid? privato Milone
et reo ad populum accusante P. Clodio, cum in Cn. Pompeium
pro Milone dicentem impetus factus est, quae tum
non modo occasio sed etiam causa illius opprimendi fuit?
nuper vero cum M. Antonius summam spem salutis bonis
omnibus attulisset gravissimamque adulescens nobilissimus
rei publicae partem fortissime suscepisset, atque illam
beluam, iudici laqueos declinantem, iam inretitam teneret,
qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit! Cum se
ille fugiens in scalarum tenebras abdidisset, magnum Miloni
fuit conficere illam pestem nulla sua invidia, M. vero
Antoni maxima gloria?
[sect. 41] quid? comitiis in campo quotiens
potestas fuit! cum ille in saepta inrupisset, gladios destringendos,
lapides iaciendos curasset, dein subito voltu Milonis
perterritus fugeret ad Tiberim, vos et omnes boni vota faceretis
ut Miloni uti virtute sua liberet.
Ch. 16 quem igitur cum
omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela,
quem iure, quem loco, quem tempore, quem impune non
est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, periculo
capitis non dubitavit occidere?
[sect. 42] praesertim, iudices,
cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset,
quo quidem temporescio enim quam timida sit
ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus
omnia non modo quae reprehendi palam sed etiam quae
obscure cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam falsam,
fictam, levem perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur.
nihil est enim tam molle, tam tenerum, tam aut
fragile aut flexibile quam voluntas erga nos sensusque
civium, qui non modo improbitati irascuntur candidatorum
sed etiam in recte factis saepe fastidiunt.
[sect. 43] hunc igitur diem
campi speratum atque exoptatum sibi proponens Milo,
cruentis manibus scelus et facinus prae se ferens et confitens
ad illa augusta centuriarum auspicia veniebat? quam
hoc non credibile est in hoc, quam idem in Clodio non dubitandum,
qui se ipse interfecto Milone regnaturum putaret!
quid? quod caput est audaciae, iudices, quis ignorat
maximam inlecebram esse peccandi impunitatis spem? in
utro igitur haec fuit? in Milone qui etiam nunc reus est
facti aut praeclari aut certe necessarii, an in Clodio qui ita
iudicia poenamque contempserat ut eum nihil delectaret
quod aut per naturam fas esset aut per leges liceret?
[sect. 44] sed
quid ego argumentor, quid plura disputo? te, Q. Petili,
appello, optimum et fortissimum civem; te, M. Cato, testor,
quos mihi divina quaedam sors dedit iudices. vos ex
M. Favonio audistis Clodium sibi dixisse, et audistis vivo
Clodio, periturum Milonem triduo. post diem tertium
gesta res est quam dixerat. Cum ille non dubitarit aperire
quid cogitaret, vos potestis dubitare quid fecerit?
Ch. 17 [sect. 45] quem
ad modum igitur eum dies non fefellit? dixi equidem
modo. dictatoris Lanuvini stata sacrificia nosse negoti
nihil erat. vidit necesse esse Miloni proficisci Lanuvium
illo ipso quo est profectus die: itaque antevertit. at quo
die? quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius
mercennario tribuno plebis concitata: quem diem ille,
quam contionem, quos clamores, nisi ad cogitatum facinus
approperaret, numquam reliquisset. ergo illi ne causa
quidem itineris, etiam causa manendi; Miloni manendi
nulla facultas, exeundi non causa solum sed etiam necessitas
fuit. quid si, ut ille scivit Milonem fore eo die in via, sic
Clodium Milo ne suspicari quidem potuit?
[sect. 46] primum quaero
qui id scire potuerit? quod vos idem in Clodio quaerere
non potestis. Vt enim neminem alium nisi T. Patinam,
familiarissimum suum, rogasset, scire potuit illo ipso die
Lanuvi a dictatore Milone prodi flaminem necesse esse.
sed erant permulti alii ex quibus id facillime scire posset:
omnes scilicet Lanuvini. Milo de Clodi reditu unde quaesivit?
quaesierit sanevidete quid vobis largiarservum
etiam, ut Q. Arrius, amicus meus, dixit, corruperit. legite
testimonia testium vestrorum. dixit C. Causinius schola,
Interamnanus, familiarissimus et idem comes Clodi, P. Clodium
illo die in Albano mansurum fuisse, sed subito ei esse
nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque repente
Romam constituisse proficisci. dixit hoc item comes P. Clodi,
C. Clodius.
Ch. 18 [sect. 47] videte, iudices, quantae res his testimoniis sint
confectae. primum certe liberatur Milo non eo consilio profectus
esse ut insidiaretur in via Clodio: quippe, si ille obvius
ei futurus omnino non erat. deindenon enim video cur non
meum quoque agam negotiumscitis, iudices, fuisse qui in
hac rogatione suadenda diceret Milonis manu caedem esse
factam, consilio vero maioris alicuius. me videlicet latronem
ac sicarium abiecti homines et perditi describebant.
iacent suis testibus qui Clodium negant eo die Romam, nisi
de Cyro audisset, fuisse rediturum. respiravi, liberatus sum;
non vereor ne, quod ne suspicari quidem potuerim, videar
id cogitasse.
[sect. 48] nunc persequar cetera; nam occurrit illud:
'igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitavit, quoniam fuit
in Albano mansurus.' si quidem exiturus ad caedem e villa
non fuisset. video enim illum qui dicatur de Cyri morte
nuntiasse non id nuntiasse, sed Milonem appropinquare.
nam quid de Cyro nuntiaret quem Clodius Roma proficiscens
reliquerat morientem? testamentum simul obsignavi, una
fui; testamentum autem palam fecerat et illum heredem et
me scripserat. quem pridie hora tertia animam efflantem
reliquisset, eum mortuum postridie hora decima denique ei
nuntiabatur?
Ch. 19 [sect. 49] age, sit ita factum: quae causa fuit cur Romam
properaret, cur in noctem se coniceret? quid adferebat
festinationis quod heres erat? primum nihil erat cur properato
opus esset; deinde si quid esset, quid tandem erat quod
ea nocte consequi posset, amitteret autem, si postridie Romam
mane venisset? atqui ut illi nocturnus ad urbem adventus
vitandus potius quam expetendus fuit, sic Miloni, cum insidiator
esset, si illum ad urbem noctu accessurum sciebat,
subsidendum atque exspectandum fuit.
[sect. 50] Noctu occidisset:
insidioso et pleno latronum in loco occidisset. nemo ei
neganti non credidisset quem esse omnes salvum etiam
confitentem volunt. sustinuisset crimen primum ipse ille
latronum occultator et receptor locus, tum neque muta
solitudo indicasset neque caeca nox ostendisset Milonem;
deinde multi ab illo violati, spoliati, bonis expulsi, multi
haec etiam timentes in suspicionem caderent, tota denique
rea citaretur Etruria.
[sect. 51] atque illo die certe Aricia rediens
devertit Clodius ad se in Albanum. quod ut sciret Milo
illum Ariciae fuisse, suspicari tamen debuit eum, etiam si
Romam illo die reverti vellet, ad villam suam quae viam tangeret
deversurum. cur nec ante occurrit ne ille in villa resideret,
nec eo in loco subsedit quo ille noctu venturus esset?
[sect. 52]
video adhuc constare, iudices, omnia: Miloni etiam utile
fuisse Clodium vivere, illi ad ea quae concupierat optatissimum
interitum Milonis; odium fuisse illius in hunc acerbissimum,
nullum huius in illum; consuetudinem illius
perpetuam in vi inferenda, huius tantum in repellenda;
mortem ab illo Miloni denuntiatam et praedicatam palam,
nihil umquam auditum ex Milone; profectionis huius diem
illi notum, reditum illius huic ignotum fuisse; huius iter
necessarium, illius etiam potius alienum; hunc prae se
tulisse se illo die exiturum, illum eo die se dissimulasse rediturum;
hunc nullius rei mutasse consilium, illum causam
mutandi consili finxisse; huic, si insidiaretur, noctem prope
urbem exspectandam, illi, etiam si hunc non timeret, tamen
accessum ad urbem nocturnum fuisse metuendum.
Ch. 20 [sect. 53]
videamus nunc id quod caput est, locus ad insidias ille
ipse ubi congressi sunt utri tandem fuerit aptior. id vero,
iudices, etiam dubitandum et diutius cogitandum est? ante
fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substructiones
facile hominum mille versabatur valentium, edito
adversarii atque excelso loco superiorem se fore putabat
Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum
elegerat, an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui
ipsius loci spe facere impetum cogitarat? res loquitur ipsa,
iudices, quae semper valet plurimum.
[sect. 54] si haec non gesta
audiretis, sed picta videretis, tamen appareret uter esset
insidiator, uter nihil mali cogitaret, cum alter veheretur in
raeda paenulatus, una sederet uxor. quid horum non impeditissimum?
vestitus an vehiculum an comes? quid minus
promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda impeditus,
uxore paene constrictus esset?videte nunc illum,
primum egredientem e villa, subito: cur? vesperi: quid
necesse est? tarde: qui convenit, praesertim id temporis?
'devertit in villam Pompei.' Pompeium ut videret? sciebat
in Alsiensi esse; villam ut perspiceret? miliens in ea
fuerat. quid ergo erat? mora et tergiversatio: dum hic
veniret, locum relinquere noluit.
Ch. 21 [sect. 55] age nunc iter expediti
latronis cum Milonis impedimentis comparate. semper ille
antea cum uxore, tum sine ea; numquam nisi in raeda, tum
in equo; comites Graeculi, quocumque ibat, etiam cum in
castra Etrusca properabat, tum nugarum in comitatu nihil.
Milo qui numquam, tum casu pueros symphoniacos uxoris
ducebat et ancillarum greges; ille qui semper secum scorta,
semper exoletos, semper lupas duceret, tum neminem, nisi
ut virum a viro lectum esse diceres. cur igitur victus est?
quia non semper viator a latrone, non numquam etiam latro
a viatore occiditur; quia, quamquam paratus in imparatos
Clodius, ipse Clodius tamen mulier inciderat in viros.
[sect. 56] nec
vero sic erat umquam non paratus Milo contra illum ut non
satis fere esset paratus. semper ipse et quantum interesset
P. Clodii se interire et quanto illi odio esset et quantum ille
auderet cogitabat. quam ob rem vitam suam quam
maximis praemiis propositam et paene addictam sciebat numquam
in periculum sine praesidio et sine custodia proiciebat.
adde casus, adde incertos exitus pugnarum Martemque
communem, qui saepe spoliantem iam et exsultantem evertit
et perculit ab abiecto; adde inscitiam pransi, poti, oscitantis
ducis qui, cum a tergo hostem interclusum reliquisset, nihil
de eius extremis comitibus cogitavit, in quos incensos ira
vitamque domini desperantis cum incidisset, haesit in eis
poenis quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt.
cur igitur eos manu misit?
[sect. 57] metuebat scilicet ne indicaretur,
ne dolorem perferre non possent, ne tormentis cogerentur
occisum esse a servis Milonis in Appia via P. Clodium
confiteri. quid opus est terrore? quid quaeris? occideritne?
occidit. iure an iniuria? nihil ad tortorem: facti
enim in eculeo quaestio est, iuris in iudicio.
Ch. 22 quod igitur in
causa quaerendum est, id agamus hic; quod tormentis
inveniri vis, id fatemur. manu vero cur miserit, si id potius
quaeris quam cur parum amplis adfecerit praemiis, nescis
inimici factum reprehendere.
[sect. 58] dixit enim hic idem qui
semper omnia constanter et fortiter, M. Cato, et dixit in
turbulenta contione, quae tamen huius auctoritate placata
est, non libertate solum sed etiam omnibus praemiis dignissimos
fuisse qui domini caput defendissent. quod enim
praemium satis magnum est tam benevolis, tam bonis, tam
fidelibus servis, propter quos vivit? etsi id quidem non
tanti est quam quod propter eosdem non sanguine et volneribus
suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit.
quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt
conservatores domini, ultores sceleris, defensores necis.
hic vero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat
quam, etiam si quid ipsi accidat, esse tamen illis meritum
praemium persolutum.
[sect. 59] sed quaestiones urgent Milonem,
quae sunt habitae nunc in atrio libertatis. quibusnam de
servis? 'rogas? de P. Clodi.' quis eos postulavit?
'Appius.' quis produxit? 'Appius.' Vnde? 'ab Appio.'
di boni! quid potest agi severius? proxime deos Clodius
accessit, propius quam tum cum ad ipsos penetrarat, cuius
de morte tamquam de caerimoniis violatis quaeritur. sed
tamen maiores nostri in dominum quaeri noluerunt, non
quia non posset verum inveniri, sed quia videbatur indignum
et dominis morte ipsa tristius: in reum de servo accusatoris
cum quaeritur, verum inveniri potest?
[sect. 60] age vero,
quae erat aut qualis quaestio? 'Heus tu, Rufio,' verbi
causa, 'cave sis mentiare: Clodius insidias fecit Miloni?'
'fecit;' certa crux. 'nullas fecit:' sperata libertas. quid
hac quaestione certius? subito adrepti in quaestionem
tamen separantur ceteri et in arcas coniciuntur ne quis
cum eis conloqui possit: hi centum dies penes accusatorem
cum fuissent ab eo ipso accusatore producti sunt. quid
hac quaestione dici potest integrius, quid incorruptius?
Ch. 23 [sect. 61]
quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris
argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem,
nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla
conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per
deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus
in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui
voltus, quae oratio. neque vero se populo solum sed
etiam senatui commisit, neque senatui modo sed etiam
publicis praesidiis et armis, neque his tantum verum etiam
eius potestati cui senatus totam rem publicam, omnem
Italiae pubem, cuncta populi Romani arma commiserat:
cui numquam se hic profecto tradidisset, nisi causae suae
confideret, praesertim omnia audienti, magna metuenti,
multa suspicanti, non nulla credenti. Magna vis est conscientiae,
iudices, et magna in utramque partem, ut neque
timeant qui nihil commiserint et poenam semper ante oculos
versari putent qui peccarint.
[sect. 62] neque vero sine ratione certa
causa Milonis semper a senatu probata est; videbant sapientissimi
homines facti rationem, praesentiam animi, defensionis
constantiam. an vero obliti estis, iudices, recenti illo nuntio
necis Clodianae non modo inimicorum Milonis sermones
et opiniones sed non nullorum etiam imperitorum? negabant
eum Romam esse rediturum.
[sect. 63] Sive enim illud animo
irato ac percito fecisset ut incensus odio trucidaret inimicum,
arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse ut
aequo animo patria careret, cum sanguine inimici explesset
odium suum; sive etiam illius morte patriam liberare
voluisset, non dubitaturum fortem virum quin, cum suo
periculo salutem populo Romano attulisset, cederet aequo
animo legibus, secum auferret gloriam sempiternam, vobis
haec fruenda relinqueret quae ipse servasset. multi etiam
Catilinam atque illa portenta loquebantur: 'erumpet,
occupabit aliquem locum, bellum patriae faciet.' miseros
interdum civis optime de re publica meritos, in quibus
homines non modo res praeclarissimas obliviscuntur sed
etiam nefarias suspicantur!
[sect. 64] ergo illa falsa fuerunt quae
certe vera exstitissent, si Milo admisisset aliquid quod non
posset honeste vereque defendere.
Ch. 24 quid? quae postea sunt
in eum congesta, quae quamvis etiam mediocrium delictorum
conscientiam perculissent, ut sustinuit, di immortales!
sustinuit? immo vero ut contempsit ac pro nihilo putavit,
quae neque maximo animo nocens neque innocens nisi
fortissimus vir neglegere potuisset! scutorum, gladiorum,
pilorum, frenorum etiam multitudo deprehendi posse
indicabatur; nullum in urbe vicum, nullum angiportum
esse dicebant in quo non Miloni conducta esset domus;
arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo
Capitolino scutis referta, plena omnia malleolorum ad urbis
incendia comparatorum: haec non delata solum, sed paene
credita, nec ante repudiata sunt quam quaesita.
[sect. 65]
laudabam equidem incredibilem diligentiam Cn. Pompei,
sed dicam, ut sentio, iudices. nimis multa audire
coguntur neque aliter facere possunt ei quibus commissa
tota res publica est. quin etiam fuit audiendus popa Licinius
nescio qui de circo maximo, servos Milonis apud se ebrios
factos sibi confessos se de interficiendo Cn. Pompeio coniurasse,
dein postea se gladio percussum esse ab uno de
illis ne indicaret. Pompeio nuntiatur in hortos; arcessor
in primis; de amicorum sententia rem defert ad senatum.
non poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspicione
non metu exanimari, sed mirabar tamen credi popae,
confessionem servorum audiri, volnus in latere quod acu
punctum videretur pro ictu gladiatoris probari.
[sect. 66] verum,
ut intellego, cavebat magis Pompeius quam timebat, non
ea solum quae timenda erant, sed omnia, ne vos aliquid
timeretis. oppugnata domus C. Caesaris, clarissimi ac fortissimi
viri, multas noctis horas nuntiabatur: nemo audierat
tam celebri loco, nemo senserat; tamen audiebatur. non
poteram Cn. Pompeium, praestantissima virtute virum,
timidum suspicari; diligentiam pro tota re publica suscepta
nimiam nullam putabam. frequentissimo senatu nuper in
Capitolio senator inventus est qui Milonem cum telo esse
diceret. nudavit se in sanctissimo templo, quoniam vita
talis et civis et viri fidem non faciebat, ut eo tacente res
ipsa loqueretur. omnia false atque invidiose ficta comperta
sunt: tametsi metuitur etiam nunc Milo.
Ch. 25 [sect. 67]
non iam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn.
Pompeite enim appello et ea voce ut me exaudire possis
tuas, inquam, suspiciones perhorrescimus. si Milonem
times, si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum
aliquando aliquid putas, si Italiae dilectus, ut non nulli
conquisitores tui dictitarunt, si haec arma, si Capitolinae
cohortes, si excubiae, si vigiliae, si delecta iuventus quae
tuum corpus domumque custodit contra Milonis impetum
armata est, atque illa omnia in hunc unum constituta, parata,
intenta sunt, magna in hoc certe vis et incredibilis animus
et non unius viri vires atque opes iudicantur, si quidem
in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res
publica armata est.
[sect. 68] sed quis non intellegit omnis tibi rei
publicae partis aegras et labantis, ut eas his armis sanares
et confirmares, esse commissas? quod si locus Miloni
datus esset, probasset profecto tibi ipsi, neminem umquam
hominem homini cariorem fuisse quam te sibi; nullum se
umquam periculum pro tua dignitate fugisse, cum illa ipsa
taeterrima peste se saepissime pro tua gloria contendisse;
tribunatum suum ad salutem meam, quae tibi carissima
fuisset, consiliis tuis gubernatum; se a te postea defensum
in periculo capitis, adiutum in petitione praeturae; duos se
habere semper amicissimos sperasse, te tuo beneficio, me
suo. quae si non probaret, si tibi ita penitus inhaesisset
ista suspicio ut nullo evelli posset modo, si denique Italia
a dilectu, urbs ab armis sine Milonis clade numquam esset
conquietura, ne ipse haud dubitans cessisset patria, is qui
ita natus est et ita consuevit; te, Magne, tamen ante testaretur,
quod nunc etiam facit.
Ch. 26 [sect. 69] vides quam sit varia vitae
commutabilisque ratio, quam vaga volubilisque fortuna,
quantae infidelitates in amicitiis, quam ad tempus aptae simulationes,
quantae in periculis fugae proximorum, quantae
timiditates. erit, erit illud profecto tempus et inlucescet
ille aliquando dies, cum tu salvis, ut spero, rebus tuis, sed
fortasse <in> motu aliquo communium temporum, qui quam
crebro accidat experti scire debemus, et amicissimi benevolentiam
et gravissimi hominis fidem et unius post homines
natos fortissimi viri magnitudinem animi desideres.
[sect. 70] quamquam
quis hoc credat, Cn. Pompeium, iuris publici, moris
maiorum, rei denique publicae peritissimum, cum senatus
ei commiserit ut videret ne quid res publica detrimenti
caperet, quo uno versiculo satis armati semper consules fuerunt
etiam nullis armis datis, hunc exercitu, hunc dilectu
dato, iudicium exspectaturum fuisse in eius consiliis vindicandis
qui vi iudicia ipsa tolleret? satis iudicatum est a
Pompeio, satis, falso ista conferri in Milonem, qui legem
tulit qua, ut ego sentio, Milonem absolvi a vobis oporteret,
ut omnes confitentur, liceret.
[sect. 71] quod vero in illo loco atque
illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet, satis
declarat se non terrorem inferre vobisquid enim minus
illo dignum quam cogere ut vos eum condemnetis in quem
animadvertere ipse et more maiorum et suo iure possit?,
sed praesidio esse, ut intellegatis contra hesternam illam
contionem licere vobis quod sentiatis libere iudicare.
Ch. 27 [sect. 72]
nec vero me, iudices, Clodianum crimen movet, nec tam
sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers ut
nesciam quid de morte Clodi sentiatis. de qua si iam
nollem ita diluere crimen ut dilui, tamen impune Miloni
palam clamare ac mentiri gloriose liceret: 'occidi, occidi,
non Sp. Maelium qui annona levanda iacturisque rei familiaris,
quia nimis amplecti plebem videbatur, in suspicionem
incidit regni appetendi, non Ti. Gracchum qui conlegae
magistratum per seditionem abrogavit, quorum interfectores
implerunt orbem terrarum nominis sui gloria, sed eum
auderet enim dicere, cum patriam periculo suo liberasset
cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae
feminae comprehenderunt;
[sect. 73] eum cuius supplicio
senatus sollemnis religiones expiandas saepe censuit; eum
quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L. Lucullus
iuratus se quaestionibus habitis dixit comperisse;
eum qui civem quem senatus, quem populus Romanus,
quem omnes gentes urbis ac vitae civium conservatorem
iudicarant servorum armis exterminavit; eum qui regna
dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est;
eum qui plurimis caedibus in foro factis singulari virtute et
gloria civem domum vi et armis compulit; eum cui nihil
umquam nefas fuit nec in facinore nec in libidine; eum qui
aedem nympharum incendit ut memoriam publicam recensionis
tabulis publicis impressam exstingueret; eum denique
cui iam nulla lex erat,
[sect. 74] nullum civile ius, nulli possessionum
termini, qui non calumnia litium, non iniustis vindiciis ac
sacramentis alienos fundos, sed castris, exercitu, signis inferendis
petebat; qui non solum Etruscoseos enim penitus
contempseratsed hunc P. Varium, fortissimum atque
optimum civem, iudicem nostrum, pellere possessionibus
armis castrisque conatus est, qui cum architectis et decempedis
villas multorum hortosque peragrabat, qui Ianiculo et
Alpibus spem possessionum terminarat suarum, qui cum ab
equite Romano splendido et forti, M. Paconio, non impetrasset,
ut sibi insulam in lacu Prilio venderet, repente lintribus
in eam insulam materiem, calcem, caementa, harenam
convexit dominoque trans ripam inspectante non dubitavit
aedificium exstruere in alieno; qui huic T. Furfanio,
cui viro,
[sect. 75] di immortales!quid enim ego de muliercula
Scantia, quid de adulescente P. Aponio dicam? quorum
utrique mortem est minatus, nisi sibi hortorum possessione
cessissent; sed ausum esse T. Furfanio dicere, si sibi
pecuniam quantam posceret non dedisset, mortuum se in
domum eius inlaturum, qua invidia huic esset tali viro
conflagrandum; qui Appium fratrem, hominem mihi coniunctum
fidissima gratia, absentem de possessione fundi
deiecit; qui parietem sic per vestibulum sororis instituit
ducere, sic agere fundamenta ut sororem non modo vestibulo
privaret sed omni aditu et limine.'
Ch. 28 [sect. 76] quamquam haec quidem
iam tolerabilia videbantur, etsi aequabiliter in rem
publicam, in privatos, in longinquos, in propinquos, in
alienos, in suos inruebat, sed nescio quo modo usu iam
obduruerat et percalluerat civitatis incredibilis patientia:
quae vero aderant iam et impendebant, quonam modo ea
aut depellere potuissetis aut ferre? imperium ille si nactus
esset, omitto socios, exteras nationes, reges, tetrarchas; vota
enim faceretis ut in eos se potius immitteret quam in vestras
possessiones, vestra tecta, vestras pecunias: pecunias dico?
a liberis, me dius fidius, et a coniugibus vestris numquam
ille effrenatas suas libidines cohibuisset. fingi haec putatis
quae patent, quae nota sunt omnibus, quae tenentur, servorum
exercitus illum in urbe conscripturum fuisse, per quos
totam rem publicam resque privatas omnium possideret?
quam ob rem si cruentum gladium tenens clamaret T.
[sect. 77] Annius:
'adeste, quaeso, atque audite, cives! P. Clodium
interfeci, eius furores, quos nullis iam legibus, nullis iudiciis
frenare poteramus, hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris
reppuli, per me ut unum ius aequitas, leges libertas, pudor
pudicitia maneret in civitate,' esset vero timendum quonam
modo id ferret civitas! nunc enim quis est qui non probet,
qui non laudet, qui non unum post hominum memoriam
T. Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia
populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis adfecisse
et dicat et sentiat? non queo vetera illa populi
Romani gaudia quanta fuerint iudicare: multas tamen iam
summorum imperatorum clarissimas victorias aetas nostra
vidit, quarum nulla neque tam diuturnam laetitiam attulit
nec tantam.
[sect. 78] mandate hoc memoriae, iudices. spero multa
vos liberosque vestros in re publica bona esse visuros: in
eis singulis ita semper existimabitis, vivo P. Clodio nihil
eorum vos visuros fuisse. in spem maximam et, quem ad
modum confido, verissimam sumus adducti, hunc ipsum
annum, hoc summo viro consule, compressa hominum licentia,
cupiditatibus confractis, legibus et iudiciis constitutis,
salutarem civitati fore. num quis igitur est tam demens
qui hoc P. Clodio vivo contingere potuisse arbitretur?
quid? ea quae tenetis privata atque vestra dominante
homine furioso quod ius perpetuae possessionis habere
potuissent?
Ch. 29
non timeo, iudices, ne odio mearum inimicitiarum inflammatus
libentius haec in illum evomere videar quam
verius. etenim si praecipuum esse debebat, tamen ita communis
erat omnium ille hostis ut in communi odio paene
aequaliter versaretur odium meum. non potest dici satis,
ne cogitari quidem, quantum in illo sceleris, quantum exiti
fuerit.
[sect. 79] quin sic attendite, iudices. fingite animisliberae
sunt enim nostrae cogitationes et quae volunt sic intuentur
ut ea cernimus quae videmusfingite igitur cogitatione
imaginem huius condicionis meae, si possimus efficere
Milonem ut absolvatis, sed ita si P. Clodius revixeritquid
voltu extimuistis? quonam modo ille vos vivus adficeret
quos mortuus inani cogitatione percussit? quid? si ipse
Cn. Pompeius, qui ea virtute ac fortuna est ut ea potuerit
semper quae nemo praeter illum, si is, inquam, potuisset
aut quaestionem de morte P. Clodi ferre aut ipsum ab
inferis excitare, utrum putatis potius facturum fuisse? etiam
si propter amicitiam vellet illum ab inferis evocare, propter
rem publicam non fecisset. eius igitur mortis sedetis ultores
cuius vitam si putetis per vos restitui posse nolitis, et de
eius nece lata quaestio est qui si lege eadem reviviscere
posset, ista lex lata numquam esset. huius ergo interfector
si esset, in confitendo ab eisne poenam timeret quos liberavisset?
[sect. 80] Graeci homines deorum honores tribuunt eis viris
qui tyrannos necaveruntquae ego vidi Athenis, quae in
aliis urbibus Graeciae! quas res divinas talibus institutas
viris, quos cantus, quae carmina! prope ad immortalitatis
et religionem et memoriam consecranturvos tanti conservatorem
populi, tanti sceleris ultorem non modo honoribus
nullis adficietis sed etiam ad supplicium rapi patiemini?
confiteretur, confiteretur, inquam, si fecisset, et magno animo
et libenter, se fecisse libertatis omnium causa quod esset non
confitendum modo sed etiam vere praedicandum.
Ch. 30 [sect. 81] etenim si
id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret
id fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi
vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestri
defensorem fuisse; cum praesertim in tali confessione, si
grati esse velletis, honores adsequeretur amplissimos. sin
factum vobis non probareturquamquam qui poterat salus
sua cuiquam non probari?sed tamen si minus fortissimi
viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique
cederet ex ingrata civitate. nam quid esset ingratius
quam laetari ceteros, lugere eum solum propter quem ceteri
laetarentur?
[sect. 82] quamquam hoc animo semper fuimus omnes
in patriae proditoribus opprimendis ut, quoniam futura
esset nostra gloria, periculum quoque et invidiam nostram
putaremus. nam quae mihi tribuenda ipsi laus esset, cum
tantum in consulatu meo pro vobis ac liberis vestris ausus
essem, si id quod conabar sine maximis dimicationibus meis
me esse ausurum arbitrarer? quae mulier interficere sceleratum
ac perniciosum civem non auderet, si periculum non
timeret? proposita invidia, morte, poena qui nihilo segnius
rem publicam defendit, is vir vere putandus est. populi
grati est praemiis adficere bene meritos de re publica civis,
viri fortis ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse
paeniteat.
[sect. 83] quam ob rem uteretur eadem confessione T.
Annius qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua Marius,
qua nosmet ipsi, et, si grata res publica esset, laetaretur; si
ingrata, tamen in gravi fortuna conscientia sua niteretur.
sed huius benefici gratiam, iudices, Fortuna populi Romani
et vestra felicitas et di immortales sibi deberi putant.
nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam
vim esse ducit numenque divinum, quem neque imperi
nostri magnitudo nec sol ille nec caeli signorumque motus
nec vicissitudines rerum atque ordines movent neque, id
quod maximum est, maiorum nostrorum sapientia, qui sacra,
qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt
et nobis suis posteris prodiderunt.
Ch. 31 [sect. 84] est, est illa vis profecto,
neque in his corporibus atque in hac imbecillitate
nostra inest quiddam quod vigeat et sentiat, non inest in
hoc tanto naturae tamque praeclaro motu. Nisi forte idcirco
non putant quia non apparet nec cernitur, proinde quasi
nostram ipsam mentem qua sapimus, qua providemus, qua
haec ipsa agimus ac dicimus, videre ac plane qualis aut ubi
sit sentire possimus. ea vis igitur ipsa quae saepe incredibilis
huic urbi felicitates atque opes attulit illam perniciem exstinxit
ac sustulit, cui primum mentem iniecit ut vi inritare
ferroque lacessere fortissimum virum auderet vincereturque
ab eo quem si vicisset habiturus esset impunitatem et licentiam
sempiternam.
[sect. 85] non est humano consilio, ne mediocri
quidem, iudices, deorum immortalium cura res illa perfecta.
regiones me hercule ipsae quae illam beluam cadere viderunt,
commosse se videntur et ius in illo suum retinuisse.
vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro
atque testor, vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum
populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps
amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum
insanis molibus oppresserat; vestrae tum religiones
viguerunt, vestra vis valuit, quam ille omni scelere polluerat;
tuque ex tuo edito monte Latiari, sancte Iuppiter, cuius ille
lacus, nemora finisque saepe omni nefario stupro et scelere
macularat, aliquando ad eum puniendum oculos aperuisti:
vobis illae, vobis vestro in conspectu serae, sed iustae tamen
et debitae poenae solutae sunt.
[sect. 86] Nisi forte hoc etiam casu
factum esse dicemus ut ante ipsum sacrarium bonae deae,
quod est in fundo T. Serti Galli, in primis honesti et ornati
adulescentis, ante ipsam, inquam, bonam deam, cum proelium
commisisset, primum illud volnus acciperet quo taeterrimam
mortem obiret, ut non absolutus iudicio illo nefario
videretur, sed ad hanc insignem poenam reservatus.
Ch. 32 nec
vero non eadem ira deorum hanc eius satellitibus iniecit
amentiam ut sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine
exsequiis, sine lamentis, sine laudationibus, sine funere, oblitus
cruore et luto, spoliatus illius supremi diei celebritate
cui cedere inimici etiam solent ambureretur abiectus. non
fuisse credo fas clarissimorum virorum formas illi taeterrimo
parricidae aliquid decoris adferre, neque ullo in loco potius
mortem eius lacerari quam in quo esset vita damnata.
[sect. 87] dura,
me dius fidius, mihi iam fortuna populi Romani et crudelis
videbatur, quae tot annos illum in hanc rem publicam insultare
pateretur. polluerat stupro sanctissimas religiones,
senatus gravissima decreta perfregerat, pecunia se a iudicibus
palam redemerat, vexarat in tribunatu senatum, omnium
ordinum consensu pro salute rei publicae gesta resciderat,
me patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat,
liberos, coniugem meam vexarat, Cn. Pompeio nefarium
bellum indixerat, magistratuum privatorumque caedis effecerat,
domum mei fratris incenderat, vastarat Etruriam,
multos sedibus ac fortunis eiecerat; instabat, urgebat;
capere eius amentiam civitas, Italia, provinciae, regna non
poterant; incidebantur iam domi leges quae nos servis
nostris addicerent; nihil erat cuiusquam, quod quidem ille
adamasset, quod non hoc anno suum fore putaret.
[sect. 88] obstabat
eius cogitationibus nemo praeter Milonem. illum ipsum
qui poterat obstare novo reditu in gratiam sibi devinctum
arbitrabatur; Caesaris potentiam suam esse dicebat; bonorum
animos in meo casu contempserat: Milo unus urgebat.
Ch. 33 hic di immortales, ut supra dixi, mentem illi perdito ac
furioso dederunt ut huic faceret insidias. aliter perire
pestis illa non potuit; numquam illum res publica suo iure
esset ulta. senatus, credo, praetorem eum circumscripsisset.
ne cum solebat quidem id facere, in privato eodem hoc
aliquid profecerat.
[sect. 89] an consules in praetore coercendo
fortes fuissent? primum Milone occiso habuisset suos consules;
deinde quis in eo praetore consul fortis esset per
quem tribunum virtutem consularem crudelissime vexatam
esse meminisset? oppressisset omnia, possideret, teneret;
lege nova, quae est inventa apud eum cum reliquis legibus
Clodianis, servos nostros libertos suos effecisset; postremo,
nisi eum di immortales in eam mentem impulissent ut homo
effeminatus fortissimum virum conaretur occidere, hodie
rem publicam nullam haberetis.
[sect. 90] an ille praetor, ille vero
consul, si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo
vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, ille
denique vivus mali nihil fecisset cui mortuo unus ex suis
satellitibus curiam incenderit? quo quid miserius, quid
acerbius, quid luctuosius vidimus? templum sanctitatis,
amplitudinis, mentis, consili publici, caput urbis, aram sociorum,
portum omnium gentium, sedem ab universo populo
concessam uni ordini, inflammari, exscindi, funestari, neque
id fieri a multitudine imperita, quamquam esset miserum
id ipsum, sed ab uno? qui cum tantum ausus sit ustor
pro mortuo, quid signifer pro vivo non esset ausurus? in
curiam potissimum abiecit, ut eam mortuus incenderet
quam vivus everterat.
[sect. 91] et sunt qui de via Appia querantur,
taceant de curia, et qui ab eo spirante forum putent potuisse
defendi, cuius non restiterit cadaveri curia? excitate,
excitate ipsum, si potestis, a mortuis: frangetis impetum
vivi cuius vix sustinetis furias insepulti? Nisi vero sustinuistis
eos qui cum facibus ad curiam concurrerunt, cum
fascibus ad Castoris, cum gladiis toto foro volitaverunt.
caedi vidistis populum Romanum, contionem gladiis disturbari,
cum audiretur silentio M. Caelius, tribunus plebis,
vir et in re publica fortissimus, in suscepta causa firmissimus,
et bonorum voluntati, auctoritati senatus deditus, et
in hac Milonis sive invidia sive fortuna, singulari, divina,
incredibili fide.
Ch. 34 [sect. 92]
sed iam satis multa de causa, extra causam etiam nimis
fortasse multa. quid restat nisi ut orem obtesterque vos,
iudices, ut eam misericordiam tribuatis fortissimo viro
quam ipse non implorat, ego etiam repugnante hoc et imploro
et exposco? nolite, si in nostro omnium fletu nullam
lacrimam aspexistis Milonis, si voltum semper eundem,
si vocem, si orationem stabilem ac non mutatam videtis,
hoc minus ei parcere: haud scio an multo etiam sit adiuvandus
magis. etenim si in gladiatoriis pugnis et <in> infimi
generis hominum condicione atque fortuna timidos et supplices
et ut vivere liceat obsecrantis etiam odisse solemus,
fortis et animosos et se acriter ipsos morti offerentis servari
cupimus, eorumque nos magis miseret qui nostram misericordiam
non requirunt quam qui illam efflagitant, quanto
hoc magis in fortissimis civibus facere debemus!
[sect. 93] me
quidem, iudices, exanimant et interimunt hae voces Milonis
quas audio adsidue et quibus intersum cotidie. 'valeant,'
inquit 'valeant cives mei; sint incolumes, sint florentes,
sint beati; stet haec urbs praeclara mihique patria carissima,
quoquo modo erit merita de me; tranquilla re publica
mei cives, quoniam mihi cum illis non licet, sine me ipsi,
sed propter me tamen perfruantur. ego cedam atque abibo.
si mihi bona re publica frui non licuerit, at carebo mala, et
quam primum tetigero bene moratam et liberam civitatem,
in ea conquiescam.
[sect. 94] O frustra' inquit 'mei suscepti labores,
o spes fallaces, o cogitationes inanes meae! ego cum tribunus
plebis re publica oppressa me senatui dedissem
quem exstinctum acceperam, equitibus Romanis quorum
vires erant debiles, bonis viris qui omnem auctoritatem
Clodianis armis abiecerant, mihi umquam bonorum praesidium
defuturum putarem? ego cum te'mecum enim
saepissime loquitur'patriae reddidissem, mihi putarem in
patria non futurum locum? Vbi nunc senatus est quem
secuti sumus, ubi equites Romani illi, illi' inquit 'tui? ubi
studia municipiorum, ubi Italiae voces, ubi denique tua,
M. Tulli, quae plurimis fuit auxilio, vox atque defensio?
mihine ea soli qui pro te totiens morti me obtuli nihil
potest opitulari?' nec vero haec,
Ch. 35 [sect. 95] iudices, ut ego nunc,
flens, sed hoc eodem loquitur voltu quo videtis. negat
enim se, negat ingratis civibus fecisse quae fecerit, timidis
et omnia pericula circumspicientibus non negat. plebem
et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis
vestris imminebat, eam quo tutior esset vestra vita suam
se fecisse commemorat, ut non modo virtute flecteret sed
etiam tribus suis patrimoniis deleniret, nec timet ne, cum
plebem muneribus placarit, vos non conciliarit meritis in
rem publicam singularibus. senatus erga se benevolentiam
temporibus his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et
vestrorum ordinum occursationes, studia, sermones, quemcumque
cursum fortuna ceperit, secum se ablaturum esse
dicit.
[sect. 96] meminit etiam vocem sibi praeconis modo defuisse,
quam minime desiderarit, populi vero cunctis suffragiis,
quod unum cupierit, se consulem declaratum; nunc denique,
si haec arma contra se sint futura, sibi facinoris suspicionem,
non facti crimen obstare. addit haec, quae certe
vera sunt, fortis et sapientis viros non tam praemia sequi
solere recte factorum quam ipsa recte facta; se nihil in
vita nisi praeclarissime fecisse, si quidem nihil sit praestabilius
viro quam periculis patriam liberare. beatos esse
quibus ea res honori fuerit a suis civibus,
[sect. 97] nec tamen eos
miseros qui beneficio civis suos vicerint. sed tamen ex
omnibus praemiis virtutis, si esset habenda ratio praemiorum,
amplissimum esse praemium gloriam; esse hanc unam
quae brevitatem vitae posteritatis memoria consolaretur,
quae efficeret ut absentes adessemus, mortui viveremus;
hanc denique esse cuius gradibus etiam in caelum homines
viderentur ascendere.
[sect. 98] 'de me' inquit 'semper populus
Romanus, semper omnes gentes loquentur, nulla umquam
obmutescet vetustas. quin hoc tempore ipso, cum omnes
a meis inimicis faces invidiae meae subiciantur, tamen
omni in hominum coetu gratiis agendis et gratulationibus
habendis et omni sermone celebramur. omitto Etruriae
festos et actos et institutos dies. centesima lux est haec ab
interitu P. Clodi et, opinor, altera. qua fines imperi
populi Romani sunt, ea non solum fama iam de illo sed
etiam laetitia peragravit. quam ob rem ubi corpus hoc
sit non' inquit 'laboro, quoniam omnibus in terris et iam
versatur et semper hic habitabit nominis mei gloria.'
Ch. 36
[sect. 99] haec
tu mecum saepe his absentibus, sed isdem audientibus haec
ego tecum, Milo: 'te quidem, cum isto animo sis, satis
laudare non possum, sed, quo est ista magis divina virtus,
eo maiore a te dolore divellor. nec vero, si mihi eriperis,
reliqua est illa saltem ad consolandum querela ut eis
irasci possim a quibus tantum volnus accepero. non enim
inimici mei te mihi eripient, sed amicissimi, non male
aliquando de me meriti, sed semper optime.' nullum mihi
umquam, iudices, tantum dolorem inuretistametsi quis
potest esse tantus?sed ne hunc quidem ipsum ut obliviscar
quanti me semper feceritis. quae si vos cepit oblivio
aut si in me aliquid offendistis, cur non id in meo
capite potius luitur quam Milonis? praeclare enim vixero,
si quid mihi acciderit prius quam hoc tantum mali videro.
nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T.
[sect. 100] Anni,
nullum a me amoris, nullum studi, nullum pietatis officium
defuit. ego inimicitias potentium pro te appetivi; ego
meum saepe corpus et vitam obieci armis inimicorum tuorum;
ego me plurimis pro te supplicem abieci; bona,
fortunas meas ac liberorum meorum in communionem
tuorum temporum contuli; hoc denique ipso die, si qua
vis est parata, si qua dimicatio capitis futura, deposco.
quid iam restat? quid habeo quod faciam pro tuis in me
meritis nisi ut eam fortunam quaecumque erit tua ducam
meam? non abnuo, non recuso, vosque obsecro, iudices,
ut vestra beneficia quae in me contulistis aut in huius
salute augeatis aut in eiusdem exitio occasura esse videatis.
Ch. 37 [sect. 101]
his lacrimis non commovetur Miloest quodam incredibili
robore animiexsilium ibi esse putat ubi virtuti
non sit locus; mortem naturae finem esse, non poenam.
sit hic ea mente qua natus est: quid? vos, iudices, quo
tandem eritis animo? memoriam Milonis retinebitis, ipsum
eicietis? et erit dignior locus ullus in terris qui hanc
virtutem excipiat quam hic qui procreavit? vos, vos appello,
fortissimi viri, qui multum pro re publica sanguinem
effudistis; vos, inquam, in civis invicti periculo appello, centuriones,
vosque, milites: vobis non modo inspectantibus
sed etiam armatis et huic iudicio praesidentibus haec tanta
virtus ex hac urbe expelletur, exterminabitur, proicietur?
O me miserum, o me infelicem!
[sect. 102] revocare tu me in
patriam, Milo, potuisti per hos, ego te in patria per eosdem
retinere non potero? quid respondebo liberis meis qui te
parentem alterum putant? quid tibi, Quinte frater, qui nunc
abes, consorti mecum temporum illorum? mene non potuisse
Milonis salutem tueri per eosdem per quos nostram
ille servasset? at in qua causa non potuisse? quae est
grata <omnibus> gentibus. A quibus non potuisse? ab eis
qui maxime P. Clodi morte acquierunt. quo deprecante?
me.
[sect. 103] quodnam ego concepi tantum scelus aut quod in me
tantum facinus admisi, iudices, cum illa indicia communis
exiti indagavi, patefeci, protuli, exstinxi? omnes mihi
meisque redundant ex fonte illo dolores. quid me reducem
esse voluistis? an ut inspectante me expellerentur
ei per quos essem restitutus? nolite, obsecro vos, acerbiorem
mihi pati reditum esse quam fuerit ille ipse discessus.
nam qui possum putare me restitutum, si
distrahor ab his per quos restitutus sum?
Ch. 38 Vtinam di immortales
fecissentpace tua, patria, dixerim: metuo enim
ne scelerate dicam in te quod pro Milone dicam pie
utinam P. Clodius non modo viveret sed etiam praetor,
consul, dictator esset potius quam hoc spectaculum viderem!
[sect. 104] O di immortales! fortem et a vobis, iudices, conservandum
virum! 'minime, minime'; inquit 'immo vero
poenas ille debitas luerit: nos subeamus, si ita necesse est,
non debitas.' hicine vir patriae natus usquam nisi in
patria morietur, aut, si forte, pro patria? huius vos animi
monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum
esse patiemini? hunc sua quisquam sententia ex hac urbe
expellet quem omnes urbes expulsum a vobis ad se vocabunt?
[sect. 105] O terram illam beatam quae hunc virum exceperit,
hanc ingratam si eiecerit, miseram si amiserit! sed finis
sit; neque enim prae lacrimis iam loqui possumus, et hic
se lacrimis defendi vetat. vos oro obtestorque, iudices, ut
in sententiis ferendis, quod sentietis, id audeatis. vestram
virtutem, iustitiam, fidem, mihi credite, is maxime comprobabit
qui in iudicibus legendis optimum et sapientissimum
et fortissimum quemque delegit.
Ch. 1 [sect. 1] diuturni silenti, patres conscripti, quo eram his temporibus
usus, non timore aliquo, sed partim dolore, partim
verecundia, finem hodiernus dies attulit, idemque initium
quae vellem quaeque sentirem meo pristino more dicendi.
tantam enim mansuetudinem, tam inusitatam inauditamque
clementiam, tantum in summa potestate rerum omnium
modum, tam denique incredibilem sapientiam ac paene
divinam tacitus praeterire nullo modo possum.
[sect. 2] M. enim
Marcello vobis, patres conscripti, reique publicae reddito
non illius solum sed etiam meam vocem et auctoritatem
vobis et rei publicae conservatam ac restitutam puto.
dolebam enim, patres conscripti, et vehementer angebar,
cum viderem virum talem, cum in eadem causa in qua
ego fuisset, non in eadem esse fortuna, nec mihi persuadere
poteram nec fas esse ducebam versari me in nostro
vetere curriculo illo aemulo atque imitatore studiorum
ac laborum meorum quasi quodam socio a me et comite
distracto. ergo et mihi meae pristinae vitae consuetudinem,
C. Caesar, interclusam aperuisti et his omnibus ad
bene de re publica sperandum quasi signum aliquod sustulisti.
[sect. 3] intellectum est enim mihi quidem in multis et maxime
in me ipso, sed paulo ante omnibus, cum M. Marcellum
senatui reique publicae concessisti, commemoratis praesertim
offensionibus, te auctoritatem huius ordinis dignitatemque
rei publicae tuis vel doloribus vel suspicionibus anteferre.
ille quidem fructum omnis ante actae vitae hodierno die
maximum cepit, cum summo consensu senatus tum iudicio
tuo gravissimo et maximo. ex quo profecto intellegis quanta
in dato beneficio sit laus, cum in accepto sit tanta gloria.
[sect. 4] est vero fortunatus cuius ex salute non minor paene
ad omnis quam ad illum ventura sit laetitia pervenerit:
quod quidem merito atque optimo iure contigit. quis
enim est illo aut nobilitate aut probitate aut optimarum
artium studio aut innocentia aut ullo in laudis genere
praestantior?
Ch. 2
nullius tantum flumen est ingeni, nulla dicendi aut scribendi
tanta vis, tantaque copia quae non dicam exornare,
sed enarrare, C. Caesar, res tuas gestas possit. tamen hoc
adfirmo et pace dicam tua, nullam in his esse laudem ampliorem
quam eam quam hodierno die consecutus es.
[sect. 5] Soleo
saepe ante oculos ponere idque libenter crebris usurpare
sermonibus, omnis nostrorum imperatorum, omnis exterarum
gentium potentissimorumque populorum, omnis regum clarissimorum
res gestas cum tuis nec contentionum magnitudine
nec numero proeliorum nec varietate regionum nec
celeritate conficiendi nec dissimilitudine bellorum posse
conferri, nec vero disiunctissimas terras citius passibus cuiusquam
potuisse peragrari quam tuis non dicam cursibus, sed
victoriis lustratae sunt.
[sect. 6] quae quidem ego nisi ita magna
esse fatear ut ea vix cuiusquam mens aut cogitatio capere
possit, amens sim; sed tamen sunt alia maiora. nam
bellicas laudes solent quidam extenuare verbis easque detrahere
ducibus, communicare cum multis, ne propriae sint
imperatorum. et certe in armis militum virtus, locorum
opportunitas, auxilia sociorum, classes, commeatus multum
iuvant, maximam vero partem quasi suo iure Fortuna sibi
vindicat et, quicquid est prospere gestum, id paene omne
ducit suum.
[sect. 7] at vero huius gloriae, C. Caesar, quam es
paulo ante adeptus socium habes neminem: totum hoc
quantumcumque est, quod certe maximum est, totum est,
inquam, tuum. nihil sibi ex ista laude centurio, nihil praefectus,
nihil cohors, nihil turma decerpit; quin etiam illa
ipsa rerum humanarum domina, Fortuna, in istius se societatem
gloriae non offert: tibi cedit, tuam esse totam et
propriam fatetur. numquam enim temeritas cum sapientia
commiscetur nec ad consilium casus admittitur.
Ch. 3 [sect. 8] domuisti
gentis immanitate barbaras, multitudine innumerabilis, locis
infinitas, omni copiarum genere abundantis: ea tamen
vicisti quae et naturam et condicionem ut vinci possent
habebant. nulla est enim tanta vis quae non ferro et
viribus debilitari frangique possit. animum vincere, iracundiam
cohibere, victo temperare, adversarium nobilitate,
ingenio, virtute praestantem non modo extollere iacentem
sed etiam amplificare eius pristinam dignitatem, haec qui
faciat, non ego eum cum summis viris comparo, sed simillimum
deo iudico.
[sect. 9] itaque, C. Caesar, bellicae tuae laudes
celebrabuntur illae quidem non solum nostris sed paene
omnium gentium litteris atque linguis, neque ulla umquam
aetas de tuis laudibus conticescet; sed tamen eius modi res
nescio quo modo, etiam cum leguntur, obstrepi clamore
militum videntur et tubarum sono. at vero cum aliquid
clementer, mansuete, iuste, moderate, sapienter factum, in
iracundia praesertim quae est inimica consilio, et in victoria
quae natura insolens et superba est, audimus aut legimus,
quo studio incendimur, non modo in gestis rebus sed etiam
in fictis ut eos saepe quos numquam vidimus diligamus!
te vero quem praesentem intuemur,
[sect. 10] cuius mentem sensusque
et os cernimus, ut, quicquid belli fortuna reliquum
rei publicae fecerit, id esse salvum velis, quibus laudibus
efferemus, quibus studiis prosequemur, qua benevolentia
complectemur? parietes, me dius fidius, ut mihi videtur,
huius curiae tibi gratias agere gestiunt, quod brevi tempore
futura sit illa auctoritas in his maiorum suorum et suis sedibus.
Ch. 4 equidem cum C. Marcelli, viri optimi et commemorabili
pietate praediti lacrimas modo vobiscum viderem,
omnium Marcellorum meum pectus memoria offudit, quibus
tu etiam mortuis M. Marcello conservato dignitatem suam
reddidisti nobilissimamque familiam iam ad paucos redactam
paene ab interitu vindicasti.
[sect. 11] hunc tu diem tuis maximis
et innumerabilibus gratulationibus iure anteponis. haec
enim res unius est propria C. Caesaris; ceterae duce te
gestae magnae illae quidem, sed tamen multo magnoque
comitatu. huius autem rei tu idem dux es et comes: quae
quidem tanta est ut tropaeis et monumentis tuis adlatura
finem sit aetasnihil est enim opere et manu factum quod
non conficiat et consumat vetustas
[sect. 12] at haec tua iustitia et
lenitas florescet cotidie magis. ita quantum operibus tuis
diuturnitas detrahet, tantum adferet laudibus. et ceteros
quidem omnis victores bellorum civilium iam antea aequitate
et misericordia viceras: hodierno vero die te ipse vicisti.
vereor ut hoc quod dicam perinde intellegi possit auditu
atque ipse cogitans sentio: ipsam victoriam vicisse videris,
cum ea quae erant adempta victis remisisti. nam cum
ipsius victoriae iure omnes victi occidissemus, clementiae
tuae iudicio conservati sumus. recte igitur unus
invictus es a quo etiam ipsius victoriae condicio visque
devicta est.
Ch. 5 [sect. 13]
atque hoc C. Caesaris iudicium, patres conscripti, quam
late pateat attendite. omnes enim qui ad illa arma fato
sumus nescio quo rei publicae misero funestoque compulsi,
etsi aliqua culpa tenemur erroris humani, ab scelere certe
liberati sumus. nam cum M. Marcellum deprecantibus
vobis rei publicae conservavit, me et mihi et item rei
publicae, nullo deprecante, reliquos amplissimos viros et
sibi ipsos et patriae reddidit, quorum et frequentiam et
dignitatem hoc ipso in consessu videtis, non ille hostis
induxit in curiam, sed iudicavit a plerisque ignoratione
potius et falso atque inani metu quam cupiditate aut crudelitate
bellum esse susceptum.
[sect. 14] quo quidem in bello semper
de pace audiendum putavi semperque dolui non modo
pacem sed etiam orationem civium pacem flagitantium
repudiari. neque enim ego illa nec ulla umquam secutus
sum arma civilia semperque mea consilia pacis et togae
socia, non belli atque armorum fuerunt. hominem sum
secutus privato officio, non publico, tantumque apud me
grati animi fidelis memoria valuit ut nulla non modo cupiditate
sed ne spe quidem prudens et sciens tamquam ad
interitum ruerem voluntarium.
[sect. 15] quod quidem meum consilium
minime obscurum fuit. nam et in hoc ordine integra
re multa de pace dixi et in ipso bello eadem etiam cum
capitis mei periculo sensi. ex quo nemo erit tam iniustus
rerum existimator qui dubitet quae Caesaris de bello voluntas
fuerit, cum pacis auctores conservandos statim censuerit,
ceteris fuerit iratior. atque id minus mirum fortasse tum
cum esset incertus exitus et anceps fortuna belli: qui vero
victor pacis auctores diligit, is profecto declarat maluisse se
non dimicare quam vincere.
Ch. 6 [sect. 16] atque huius quidem rei M.
Marcello sum testis. nostri enim sensus ut in pace semper,
sic tum etiam in bello congruebant. quotiens ego eum et
quanto cum dolore vidi, cum insolentiam certorum hominum
tum etiam ipsius victoriae ferocitatem extimescentem! quo
gratior tua liberalitas, C. Caesar, nobis qui illa vidimus
debet esse. non enim iam causae sunt inter se, sed victoriae
comparandae.
[sect. 17] vidimus tuam victoriam proeliorum
exitu terminatam: gladium vagina vacuum in urbe non vidimus.
quos amisimus civis, eos vis Martis perculit, non ira
victoriae, ut dubitare debeat nemo quin multos, si posset,
C. Caesar ab inferis excitaret, quoniam ex eadem acie conservat
quos potest. alterius vero partis nihil amplius dico
quam id quod omnes verebamur, nimis iracundam futuram
fuisse victoriam.
[sect. 18] quidam enim non modo armatis sed
interdum etiam otiosis minabantur, nec quid quisque sensisset,
sed ubi fuisset cogitandum esse dicebant; ut mihi
quidem videantur di immortales, etiam si poenas a populo
Romano ob aliquod delictum expetiverunt, qui civile bellum
tantum et tam luctuosum excitaverunt, vel placati iam vel
satiati aliquando omnem spem salutis ad clementiam victoris
et sapientiam contulisse.
[sect. 19]
qua re gaude tuo isto tam excellenti bono et fruere cum
fortuna et gloria tum etiam natura et moribus tuis; ex quo
quidem maximus est fructus iucunditasque sapienti. cetera
cum tua recordabere, etsi persaepe virtuti, tamen plerumque
felicitati tuae gratulabere: de nobis quos in re publica
tecum simul esse voluisti quotiens cogitabis, totiens de
maximis tuis beneficiis, totiens de incredibili liberalitate,
totiens de singulari sapientia cogitabis: quae non modo
summa bona sed nimirum audebo vel sola dicere. tantus
est enim splendor in laude vera, tanta in magnitudine animi
et consili dignitas ut haec a virtute donata, cetera a fortuna
commodata esse videantur.
[sect. 20] noli igitur in conservandis
viris bonis defetigari, non cupiditate praesertim
aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione offici stulta fortasse,
certe non improba, et specie quadam rei publicae.
non enim tua ulla culpa est, si te aliqui timuerunt, contraque
summa laus, quod minime timendum fuisse senserunt.
Ch. 7 [sect. 21]
nunc venio ad gravissimam querelam et atrocissimam
suspicionem tuam, quae non tibi ipsi magis quam cum
omnibus civibus, tum maxime nobis qui a te conservati
sumus providenda est: quam etsi spero falsam esse, numquam
tamen extenuabo, tua enim cautio nostra cautio est.
quod si in alterutro peccandum sit, malim videri nimis
timidus quam parum prudens. sed quisnam est iste tam
demens? de tuisne?tametsi qui magis sunt tui quam
quibus tu salutem insperantibus reddidisti?anne ex eo numero
qui una tecum fuerunt? non est credibilis tantus in
ullo furor ut quo duce omnia summa sit adeptus, huius
vitam non anteponat suae. an si nihil tui cogitant sceleris,
cavendum est ne quid inimici? qui? omnes enim qui
fuerunt aut sua pertinacia vitam amiserunt aut tua misericordia
retinuerunt, ut aut nulli supersint de inimicis aut
qui fuerunt sint amicissimi.
[sect. 22] sed tamen cum in animis
hominum tantae latebrae sint et tanti recessus, augeamus
sane suspicionem tuam: simul enim augebimus diligentiam.
nam quis est omnium tam ignarus rerum, tam rudis in re
publica, tam nihil umquam nec de sua nec de communi
salute cogitans, qui non intellegat tua salute contineri suam
et ex unius tua vita pendere omnium? equidem de te dies
noctesque, ut debeo, cogitans casus dumtaxat humanos et
incertos eventus valetudinis et naturae communis fragilitatem
extimesco, doleoque, cum res publica immortalis esse
debeat, eam in unius mortalis anima consistere.
[sect. 23] si vero
ad humanos casus incertosque motus valetudinis sceleris
etiam accedit insidiarumque consensio, quem deum, si
cupiat, posse opitulari rei publicae credimus?
Ch. 8
omnia sunt excitanda tibi, C. Caesar, uni quae iacere
sentis belli ipsius impetu, quod necesse fuit, perculsa atque
prostrata: constituenda iudicia, revocanda fides, comprimendae
libidines, propaganda suboles, omnia quae dilapsa
iam diffluxerunt severis legibus vincienda sunt.
[sect. 24] non fuit
recusandum in tanto civili bello, tanto animorum ardore et
armorum quin quassata res publica, quicumque belli eventus
fuisset, multa perderet et ornamenta dignitatis et praesidia
stabilitatis suae, multaque uterque dux faceret armatus
quae idem togatus fieri prohibuisset. quae quidem tibi
nunc omnia belli volnera sananda sunt, quibus praeter te
mederi nemo potest.
[sect. 25] itaque illam tuam praeclarissimam et
sapientissimam vocem invitus audivi: 'satis diu vel naturae
vixi vel gloriae.' satis, si ita vis, fortasse naturae, addam
etiam, si placet, gloriae: at, quod maximum est, patriae
certe parum. qua re omitte, quaeso, istam doctorum hominum
in contemnenda morte prudentiam: noli nostro periculo
esse sapiens. saepe enim venit ad meas auris te idem
istud nimis crebro dicere, satis te tibi vixisse. credo, sed
tum id audirem, si tibi soli viveres aut si tibi etiam soli
natus esses. omnium salutem civium cunctamque rem
publicam res tuae gestae complexae sunt; tantum abes a
perfectione maximorum operum ut fundamenta nondum
quae cogitas ieceris. hic tu modum vitae tuae non salute
rei publicae, sed aequitate animi definies? quid, si istud
ne gloriae quidem satis est? cuius te esse avidissimum,
quamvis sis sapiens, non negabis.
[sect. 26] Parumne, inquies, magna
relinquemus? immo vero aliis quamvis multis satis, tibi
uni parum. quicquid est enim, quamvis amplum sit, id
est parum tum cum est aliquid amplius. quod si rerum
tuarum immortalium, C. Caesar, hic exitus futurus fuit ut
devictis adversariis rem publicam in eo statu relinqueres in
quo nunc est, vide, quaeso, ne tua divina virtus admirationis
plus sit habitura quam gloriae; si quidem gloria est inlustris
et pervagata magnorum vel in suos civis vel in patriam
vel in omne genus hominum fama meritorum.
Ch. 9 [sect. 27] haec igitur
tibi reliqua pars est; hic restat actus, in hoc elaborandum
est ut rem publicam constituas, eaque tu in primis summa
tranquillitate et otio perfruare: tum te, si voles, cum et
patriae quod debes solveris et naturam ipsam expleveris
satietate vivendi, satis diu vixisse dicito. quid enim est
omnino hoc ipsum diu in quo est aliquid extremum?
quod cum venit, omnis voluptas praeterita pro nihilo est,
quia postea nulla est futura. quamquam iste tuus animus
numquam his angustiis quas natura nobis ad vivendum
dedit contentus fuit, semper immortalitatis amore flagravit.
[sect. 28] nec vero haec tua vita ducenda est quae corpore et spiritu
continetur: illa, inquam, illa vita est tua quae vigebit
memoria saeculorum omnium, quam posteritas alet, quam
ipsa aeternitas semper tuebitur. huic tu inservias, huic te
ostentes oportet, quae quidem quae miretur iam pridem
multa habet; nunc etiam quae laudet exspectat. obstupescent
posteri certe imperia, provincias, Rhenum, Oceanum,
Nilum, pugnas innumerabilis, incredibilis victorias,
monumenta, munera, triumphos audientes et legentes tuos.
sed nisi haec urbs stabilita tuis consiliis et institutis erit,
[sect. 29]
vagabitur modo tuum nomen longe atque late, sedem
stabilem et domicilium certum non habebit. erit inter eos
etiam qui nascentur, sicut inter nos fuit, magna dissensio,
cum alii laudibus ad caelum res tuas gestas efferent, alii
fortasse aliquid requirent, idque vel maximum, nisi belli
civilis incendium salute patriae restinxeris, ut illud fati fuisse
videatur, hoc consili. Servi igitur eis iudicibus qui multis
post saeculis de te iudicabunt et quidem haud scio an incorruptius
quam nos; nam et sine amore et sine cupiditate
et rursus sine odio et sine invidia iudicabunt.
[sect. 30] id autem
etiam si tum ad te, ut quidam falso putant, non pertinebit,
nunc certe pertinet esse te talem ut tuas laudes obscuratura
nulla umquam sit oblivio.
Ch. 10
diversae voluntates civium fuerunt distractaeque sententiae.
non enim consiliis solum et studiis sed armis etiam
et castris dissidebamus. erat obscuritas quaedam, erat
certamen inter clarissimos duces; multi dubitabant quid
optimum esset, multi quid sibi expediret, multi quid deceret,
non nulli etiam quid liceret.
[sect. 31] perfuncta res publica est hoc
misero fatalique bello: vicit is qui non fortuna inflammaret
odium suum, sed bonitate leniret; neque omnis
quibus iratus esset eosdem etiam exsilio aut morte dignos
iudicaret. arma ab aliis posita, ab aliis erepta sunt. ingratus
est iniustusque civis qui armorum periculo liberatus
animum tamen retinet armatum, ut etiam ille melior sit qui
in acie cecidit, qui in causa animam profudit. quae enim
pertinacia quibusdam, eadem aliis constantia videri potest.
sed iam omnis fracta dissensio est armis,
[sect. 32] exstincta aequitate
victoris: restat ut omnes unum velint qui habent
aliquid non sapientiae modo sed etiam sanitatis. Nisi
te, C. Caesar, salvo et in ista sententia qua cum antea
tum hodie maxime usus es manente salvi esse non possumus.
qua re omnes te qui haec salva esse volumus et
hortamur et obsecramus ut vitae, ut saluti tuae consulas,
omnesque tibi, ut pro aliis etiam loquar quod de me ipso
sentio, quoniam subesse aliquid putas quod cavendum sit,
non modo excubias et custodias sed etiam laterum nostrorum
oppositus et corporum pollicemur.
Ch. 11 [sect. 33]
sed ut, unde est orsa, in eodem terminetur oratio, maximas
tibi omnes gratias agimus, C. Caesar, maiores etiam
habemus. nam omnes idem sentiunt, quod ex omnium
precibus et lacrimis sentire potuisti. sed quia non est
omnibus stantibus necesse dicere, a me certe dici volunt,
cui necesse est quodam modo, et quod fieri decet M. Marcello
a te huic ordini populoque Romano et rei publicae
reddito, fieri id intellego. nam laetari omnis non ut de
unius solum sed ut de omnium salute sentio.
[sect. 34] quod
autem summae benevolentiae est, quae mea erga illum
omnibus nota semper fuit, ut vix C. Marcello, optimo et
amantissimo fratri, praeter eum quidem cederem nemini,
cum id sollicitudine, cura, labore tam diu praestiterim
quam diu est de illius salute dubitatum, certe hoc tempore
magnis curis, molestiis, doloribus liberatus praestare debeo.
itaque, C. Caesar, sic tibi gratias ago ut me omnibus
rebus a te non conservato solum sed etiam ornato, tamen
ad tua in me unum innumerabilia merita, quod fieri iam
posse non arbitrabar, magnus hoc tuo facto cumulus accesserit.
Ch. 1 [sect. 1] novum crimen, C. Caesar, et ante hunc diem non auditum
propinquus meus ad te Q. Tubero detulit, Q. Ligarium
in Africa fuisse, idque C. Pansa, praestanti vir ingenio, fretus
fortasse familiaritate ea quae est ei tecum ausus est confiteri.
itaque quo me vertam nescio. paratus enim veneram,
cum tu id neque per te scires neque audire aliunde potuisses,
ut ignoratione tua ad hominis miseri salutem abuterer. sed
quoniam diligentia inimici investigatum est quod latebat,
confitendum est, opinor, praesertim cum meus necessarius
Pansa fecerit ut id integrum iam non esset, omissaque controversia
omnis oratio ad misericordiam tuam conferenda
est, qua plurimi sunt conservati, cum a te non liberationem
culpae, sed errati veniam impetravissent.
[sect. 2] habes igitur,
Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem
reum, sed tamen hoc confitentem, se in ea parte fuisse qua
te, qua virum omni laude dignum, patrem tuum. itaque
prius de vestro delicto confiteamini necesse est quam Ligari
ullam culpam reprehendatis.
Q. enim Ligarius, cum esset nulla belli suspicio, legatus in
Africam C. Considio profectus est, qua in legatione et civibus
et sociis ita se probavit ut decedens Considius provincia
satis facere hominibus non posset, si quemquam alium provinciae
praefecisset. itaque Ligarius, cum diu recusans
nihil profecisset, provinciam accepit invitus; cui sic praefuit
in pace ut et civibus et sociis gratissima esset eius integritas
et fides.
[sect. 3] bellum subito exarsit, quod qui erant in Africa
ante audierunt geri quam parari. quo audito partim cupiditate
inconsiderata, partim caeco quodam timore primo
salutis, post etiam studi sui quaerebant aliquem ducem,
cum Ligarius domum spectans, ad suos redire cupiens, nullo
se implicari negotio passus est. interim P. Attius Varus,
qui tum praetor Africam obtinuerat, Vticam venit. ad eum
statim concursum est. atque ille non mediocri cupiditate
adripuit imperium, si illud imperium esse potuit quod ad privatum
clamore multitudinis imperitae, nullo publico consilio deferebatur.
[sect. 4] itaque Ligarius, qui omne tale negotium fugeret,
paulum adventu Vari conquievit.
Ch. 2 adhuc, C. Caesar, Q.
Ligarius omni culpa vacat. domo est egressus non modo
nullum ad bellum sed ne ad minimam quidem suspicionem
belli; legatus in pace profectus in provincia pacatissima ita se
gessit ut ei pacem esse expediret. profectio certe animum
tuum non debet offendere: num igitur remansio? multo
minus. nam profectio voluntatem habuit non turpem,
remansio necessitatem etiam honestam. ergo haec duo
tempora carent crimine: unum cum est legatus profectus,
alterum cum efflagitatus a provincia praepositus Africae est.
Tertium tempus quod post adventum Vari in Africa restitit,
[sect. 5]
si est criminosum, necessitatis crimen est, non voluntatis.
an ille, si potuisset illinc ullo modo evadere, Vticae quam
Romae, cum P. Attio quam cum concordissimis fratribus,
cum alienis esse quam cum suis maluisset? Cum ipsa
legatio plena desideri ac sollicitudinis fuisset propter incredibilem
quendam fratrum amorem, hic aequo animo esse
potuit belli discidio distractus a fratribus?
[sect. 6]
nullum igitur habes, Caesar, adhuc in Q. Ligario signum
alienae a te voluntatis; cuius ego causam animadverte,
quaeso, qua fide defendam: prodo meam. O clementiam
admirabilem atque omnium laude, praedicatione, litteris
monumentisque decorandam! M. Cicero apud te defendit
alium in ea voluntate non fuisse in qua se ipsum confitetur
fuisse, nec tuas tacitas cogitationes extimescit nec quid tibi
de alio audienti de se occurrat reformidat.
Ch. 3 vide quam non
reformidem; vide quanta lux liberalitatis et sapientiae tuae
mihi apud te dicenti oboriatur: quantum potero voce contendam
ut hoc populus Romanus exaudiat.
[sect. 7] suscepto bello,
Caesar, gesto etiam ex parte magna, nulla vi coactus, iudicio
ac voluntate ad ea arma profectus sum quae erant sumpta
contra te. apud quem igitur hoc dico? nempe apud eum
qui, cum hoc sciret, tamen me, ante quam vidit, rei publicae
reddidit; qui ad me ex Aegypto litteras misit ut essem
idem qui fuissem; qui me, cum ipse imperator in toto
imperio populi Romani unus esset, esse alterum passus est;
a quo hoc ipso C. Pansa mihi hunc nuntium perferente concessos
fascis laureatos tenui quoad tenendos putavi; qui
mihi tum denique salutem se putavit dare, si eam nullis
spoliatam ornamentis dedisset.
[sect. 8] vide, quaeso, Tubero, ut,
qui de meo facto non dubitem, de Ligari audeam dicere.
atque haec propterea de me dixi ut mihi Tubero, cum de
se eadem dicerem, ignosceret; cuius ego industriae gloriaeque
faveo vel propter propinquam cognationem, vel quod
eius ingenio studiisque delector, vel quod laudem adulescentis
propinqui existimo etiam ad meum aliquem fructum
redundare.
[sect. 9] sed hoc quaero: quis putat esse crimen fuisse
in Africa? nempe is qui et ipse in eadem provincia esse
voluit et prohibitum se a Ligario queritur, et certe contra
ipsum Caesarem est congressus armatus. quid enim, Tubero,
tuus ille destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius
latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum?
quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? quid cupiebas,
quid optabas? nimis urgeo; commoveri videtur adulescens.
Ch. 4 [sect. 10] ad me revertar. isdem in armis fui. quid autem
aliud egimus, Tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus?
quorum igitur impunitas, Caesar, tuae clementiae laus est,
eorum ipsorum ad crudelitatem te acuet oratio? atque in
hac causa non nihil equidem, Tubero, etiam tuam, sed multo
magis patris tui prudentiam desidero, quod homo cum
ingenio tum etiam doctrina excellens genus hoc causae quod
esset non viderit. nam si vidisset, quovis profecto quam
isto modo a te agi maluisset. arguis fatentem. non est
satis: accusas eum qui causam habet aut, ut ego dico,
meliorem quam tu aut, ut tu vis, parem.
[sect. 11] haec admirabilia,
sed prodigi simile est quod dicam. non habet eam vim
ista accusatio ut Q. Ligarius condemnetur, sed ut necetur.
hoc egit civis Romanus ante te nemo: externi sunt isti
mores aut levium Graecorum aut immanium barbarorum.
nam quid agis aliud? ut Romae ne sit, ut domo careat, ne
cum optimis fratribus, ne cum hoc T. Broccho avunculo, ne
cum eius filio consobrino suo, ne nobiscum vivat, ne sit in
patria? num est, num potest magis carere his omnibus
quam caret? Italia prohibetur, exsulat. non tu hunc ergo
patria privare, qua caret, sed vita vis.
[sect. 12] at istud ne apud
eum quidem dictatorem qui omnis quos oderat morte multabat
quisquam egit isto modo. ipse iubebat occidi nullo
postulante, praemiis invitabat; quae tamen crudelitas ab
hoc eodem aliquot annis post quem tu nunc crudelem esse
vis vindicata est.
Ch. 5 'ego vero istud non postulo' inquies.
ita me hercule existimo, Tubero. Novi enim te, novi
patrem, novi domum nomenque vestrum; studia generis ac
familiae vestrae virtutis, humanitatis, doctrinae, plurimarum
artium atque optimarum nota mihi sunt.
[sect. 13] itaque certo scio
vos non petere sanguinem, sed parum attenditis. res enim eo
spectat ut ea poena in qua adhuc Q. Ligarius sit non videamini
esse contenti. quae est igitur alia praeter mortem?
si enim est in exsilio, sicuti est, quid amplius postulatis?
an, ne ignoscatur? hoc vero multo acerbius multoque
durius. quodne nos petimus precibus ac lacrimis, strati ad
pedes, non tam nostrae causae fidentes quam huius humanitati,
id ne impetremus pugnabis, et in nostrum fletum inrumpes,
et nos iacentis ad pedes supplicum voce prohibebis?
si,
[sect. 14] cum hoc domi faceremus, quod et fecimus et, ut spero,
non frustra fecimus, tu repente inruisses et clamare coepisses
'C. Caesar, cave credas, cave ignoscas, cave te fratrum pro
fratris salute obsecrantium misereat,' nonne omnem humanitatem
exuisses? quanto hoc durius, quod nos domi petimus,
id a te in foro oppugnari et in tali miseria multorum
perfugium misericordiae tolli? dicam plane, Caesar, quod
sentio.
[sect. 15] si in tanta tua fortuna lenitas tanta non esset, quam
tu per te, per te, inquam, obtinesintellego quid loquar,
acerbissimo luctu redundaret ista victoria. quam multi
enim essent de victoribus qui te crudelem esse vellent, cum
etiam de victis reperiantur! quam multi qui cum a te ignosci
nemini vellent, impedirent clementiam tuam, cum hi quibus
ipsis ignovisti nolint te esse in alios misericordem!
[sect. 16] quod
si probare Caesari possemus in Africa Ligarium omnino non
fuisse, si honesto et misericordi mendacio saluti civi calamitoso
esse vellemus, tamen hominis non esset in tanto
discrimine et periculo civis refellere et coarguere nostrum
mendacium, et, si esset alicuius, eius certe non esset qui in
eadem causa et fortuna fuisset. sed tamen aliud est errare
Caesarem nolle, aliud est nolle misereri. tum diceres:
'Caesar, cave credas: fuit in Africa, tulit arma contra te.'
nunc quid dicis? 'cave ignoscas.' haec nec hominis nec
ad hominem vox est. qua qui apud te, C. Caesar, utetur,
suam citius abiciet humanitatem quam extorquebit tuam.
Ch. 6 [sect. 17]
ac primus aditus et postulatio Tuberonis haec, ut opinor,
fuit, velle se de Q. Ligari scelere dicere. non dubito quin
admiratus sis, vel quod nullo de alio quisquam, vel quod
is qui in eadem causa fuisset, vel quidnam novi sceleris
adferret. 'scelus' tu illud vocas, Tubero? cur? isto enim
nomine illa adhuc causa caruit. Alii errorem appellant, alii
timorem; qui durius, spem, cupiditatem, odium, pertinaciam;
qui gravissime, temeritatem: scelus praeter te adhuc
nemo. ac mihi quidem, si proprium et verum nomen
nostri mali quaeritur, fatalis quaedam calamitas incidisse
videtur et improvidas hominum mentis occupavisse, ut nemo
mirari debeat humana consilia divina necessitate esse superata.
[sect. 18] liceat esse miserosquamquam hoc victore esse
non possumus; sed non loquor de nobis, de illis loquor
qui occideruntfuerint cupidi, fuerint irati, fuerint pertinaces:
sceleris vero crimine, furoris, parricidi liceat Cn.
Pompeio mortuo, liceat multis aliis carere. quando hoc ex
te quisquam, Caesar, audivit, aut tua quid aliud arma
voluerunt nisi a te contumeliam propulsare? quid egit
tuus invictus exercitus nisi uti suum ius tueretur et dignitatem
tuam? quid? tu, cum pacem esse cupiebas, idne
agebas ut tibi cum sceleratis an ut cum bonis civibus conveniret?
[sect. 19] mihi vero, Caesar, tua in me maxima merita
tanta certe non viderentur, si me ut sceleratum a te conservatum
putarem. quo modo autem tu de re publica bene
meritus esses, cum tot sceleratos incolumi dignitate esse
voluisses? secessionem tu illam existimavisti, Caesar, initio,
non bellum, nec hostile odium, sed civile discidium, utrisque
cupientibus rem publicam salvam, sed partim consiliis,
partim studiis a communi utilitate aberrantibus. principum
dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur;
causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque
parte quod probari posset; nunc melior ea iudicanda est
quam etiam di adiuverunt. cognita vero clementia tua
quis non eam victoriam probet in qua occiderit nemo nisi
armatus?
Ch. 7 [sect. 20]
sed, ut omittam communem causam, veniamus ad nostram.
Vtrum tandem existimas facilius fuisse, Tubero,
Ligario ex Africa exire an vobis in Africam non venire?
'poteramusne,' inquies, 'cum senatus censuisset?' si me
consulis, nullo modo; sed tamen Ligarium senatus idem
legaverat. atque ille eo tempore paruit cum parere senatui
necesse erat; vos tum paruistis cum paruit nemo qui
noluit. reprehendo igitur? minime vero. neque enim
licuit aliter vestro generi, nomini, familiae, disciplinae. sed
hoc non concedo ut, quibus rebus gloriemini in vobis,
easdem in aliis reprehendatis.
[sect. 21] Tuberonis sors coniecta est
ex senatus consulto, cum ipse non adesset, morbo etiam
impediretur: statuerat excusari. haec ego novi propter
omnis necessitudines quae mihi sunt cum L. Tuberone:
domi una eruditi, militiae contubernales, post adfines, in
omni vita familiares; magnum etiam vinculum quod isdem
studiis semper usi sumus. scio Tuberonem domi manere
voluisse: sed ita quidam agebant, ita rei publicae sanctissimum
nomen opponebant ut, etiam si aliter sentiret, virorum
tamen ipsorum pondus sustinere non posset.
[sect. 22] cessit
auctoritati amplissimi viri vel potius paruit: una est profectus
cum eis quorum erat una causa. tardius iter fecit;
itaque in Africam venit iam occupatam. hinc in Ligarium
crimen oritur vel ira potius. nam si crimen est voluisse,
non minus magnum est vos Africam, arcem omnium provinciarum,
natam ad bellum contra hanc urbem gerendum,
obtinere voluisse quam aliquem se maluisse. atque is
tamen aliquis Ligarius non fuit: Varus imperium se habere
dicebat; fascis certe habebat.
[sect. 23] sed quoquo modo se illud
habet, haec querela, Tubero, vestra quid valet? 'recepti
in provinciam non sumus.' quid, si essetis? Caesarine
eam tradituri fuistis an contra Caesarem retenturi?
Ch. 8 vide
quid licentiae, Caesar, nobis tua liberalitas det vel potius
audaciae. si responderit Tubero, Africam, quo senatus
eum sorsque miserat, tibi patrem suum traditurum fuisse,
non dubitabo apud ipsum te cuius id eum facere interfuit
gravissimis verbis eius consilium reprehendere. non enim,
si tibi ea res grata fuisset, esset etiam approbata.
[sect. 24] sed
iam hoc totum omitto, non ultra offendam tuas patientissimas
auris quam ne Tubero quod numquam cogitavit
facturus fuisse videatur. veniebatis igitur in provinciam,
unam ex omnibus huic victoriae maxime infensam, in qua
rex potentissimus inimicus huic causae, aliena voluntas conventus
firmi atque magni. quaero: quid facturi fuistis?
quamquam quid facturi fueritis dubitem, cum videam quid
feceritis? prohibiti estis in provincia vestra pedem ponere
et prohibiti summa cum iniuria.
[sect. 25] quo modo id tulistis?
acceptae iniuriae querelam ad quem detulistis? nempe
ad eum cuius auctoritatem secuti in societatem belli veneratis.
quod si Caesaris causa in provinciam veniebatis, ad
eum profecto exclusi provincia venissetis. venistis ad Pompeium.
quae est ergo apud Caesarem querela, cum eum
accusetis a quo queramini prohibitos vos contra Caesarem
gerere bellum? atque in hoc quidem vel cum mendacio, si
voltis, gloriemini per me licet, vos provinciam fuisse Caesari
tradituros. etiam si a Varo et a quibusdam aliis prohibiti
estis, ego tamen confitebor culpam esse Ligari qui vos
tantae laudis occasione privarit.
Ch. 9 [sect. 26] sed vide, quaeso, Caesar,
constantiam ornatissimi viri L. Tuberonis, quam ego, quamvis
ipse probarem, ut probo, tamen non commemorarem,
nisi a te cognovissem in primis eam virtutem solere laudari.
quae fuit igitur umquam in ullo homine tanta constantia?
Constantiam dico; nescio an melius patientiam possim
dicere. quotus enim istud quisque fecisset ut, a quibus
partibus in dissensione civili non esset receptus, essetque
etiam cum crudelitate reiectus, ad eas ipsas partis rediret?
Magni cuiusdam animi atque eius viri quem de suscepta
causa propositaque sententia nulla contumelia, nulla vis,
nullum periculum posset depellere.
[sect. 27] Vt enim cetera paria
Tuberoni cum Varo fuissent, honos, nobilitas, splendor,
ingenium, quae nequaquam fuerunt, hoc certe praecipuum
Tuberonis quod iusto cum imperio ex senatus consulto
in provinciam suam venerat. hinc prohibitus non ad
Caesarem ne iratus, non domum ne iners, non aliquam in
regionem ne condemnare causam illam quam secutus esset
videretur: in Macedoniam ad Cn. Pompei castra venit, in
eam ipsam causam a qua erat reiectus iniuria.
[sect. 28] quid?
cum ista res nihil commovisset eius animum ad quem
veneratis, languidiore, credo, studio in causa fuistis; tantum
modo in praesidiis eratis, animi vero a causa abhorrebant:
an, ut fit in civilibus bellisnec in vobis magis
quam in reliquis; omnes enim vincendi studio tenebamur.
pacis equidem semper auctor fui, sed tum sero; erat enim
amentis, cum aciem videres, pacem cogitare. omnes, inquam,
vincere volebamus; tu certe praecipue, qui in eum
locum venisses ubi tibi esset pereundum, nisi vicisses. quamquam,
ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem
anteponas illi victoriae.
Ch. 10 [sect. 29] haec ego non dicerem, Tubero, si
aut vos constantiae vestrae aut Caesarem benefici sui
paeniteret. nunc quaero utrum vestras iniurias an rei publicae
persequamini. si rei publicae, quid de vestra in illa
causa perseverantia respondebitis? si vestras, videte ne
erretis qui Caesarem vestris inimicis iratum fore putetis,
cum ignoverit suis.
itaque num tibi videor in causa Ligari esse occupatus,
num de eius facto dicere? quicquid dixi, ad unam summam
referri volo vel humanitatis vel clementiae vel misericordiae.
[sect. 30] causas, Caesar, egi multas equidem tecum,
dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe numquam
hoc modo: 'ignoscite, iudices; erravit, lapsus est,
non putavit; si umquam posthac.' ad parentem sic agi
solet, ad iudices: 'non fecit, non cogitavit; falsi testes,
fictum crimen.' dic te, Caesar, de facto Ligari iudicem
esse; quibus in praesidiis fuerit quaere: taceo, ne haec
quidem conligo, quae fortasse valerent etiam apud iudicem:
'legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello
oppressus, in eo ipso non acerbus, totus animo et studio
tuus.' ad iudicem sic, sed ego apud parentem loquor:
'erravi, temere feci, paenitet; ad clementiam tuam confugio,
delicti veniam peto, ut ignoscatur oro.' si nemo
impetravit, adroganter: si plurimi, tu idem fer opem qui
spem dedisti.
[sect. 31] an sperandi de Ligario causa non erit, cum
mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? quamquam
nec in hac oratione spes est posita causae nec in
eorum studiis qui a te pro Ligario petunt tui necessarii.
Ch. 11 vidi enim et cognovi quid maxime spectares, cum pro alicuius
salute multi laborarent: causas apud te rogantium
gratiosiores esse quam voltus, neque te spectare quam tuus
esset necessarius is qui te oraret, sed quam illius pro quo
laboraret. itaque tribuis tu quidem tuis ita multa ut mihi
beatiores illi videantur interdum qui tua liberalitate fruantur
quam tu ipse qui illis tam multa concedas; sed video
tamen apud te, ut dixi, causas valere plus quam preces, ab
eisque te moveri maxime quorum iustissimum videas dolorem
in petendo.
[sect. 32]
in Q. Ligario conservando multis tu quidem gratum facies
necessariis tuis, sed hoc, quaeso, considera, quod soles.
possum fortissimos viros, Sabinos, tibi probatissimos, totumque
agrum Sabinum, florem Italiae ac robur rei publicae,
proponere. Nosti optime homines. animadverte horum
omnium maestitiam et dolorem; huius T. Brocchi de quo
non dubito quid existimes lacrimas squaloremque ipsius et
fili vides.
[sect. 33] quid de fratribus dicam? noli, Caesar, putare
de unius capite nos agere: aut tres Ligarii retinendi in civitate
sunt aut tres ex civitate exterminandi. quodvis exsilium
his est optatius quam patria, quam domus, quam di
penates, illo uno exsulante. si fraterne, si pie, si cum
dolore faciunt, moveant te horum lacrimae, moveat pietas,
moveat germanitas; valeat tua vox illa quae vicit. te
enim dicere audiebamus nos omnis adversarios putare, nisi
qui nobiscum essent; te omnis qui contra te non essent
tuos. videsne igitur hunc splendorem omnem, hanc Brocchorum
domum, hunc L. Marcium, C. Caesetium, L. Corfidium,
hos omnis equites Romanos qui adsunt veste mutata,
non solum notos tibi verum etiam probatos viros. atque
his irascebamur, hos requirebamus, his non nulli etiam
minabantur. conserva igitur tuis suos ut, quem ad modum
cetera quae dicta sunt a te, sic hoc verissimum reperiatur.
Ch. 12 quod si penitus perspicere posses concordiam Ligariorum,
[sect. 34]
omnis fratres tecum iudicares fuisse. an potest quisquam
dubitare quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in
eadem sententia futurus fuerit in qua fratres fuerunt? quis
est qui horum consensum conspirantem et paene conflatum
in hac prope aequalitate fraterna noverit qui hoc non
sentiat, quidvis prius futurum fuisse quam ut hi fratres
diversas sententias fortunasque sequerentur? voluntate
igitur omnes tecum fuerunt: tempestate abreptus est unus
qui, si consilio id fecisset, esset eorum similis quos tu tamen
salvos esse voluisti.
[sect. 35] sed ierit ad bellum, dissenserit non a
te solum verum etiam a fratribus: hi te orant tui. equidem,
cum tuis omnibus negotiis interessem, memoria teneo
qualis T. Ligarius quaestor urbanus fuerit erga te et dignitatem
tuam. sed parum est me hoc meminisse: spero
etiam te qui oblivisci nihil soles nisi iniuriascum hoc
est animi, tum etiam ingeni tuite aliquid de huius illo
quaestorio officio, etiam de aliis quibusdam quaestoribus
reminiscentem recordari.
[sect. 36] hic igitur T. Ligarius, qui tum
nihil egit aliudneque enim haec divinabatnisi ut tui se
studiosum et bonum virum iudicares, nunc a te supplex
fratris salutem petit. quam huius admonitus officio cum
utrisque his dederis, tris fratres optimos et integerrimos non
solum sibi ipsos neque his tot talibus viris neque nobis
necessariis tuis sed etiam rei publicae condonaveris.
[sect. 37] fac
igitur, quod de homine nobilissimo et clarissimo fecisti
nuper in curia, nunc idem in foro de optimis et huic omni
frequentiae probatissimis fratribus. Vt concessisti illum
senatui, sic da hunc populo, cuius voluntatem carissimam
semper habuisti, et, si ille dies tibi gloriosissimus, populo
Romano gratissimus fuit, noli, obsecro, dubitare, C. Caesar,
similem illi gloriae laudem quam saepissime quaerere. nihil
est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis
plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est.
homines enim ad deos nulla re propius accedunt quam
salutem hominibus dando. nihil habet nec fortuna tua
maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis
servare quam plurimos. longiorem orationem causa forsitan
postulet, tua certe natura breviorem. qua re cum
utilius esse arbitrer te ipsum quam aut me aut quemquam
loqui tecum, finem iam faciam: tantum te admonebo, si illi
absenti salutem dederis, praesentibus te his daturum.
Ch. 1 [sect. 1] Cum in omnibus causis gravioribus, C. Caesar, initio
dicendi commoveri soleam vehementius quam videtur vel
usus vel aetas mea postulare, tum in hac causa ita multa
me perturbant ut, quantum mea fides studi mihi adferat
ad salutem regis Deiotari defendendam, tantum facultatis
timor detrahat. primum dico pro capite fortunisque regis,
quod ipsum, etsi non iniquum est in tuo dumtaxat periculo,
tamen est ita inusitatum, regem reum capitis esse, ut ante
hoc tempus non sit auditum.
[sect. 2] deinde eum regem quem
ornare antea cuncto cum senatu solebam pro perpetuis eius
in nostram rem publicam meritis, nunc contra atrocissimum
crimen cogor defendere. accedit ut accusatorum alterius
crudelitate, alterius indignitate conturber. crudelis Castor,
ne dicam sceleratum et impium, qui nepos avum in
capitis discrimen adduxerit adulescentiaeque suae terrorem
intulerit ei cuius senectutem tueri et tegere debebat, commendationemque
ineuntis aetatis ab impietate et ab scelere
duxerit; avi servum corruptum praemiis ad accusandum dominum
impulerit, a legatorum pedibus abduxerit.
[sect. 3] fugitivi
autem dominum accusantis et dominum absentem et dominum
amicissimum nostrae rei publicae cum os videbam,
cum verba audiebam, non tam adflictam regiam condicionem
dolebam quam de fortunis communibus extimescebam.
nam cum more maiorum de servo in dominum ne tormentis
quidem quaeri liceat, in qua quaestione dolor elicere veram
vocem possit etiam ab invito, exortus est servus qui, quem
in eculeo appellare non posset, eum accuset solutus.
Ch. 2 [sect. 4] perturbat
me, C. Caesar, etiam illud interdum quod tamen,
cum te penitus recognovi, timere desino: re enim iniquum
est, sed tua sapientia fit aequissimum. nam dicere apud
eum de facinore contra cuius vitam consilium facinoris
inisse arguare, cum per se ipsum consideres, grave est; nemo
enim fere est qui sui periculi iudex non sibi se aequiorem
quam reo praebeat. sed tua, Caesar, praestans singularisque
natura hunc mihi metum minuit. non enim tam timeo quid
tu de rege Deiotaro, quam intellego quid de te ceteros velis
iudicare.
[sect. 5] moveor etiam loci ipsius insolentia, quod tantam
causam quanta nulla umquam in disceptatione versata est
dico intra domesticos parietes, dico extra conventum et eam
frequentiam in qua oratorum studia niti solent: in tuis
oculis, in tuo ore voltuque acquiesco, te unum intueor, ad te
unum omnis spectat oratio: quae mihi ad spem obtinendae
veritatis gravissima sunt, ad motum animi et ad omnem
impetum dicendi contentionemque leviora.
[sect. 6] hanc enim,
C. Caesar, causam si in foro dicerem eodem audiente et
disceptante te, quantam mihi alacritatem populi Romani
concursus adferret! quis enim civis ei regi non faveret
cuius omnem aetatem in populi Romani bellis consumptam
esse meminisset? spectarem curiam, intuerer forum, caelum
denique testarer ipsum. sic, cum et deorum immortalium
et populi Romani et senatus beneficia in regem Deiotarum
recordarer, nullo modo mihi deesse posset oratio.
[sect. 7] quae
quoniam angustiora parietes faciunt actioque maximae
causae debilitatur loco, tuum est, Caesar, qui pro multis
saepe dixisti, quid mihi nunc animi sit ad te ipsum referre,
quo facilius cum aequitas tua tum audiendi diligentia minuat
hanc perturbationem meam.
sed ante quam de accusatione ipsa dico, de accusatorum
spe pauca dicam; qui cum videantur neque ingenio neque
usu atque exercitatione rerum valere, tamen ad hanc causam
non sine aliqua spe et cogitatione venerunt.
Ch. 3 [sect. 8] iratum te regi
Deiotaro fuisse non erant nescii; adfectum illum quibusdam
incommodis et detrimentis propter offensionem animi tui
meminerant, teque cum huic iratum, tum sibi amicum esse
cognoverant, quodque apud ipsum te de tuo periculo dicerent,
fore putabant ut in exulcerato animo facile fictum
crimen insideret. quam ob rem hoc nos primum metu,
Caesar, per fidem et constantiam et clementiam tuam libera,
ne residere in te ullam partem iracundiae suspicemur. per
dexteram istam te oro quam regi Deiotaro hospes hospiti
porrexisti, istam, inquam, dexteram non tam in bellis neque
in proeliis quam in promissis et fide firmiorem. tu illius
domum inire, tu vetus hospitium renovare voluisti; te eius
di penates acceperunt, te amicum et placatum Deiotari regis
arae focique viderunt.
[sect. 9] Cum facile orari, Caesar, tum semel
exorari soles. nemo umquam te placavit inimicus qui
ullas resedisse in te simultatis reliquias senserit. quamquam
cui sunt inauditae cum Deiotaro querelae tuae? numquam
tu illum accusavisti ut hostem, sed ut amicum officio parum
functum, quod propensior in Cn. Pompei amicitiam fuisset
quam in tuam: cui tamen ipsi rei veniam te daturum fuisse
dicebas, si tum auxilia Pompeio vel si etiam filium misisset,
ipse aetatis excusatione usus esset.
[sect. 10] ita cum maximis
eum rebus liberares, perparvam culpam relinquebas. itaque
non solum in eum non animadvertisti sed omni metu liberavisti,
hospitem agnovisti, regem reliquisti. neque enim
ille odio tui progressus, sed errore communi lapsus est. is
rex quem senatus hoc nomine saepe honorificentissimis
decretis appellavisset, quique illum ordinem ab adulescentia
gravissimum sanctissimumque duxisset, isdem rebus est
perturbatus homo longinquus et alienigena quibus nos in
media re publica nati semperque versati.
Ch. 4 [sect. 11] Cum audiret
senatus consentientis auctoritate arma sumpta, consulibus,
praetoribus, tribunis plebis, nobis imperatoribus rem publicam
defendendam datam, movebatur animo et vir huic
imperio amicissimus de salute populi Romani extimescebat,
in qua etiam suam esse inclusam videbat. in summo tamen
timore quiescendum esse arbitrabatur. maxime vero perturbatus
est, ut audivit consules ex Italia profugisse, omnis
consularissic enim ei nuntiabaturcunctum senatum,
totam Italiam effusam. talibus enim nuntiis et rumoribus
patebat ad orientem via nec ulli veri subsequebantur. nihil
ille de condicionibus tuis, nihil de studio concordiae et
pacis, nihil de conspiratione audiebat certorum hominum
contra dignitatem tuam. quae cum ita essent, tamen usque
eo se tenuit quoad a Cn. Pompeio legati ad eum litteraeque
venerunt.
[sect. 12] ignosce, ignosce, Caesar, si eius viri auctoritati
rex Deiotarus cessit quem nos omnes secuti sumus; ad
quem cum di atque homines omnia ornamenta congessissent,
tum tu ipse plurima et maxima. nec enim, si tuae res
gestae ceterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco
Cn. Pompei memoriam amisimus. quantum nomen illius
fuerit, quantae opes, quanta in omni genere bellorum gloria,
quanti honores populi Romani, quanti senatus, quanti tui,
quis ignorat? tanto ille superiores vicerat gloria quanto
tu omnibus praestitisti. itaque Cn. Pompei bella, victorias,
triumphos, consulatus admirantes numerabamus: tuos enumerare
non possumus.
Ch. 5 [sect. 13] ad eum igitur rex Deiotarus venit
hoc misero fatalique bello quem antea iustis hostilibusque
bellis adiuverat, quocum erat non hospitio solum verum
etiam familiaritate coniunctus, et venit vel rogatus ut amicus,
vel arcessitus ut socius, vel evocatus ut is qui senatui parere
didicisset: postremo venit ut ad fugientem, non ut ad insequentem,
id est ad periculi, non ad victoriae societatem.
itaque Pharsalico proelio facto a Pompeio discessit; spem
infinitam persequi noluit; vel officio si quid debuerat, vel
errori si quid nescierat, satis factum esse duxit; domum se
contulit, teque Alexandrinum bellum gerente utilitatibus tuis
paruit.
[sect. 14] ille exercitum Cn. Domiti, amplissimi viri, suis
tectis et copiis sustentavit; ille Ephesum ad eum quem
tu ex tuis fidelissimum et probatissimum omnibus delegisti
pecuniam misit; ille iterum, ille tertio auctionibus factis
pecuniam dedit qua ad bellum uterere; ille corpus suum
periculo obiecit, tecumque in acie contra Pharnacem fuit
tuumque hostem esse duxit suum. quae quidem a te in
eam partem accepta sunt, Caesar, ut eum amplissimo regis
honore et nomine adfeceris.
[sect. 15]
is igitur non modo a te periculo liberatus sed etiam
honore amplissimo ornatus, arguitur domi te suae interficere
voluisse: quod tu, nisi eum furiosissimum iudicas, suspicari
profecto non potes. Vt enim omittam cuius tanti sceleris
fuerit in conspectu deorum penatium necare hospitem, cuius
tantae importunitatis omnium gentium atque omnis memoriae
clarissimum lumen exstinguere, cuius ferocitatis victorem
orbis terrae non extimescere, cuius tam inhumani
et ingrati animi, a quo rex appellatus esset, in eo tyrannum
inveniriut haec omittam, cuius tanti furoris fuit omnis
reges, quorum multi erant finitimi, omnis liberos populos,
omnis socios, omnis provincias, omnia denique omnium
arma contra se unum excitare? quonam ille modo cum
regno, cum domo, cum coniuge, cum carissimo filio distractus
esset, tanto scelere non modo perfecto sed etiam
cogitato?
Ch. 6 [sect. 16] at, credo, haec homo inconsultus et temerarius
non videbat. quis consideratior illo, quis tectior, quis
prudentior? quamquam hoc loco Deiotarum non tam ingenio
et prudentia quam fide et religione vitae defendendum
puto. nota tibi est hominis probitas, C. Caesar, noti mores,
nota constantia. cui porro qui modo populi Romani
nomen audivit, Deiotari integritas, gravitas, virtus, fides
non audita est? quod igitur facinus nec in hominem
imprudentem caderet propter metum praesentis exiti, nec
in facinerosum, nisi esset idem amentissimus, id vos et
a viro optimo et ab homine minime stulto cogitatum
esse confingitis?
[sect. 17] at quam non modo non credibiliter,
sed ne suspiciose quidem! 'Cum' inquit 'Blucium
venisses et domum regis hospitis tui devertisses, locus erat
quidam in quo erant ea composita quibus te rex munerari
constituerat. huc te e balneo, prius quam accumberes,
ducere volebat. erant enim armati ut te interficerent
in eo ipso loco conlocati.' en crimen, en causa, cur
regem fugitivus, dominum servus accuset. ego mehercules,
Caesar, initio, cum est ad me ita causa delata, Phidippum
medicum, servum regium, qui cum legatis missus esset, ab
isto adulescente esse corruptum, hac sum suspicione percussus:
'Medicum indicem subornavit; finget videlicet
aliquod crimen veneni.' etsi a veritate longe, tamen
a consuetudine criminandi non multum res abhorrebat.
quid ait medicus?
[sect. 18] nihil de veneno. at id fieri potuit
primum occultius in potione, in cibo; deinde etiam impunius
fit quod, cum est factum, negari potest. si palam
te interemisset, omnium in se gentium non solum odia
sed etiam arma convertisset: si veneno, Iovis illius hospitalis
numen numquam celare potuisset, homines fortasse
celasset. quod igitur et conari occultius et efficere cautius
potuit, id tibi et medico callido et servo, ut putabat, fideli
non credidit: de armis, de ferro, de insidiis celare te noluit?
at quam festive crimen contexitur!
[sect. 19] 'tua te' inquit
'eadem quae saepe fortuna servavit: negavisti tum te
inspicere velle.'
Ch. 7 quid postea? an Deiotarus, re illo tempore
non perfecta, continuo dimisit exercitum? nullus erat
alius insidiandi locus? at eodem te, cum cenavisses,
rediturum dixeras, itaque fecisti. Horam unam aut duas
eodem loco armatos, ut conlocati fuerant, retineri magnum
fuit? Cum in convivio comiter et iucunde fuisses, tum
illuc isti, ut dixeras: quo in loco Deiotarum talem erga te
cognovisti qualis rex Attalus in P. Africanum fuit, cui
magnificentissima dona, ut scriptum legimus, usque ad
Numantiam misit ex Asia, quae Africanus inspectante exercitu
accepit. quod cum praesens Deiotarus regio animo
et more fecisset, tu in cubiculum discessisti.
[sect. 20] obsecro,
Caesar, repete illius temporis memoriam, pone ante oculos
illum diem, voltus hominum te intuentium atque admirantium
recordare. num quae trepidatio, num qui tumultus,
num quid nisi modeste, nisi quiete, nisi ex hominis
gravissimi et sanctissimi disciplina? quid igitur causae
excogitari potest cur te lautum voluerit, cenatum noluerit
occidere?
[sect. 21] 'in posterum' inquit 'diem distulit ut, cum
in castellum ventum esset, ibi cogitata perficeret.' non
video causam loci mutandi, sed tamen acta res criminose
est. 'Cum' inquit 'vomere post cenam te velle dixisses, in
balneum te ducere coeperunt: ibi enim erant insidiae. at
te eadem tua fortuna servavit: in cubiculo malle dixisti.'
di te perduint, fugitive! ita non modo nihili et improbus,
sed fatuus et amens es. quid? ille signa aenea in balneo
posuerat, quae e balneo in cubiculum transire non possent?
habes crimina insidiarum: nihil enim dixit amplius.
'Horum' inquit 'eram conscius.' quid tum? ita ille
demens erat ut eum quem conscium tanti sceleris habebat
ab se dimitteret, Romam etiam mitteret ubi et inimicissimum
sciret esse nepotem suum et C. Caesarem cui fecisset insidias,
praesertim cum is unus esset qui posset de absente
se indicare?
[sect. 22] 'et fratres meos,' inquit, 'quod erant conscii,
in vincla coniecit.' Cum igitur eos vinciret quos secum
habebat, te solutum Romam mittebat qui eadem scires
quae illos scire dicis?
Ch. 8
reliqua pars accusationis duplex fuit: una regem in
speculis semper fuisse, cum a te animo esset alieno, altera
exercitum eum contra te magnum comparasse. de exercitu
dicam breviter, ut cetera. numquam eas copias rex
Deiotarus habuit quibus inferre bellum populo Romano
posset, sed quibus finis suos ab excursionibus et latrociniis
tueretur et imperatoribus nostris auxilia mitteret. atque
antea quidem maiores copias alere poterat; nunc exiguas
vix tueri potest.
[sect. 23] at misit ad nescio quem Caecilium: sed
eos quos misit, quod ire noluerunt, in vincla coniecit.
non quaero quam veri simile sit aut non habuisse regem
quos mitteret aut eos qui missi essent non paruisse, aut,
qui dicto audientes in tanta re non fuissent, eos vinctos
potius quam necatos. sed tamen cum ad Caecilium mittebat,
utrum causam illam victam esse nesciebat an Caecilium
istum magnum hominem putabat? quem profecto is qui
optime nostros homines novit vel quia non nosset vel si
nosset, contemneret.
[sect. 24] addit etiam illud, equites non
optimos misisse. credo, Caesar, nihil ad tuum equitatum,
sed misit ex eis quos habuit electos. ait nescio quem ex
eo numero servum iudicatum. non arbitror, non audivi:
sed in eo, etiam si accidisset, culpam regis nullam fuisse
arbitrarer.
Ch. 9
alieno autem a te animo quo modo? speravit, credo,
difficilis tibi Alexandreae fore exitus propter regionum
naturam et fluminis. at eo tempore ipso pecuniam dedit,
exercitum aluit, ei quem Asiae praefeceras nulla in re
defuit; tibi victori non solum ad hospitium sed ad periculum
etiam atque ad aciem praesto fuit.
[sect. 25] secutum bellum
est Africanum. graves de te rumores, qui etiam furiosum
illum Caecilium excitaverunt. quo tum rex animo, qui
auctionatus sit seseque spoliare maluerit quam tibi pecuniam
non subministrare. 'at eo' inquit 'tempore ipso Nicaeam
Ephesumque mittebat qui rumores Africanos exciperent et
celeriter ad se referrent. itaque cum esset ei nuntiatum
Domitium naufragio perisse, te in castello circumsederi, de
Domitio dixit versum Graecum eadem sententia qua etiam
nos habemus Latinum:
pereant amici, dum inimici una intercidant.'
quod ille, si tibi esset inimicissimus, numquam tamen
dixisset: ipse enim mansuetus, versus immanis. qui
autem Domitio poterat esse amicus, qui tibi esset inimicus?
tibi porro inimicus cur esset a quo, cum vel interfici belli
lege potuisset, regem et se et filium suum constitutos esse
meminisset?
[sect. 26] quid deinde? furcifer quo progreditur? ait
hac laetitia Deiotarum elatum vino se obruisse in convivioque
nudum saltavisse. quae crux huic fugitivo potest
satis supplici adferre? Deiotarum saltantem quisquam
aut ebrium vidit umquam? omnes sunt in illo rege
virtutes, quod te, Caesar, ignorare non arbitror, sed praecipue
singularis et admiranda frugalitas: etsi hoc verbo scio
laudari reges non solere. Frugi hominem dici non multum
habet laudis in rege: fortem, iustum, severum, gravem,
magni animi, largum, beneficum, liberalem: hae sunt regiae
laudes, illa privata est. Vt volet quisque, accipiat: ego
tamen frugalitatem, id est modestiam et temperantiam,
virtutem maximam iudico. haec in illo est ab ineunte
aetate cum a cuncta Asia, cum a magistratibus legatisque
nostris, tum ab equitibus Romanis qui in Asia negotiati
sunt perspecta et cognita.
[sect. 27] multis ille quidem gradibus
officiorum erga rem publicam nostram ad hoc regium nomen
ascendit; sed tamen quicquid a bellis populi Romani vacabat,
cum hominibus nostris consuetudines, amicitias, res
rationesque iungebat, ut non solum tetrarches nobilis sed
etiam optimus pater familias et diligentissimus agricola et
pecuarius haberetur. qui igitur adulescens nondum tanta
gloria praeditus nihil umquam nisi severissime et gravissime
fecerit, is ea existimatione eaque aetate saltavit?
Ch. 10 [sect. 28] imitari,
Castor, potius avi mores disciplinamque debebas quam
optimo et clarissimo viro fugitivi ore male dicere. quod si
saltatorem avum habuisses neque eum virum unde pudoris
pudicitiaeque exempla peterentur, tamen hoc maledictum
minime in illam aetatem conveniret. quibus ille studiis
ab ineunte aetate se imbuerat, non saltandi, sed bene ut
armis, optime ut equis uteretur, ea tamen illum cuncta iam
aetate defecerant. itaque Deiotarum cum plures in equum
sustulissent, quod haerere in eo senex posset, admirari
solebamus: hic vero adulescens qui meus in Cilicia miles,
in Graecia commilito fuit, cum in illo nostro exercitu
equitaret cum suis delectis equitibus quos una cum eo ad
Pompeium pater miserat, quos concursus facere solebat,
quam se iactare, quam ostentare, quam nemini in illa causa
studio et cupiditate concedere!
[sect. 29] tum vero exercitu amisso
ego, qui pacis semper auctor, post Pharsalicum autem proelium
suasor fuissem armorum non ponendorum, sed abiciendorum,
hunc ad meam auctoritatem non potui adducere,
quod et ipse ardebat studio illius belli et patri satis faciendum
arbitrabatur. felix ista domus quae non impunitatem solum
adepta sit sed etiam accusandi licentiam: calamitosus
Deiotarus qui et ab eo qui in isdem castris fuerit, et non
modo apud te sed etiam a suis accusetur! vos vestra
secunda fortuna, Castor, non potestis sine propinquorum
calamitate esse contenti?
Ch. 11 [sect. 30]
sint sane inimicitiae, quae esse non debebantrex enim
Deiotarus vestram familiam abiectam et obscuram e tenebris
in lucem evocavit: quis tuum patrem ante quis esset quam
cuius gener esset audivit?sed quamvis ingrate et impie
necessitudinis nomen repudiaretis, tamen inimicitias hominum
more gerere poteratis, non ficto crimine insectari, non
expetere vitam, non capitis arcessere. esto: concedatur
haec quoque acerbitatis et odi magnitudo: adeone ut omnia
vitae salutisque communis atque etiam humanitatis iura
violentur? servum sollicitare verbis, spe promissisque corrumpere,
abducere domum, contra dominum armare, hoc
est non uni propinquo, sed omnibus familiis nefarium bellum
indicere. nam ista corruptela servi si non modo impunita
fuerit sed etiam a tanta auctoritate approbata, nulli parietes
nostram salutem, nullae leges, nulla iura custodient. Vbi
enim id quod intus est atque nostrum impune evolare
potest contraque nos pugnare, fit in dominatu servitus, in
servitute dominatus.
[sect. 31] O tempora, o mores! Cn. Domitius
ille quem nos pueri consulem, censorem, pontificem maximum
vidimus, cum tribunus plebis M. Scaurum principem
civitatis in iudicium populi vocavisset Scaurique servus ad
eum clam domum venisset et crimina in dominum delaturum
se esse dixisset, prendi hominem iussit ad Scaurumque
deduci. vide quid intersit, etsi inique Castorem cum
Domitio comparo: sed tamen ille inimico servum remisit,
tu ab avo abduxisti; ille incorruptum audire noluit, tu
corrupisti; ille adiutorem servum contra dominum repudiavit,
tu etiam accusatorem adhibuisti. at semel iste
est corruptus a vobis.
[sect. 32] nonne, cum esset perductus et
cum tecum fuisset, refugit ad legatos? nonne ad hunc Cn.
Domitium venit? nonne audiente hoc Ser. Sulpicio,
clarissimo viro, qui tum casu apud Domitium cenabat, et
hoc T. Torquato, optimo adulescente, se a te corruptum,
tuis promissis in fraudem impulsum esse confessus est?
Ch. 12 quae est ista tam impotens, tam crudelis, tam immoderata
inhumanitas? idcirco in hanc urbem venisti ut huius
urbis iura et exempla corrumperes domesticaque immanitate
nostrae civitatis humanitatem inquinares?
[sect. 33]
at quam acute conlecta crimina! 'Blesamius' inquit,
eius enim nomine, optimi viri nec tibi ignoti, male dicebat
tibi'ad regem' inquit 'scribere solebat te in invidia
esse, tyrannum existimari, statua inter reges posita animos
hominum vehementer offensos, plaudi tibi non solere.'
nonne intellegis, Caesar, ex urbanis malevolorum sermunculis
haec ab istis esse conlecta? Blesamius tyrannum
Caesarem scriberet? multorum enim capita civium viderat,
multos iussu Caesaris vexatos, verberatos, necatos, multas
adflictas et eversas domos, armatis militibus refertum forum!
quae semper in civili victoria sensimus, ea te victore non
vidimus.
[sect. 34] solus, inquam, es, C. Caesar, cuius in victoria
ceciderit nemo nisi armatus. et quem nos liberi in summa
populi Romani libertate nati non modo non tyrannum
sed etiam clementissimum in victoria ducimus, is Blesamio
qui vivit in regno tyrannus videri potest? nam de statua
quis queritur, una praesertim, cum tam multas videat?
valde enim invidendum est eius statuis cuius tropaeis non
invidemus. nam si locus adfert invidiam, nullus est ad
statuam quidem rostris clarior. de plausu autem quid
respondeam? qui nec desideratus umquam in te est et non
numquam obstupefactis hominibus ipsa admiratione compressus
est et fortasse eo praetermissus quia nihil volgare te
dignum videri potest.
Ch. 13 [sect. 35]
nihil a me arbitror praeteritum, sed aliquid ad extremam
partem causae reservatum. id autem aliquid <quid> est? te ut
plane Deiotaro reconciliet oratio mea. non enim iam metuo
ne illi tu suscenseas; illud vereor ne tibi illum suscensere
aliquid suspicere: quod abest longissime, mihi crede, Caesar.
quid enim retineat per te meminit, non quid amiserit;
neque se a te multatum arbitratur, sed, cum existimares
multis tibi multa esse tribuenda, quo minus a se qui in
altera parte fuisset ea sumeres non recusavit.
[sect. 36] etenim
si Antiochus Magnus ille, rex Asiae, cum, postea quam
a L. Scipione devictus Tauro tenus regnare iussus est,
omnem hanc Asiam quae est nunc nostra provincia
amisisset, dicere est solitus benigne sibi a populo Romano
esse factum, quod nimis magna procuratione liberatus
modicis regni terminis uteretur, potest multo facilius hoc
se Deiotarus consolari. ille enim furoris multam sustulerat,
hic erroris. omnia tu Deiotaro, Caesar, tribuisti, cum et
ipsi et filio nomen regium concessisti. hoc nomine retento
atque servato nullum beneficium populi Romani, nullum
iudicium de se senatus imminutum putat. Magno animo
et erecto est, nec umquam succumbet inimicis, ne fortunae
quidem.
[sect. 37] multa se arbitratur et peperisse ante factis et
habere in animo atque virtute, quae nullo modo possit
amittere. quae enim fortuna aut quis casus aut quae
tanta possit iniuria omnium imperatorum de Deiotaro
decreta delere? ab omnibus est enim is ornatus qui,
postea quam in castris esse potuit per aetatem, in Asia,
Cappadocia, Ponto, Cilicia, Syria bella gesserunt: senatus
vero iudicia de illo tam multa tamque honorifica, quae
publicis populi Romani litteris monumentisque consignata
sunt, quae umquam vetustas obruet aut quae tanta delebit
oblivio? quid de virtute eius dicam, de magnitudine animi,
gravitate, constantia? quae omnes docti atque sapientes
summa, quidam etiam bona sola esse dixerunt, eisque non
modo ad bene sed etiam ad beate vivendum contentam esse
virtutem.
[sect. 38] haec ille reputans et dies noctesque cogitans non
modo tibi non suscensetesset enim non solum ingratus
sed etiam amens, verum omnem tranquillitatem et quietem
senectutis refert acceptam clementiae tuae.
Ch. 14 quo quidem
animo cum antea fuit, tum non dubito quin tuis litteris,
quarum exemplum legi, quas ad eum Tarracone huic
Blesamio dedisti, se magis etiam erexerit ab omnique sollicitudine
abstraxerit. iubes enim eum bene sperare et bono
esse animo, quod scio te non frustra scribere solere. memini
enim isdem fere verbis ad me te scribere meque tuis
litteris bene sperare non frustra esse iussum.
[sect. 39] laboro equidem
regis Deiotari causa quocum mihi amicitiam res
publica conciliavit, hospitium voluntas utriusque coniunxit,
familiaritatem consuetudo attulit, summam vero necessitudinem
magna eius officia in me et in exercitum meum
effecerunt: sed cum de illo laboro, tum de multis amplissimis
viris quibus semel ignotum a te esse oportet, nec tuum
beneficium in dubium vocari, nec haerere in animis hominum
sollicitudinem sempiternam, nec accidere ut quisquam
te timere incipiat eorum qui sint semel a te liberati timore.
non debeo,
[sect. 40] Caesar, quod fieri solet in tantis periculis, temptare
ecquonam modo dicendo misericordiam tuam commovere
possim. nihil opus est. occurrere solet ipsa
supplicibus et calamitosis, nullius oratione evocata. propone
tibi duos reges et id animo contemplare quod oculis
non potes: dabis profecto id misericordiae quod iracundiae
denegasti. multa sunt monumenta clementiae tuae, sed
maxime eorum incolumitates quibus salutem dedisti. quae
si in privatis gloriosa sunt, multo magis commemorabuntur
in regibus. semper regium nomen in hac civitate sanctum
fuit, sociorum vero regum et amicorum sanctissimum.
quod nomen hi reges ne amitterent te victore timuerunt,
Ch. 15 [sect. 41]
retentum vero et a te confirmatum posteris etiam suis tradituros
se esse confidunt. corpora sua pro salute regum
suorum hi legati regii tradunt, Hieras et Blesamius et
Antigonus, tibi nobisque omnibus iam diu noti, eademque
fide et virtute praeditus Dorylaus, qui nuper cum Hiera
legatus est ad te missus, cum regum amicissimi, tum tibi
etiam, ut spero, probati.
[sect. 42] exquire de Blesamio num quid
ad regem contra dignitatem tuam scripserit. Hieras quidem
causam omnem suscipit et criminibus illis pro rege se supponit
reum. memoriam tuam implorat, qua vales plurimum;
negat umquam se a te in Deiotari tetrarchia pedem
discessisse; in primis finibus tibi praesto se fuisse dicit,
usque ad ultimos prosecutum; cum e balneo exisses, tecum
se fuisse, cum illa munera inspexisses cenatus, cum in
cubiculo recubuisses; eandemque adsiduitatem tibi se praebuisse
postridie.
[sect. 43] quam ob rem si quid eorum quae
obiecta sunt cogitatum sit, non recusat quin id suum
facinus iudices. Quocirca, C. Caesar, velim existimes
hodierno die sententiam tuam aut cum summo dedecore
miserrimam pestem importaturam esse regibus aut incolumem
famam cum salute: quorum alterum optare illorum
crudelitatis est, alterum conservare clementiae tuae.
Speech 1
Ch. 1 [sect. 1] ante quam de re publica, patres conscripti, dicam ea
quae dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter
consilium et profectionis et reversionis meae. ego cum
sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque
rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam
quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. nec vero
usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex
eo die quo in aedem telluris convocati sumus. in quo
templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheniensiumque
renovavi vetus exemplum; Graecum etiam verbum
usurpavi quo tum in sedandis discordiis usa erat civitas
illa, atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempiterna
delendam censui.
[sect. 2] praeclara tum oratio M. Antoni,
egregia etiam voluntas; pax denique per eum et per liberos
eius cum praestantissimis civibus confirmata est. atque his
principiis reliqua consentiebant. ad deliberationes eas quas
habebat domi de re publica principes civitatis adhibebat;
ad hunc ordinem res optimas deferebat; nihil tum nisi quod
erat notum omnibus in C. Caesaris commentariis reperiebatur;
summa constantia ad ea quae quaesita erant respondebat.
[sect. 3] num qui exsules restituti? Vnum aiebat, praeterea
neminem. num immunitates datae? 'nullae' respondebat.
adsentiri etiam nos Ser. Sulpicio, clarissimo viro, voluit, ne
qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut
benefici figeretur. multa praetereo eaque praeclara; ad
singulare enim M. Antoni factum festinat oratio. dictaturam,
quae iam vim regiae potestatis obsederat, funditus ex re
publica sustulit; de qua ne sententias quidem diximus. scriptum
senatus consultum quod fieri vellet attulit, quo recitato
auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplissimis
verbis per senatus consultum gratias egimus.
Ch. 2 [sect. 4] lux
quaedam videbatur oblata non modo regno, quod pertuleramus,
sed etiam regni timore sublato, magnumque pignus
ab eo rei publicae datum, se liberam civitatem esse velle,
cum dictatoris nomen, quod saepe iustum fuisset, propter
perpetuae dictaturae recentem memoriam funditus ex re
publica sustulisset.
[sect. 5] liberatus periculo caedis paucis post
diebus senatus; uncus impactus est fugitivo illi qui in
Mari nomen invaserat. atque haec omnia communiter cum
conlega; alia porro propria Dolabellae quae, nisi conlega
afuisset, credo eis futura fuisse communia. nam cum serperet
in urbe infinitum malum idque manaret in dies latius,
idemque bustum in foro facerent qui illam insepultam sepulturam
effecerant, et cotidie magis magisque perditi homines
cum sui similibus servis tectis ac templis urbis minarentur,
talis animadversio fuit Dolabellae cum in audacis sceleratosque
servos, tum in impuros et nefarios liberos, talisque eversio
illius exsecratae columnae ut mihi mirum videatur tam
valde reliquum tempus ab illo uno die dissensisse.
[sect. 6] ecce
enim Kalendis Iuniis, quibus ut adessemus edixerant, mutata
omnia: nihil per senatum, multa et magna per populum
et absente populo et invito. consules designati negabant se
audere in senatum venire; patriae liberatores urbe carebant
ea cuius a cervicibus iugum servile deiecerant, quos tamen
ipsi consules in contionibus et in omni sermone laudabant.
veterani qui appellabantur, quibus hic ordo diligentissime
caverat, non ad conservationem earum rerum quas habebant,
sed ad spem novarum praedarum incitabantur. quae
cum audire mallem quam videre haberemque ius legationis
liberum, ea mente discessi ut adessem Kalendis Ianuariis,
quod initium senatus cogendi fore videbatur.
Ch. 3 [sect. 7] exposui,
patres conscripti, profectionis consilium: nunc reversionis,
quae plus admirationis habet, breviter exponam. Cum
Brundisium iterque illud quod tritum in Graeciam est non
sine causa vitavissem, Kalendis Sextilibus veni Syracusas,
quod ab ea urbe transmissio in Graeciam laudabatur: quae
tamen urbs mihi coniunctissima plus una me nocte cupiens
retinere non potuit. veritus sum ne meus repentinus ad
meos necessarios adventus suspicionis aliquid adferret, si
essem commoratus. Cum autem me ex Sicilia ad Leucopetram,
quod est promunturium agri Regini, venti detulissent,
ab eo loco conscendi ut transmitterem; nec ita multum
provectus reiectus austro sum in eum ipsum locum unde
conscenderam.
[sect. 8] Cumque intempesta nox esset mansissemque
in villa P. Valeri, comitis et familiaris mei, postridieque
apud eundem ventum exspectans manerem, municipes
Regini complures ad me venerunt, ex eis quidam Roma
recentes: a quibus primum accipio M. Antoni contionem,
quae mihi ita placuit ut ea lecta de reversione primum
coeperim cogitare. nec ita multo post edictum Bruti adfertur
et Cassi, quod quidem mihi, fortasse quod eos plus
etiam rei publicae quam familiaritatis gratia diligo, plenum
aequitatis videbatur. addebant praetereafit enim plerumque
ut ei qui boni quid volunt adferre adfingant aliquid
quo faciant id quod nuntiant laetiusrem conventuram:
Kalendis senatum frequentem fore; Antonium, repudiatis
malis suasoribus, remissis provinciis Galliis, ad auctoritatem
senatus esse rediturum.
Ch. 4 [sect. 9] tum vero tanta sum cupiditate
incensus ad reditum ut mihi nulli neque remi neque venti
satis facerent, non quo me ad tempus occursurum non
putarem, sed ne tardius quam cuperem rei publicae gratularer.
atque ego celeriter Veliam devectus Brutum vidi:
quanto meo dolore non dico. turpe mihi ipsi videbatur in
eam urbem me audere reverti ex qua Brutus cederet, et ibi
velle tuto esse ubi ille non posset. neque vero illum similiter
atque ipse eram commotum esse vidi. erectus enim
maximi ac pulcherrimi facti sui conscientia nihil de suo
casu, multa de vestro querebatur.
[sect. 10] exque eo primum cognovi
quae Kalendis Sextilibus in senatu fuisset L. Pisonis
oratio: qui quamquam parum eratid enim ipsum a Bruto
audierama quibus debuerat adiutus, tamen et Bruti testimonioquo
quid potest esse gravius?et omnium praedicatione
quos postea vidi magnam mihi videbatur gloriam
consecutus. hunc igitur ut sequerer properavi quem praesentes
non sunt secuti, non ut proficerem aliquidnec enim
sperabam id nec praestare poteramsed ut, si quid mihi
humanitus accidissetmulta autem impendere videntur
praeter naturam etiam praeterque fatumhuius tamen diei
vocem testem rei publicae relinquerem meae perpetuae erga
se voluntatis.
[sect. 11]
quoniam utriusque consili causam, patres conscripti, probatam
vobis esse confido, prius quam de re publica dicere
incipio, pauca querar de hesterna M. Antoni iniuria: cui sum
amicus, idque me non nullo eius officio debere esse prae me
semper tuli.
Ch. 5 quid tandem erat causae cur die hesterno in
senatum tam acerbe cogerer? solusne aberam, an non
saepe minus frequentes fuistis, an ea res agebatur ut etiam
aegrotos deferri oporteret? Hannibal, credo, erat ad portas
aut de Pyrrhi pace agebatur, ad quam causam etiam Appium
illum et caecum et senem delatum esse memoriae proditum
est.
[sect. 12] de supplicationibus referebatur, quo in genere senatores
deesse non solent. coguntur enim non pignoribus, sed
eorum de quorum honore agitur gratia; quod idem fit,
cum de triumpho refertur. ita sine cura consules sunt ut
paene liberum sit senatori non adesse. qui cum mihi mos
notus esset cumque e via languerem et mihimet displicerem,
misi pro amicitia qui hoc ei diceret. at ille vobis audientibus
cum fabris se domum meam venturum esse dixit.
nimis iracunde hoc quidem et valde intemperanter. cuius
enim malefici tanta ista poena est ut dicere in hoc ordine
auderet se publicis operis disturbaturum publice ex senatus
sententia aedificatam domum? quis autem umquam tanto
damno senatorem coegit? aut quid est ultra pignus aut
multam? quod si scisset quam sententiam dicturus essem,
remisisset aliquid profecto de severitate cogendi.
Ch. 6 [sect. 13] an me
censetis, patres conscripti, quod vos inviti secuti estis, decreturum
fuisse, ut parentalia cum supplicationibus miscerentur,
ut inexpiabiles religiones in rem publicam inducerentur,
ut decernerentur supplicationes mortuo? nihil dico cui.
fuerit ille L. Brutus qui et ipse dominatu regio rem publicam
liberavit et ad similem virtutem et simile factum stirpem iam
prope in quingentesimum annum propagavit: adduci tamen
non possem ut quemquam mortuum coniungerem cum deorum
immortalium religione; ut, cuius sepulcrum usquam
exstet ubi parentetur, ei publice supplicetur. ego vero eam
sententiam dixissem ut me adversus populum Romanum, si
qui accidisset gravior rei publicae casus, si bellum, si morbus,
si fames, facile possem defendere; quae partim iam sunt,
partim timeo ne impendeant. sed hoc ignoscant di immortales
velim et populo Romano qui id non probat, et huic
ordini qui decrevit invitus.
[sect. 14] quid? de reliquis rei publicae
malis licetne dicere? mihi vero licet et semper licebit
dignitatem tueri, mortem contemnere. potestas modo veniendi
in hunc locum sit: dicendi periculum non recuso.
atque utinam, patres conscripti, Kalendis Sextilibus adesse
potuissem! non quo profici potuerit aliquid, sed ne unus
modo consularis, quod tum accidit, dignus illo honore,
dignus re publica inveniretur. qua quidem ex re magnum
accipio dolorem, homines amplissimis populi Romani beneficiis
usos L. Pisonem ducem optimae sententiae non secutos.
idcircone nos populus Romanus consules fecit ut in altissimo
gradu dignitatis locati rem publicam pro nihilo haberemus?
non modo voce nemo L. Pisoni consulari sed ne voltu
quidem adsensus est.
[sect. 15] quae, malum, est ista voluntaria
servitus? fuerit quaedam necessaria; neque ego hoc ab
omnibus eis desidero qui sententiam consulari loco dicunt.
Alia causa est eorum quorum silentio ignosco; alia eorum,
quorum vocem requiro. quos quidem doleo in suspicionem
populo Romano venire non metu, quod ipsum esset turpe,
sed alium alia de causa deesse dignitati suae.
Ch. 7 qua re
primum maximas gratias et ago et habeo Pisoni, qui non
quid efficere posset in re publica cogitavit, sed quid facere
ipse deberet. deinde a vobis, patres conscripti, peto ut,
etiam si sequi minus audebitis orationem atque auctoritatem
meam, benigne me tamen, ut fecistis adhuc, audiatis.
[sect. 16]
primum igitur acta Caesaris servanda censeo, non quo
probemquis enim id quidem potest?sed quia rationem
habendam maxime arbitror pacis atque oti. vellem adesset
M. Antonius, modo sine advocatissed, ut opinor, licet ei
minus valere, quod mihi heri per illum non licuitdoceret
me vel potius vos, patres conscripti, quem ad modum ipse
Caesaris acta defenderet. an in commentariolis et chirographis
et libellis se uno auctore prolatis, ne prolatis quidem
sed tantum modo dictis, acta Caesaris firma erunt: quae ille
in aes incidit, in quo populi iussa perpetuasque leges esse
voluit, pro nihilo habebuntur?
[sect. 17] equidem existimo nihil tam
esse in actis Caesaris quam leges Caesaris. an, si cui quid
ille promisit, id erit fixum quod idem facere non potuit? ut
multis multa promissa non fecit: quae tamen multo plura
illo mortuo reperta sunt quam a vivo beneficia per omnis
annos tributa et data. sed ea non muto, non moveo:
summo studio illius praeclara acta defendo. pecunia utinam
ad Opis maneret! cruenta illa quidem, sed his temporibus,
quoniam eis quorum est non redditur, necessaria. quamquam
ea quoque sit effusa, si ita in actis fuit.
[sect. 18] ecquid est
quod tam proprie dici possit actum eius qui togatus in re
publica cum potestate imperioque versatus sit quam lex?
quaere acta Gracchi: leges Semproniae proferentur; quaere
Sullae: Corneliae. quid? Pompei tertius consulatus in
quibus actis constitit? nempe in legibus. de Caesare ipso
si quaereres quidnam egisset in urbe et in toga, leges multas
responderet se et praeclaras tulisse, chirographa vero aut
mutaret aut non daret aut, si dedisset, non istas res in actis
suis duceret. sed haec ipsa concedo; quibusdam etiam in
rebus coniveo; in maximis vero rebus, id est in legibus, acta
Caesaris dissolvi ferendum non puto.
Ch. 8 [sect. 19] quae lex melior,
utilior, optima etiam re publica saepius flagitata quam ne
praetoriae provinciae plus quam annum neve plus quam
biennium consulares obtinerentur? hac lege sublata videnturne
vobis posse Caesaris acta servari? quid? lege quae
promulgata est de tertia decuria nonne omnes iudiciariae
leges Caesaris dissolvuntur? et vos acta Caesaris defenditis
qui leges eius evertitis? Nisi forte, si quid memoriae causa
rettulit in libellum, id numerabitur in actis et, quamvis iniquum
et inutile sit, defendetur: quod ad populum centuriatis
comitiis tulit, id in actis Caesaris non habebitur.
[sect. 20] at
quae est ista tertia decuria? 'centurionum' inquit. quid?
isti ordini iudicatus lege Iulia, etiam ante Pompeia, Aurelia
non patebat? 'census praefiniebatur,' inquit. non centurioni
quidem solum sed equiti etiam Romano; itaque viri
fortissimi atque honestissimi qui ordines duxerunt res et
iudicant et iudicaverunt. 'non quaero' inquit 'istos: quicumque
ordinem duxit, iudicet.' at si ferretis quicumque
equo meruisset, quod est lautius, nemini probaretis; in
iudice enim spectari et fortuna debet et dignitas. 'non
quaero' inquit 'ista: addo etiam iudices manipularis ex
legione alaudarum. aliter enim nostri negant posse se
salvos esse.' O contumeliosum honorem eis quos ad iudicandum
nec opinantis vocatis! hic enim est legis index ut
ei res in tertia decuria iudicent qui libere iudicare non
audeant. in quo quantus error est, di immortales! eorum
qui istam legem excogitaverunt! Vt enim quisque sordidissimus
videbitur, ita libentissime severitate iudicandi sordis
suas eluet laborabitque ut honestis decuriis potius dignus
videatur quam in turpem iure coniectus.
Ch. 9 [sect. 21] altera promulgata
lex est ut et de vi et maiestatis damnati ad populum provocent,
si velint. haec utrum tandem lex est an legum
omnium dissolutio? quis est enim hodie cuius intersit istam
legem manere? nemo reus est legibus illis, nemo quem
futurum putemus. armis enim gesta numquam profecto in
iudicium vocabuntur. 'at res popularis.' Vtinam quidem
aliquid velletis esse populare! omnes enim iam cives de rei
publicae salute una et mente et voce consentiunt. quae est
igitur ista cupiditas legis eius ferendae quae turpitudinem summam
habeat, gratiam nullam? quid enim turpius quam qui
maiestatem populi Romani minuerit per vim, eum damnatum
iudicio ad eam ipsam vim reverti propter quam sit iure damnatus?
[sect. 22] sed quid plura de lege disputo? quasi vero id agatur ut
quisquam provocet: id agitur, id fertur ne quis omnino
umquam istis legibus reus fiat. quis enim aut accusator tam
amens reperietur qui reo condemnato obici se multitudini
conductae velit, aut iudex qui reum damnare audeat, ut ipse
ad operas mercennarias statim protrahatur? non igitur provocatio
ista lege datur, sed duae maxime salutares leges quaestionesque
tolluntur. quid est aliud hortari adulescentis ut
turbulenti, ut seditiosi, ut perniciosi cives velint esse? quam
autem ad pestem furor tribunicius impelli non poterit his
duabus quaestionibus de vi et maiestate sublatis?
[sect. 23] quid, quod
obrogatur legibus Caesaris, quae iubent ei qui de vi itemque
ei qui maiestatis damnatus sit aqua et igni interdici? quibus
cum provocatio datur, nonne acta Caesaris rescinduntur?
quae quidem ego, patres conscripti, qui illa numquam probavi,
tamen ita conservanda concordiae causa arbitratus sum
ut non modo, quas vivus leges Caesar tulisset, infirmandas hoc
tempore non putarem, sed ne illas quidem quas post mortem
Caesaris prolatas esse et fixas videtis.
Ch. 10 [sect. 24] de exsilio reducti a
mortuo; civitas data non solum singulis sed nationibus et
provinciis universis a mortuo; immunitatibus infinitis sublata
vectigalia a mortuo. ergo haec uno, verum optimo auctore
domo prolata defendimus: eas leges quas ipse nobis inspectantibus
recitavit, pronuntiavit, tulit, quibus latis gloriabatur
eisque legibus rem publicam contineri putabat, de provinciis,
de iudiciis, eas, inquam, Caesaris leges nos qui defendimus
acta Caesaris evertendas putamus?
[sect. 25] ac de his tamen legibus
quae promulgatae sunt saltem queri possumus: de eis quae
iam latae dicuntur ne illud quidem licuit. illae enim sine
ulla promulgatione latae sunt ante quam scriptae. quaero
autem quid sit cur aut ego aut quisquam vestrum, patres
conscripti, bonis tribunis plebi leges malas metuat. paratos
habemus qui intercedant; paratos qui rem publicam religione
defendant: vacui metu esse debemus. 'quas tu mihi'
inquit 'intercessiones, quas religiones?' eas scilicet quibus
rei publicae salus continetur. 'neglegimus ista et nimis
antiqua ac stulta ducimus: forum saepietur; omnes claudentur
aditus; armati in praesidiis multis locis conlocabuntur.'
quid tum?
[sect. 26] quod ita erit gestum, id lex erit? et in
aes incidi iubebitis, credo, illa legitima: consules populum
iure rogaverunthocine a maioribus accepimus ius
rogandi?populusque iure scivit. qui populus? isne
qui exclusus est? quo iure? an eo quod vi et armis omne
sublatum est? atque haec dico de futuris, quod est amicorum
ante dicere ea quae vitari possint: quae si facta non erunt,
refelletur oratio mea. loquor de legibus promulgatis, de
quibus est integrum vobis, demonstro vitia: tollite! denuntio
vim: arma removete!
Ch. 11 [sect. 27]
irasci quidem vos mihi, Dolabella, pro re publica dicenti
non oportebit. quamquam te quidem id facturum non arbitrornovi
facilitatem tuamconlegam tuum aiunt in
hac sua fortuna quae bona ipsi videturmihi, ne gravius
quippiam dicam, avorum et avunculi sui consulatum si
imitaretur, fortunatior videretursed eum iracundum audio
esse factum. video autem quam sit odiosum habere eundem
iratum et armatum, cum tanta praesertim gladiorum sit
impunitas: sed proponam ius, ut opinor, aequum, quod
M. Antonium non arbitror repudiaturum. ego, si quid in
vitam eius aut in mores cum contumelia dixero, quo minus
mihi inimicissimus sit non recusabo; sin consuetudinem
meam quam in re publica semper habui tenuero, id est si
libere quae sentiam de re publica dixero, primum deprecor
ne irascatur; deinde, si hoc non impetro, peto ut sic irascatur
ut civi. armis utatur, si ita necesse est, ut dicit, sui
defendendi causa: eis qui pro re publica quae ipsis visa
erunt dixerint ista arma ne noceant. quid hac postulatione
dici potest aequius?
[sect. 28] quod si, ut mihi a quibusdam eius
familiaribus dictum est, omnis eum quae habetur contra
voluntatem eius oratio graviter offendit, etiam si nulla inest
contumelia, feremus amici naturam. sed idem illi ita mecum
loquuntur: 'non idem tibi adversario Caesaris licebit quod
Pisoni socero,' et simul admonent quiddam quod cavebimus:
'nec erit iustior in senatum non veniendi morbi causa quam
mortis.'
Ch. 12 [sect. 29] sed per deos immortalis!te enim intuens, Dolabella,
qui es mihi carissimus, non possum de utriusque vestrum
errore reticere. credo enim vos nobilis homines magna
quaedam spectantis non pecuniam, ut quidam nimis creduli
suspicantur, quae semper ab amplissimo quoque clarissimoque
contempta est, non opes violentas et populo Romano
minime ferendam potentiam, sed caritatem civium et gloriam
concupivisse. est autem gloria laus recte factorum magnorumque
in rem publicam fama meritorum, quae cum optimi
cuiusque, tum etiam multitudinis testimonio comprobatur.
dicerem,
[sect. 30] Dolabella, qui recte factorum fructus esset, nisi te
praeter ceteros paulisper esse expertum viderem. quem
potes recordari in vita inluxisse tibi diem laetiorem quam
cum expiato foro, dissipato concursu impiorum, principibus
sceleris poena adfectis, urbe incendio et caedis metu liberata
te domum recepisti? cuius ordinis, cuius generis, cuius
denique fortunae studia tum laudi et gratulationi tuae se
non obtulerunt? quin mihi etiam, quo auctore te in his
rebus uti arbitrabantur, et gratias boni viri agebant et tuo
nomine gratulabantur. recordare, quaeso, Dolabella, consensum
illum theatri, cum omnes earum rerum obliti propter
quas fuerant tibi offensi significarent se beneficio novo
memoriam veteris doloris abiecisse.
[sect. 31] hanc tu, P. Dolabella,
magno loquor cum dolorehanc tu, inquam, potuisti aequo
animo tantam dignitatem deponere?
Ch. 13 tu autem, M. Antoni,
absentem enim appellounum illum diem quo in aede
telluris senatus fuit non omnibus his mensibus quibus te
quidam multum a me dissentientes beatum putant anteponis?
quae fuit oratio de concordia! quanto metu <senatus>, quanta
sollicitudine civitas tum a te liberata est cum conlegam
tuum, depositis inimicitiis, oblitus auspiciorum a te ipso
augure populi Romani nuntiatorum, illo primum die conlegam
tibi esse voluisti; cum tuus parvus filius in Capitolium a te
missus pacis obses fuit!
[sect. 32] quo senatus die laetior, quo populus
Romanus? qui quidem nulla in contione umquam
frequentior fuit. tum denique liberati per viros fortissimos
videbamur, quia, ut illi voluerant, libertatem pax consequebatur.
proximo, altero, tertio, denique reliquis consecutis
diebus non intermittebas quasi donum aliquod cotidie
adferre rei publicae; maximum autem illud quod dictaturae
nomen sustulisti. haec inusta est a te, a te, inquam, mortuo
Caesari nota ad ignominiam sempiternam. Vt enim propter
unius M. Manli scelus decreto gentis Manliae neminem
patricium Manlium <Marcum> vocari licet, sic tu propter
unius dictatoris odium nomen dictatoris funditus sustulisti.
num te,
[sect. 33] cum haec pro salute rei publicae tanta gessisses,
fortunae tuae, num amplitudinis, num claritatis, num gloriae
paenitebat? Vnde igitur subito tanta ista mutatio? non
possum adduci ut suspicer te pecunia captum. licet quod
cuique libet loquatur, credere non est necesse. nihil enim
umquam in te sordidum, nihil humile cognovi. quamquam
solent domestici depravare non numquam; sed novi firmitatem
tuam. atque utinam ut culpam, sic etiam suspicionem
vitare potuisses!
Ch. 14 illud magis vereor ne ignorans verum
iter gloriae gloriosum putes plus te unum posse quam omnis
et metui a civibus tuis quam diligi malis. quod si ita putas,
totam ignoras viam gloriae. Carum esse civem, bene de re
publica mereri, laudari, coli, diligi gloriosum est; metui
vero et in odio esse invidiosum, detestabile, imbecillum,
caducum.
[sect. 34] quod videmus etiam in fabula illi ipsi qui
'oderint, dum metuant' dixerit perniciosum fuisse. Vtinam,
M. Antoni, avum tuum meminisses! de quo tamen audisti
multa ex me eaque saepissime. Putasne illum immortalitatem
mereri voluisse, ut propter armorum habendorum licentiam
metueretur? illa erat vita, illa secunda fortuna, libertate esse
parem ceteris, principem dignitate. itaque, ut omittam res
avi tui prosperas, acerbissimum eius supremum diem malim
quam L. Cinnae dominatum, a quo ille crudelissime est
interfectus.
[sect. 35] sed quid oratione te flectam? si enim exitus
C. Caesaris efficere non potest ut malis carus esse quam
metui, nihil cuiusquam proficiet nec valebit oratio. quem
qui beatum fuisse putant, miseri ipsi sunt. beatus est nemo
qui ea lege vivit ut non modo impune sed etiam cum summa
interfectoris gloria interfici possit. qua re flecte te, quaeso,
et maiores tuos respice atque ita guberna rem publicam
ut natum esse te cives tui gaudeant: sine quo nec beatus
nec carus nec iucundus quisquam esse omnino potest.
Ch. 15 [sect. 36] populi
quidem Romani iudicia multa ambo habetis, quibus
vos non satis moveri permoleste fero. quid enim gladiatoribus
clamores innumerabilium civium? quid populi versus? quid
Pompei statuae plausus infiniti? quid duobus tribunis plebis
qui vobis adversantur? parumne haec significant incredibiliter
consentientem populi Romani universi voluntatem? quid?
Apollinarium ludorum plausus vel testimonia potius et
iudicia populi Romani parum magna vobis videbantur?
O beatos illos qui, cum adesse ipsis propter vim armorum
non licebat, aderant tamen et in medullis populi Romani ac
visceribus haerebant! Nisi forte Accio tum plaudi et sexagesimo
post anno palmam dari, non Bruto putabatis, qui
ludis suis ita caruit ut in illo apparatissimo spectaculo studium
populus Romanus tribueret absenti, desiderium liberatoris
sui perpetuo plausu et clamore leniret.
[sect. 37] equidem is sum
qui istos plausus, cum popularibus civibus tribuerentur,
semper contempserim; idemque cum a summis, mediis,
infimis, cum denique ab universis hoc idem fit, cumque ei
qui ante sequi populi consensum solebant fugiunt, non
plausum illum, sed iudicium puto. sin haec leviora vobis
videntur quae sunt gravissima, num etiam hoc contemnitis
quod sensistis tam caram populo Romano vitam A. Hirti
fuisse? satis erat enim probatum illum esse populo Romano,
ut est; iucundum amicis, in quo vincit omnis; carum suis,
quibus est ipse carissimus: tantam tamen sollicitudinem
bonorum, tantum timorem omnium in quo meminimus?
certe in nullo.
[sect. 38] quid igitur? hoc vos, per deos immortalis!
quale sit non interpretamini? quid? eos de vestra vita
cogitare non censetis quibus eorum quos sperant rei publicae
consulturos vita tam cara sit?
cepi fructum, patres conscripti, reversionis meae, quoniam
et ea dixi, ut quicumque casus consecutus esset, exstaret
constantiae meae testimonium, et sum a vobis benigne ac
diligenter auditus. quae potestas si mihi saepius sine meo
vestroque periculo fiet, utar: si minus, quantum potero, non
tam mihi me quam rei publicae reservabo. mihi fere satis
est quod vixi vel ad aetatem vel ad gloriam: huc si quid
accesserit, non tam mihi quam vobis reique publicae accesserit.
Speech 2
IN M. ANTONIVM
ORATIO PHILIPPICA SECVNDA
Ch. 1 [sect. 1] quonam meo fato, patres conscripti, fieri dicam ut nemo
his annis viginti rei publicae fuerit hostis qui non bellum
eodem tempore mihi quoque indixerit? nec vero necesse
est quemquam a me nominari: vobiscum ipsi recordamini.
mihi poenarum illi plus quam optarem dederunt: te miror,
Antoni, quorum facta imitere, eorum exitus non perhorrescere.
atque hoc in aliis minus mirabar. nemo enim
illorum inimicus mihi fuit voluntarius: omnes a me rei
publicae causa lacessiti. tu ne verbo quidem violatus, ut audacior
quam Catilina, furiosior quam Clodius viderere, ultro
me maledictis lacessisti, tuamque a me alienationem commendationem
tibi ad impios civis fore putavisti.
[sect. 2] quid putem?
contemptumne me? non video nec in vita nec in gratia nec
in rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingeni quid
despicere possit Antonius. an in senatu facillime de me
detrahi posse credidit? qui ordo clarissimis civibus bene
gestae rei publicae testimonium multis, mihi uni conservatae
dedit. an decertare mecum voluit contentione dicendi?
hoc quidem est beneficium. quid enim plenius, quid
uberius quam mihi et pro me et contra Antonium dicere?
illud profecto: non existimavit sui similibus probari posse
se esse hostem patriae, nisi mihi esset inimicus.
[sect. 3] cui prius
quam de ceteris rebus respondeo, de amicitia quam a me
violatam esse criminatus est, quod ego gravissimum crimen
iudico, pauca dicam.
Ch. 2
contra rem suam me nescio quando venisse questus est.
an ego non venirem contra alienum pro familiari et
necessario, non venirem contra gratiam non virtutis spe,
sed aetatis flore conlectam, non venirem contra iniuriam
quam iste intercessoris iniquissimi beneficio obtinuit, non
iure praetorio? sed hoc idcirco commemoratum a te puto
ut te infimo ordini commendares, cum omnes <te> recordarentur
libertini generum et liberos tuos nepotes Q. Fadi,
libertini hominis, fuisse. at enim te in disciplinam meam
tradiderasnam ita dixistidomum meam ventitaras.
ne tu, si id fecisses, melius famae, melius pudicitiae tuae
consuluisses. sed neque fecisti nec, si cuperes, tibi id per
C. Curionem facere licuisset.
[sect. 4] auguratus petitionem mihi
te concessisse dixisti. O incredibilem audaciam, o impudentiam
praedicandam! quo enim tempore me augurem
a toto conlegio expetitum Cn. Pompeius et Q. Hortensius
nominaveruntnec enim licebat a pluribus nominaritu
nec solvendo eras nec te ullo modo nisi eversa re publica
incolumem fore putabas. poteras autem eo tempore auguratum
petere cum in Italia Curio non esset, aut tum cum
es factus unam tribum sine Curione ferre potuisses? cuius
etiam familiares de vi condemnati sunt, quod tui nimis
studiosi fuissent.
Ch. 3 [sect. 5] at beneficio sum tuo usus. quo?
quamquam illud ipsum quod commemoras semper prae
me tuli: malui me tibi debere confiteri quam cuiquam
minus prudenti non satis gratus videri. sed quo beneficio?
quod me Brundisi non occideris? quem ipse victor qui
tibi, ut tute gloriari solebas, detulerat ex latronibus suis
principatum, salvum esse voluisset, in Italiam ire iussisset,
eum tu occideres? fac potuisse. quod est aliud, patres
conscripti, beneficium latronum nisi ut commemorare
possint eis se dedisse vitam quibus non ademerint? quod
si esset beneficium, numquam qui illum interfecerunt a quo
erant conservati, quos tu ipse clarissimos viros soles appellare,
tantam essent gloriam consecuti. quale autem
beneficium est quod te abstinueris nefario scelere? qua in
re non tam iucundum mihi videri debuit non interfectum
<me> a te quam miserum te id impune facere potuisse.
[sect. 6] sed
sit beneficium, quando quidem maius accipi a latrone
nullum potuit: in quo potes me dicere ingratum? an de
interitu rei publicae queri non debui, ne in te ingratus
viderer? at in illa querela misera quidem et luctuosa, sed
mihi pro hoc gradu in quo me senatus populusque
Romanus conlocavit necessaria, quid est dictum a me cum
contumelia, quid non moderate, quid non amice? quod
quidem cuius temperantiae fuit, de M. Antonio querentem
abstinere maledicto, praesertim cum tu reliquias rei publicae
dissipavisses, cum domi tuae turpissimo mercatu omnia
essent venalia, cum leges eas quae numquam promulgatae
essent et de te et a te latas confiterere, cum auspicia augur,
intercessionem consul sustulisses, cum esses foedissime
stipatus armatis, cum omnis impuritates impudica in domo
cotidie susciperes vino lustrisque confectus.
[sect. 7] at ego, tamquam
mihi cum M. Crasso contentio esset, quocum multae
et magnae fuerunt, non cum uno gladiatore nequissimo, de
re publica graviter querens de homine nihil dixi. itaque
hodie perficiam ut intellegat quantum a me beneficium tum
acceperit.
Ch. 4 at etiam litteras, quas me sibi misisse diceret,
recitavit homo et humanitatis expers et vitae communis
ignarus. quis enim umquam qui paulum modo bonorum
consuetudinem nosset, litteras ad se ab amico missas offensione
aliqua interposita in medium protulit palamque
recitavit? quid est aliud tollere ex vita vitae societatem,
tollere amicorum conloquia absentium? quam multa ioca
solent esse in epistulis quae, prolata si sint, inepta videantur,
quam multa seria neque tamen ullo modo divolganda!
[sect. 8] sit hoc inhumanitatis: stultitiam incredibilem
videte. quid habes quod mihi opponas, homo diserte, ut
mustelae tamen Seio et Tironi Numisio videris? qui cum
hoc ipso tempore stent cum gladiis in conspectu senatus,
ego quoque te disertum putabo, si ostenderis quo modo sis
eos inter sicarios defensurus. sed quid opponas tandem, si
negem me umquam ad te istas litteras misisse? quo me
teste convincas? an chirographo? in quo habes scientiam
quaestuosam. qui possis? sunt enim librari manu. iam
invideo magistro tuo, qui te tanta mercede quantam iam
proferam nihil sapere doceat.
[sect. 9] quid enim est minus non
dico oratoris, sed hominis quam id obicere adversario quod
ille si verbo negarit longius progredi non possit qui obiecerit?
at ego non nego, teque in isto ipso convinco non
inhumanitatis solum sed etiam amentiae. quod enim
verbum in istis litteris est non plenum humanitatis, offici,
benevolentiae? omne autem crimen tuum est quod de te in
his litteris non male existimem, quod scribam tamquam ad
civem, tamquam ad bonum virum, non tamquam ad sceleratum
et latronem. at ego tuas litteras, etsi iure poteram
a te lacessitus, tamen non proferam: quibus petis ut tibi
per me liceat quendam de exsilio reducere, adiurasque id
te invito me non esse facturum; idque a me impetras.
quid enim me interponerem audaciae tuae, quam neque
auctoritas huius ordinis neque existimatio populi Romani
neque leges ullae possent coercere?
[sect. 10] verum tamen quid
erat quod me rogares, si erat is de quo rogabas Caesaris
lege reductus? sed videlicet meam gratiam voluit esse, in
quo ne ipsius quidem ulla esse poterat lege lata.
Ch. 5
sed cum mihi, patres conscripti, et pro me aliquid et in
M. Antonium multa dicenda sint, alterum peto a vobis ut
me pro me dicentem benigne, alterum ipse efficiam ut,
contra illum cum dicam, attente audiatis. simul illud oro:
si meam cum in omni vita tum in dicendo moderationem
modestiamque cognostis, ne me hodie, cum isti, ut provocavit,
respondero, oblitum esse putetis mei. non tractabo
ut consulem: ne ille quidem me ut consularem. etsi ille
nullo modo consul, vel quod ita vivit vel quod ita rem
publicam gerit vel quod ita factus est; ego sine ulla controversia
consularis.
[sect. 11] Vt igitur intellegeretis qualem ipse se
consulem profiteretur, obiecit mihi consulatum meum. qui
consulatus verbo meus, patres conscripti, re vester fuit.
quid enim ego constitui, quid gessi, quid egi nisi ex huius
ordinis consilio, auctoritate, sententia? haec tu homo
sapiens, non solum eloquens, apud eos quorum consilio
sapientiaque gesta sunt ausus es vituperare? quis autem
meum consulatum praeter te et P. Clodium qui vituperaret
inventus est? cuius quidem tibi fatum, sicuti C. Curioni,
manet, quoniam id domi tuae est quod fuit illorum utrique
fatale.
[sect. 12] non placet M. Antonio consulatus meus. at
placuit P. Servilio, ut eum primum nominem ex illius temporis
consularibus qui proxime est mortuus; placuit
Q. Catulo, cuius semper in hac re publica vivet auctoritas;
placuit duobus Lucullis, M. Crasso, Q. Hortensio, C. Curioni,
C. Pisoni, M'. Glabrioni, M'. Lepido, L. Volcatio,
C. Figulo, D. Silano, L. Murenae, qui tum erant consules
designati; placuit idem quod consularibus M. Catoni, qui
cum multa vita excedens providit, tum quod te consulem
non vidit. maxime vero consulatum meum Cn. Pompeius
probavit qui, ut me primum decedens ex Syria vidit, complexus
et gratulans meo beneficio patriam se visurum esse
dixit. sed quid singulos commemoro? frequentissimo
senatui sic placuit ut esset nemo qui mihi non ut parenti
gratias ageret, qui mihi non vitam suam, fortunas, liberos,
rem publicam referret acceptam.
Ch. 6 [sect. 13] sed quoniam illis quos
nominavi tot et talibus viris res publica orbata est, veniamus
ad vivos qui duo de consularium numero reliqui sunt.
L. Cotta, vir summo ingenio summaque prudentia, rebus eis
gestis quas tu reprehendis supplicationem decrevit verbis
amplissimis, eique illi ipsi quos modo nominavi consulares
senatusque cunctus adsensus est; qui honos post conditam
hanc urbem habitus est togato ante me nemini.
[sect. 14] L. Caesar,
avunculus tuus, qua oratione, qua constantia, qua gravitate
sententiam dixit in sororis suae virum, vitricum tuum!
hunc tu cum auctorem et praeceptorem omnium consiliorum
totiusque vitae debuisses habere, vitrici te similem
quam avunculi maluisti. huius ego alienus consiliis consul
usus sum: tu, sororis filius, ecquid ad eum umquam de re
publica rettulisti? at ad quos refert? di immortales! ad
eos scilicet quorum nobis etiam dies natales audiendi sunt.
hodie non descendit Antonius.
[sect. 15] cur? dat nataliciam in
hortis. cui? neminem nominabo: putate tum Phormioni
alicui, tum Gnathoni, tum etiam Ballioni. O foeditatem
hominis flagitiosam, o impudentiam, nequitiam, libidinem
non ferendam! tu cum principem senatorem, civem singularem
tam propinquum habeas, ad eum de re publica
nihil referas, referas ad eos qui suam rem nullam habent,
tuam exhauriunt? tuus videlicet salutaris consulatus,
perniciosus meus.
Ch. 7 adeone pudorem cum pudicitia perdidisti
ut hoc in eo templo dicere ausus sis in quo ego
senatum illum qui quondam florens orbi terrarum praesidebat
consulebam, tu homines perditissimos cum gladiis
conlocavisti?
[sect. 16] at etiam ausus esquid autem est quod tu
non audeas?clivum Capitolinum dicere me consule plenum
servorum armatorum fuisse. Vt illa, credo, nefaria senatus
consulta fierent, vim adferebam senatui. O miser, sive illa
tibi nota non suntnihil enim boni nostisive sunt, qui
apud talis viros tam impudenter loquare! quis enim eques
Romanus, quis praeter te adulescens nobilis, quis ullius
ordinis qui se civem esse meminisset, cum senatus in hoc
templo esset, in clivo Capitolino non fuit, quis nomen non
dedit? quamquam nec scribae sufficere nec tabulae nomina
illorum capere potuerunt.
[sect. 17] etenim cum homines nefarii de
patriae parricidio confiterentur, consciorum indiciis, sua
manu, voce paene litterarum coacti se urbem inflammare,
civis trucidare, vastare Italiam, delere rem publicam consensisse,
quis esset qui ad salutem communem defendendam
non excitaretur, praesertim cum senatus populusque Romanus
haberet ducem, qualis si qui nunc esset, tibi idem quod
illis accidit contigisset? ad sepulturam corpus vitrici sui
negat a me datum. hoc vero ne P. quidem Clodius dixit
umquam: quem, quia iure ei inimicus fui, doleo a te
omnibus vitiis iam esse superatum.
[sect. 18] qui autem tibi venit in
mentem redigere in memoriam nostram te domi P. Lentuli
esse educatum? an verebare ne non putaremus natura te
potuisse tam improbum evadere, nisi accessisset etiam
disciplina?
Ch. 8 tam autem eras excors ut tota in oratione tua
tecum ipse pugnares, non modo non cohaerentia inter se
diceres, sed maxime diiuncta atque contraria, ut non tanta
mecum quanta tibi tecum esset contentio. vitricum tuum
fuisse in tanto scelere fatebare, poena adfectum querebare.
ita quod proprie meum est laudasti; quod totum est
senatus reprehendisti. nam comprehensio sontium mea,
animadversio senatus fuit. homo disertus non intellegit
eum quem contra dicit laudari a se; eos apud quos dicit
vituperari.
[sect. 19] iam illud cuius est, non dico audaciaecupit
enim se audacemsed, quod minime volt, stultitiae, qua
vincit omnis, clivi Capitolini mentionem facere, cum inter
subsellia nostra versentur armati, cum in hac cella Concordiae,
di immortales! in qua me consule salutares sententiae
dictae sunt, quibus ad hanc diem viximus, cum gladiis
homines conlocati stent? accusa senatum; accusa equestrem
ordinem qui tum cum senatu copulatus fuit; accusa
omnis ordines, omnis civis, dum confiteare hunc ordinem
hoc ipso tempore ab Ituraeis circumsederi. haec tu non
propter audaciam dicis tam impudenter, sed quia tantam
rerum repugnantiam non vides. nihil profecto sapis. quid
est enim dementius quam, cum rei publicae perniciosa arma
ipse ceperis, obicere alteri salutaria?
[sect. 20] at etiam quodam loco
facetus esse voluisti. quam id te, di boni, non decebat!
in quo est tua culpa non nulla. aliquid enim salis a mima
uxore trahere potuisti. 'cedant arma togae.' quid? tum
nonne cesserunt? at postea tuis armis cessit toga. quaeramus
igitur utrum melius fuerit libertati populi Romani
sceleratorum arma an libertatem nostram armis tuis cedere.
nec vero tibi de versibus plura respondebo: tantum dicam
breviter, te neque illos neque ullas omnino litteras nosse;
me nec rei publicae nec amicis umquam defuisse, et tamen
omni genere monumentorum meorum perfecisse operis subsicivis
ut meae vigiliae meaeque litterae et iuventuti utilitatis
et nomini Romano laudis aliquid adferrent. sed haec non
huius temporis: maiora videamus.
Ch. 9 [sect. 21]
P. Clodium meo consilio interfectum esse dixisti. quidnam
homines putarent, si tum occisus esset cum tu illum in foro
inspectante populo Romano gladio insecutus es negotiumque
transegisses, nisi se ille in scalas tabernae librariae
coniecisset eisque oppilatis impetum tuum compressisset?
quod quidem ego favisse me tibi fateor, suasisse ne tu
quidem dicis. at Miloni ne favere quidem potui; prius
enim rem transegit quam quisquam eum facturum id suspicaretur.
at ego suasi. scilicet is animus erat Milonis ut
prodesse rei publicae sine suasore non posset. at laetatus
sum. quid ergo? in tanta laetitia cunctae civitatis me
unum tristem esse oportebat?
[sect. 22] quamquam de morte Clodi
fuit quaestio non satis prudenter illa quidem constituta
quid enim attinebat nova lege quaeri de eo qui hominem
occidisset, cum esset legibus quaestio constituta?quaesitum
est tamen. quod igitur, cum res agebatur, nemo in
me dixit, id tot annis post tu es inventus qui diceres?
[sect. 23]
quod vero dicere ausus es idque multis verbis, opera mea
Pompeium a Caesaris amicitia esse diiunctum ob eamque
causam culpa mea bellum civile esse natum, in eo non tu
quidem tota re sed, quod maximum est, temporibus errasti.
Ch. 10 ego M. Bibulo, praestantissimo civi, consule nihil praetermisi,
quantum facere enitique potui, quin Pompeium a Caesaris
coniunctione avocarem. in quo Caesar felicior fuit.
ipse enim Pompeium a mea familiaritate diiunxit. postea
vero quam se totum Pompeius Caesari tradidit, quid ego
illum ab eo distrahere conarer? stulti erat sperare, suadere
impudentis.
[sect. 24] duo tamen tempora inciderunt quibus aliquid
contra Caesarem Pompeio suaserim. ea velim reprehendas,
si potes: unum ne quinquenni imperium Caesari prorogaret,
alterum ne pateretur ferri ut absentis eius ratio
haberetur. quorum si utrumvis persuasissem, in has miserias
numquam incidissemus. atque idem ego, cum iam
opes omnis et suas et populi Romani Pompeius ad Caesarem
detulisset, seroque ea sentire coepisset quae multo ante
provideram, inferrique patriae bellum viderem nefarium,
pacis, concordiae, compositionis auctor esse non destiti,
meaque illa vox est nota multis: 'Vtinam, Cn. Pompei, cum
C. Caesare societatem aut numquam coisses aut numquam
diremisses! fuit alterum gravitatis, alterum prudentiae
tuae.' haec mea, M. Antoni, semper et de Pompeio et de
re publica consilia fuerunt. quae si valuissent, res publica
staret, tu tuis flagitiis, egestate, infamia concidisses.
Ch. 11 [sect. 25]
sed haec vetera, illud vero recens, Caesarem meo consilio
interfectum. iam vereor, patres conscripti, ne, quod turpissimum
est, praevaricatorem mihi apposuisse videar, qui
me non solum meis laudibus ornaret sed etiam oneraret
alienis. quis enim meum in ista societate gloriosissimi
facti nomen audivit? cuius autem qui in eo numero fuisset
nomen est occultatum? occultatum dico? cuius non statim
divolgatum? Citius dixerim iactasse se aliquos ut fuisse in
ea societate viderentur, cum conscii non fuissent, quam ut
quisquam celari vellet qui fuisset.
[sect. 26] quam veri simile porro
est in tot hominibus partim obscuris, partim adulescentibus
neminem occultantibus meum nomen latere potuisse?
etenim si auctores ad liberandam patriam desiderarentur illis
actoribus, Brutos ego impellerem, quorum uterque L. Bruti
imaginem cotidie videret, alter etiam Ahalae? hi igitur his
maioribus ab alienis potius consilium peterent quam a suis
et foris potius quam domo? quid? C. Cassius in ea familia
natus quae non modo dominatum, sed ne potentiam quidem
cuiusquam ferre potuit, me auctorem, credo, desideravit:
qui etiam sine his clarissimis viris hanc rem in Cilicia ad
ostium fluminis Cydni confecisset, si ille ad eam ripam
quam constituerat, non ad contrariam navis appulisset.
Cn.
[sect. 27] Domitium non patris interitus, clarissimi viri, non avunculi
mors, non spoliatio dignitatis ad recuperandam libertatem,
sed mea auctoritas excitavit? an C. Trebonio ego
persuasi? cui ne suadere quidem ausus essem. quo etiam
maiorem ei res publica gratiam debet qui libertatem populi
Romani unius amicitiae praeposuit depulsorque dominatus
quam particeps esse maluit. an L. Tillius Cimber me est
auctorem secutus? quem ego magis fecisse illam rem sum
admiratus quam facturum putavi, admiratus autem ob eam
causam quod immemor beneficiorum, memor patriae fuisset.
quid duos ServiliosCascas dicam an Ahalas?et hos
auctoritate mea censes excitatos potius quam caritate rei
publicae? longum est persequi ceteros, idque rei publicae
praeclarum fuisse tam multos, ipsis gloriosum.
Ch. 12 [sect. 28] at quem ad
modum me coarguerit homo acutus recordamini. 'Caesare
interfecto' inquit 'statim cruentum alte extollens Brutus
pugionem Ciceronem nominatim exclamavit atque ei recuperatam
libertatem est gratulatus.' cur mihi potissimum?
quia sciebam? vide ne illa causa fuerit appellandi mei
quod, cum rem gessisset consimilem rebus eis quas ipse
gesseram, me potissimum testatus est se aemulum mearum
laudum exstitisse.
[sect. 29] tu autem, omnium stultissime, non
intellegis, si, id quod me arguis, voluisse interfici Caesarem
crimen sit, etiam laetatum esse morte Caesaris crimen esse?
quid enim interest inter suasorem facti et probatorem? aut
quid refert utrum voluerim fieri an gaudeam factum? ecquis
est igitur exceptis eis qui illum regnare gaudebant qui illud
aut fieri noluerit aut factum improbarit? omnes ergo in
culpa. etenim omnes boni, quantum in ipsis fuit, Caesarem
occiderunt: aliis consilium, aliis animus, aliis occasio defuit;
voluntas nemini.
[sect. 30] sed stuporem hominis vel dicam pecudis
attendite. sic enim dixit: 'Brutus, quem ego honoris
causa nomino, cruentum pugionem tenens Ciceronem exclamavit:
ex quo intellegi debet eum conscium fuisse.' ergo
ego sceleratus appellor a te quem tu suspicatum aliquid
suspicaris; ille qui stillantem prae se pugionem tulit, is a te
honoris causa nominatur? esto; sit in verbis tuis hic stupor:
quanto in rebus sententiisque maior? constitue hoc, consul,
aliquando, Brutorum, C. Cassi, Cn. Domiti, C. Treboni,
reliquorum quam velis esse causam; edormi crapulam,
inquam, et exhala. an faces admovendae sunt quae excitent
tantae causae indormientem? numquamne intelleges statuendum
tibi esse utrum illi qui istam rem gesserunt homicidaene
sint an vindices libertatis?
Ch. 13 [sect. 31] attende enim paulisper
cogitationemque sobrii hominis punctum temporis suscipe.
ego qui sum illorum, ut ipse fateor, familiaris, ut a te
arguor, socius, nego quicquam esse medium: confiteor eos,
nisi liberatores populi Romani conservatoresque rei publicae
sint, plus quam sicarios, plus quam homicidas, plus etiam
quam parricidas esse, si quidem est atrocius patriae parentem
quam suum occidere. tu homo sapiens et considerate,
quid dicis? si parricidas, cur honoris causa a te sunt et in
hoc ordine et apud populum Romanum semper appellati?
cur M. Brutus referente te legibus est solutus, si ab urbe
plus quam decem dies afuisset? cur ludi Apollinares incredibili
M. Bruti honore celebrati? cur provinciae Bruto,
Cassio datae, cur quaestores additi, cur legatorum numerus
auctus? atqui haec acta per te. non igitur homicidas.
sequitur ut liberatores tuo iudicio, quando quidem tertium
nihil potest esse.
[sect. 32] quid est? num conturbo te? non enim
fortasse satis quae diiunctius dicuntur intellegis. sed
tamen haec summa est conclusionis meae: quoniam scelere
a te liberati sunt, ab eodem amplissimis praemiis dignissimos
iudicatos. itaque iam retexo orationem meam. scribam
ad illos ut, si qui forte, quod a te mihi obiectum est, quaerent
sitne verum, ne cui negent. etenim vereor ne aut celatum
me illis ipsis non honestum aut invitatum refugisse mihi sit
turpissimum. quae enim res umquam, pro sancte Iuppiter!
non modo in hac urbe sed in omnibus terris est gesta
maior; quae gloriosior, quae commendatior hominum memoriae
sempiternae? in huius me tu consili societatem tamquam
in equum Troianum cum principibus includis?
[sect. 33] non
recuso; ago etiam gratias, quoquo animo facis. tanta enim
res est ut invidiam istam quam tu in me vis concitare cum
laude non comparem. quid enim beatius illis quos tu
expulsos a te praedicas et relegatos? qui locus est aut tam
desertus aut tam inhumanus qui illos, cum accesserint, non
adfari atque appetere videatur? qui homines tam agrestes
qui se, cum eos aspexerint, non maximum cepisse vitae
fructum putent? quae vero tam immemor posteritas, quae
tam ingratae litterae reperientur quae eorum gloriam non
immortalitatis memoria prosequantur? tu vero ascribe me
talem in numerum.
Ch. 14 [sect. 34] sed unam rem vereor ne non probes:
si enim fuissem, non solum regem sed etiam regnum de re
publica sustulissem; et, si meus stilus ille fuisset, ut dicitur,
mihi crede, non solum unum actum sed totam fabulam
confecissem. quamquam si interfici Caesarem voluisse
crimen est, vide, quaeso, Antoni, quid tibi futurum sit,
quem et Narbone hoc consilium cum C. Trebonio cepisse
notissimum est et ob eius consili societatem, cum interficeretur
Caesar, tum te a Trebonio vidimus sevocari. ego
autemvide quam tecum agam non inimicequod bene
cogitasti aliquando, laudo; quod non indicasti, gratias ago;
quod non fecisti, ignosco.
[sect. 35] virum res illa quaerebat. quod
si te in iudicium quis adducat usurpetque illud Cassianum,
'cui bono fuerit,' vide, quaeso, ne haereas. quamquam illud
quidem fuit, ut tu dicebas, omnibus bono qui servire nolebant,
tibi tamen praecipue qui non modo non servis sed etiam
regnas; qui maximo te aere alieno ad aedem Opis liberavisti;
qui per easdem tabulas innumerabilem pecuniam dissipavisti;
ad quem e domo Caesaris tam multa delata sunt; cuius
domi quaestuosissima est falsorum commentariorum et chirographorum
officina, agrorum, oppidorum, immunitatium,
vectigalium flagitiosissimae nundinae.
[sect. 36] etenim quae res
egestati et aeri alieno tuo praeter mortem Caesaris subvenire
potuisset? nescio quid conturbatus esse videris: num quid
subtimes ne ad te hoc crimen pertinere videatur? libero te
metu: nemo credet umquam; non est tuum de re publica
bene mereri; habet istius pulcherrimi facti clarissimos viros
res publica auctores; ego te tantum gaudere dico, fecisse
non arguo. respondi maximis criminibus: nunc etiam
reliquis respondendum est.
Ch. 15 [sect. 37]
castra mihi Pompei atque illud omne tempus obiecisti.
quo quidem tempore si, ut dixi, meum consilium
auctoritasque valuisset, tu hodie egeres, nos liberi essemus;
res publica non tot duces et exercitus amisisset. fateor
enim me, cum ea quae acciderunt providerem futura, tanta
in maestitia fuisse quanta ceteri optimi cives, si idem
providissent, fuissent. dolebam, dolebam, patres conscripti,
rem publicam vestris quondam meisque consiliis
conservatam brevi tempore esse perituram. nec vero eram
tam indoctus ignarusque rerum ut frangerer animo propter
vitae cupiditatem, quae me manens conficeret angoribus,
dimissa molestiis omnibus liberaret. illos ego praestantissimos
viros, lumina rei publicae, vivere volebam, tot
consularis, tot praetorios, tot honestissimos senatores, omnem
praeterea florem nobilitatis ac iuventutis, tum optimorum
civium exercitus; qui si viverent, quamvis iniqua
condicione pacismihi enim omnis pax cum civibus bello
civili utilior videbaturrem publicam hodie teneremus.
[sect. 38]
quae sententia si valuisset ac non ei maxime mihi quorum
ego vitae consulebam spe victoriae elati obstitissent, ut alia
omittam, tu certe numquam in hoc ordine vel potius numquam
in hac urbe mansisses. at vero Cn. Pompei voluntatem
a me alienabat oratio mea. an ille quemquam plus
dilexit, cum ullo aut sermones aut consilia contulit saepius?
quod quidem erat magnum, de summa re publica dissentientis
in eadem consuetudine amicitiae permanere. ego
quid ille et contra ille quid ego sentirem et spectarem videbat.
ego incolumitati civium primum, ut postea dignitati
possemus, ille praesenti dignitati potius consulebat. quod
autem habebat uterque quid sequeretur, idcirco tolerabilior
erat nostra dissensio.
[sect. 39] quid vero ille singularis vir ac
paene divinus de me senserit sciunt qui eum de Pharsalia
fuga Paphum persecuti sunt. numquam ab eo mentio de
me nisi honorifica, nisi plena amicissimi desideri, cum me
vidisse plus fateretur, se speravisse meliora. et eius viri
nomine me insectari audes cuius me amicum, te sectorem
esse fateare?
Ch. 16 sed omittatur bellum illud in quo tu
nimium felix fuisti. ne <de> iocis quidem respondebo
quibus me in castris usum esse dixisti: erant quidem illa
castra plena curae; verum tamen homines, quamvis in
turbidis rebus sint, tamen, si modo homines sunt, interdum
animis relaxantur.
[sect. 40] quod autem idem maestitiam meam
reprehendit, idem iocum, magno argumento est me in
utroque fuisse moderatum.
hereditates mihi negasti venire. Vtinam hoc tuum
verum crimen esset! plures amici mei et necessarii viverent.
sed qui istuc tibi venit in mentem? ego enim
amplius sestertium ducentiens acceptum hereditatibus
rettuli. quamquam in hoc genere fateor feliciorem esse
te. me nemo nisi amicus fecit heredem, ut cum illo
commodo, si quod erat, animi quidam dolor iungeretur; te
is quem tu vidisti numquam, L. Rubrius Casinas fecit
heredem.
[sect. 41] et quidem vide quam te amarit is qui albus aterne
fuerit ignoras. fratris filium praeterit, Q. Fufi, honestissimi
equitis Romani suique amicissimi, quem palam heredem
semper factitarat, ne nominat quidem: te, quem numquam
viderat aut certe numquam salutaverat, fecit heredem.
velim mihi dicas, nisi molestum est, L. Turselius qua facie
fuerit, qua statura, quo municipio, qua tribu. 'nihil scio'
inquies 'nisi quae praedia habuerit.' igitur fratrem exheredans
te faciebat heredem. in multas praeterea pecunias
alienissimorum hominum vi eiectis veris heredibus, tamquam
heres esset, invasit.
[sect. 42] quamquam hoc maxime admiratus
sum, mentionem te hereditatum ausum esse facere, cum
ipse hereditatem patris non adisses.
Ch. 17
haec ut conligeres, homo amentissime, tot dies in aliena
villa declamasti? quamquam tu quidem, ut tui familiarissimi
dictitant, vini exhalandi, non ingeni acuendi causa
declamitas. at vero adhibes ioci causa magistrum suffragio
tuo et compotorum tuorum rhetorem, cui concessisti ut in
te quae vellet diceret, salsum omnino hominem, sed materia
facilis in te et in tuos dicta dicere. vide autem quid
intersit inter te et avum tuum. ille sensim dicebat quod
causae prodesset; tu cursim dicis aliena.
[sect. 43] at quanta
merces rhetori data est! audite, audite, patres conscripti,
et cognoscite rei publicae volnera. duo milia
iugerum campi Leontini Sex. Clodio rhetori adsignasti et
quidem immunia, ut populi Romani tanta mercede nihil
sapere disceres. num etiam hoc, homo audacissime, ex
Caesaris commentariis? sed dicam alio loco et de
Leontino agro et de Campano, quos iste agros ereptos
rei publicae turpissimis possessoribus inquinavit. iam
enim, quoniam criminibus eius satis respondi, de ipso
emendatore et correctore nostro quaedam dicenda sunt.
nec enim omnia effundam, ut, si saepius decertandum sit,
ut erit, semper novus veniam: quam facultatem mihi
multitudo istius vitiorum peccatorumque largitur.
Ch. 18 [sect. 44]
visne igitur te inspiciamus a puero? sic opinor; a
principio ordiamur. tenesne memoria praetextatum te
decoxisse? 'Patris' inquies 'ista culpa est.' concedo.
etenim est pietatis plena defensio. illud tamen audaciae
tuae quod sedisti in quattuordecim ordinibus, cum esset
lege Roscia decoctoribus certus locus constitutus, quamvis
quis fortunae vitio, non suo decoxisset. sumpsisti virilem,
quam statim muliebrem togam reddidisti. primo volgare
scortum; certa flagiti merces nec ea parva; sed cito
Curio intervenit qui te a meretricio quaestu abduxit et,
tamquam stolam dedisset, in matrimonio stabili et certo
conlocavit.
[sect. 45] nemo umquam puer emptus libidinis causa
tam fuit in domini potestate quam tu in Curionis. quotiens
te pater eius domu sua eiecit, quotiens custodes posuit
ne limen intrares? cum tu tamen nocte socia, hortante
libidine, cogente mercede, per tegulas demitterere. quae
flagitia domus illa diutius ferre non potuit. scisne me de
rebus mihi notissimis dicere? recordare tempus illud
cum pater Curio maerens iacebat in lecto; filius se ad
pedes meos prosternens, lacrimans, te mihi commendabat;
orabat ut se contra suum patrem, si sestertium sexagiens
peteret, defenderem; tantum enim se pro te intercessisse
dicebat. ipse autem amore ardens confirmabat, quod
desiderium tui discidi ferre non posset, se in exsilium
iturum.
[sect. 46] quo tempore ego quanta mala florentissimae
familiae sedavi vel potius sustuli! patri persuasi ut aes
alienum fili dissolveret; redimeret adulescentem, summa
spe et animi et ingeni praeditum, rei familiaris facultatibus
eumque non modo tua familiaritate sed etiam congressione
patrio iure et potestate prohiberet. haec tu cum per me
acta meminisses, nisi illis quos videmus gladiis confideres,
maledictis me provocare ausus esses?
Ch. 19 [sect. 47] sed iam stupra et
flagitia omittamus: sunt quaedam quae honeste non possum
dicere; tu autem eo liberior quod ea in te admisisti quae
a verecundo inimico audire non posses. sed reliquum
vitae cursum videte, quem quidem celeriter perstringam.
ad haec enim quae in civili bello, in maximis rei publicae
miseriis fecit, et ad ea quae cotidie facit, festinat animus.
quae peto ut, quamquam multo notiora vobis quam mihi
sunt, tamen, ut facitis, attente audiatis. debet enim talibus
in rebus excitare animos non cognitio solum rerum sed
etiam recordatio; etsi incidamus, opinor, media ne nimis
sero ad extrema veniamus.
[sect. 48]
intimus erat in tribunatu Clodio qui sua erga me beneficia
commemorat; eius omnium incendiorum fax, cuius
etiam domi iam tum quiddam molitus est. quid dicam
ipse optime intellegit. Inde iter Alexandream contra
senatus auctoritatem, contra rem publicam et religiones;
sed habebat ducem Gabinium, quicum quidvis rectissime
facere posset. qui tum inde reditus aut qualis? prius in
ultimam Galliam ex Aegypto quam domum. quae autem
domus? Suam enim quisque domum tum obtinebat nec
erat usquam tua. domum dico? quid erat in terris ubi
in tuo pedem poneres praeter unum Misenum quod cum
sociis tamquam Sisaponem tenebas?
Ch. 20 [sect. 49] venis e Gallia ad
quaesturam petendam. aude dicere te prius ad parentem
tuam venisse quam ad me. acceperam iam ante Caesaris
litteras ut mihi satis fieri paterer a te: itaque ne loqui
quidem sum te passus de gratia. postea sum cultus a te, tu
a me observatus in petitione quaesturae; quo quidem tempore
P. Clodium approbante populo Romano in foro es
conatus occidere, cumque eam rem tua sponte conarere, non
impulsu meo, tamen ita praedicabas, te non existimare, nisi
illum interfecisses, umquam mihi pro tuis in me iniuriis
satis esse facturum. |