Book 1
LIBER PRIMVS:
AD P. LENTVLVM
Letter 1
Scr. Romae Id. Ian. a. u. c. 698 (a. Chr. 56).
M. CICERO S. D. P. LENTVLO PROCOS.
[sect. 1]
ego omni officio ac potius pietate erga te ceteris satis facio omnibus, mihi ipse numquam satis facio; tanta enim magnitudo est tuorum erga me meritorum, ut, quod tu nisi perfecta re de me non conquiesti, ego quia non idem in tua causa efficio, vitam mihi esse acerbam putem. in causa haec sunt: Hammonius, regis legatus, aperte pecunia nos oppugnat; res agitur per eosdem creditores, per quos, cum tu aderas, agebatur; regis causa si qui sunt qui velint, qui pauci sunt, omnes rem ad Pompeium deferri volunt, senatus religionis calumniam non religione, sed malevolentia et illius regiae largitionis invidia comprobat.
[sect. 2]
Pompeium et hortari et orare et iam liberius accusare et monere, ut magnam
infamiam fugiat, non desistimus; sed plane nec precibus nostris nec admonitionibus relinquit locum, nam cum in sermone cotidiano tum in senatu palam sic egit causam
tuam, ut neque eloquentia maiore quisquam nec gravitate nec studio nec contentione agere potuerit, cum summa testificatione tuorum in se officiorum et amoris erga te sui. Marcellinum tibi esse iratum scis; is hac regia causa excepta ceteris in rebus se acerrimum tui defensorem fore ostendit. quod dat, accipimus; quod instituit referre de religione et saepe iam retulit, ab eo deduci non potest.
[sect. 3]
res ante Idus acta sic est (nam haec Idibus mane scripsi):
Hortensi et mea et Luculli sententia cedit religioni de exercitu; teneri enim res aliter non potest; sed ex illo senatus consulto, quod te referente factum est, tibi decernit, ut regem reducas, quod commodo rei p. facere possis, ut exercitum religio tollat, te auctorem senatus retineat. Crassus tris legatos decernit nec excludit Pompeium, censet enim etiam ex iis, qui cum imperio sint; Bibulus tris legatos ex iis, qui privati sunt. huic adsentiuntur reliqui consulares praeter Servilium, qui omnino reduci negat oportere, et Volcacium, qui Lupo referente Pompeio decernit, et Afranium, qui adsentitur Volcacio. quae res auget suspicionem Pompei voluntatis, nam advertebatur Pompei familiaris adsentiri Volcacio. laboratur vehementer; inclinata res est. Libonis et Hypsaei non obscura concursatio et contentio omniumque Pompei familiarium studium in eam opinionem rem adduxerunt, ut Pompeius cupere videatur; cui qui
nolunt, idem tibi, quod eum ornasti, non sunt amici;
[sect. 4]
nos in causa auctoritatem eo minorem habemus, quod tibi debemus, gratiam autem nostram exstinguit hominum suspicio, quod Pompeio se gratificari putant. ut in rebus multo ante, quam profectus es, ab ipso rege et ab intimis ac
domesticis Pompei clam exulceratis, deinde palam a consularibus exagitatis et in summam invidiam adductis ita versamur. nostram fidem omnes, amorem tui absentis praesentes tui cognoscent. si esset in iis fides, in quibus summa esse
debebat, non laboraremus.
Letter 2
Scr. Romae a. d. xvi Kal. Febr. a. 698 (56).
M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.
[sect. 1]
Idibus Ianuariis in senatu nihil est confectum, propterea
quod dies magna ex parte consumptus est altercatione
Lentuli consulis et Canini tr. pl. eo die nos quoque multa verba fecimus maximeque visi sumus senatum commemoratione tuae voluntatis erga illum ordinem permovere. itaque postridie placuit ut breviter sententias diceremus; videbatur enim reconciliata nobis voluntas esse senatus, quod cum
dicendo tum singulis appellandis rogandisque perspexeram. itaque, cum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducerent, secunda Hortensi, ut tu sine exercitu reduceres, tertia Volcaci, ut Pompeius reduceret, postulatum est, ut Bibuli sententia divideretur. quatenus de
religione dicebat, cui quidem rei iam obsisti non poterat, Bibulo adsensum est; de tribus legatis frequentes ierunt in
alia omnia.
[sect. 2]
proxima erat Hortensi sententia, cum Lupus tr. pl., quod ipse de Pompeio retulisset, intendere coepit ante se oportere discessionem facere quam consules. eius
orationi vehementer ab omnibus reclamatum est erat enim et iniqua et nova. consules neque concedebant neque valde repugnabant, diem consumi volebant, id quod est
factum; perspiciebant enim in Hortensi sententiam multis partibus pluris ituros, quamquam aperte Volcacio adsentirentur. multi rogabantur, atque id ipsum consulibus non
invitis, nam ei Bibuli sententiam valere cupierunt.
[sect. 3]
hac controversia usque ad noctem ducta senatus dimissus est. ego eo die casu apud Pompeium cenavi nactusque tempus hoc magis idoneum quam umquam antea, quod post tuum discessum is dies honestissimus nobis fuerat in senatu, ita sum cum illo locutus, ut mihi viderer animum hominis ab omni alia cogitatione ad tuam dignitatem tuendam traducere. quem ego ipsum cum audio, prorsus eum libero omni suspicione cupiditatis; cum autem eius familiaris omnium ordinum video, perspicio, id quod iam omnibus est apertum, totam rem istam iam pridem a certis hominibus non invito rege ipso consiliariisque eius esse corruptam.
[sect. 4]
haec scripsi a. d. xvi K. Februarias ante lucem; eo die senatus erat futurus. nos in senatu, quem ad modum spero, dignitatem nostram, ut potest in tanta hominum perfidia et iniquitate, retinebimus; quod ad popularem rationem attinet, hoc videmur esse consecuti, ut ne quid agi cum populo aut salvis auspiciis aut salvis legibus aut denique sine vi posset. de his rebus pridie, quam haec scripsi, senatus auctoritas gravissima intercessit, cui quom Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta; eam ad te missam esse arbitror. de ceteris rebus quicquid erit actum, scribam ad te et, ut quam rectissime agantur omnia mea cura, opera, diligentia, gratia providebo.
Letter 3
Scr. Romae medio mense Ian. a. 698 (56).
M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.
[sect. 1]
A. Trebonio, qui in tua provincia magna negotia et ampla I et expedita habet, multos annos utor valde familiariter. is
cum antea semper et suo splendore et nostra ceterorumque amicorum commendatione gratiosissimus in provincia fuit, tum hoc tempore propter tuum in me amorem nostramque necessitudinem vehementer confidit his meis litteris se apud te gratiosum fore;
[sect. 2]
quae ne spes eum fallat, vehementer rogo
te commendoque tibi eius omnia negotia, libertos, procuratores, familiam, in primisque ut, quae T. Ampius de eius re decrevit, ea comprobes omnibusque rebus eum ita tractes, ut intellegat meam commendationem non vulgarem fuisse.
Letter 4
Scr. Romae circiter xv Kal. Febr. a. 698 (56).
M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.
[sect. 1]
A. d. xvi K. Febr. cum in senatu pulcherrime staremus, quod iam illam sententiam Bibuli de tribus legatis pridie eius diei fregeramus, unumque certamen esset relictum sententia Volcaci, res ab adversariis nostris extracta est variis
calumniis; causam enim frequenti senatu non magna varietate magnaque invidia eorum, qui a te causam regiam alio traferebant, obtinebamus. eo die acerbum habuimus Curionem, Bibulum multo iustiorem, paene etiam amicum; Caninius et Cato negarunt se legem ullam ante comitia esse
laturos. senatus haberi ante K. Februarias per legem Pupiam, id quod scis, non potest neque mense Febr. toto nisi perfectis aut reiectis legationibus.
[sect. 2]
haec tamen opinio. est populi Romani, a tuis invidis atque obtrectatoribus nomen
inductum fictae religionis, non tam ut te impediret, quam ut ne quis propter exercitus cupiditatem Alexandriam vellet ire. dignitatis autem tuae nemo est quin existimet habitam esse rationem ab senatu; nemo est enim, qui nesciat, quo minus discessio fieret, per adversarios tuos esse factum; qui nunc populi nomine, re autem vera sceleratissimo tribunorum latrocinio si quae conabuntur agere, satis mi provisum est, ut ne quid salvis auspiciis aut legibus aut etiam sine vi agere possent.
[sect. 3]
ego neque de meo studio neque de non
nullorum iniuria scribendum mihi esse arbitror; quid enim aut me ostentem, qui, si vitam pro tua dignitate profundam, nullam partem videar meritorum tuorum adsecutus, aut de aliorum iniuriis querar, quod sine summo dolore facere non possum? ego tibi a vi, hac praesertim imbecillitate magistratuum, praestare nihil possum; vi excepta possum confirmare te et senatus et populi Romani summo studio amplitudinem tuam retenturum.
Letter 5a
Scr. Romae circiter Non. Febr. a. 698 (56).
M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.
[sect. 1]
tametsi mihi nihil fuit optatius quam ut primum abs te ipso, deinde a ceteris omnibus quam gratissimus erga te esse cognoscerer tamen adficior summo dolore eius modi tempora post tuam profectionem consecuta esse, ut et meam et ceterorum erga te fidem et benevolentiam absens experirere; te videre et sentire eandem fidem esse hominum in tua dignitate, quam ego in mea salute sum expertus, ex tuis litteris intellexi.
[sect. 2]
nos cum maxime consilio, studio, labore, gratia de causa regia niteremur, subito exorta est nefaria Catonis promulgatio, quae nostra studia impediret et animos a minore cura ad summum timorem traduceret; sed tamen,
in eius modi perturbatione rerum quamquam omnia sunt metuenda, nihil magis quam perfidiam timemus et Catoni quidem, quoquo modo se res habet, profecto resistemus.
[sect. 3]
de Alexandrina re causaque regia tantum habeo polliceri, me tibi absenti tuisque praesentibus cumulate satis facturum, sed vereor, ne aut eripiatur causa regia nobis aut deseratur; quorum utrum minus velim, non facile possum existimare. sed, si res coget, est quiddam tertium, quod neque Selicio nec mihi displicebat, ut neque iacere pateremur nec
nobis repugnantibus ad eum deferri, ad quem prope iam delatum existimatur. A nobis agentur omnia diligenter, ut neque, si quid obtineri poterit, non contendamus nec, si quid non obtinuerimus, repulsi esse videamur;
[sect. 4]
tuae sapientiae magnitudinisque animi est omnem amplitudinem et
dignitatem tuam in virtute atque in rebus gestis tuis atque in tua gravitate positam existimare; si quid ex iis rebus, quas tibi fortuna largita est, non nullorum hominum perfidia detraxerit, id maiori illis fraudi quam tibi futurum. A me nullum tempus praetermittitur de tuis rebus et agendi et
cogitandi; utor ad omnia Q. Selicio, neque enim prudentiorem quemquam ex tuis neque fide maiore esse iudico neque amantiorem tui
Letter 5b
Scr. Romae paulo post vi Id. Febr. a. 698 (56).
M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.
[sect. 1]
hic quae agantur quaeque acta sint, ea te et litteris multorum et nuntiis cognosse arbitror; quae autem posita sunt in coniectura quaeque videntur fore, ea puto tibi a me
scribi oportere. postea quam Pompeius et apud populum a. d. viii Idus Februarias, quom pro Milone diceret, clamore convicioque iactatus est in senatuque a Catone aspere et acerbe inimicorum magno silentio est accusatus, visus est mihi vehementer esse perturbatus. itaque Alexandrina causa, quae nobis adhuc integra est (nihil enim tibi detraxit senatus nisi id, quod per eandem religionem dari
alteri non potest), videtur ab illo plane esse deposita.
[sect. 2]
nunc id speramus idque molimur, ut rex, cum intellegat sese, quod cogitabat, ut a Pompeio reducatur, adsequi non posse et, nisi per te sit restitutus, desertum se atque abiectum fore, proficiscatur ad te; quod sine ulla dubitatione, si Pompeius paulum modo ostenderit sibi placere, faciet; sed nosti hominis tarditatem et taciturnitatem. nos tamen nihil, quod ad eam rem pertineat, praetermittimus. ceteris iniuriis, quae propositae sunt a Catone, facile, ut spero, resistemus. Amicum ex consularibus neminem tibi esse video praeter Hortensium et Lucullum; ceteri sunt partim obscurius iniqui, partim non dissimulanter irati. tu fac animo forti magnoque sis speresque fore ut fracto impetu levissimi hominis tuam pristinam dignitatem et gloriam consequare.
Letter 6
Scr. Romae mense ut videtur, Mart. a. 698 (56).
M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.
[sect. 1]
quae gerantur, accipies ex Pollione, qui omnibus negotiis non interfuit solum, sed praefuit. me in summo dolore, quem in tuis rebus capio, maxime scilicet consolatur spes, quod valde suspicor fore ut infringatur hominum improbitas et consiliis tuorum amicorum et ipsa die, quae debilitat
cogitationes et inimicorum et proditorum tuorum
[sect. 2]
facile secundo loco me consolatur recordatio meorum temporum, quorum imaginem video in rebus tuis; nam etsi minore in re violatur tua dignitas quam mea adflictast, tamen est tanta similitudo, ut sperem te mihi ignoscere, si ea non timuerim, quae ne tu quidem umquam timenda duxisti. sed praesta te eum, qui mihi 'a teneris,' ut Graeci dicunt, unguiculis' es cognitus; inlustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem hominum iniuria. A me omnia summa in te studia officiaque ex specta; non fallam opinionem tuam.
Letter 7
Scr. Romae exeunte mense Quint. a. 698 (56).
M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.
[sect. 1]
legi tuas litteras, quibus ad me scribis gratum tibi esse, quod crebro certior per me fias de omnibus rebus et meam
erga te benevolentiam facile perspicias; quorum alterum mihi, ut te plurimum diligam, facere necesse est, si volo is esse, quem tu me esse voluisti; alterum facio libenter, ut, quoniam intervallo locorum et temporum diiuncti sumus, per litteras tecum quam saepissime conloquar. quod si
rarius fiet quam tu exspectabis, id erit causae, quod non eius generis meae litterae sunt, ut eas audeam temere committere; quotiens mihi certorum hominum potestas erit, quibus recte dem, non praetermittam.
[sect. 2]
quod scire vis, qua quisque in te fide sit et voluntate, difficile dictu est de singulis; unum illud audeo, quod antea
tibi saepe significavi, nunc quoque re perspecta et cognita scribere, vehementer quosdam homines et eos maxime, quite et maxime debuerunt et plurimum iuvare potuerunt, invidisse dignitati tuae, simillimamque in re dissimili tui
temporis nunc et nostri quondam fuisse rationem, ut, quos tu rei publicae causa laeseras, palam te oppugnarent, quorum auctoritatem, dignitatem voluntatemque defenderas, non tam memores essent virtutis tuae quam laudis inimici. quo quidem tempore, ut perscripsi ad te antea, cognovi Hortensium percupidum tui studiosum Lucullum, ex magistratibus antem L. Racilium et fide et animo singulari; nam nostra propugnatio ac defensio dignitatis tuae propter magnitudinem benefici tui fortasse plerisque offici maiorem auctoritatem habere videatur quam sententiae.
[sect. 3]
praeterea quidem de consularibus nemini possum aut studi erga te aut offici aut amici animi esse testis; etenim Pompeium, qui mecum saepissime non solum a me provocatus, sed etiam sua sponte de te communicare solet, scis temporibus illis non saepe in senatu fuisse; cui quidem litterae tuae, quas proxime miseras, quod facile intellexerim, periucundae fuerunt. mihi quidem humanitas tua vel summa potius sapientia non incunda solum, sed etiam admirabilis visa est; virum enim excellentem et tibi tua praestanti in eum liberalitate devinctum non nihil suspicantem propter aliquorum opinionem suae cupiditatis te ab se abalienatum illa epistula retinuisti; qui mihi cum semper tuae laudi favere visus est, etiam ipso suspiciosissimo tempore Caniniano, tum vero lectis tuis litteris perspectus est a me toto animo de te ac de tuis
ornamentis et commodis cogitare.
[sect. 4]
qua re ea, quae suam, sic habeto, me cum illo re saepe communicata de illius ad te sententia atque auctoritate scribere: quoniam senatus consultum nullum exstat, quo reductio regis Alexandrini tibi adempta sit, eaque, quae de ea scripta est auctoritas, cui scis intercessum esse, ut ne quis omnino regem reduceret, tantam vim habet, ut magis iratorum hominum
studium quam constantis senatus consilium esse videatur, te perspicere posse, qui Ciliciam Cyprumque teneas, quid efficere et quid consequi possis, et, si res facultatem habitura videatur, ut Alexandream atque Aegyptum tenere possis,
esse et tuae et nostri imperi dignitatis Ptolomaide aut aliquo propinquo eloco rege conlocato te cum classe atque exercitu proficisci Alexandriam, ut, eam cum pace praesidiisque firmaris, Ptolomaeus redeat in regnum; ita fore ut et per te restituatur, quem ad modum senatus initio censuit, et sine
multitudine reducatur, quem ad modum homines religiosi Sibyllae placere dixerunt.
[sect. 5]
sed haec sententia sic et illi et nobis probabatur, ut ex eventu homines de tuo consilio existimaturos videremus; si cecidisset ut volumus et optamus, omnis te et sapienter et fortiter, si aliquid esset
offensum, eosdem illos et cupide et temere fecisse dicturos. qua re, quid adsequi possis, non tam facile est nobis quam tibi, cuius prope in conspectu Aegyptus est, indicare; nos quidem hoc sentimus, si exploratum tibi sit posse te illius regni potiri, non esse cunctandum, si dubium sit, non esse
conandum. illud tibi adfirmo, si rem istam ex sententia gesseris, fore ut absens a multis, cum redieris, ab omnibus conlaudere; offensionem esse periculosam propter interpositam auctoritatem religionemque video. sed ego te, ut ad certam laudem adhortor, sic a dimicatione deterreo redeoque ad illud, quod initio scripsi, totius facti tui iudicium
non tam ex consilio tuo quam ex eventu homines esse facturos.
[sect. 6]
quod si haec ratio rei gerendae periculosa tibi esse videbitur, placebat illud, ut, si rex amicis tuis, qui per provinciam atque imperium tuum pecunias ei credidissent, fidem
suam praestitisset, et auxiliis eum tuis et copiis adiuvares; eam esse naturam et regionem provinciae tuae, ut illius reditum vel adiuvando confirmares vel neglegendo impedires.
in hac ratione quid res, quid causa, quid tempus ferat tu facillime optimeque perspicies; quid nobis placuisset, ex me potissimum putavi te scire oportere.
[sect. 7]
quod mihi de nostro statu, de Milonis familiaritate; de levitate et imbecillitate Clodi gratularis, minime miramur te tuis ut egregium artificem praeclaris operibus laetari; quamquam est incredibilis hominum perversitas (graviore enim verbo uti non libet), qui nos, quos favendo in communi causa retinere potuerunt, invidendo abalienarunt; quorum malevolentissimis obtrectationibus nos scito de vetere illa nostra diuturnaque sententia prope iam esse depulsos, non nos quidem ut nostrae dignitatis simus obliti, sed ut habeamus rationem aliquando etiam salutis. poterat utrumque praeclare, si esset fides, si gravitas in hominibus consularibus; sed tanta est in plerisque levitas, ut eos non tam constantia in re publica nostra delectet, quam splendor
offendat.
[sect. 8]
quod eo liberius ad te scribo, quia non solum temporibus his, quae per te sum adeptus, sed iam olim nascenti prope nostrae laudi dignitatique favisti, simulque quod video non, ut antehac putabam, novitati esse invisum meae in te enim, homine omnium nobilissimo, similia invidorum vitia perspexi, quem tamen illi esse in principibus facile sunt passi, evolare altius certe noluerunt. gaudeo tuam dissimilem fuisse fortunam; multum enim interest, utrum laus imminuatur an salus deseratur; me meae tamen ne nimis paeniteret, tua virtute perfectum est; curasti enim, ut plus additum ad memoriam nominis nostri
quam demptum de fortuna videretur.
[sect. 9]
te vero emoneo cum beneficiis tuis tum amore incitatus meo, ut omnem
gloriam, ad quam a pueritia inflammatus fuisti, omni cura atque industria consequare magnitudinemque animi tui, quam ego semper sum admiratus semperque amavi, ne umquam inflectas cuiusquam iniuria. Magna est hominum
opinio de te, magna commendatio liberalitatis, magna memoria consulatus tui. haec profecto vides quanto expressiora quantoque inlustriora futura sint, cum aliquantum ex provincia atque ex imperio laudis accesserit; quamquam te ita gerere volo quae per exercitum atque imperium gerenda
sunt, ut haec multo ante meditere, huc te pares, haec cogites, ad haec te exerceas sentiasque (id quod quia semper sperasti, non dubito quin adeptus intellegas), te facillime posse obtinere summum atque altissimum gradum civitatis. quae quidem mea cohortatio ne tibi inanis aut sine causa suscepta
videatur, illa me ratio movit, ut te ex nostris eventis communibus admonendum putarem, ut considerares, in omni reliqua vita quibus crederes, quos caveres.
[sect. 10] quod scribis te velle scire, qui sit rei publicae status, summa dissensio est, sed contentio dispar; nam, qui plus
opibus, armis, potentia valent, perfecisse tamen mihi videntur stultitia et inconstantia adversariorum , ut etiam auctoritate iam plus valerent. itaque perpaucis adversantibus omnia, quae ne per populum quidem sine seditione se adsequi arbitrabantur, per senatum consecuti sunt; nam et
stipendium Caesari decretum est et decem legati, et, ne lege Sempronia succederetur, facile perfectum est. quod ego ad te brevius scribo, quia me status hic rei publicae non delectat; scribo tamen, ut te admoneam, quod ipse litteris omnibus a pueritia deditus experiendo tamen magis
quam discendo cognovi, tu tuis rebus integris discas, neque
salutis nostrae rationem habendam nobis esse sine dignitate neque dignitatis sine salute.
[sect. 11] quod mihi de filia et de Crassipede gratularis, agnosco humanitatem tuam speroque et opto nobis hanc coniunctionem voluptati fore. Lentulum nostrum, eximia spe summae virtutis adulescentem, cum ceteris artibus, quibus studuisti semper ipse, tum in primis imitatione tui fac erudias; nulla enim erit hac praestantior disciplina. quem nos, et quia tuus et quia te dignus est filius et quia nos diligit semperque dilexit, in primis amamus carumque habemus.
Letter 8
Scr. Romae mense Ian. a. 699 (55).
M. CICERO S. D. P. LENTVLO PROCOS.
[sect. 1]
de omnibus rebus, quae ad te pertinent, quid actum , quid constitutum sit, quid Pompeius susceperit, optime ex M. Plaetorio cognosces, qui non solum interfuit iis rebus, sed etiam praefuit neque ullum officium erga te hominis amantissimi, prudentissimi, diligentissimi praetermisit. ex eodem de toto statu rerum communium cognosces. quae quales sint, non facile est scribere. sunt quidem certe in amicorum nostrorum potestate, atque ita, ut nullam mutationem umquam hac hominum aetate habitura res esse videatur.
[sect. 2]
ego quidem, ut debeo et ut tute mihi praecepisti et ut me pietas utilitasque cogit, me ad eius rationes adiungo, quem tu in meis rationibus tibi esse adiungendum putasti sed te non praeterit, quam sit difficile sensum in re publica, praesertim rectum et confirmatum, deponere. verum tamen ipse me conformo ad eius voluntatem, a quo honeste dissentire non possum, neque id facio, ut forsitan quibusdam videar, simulatione; tantum enim animi inductio et me hercule amor erga Pompeium apud me valet, ut, quae illi utilia sunt, et quae ille vult, ea mihi omnia iam et recta et vera videantur; neque, ut ego arbitror, errarent ne adversarii
quidem eius, si, cum pares esse non possent, pugnare desisterent.
[sect. 3]
me quidem etiam illa res consolatur, quod ego is sum, cui vel maxime concedant omnes, ut vel ea defendam, quae Pompeius velit, vel taceam vel etiam, id quod mihi maxime libet, ad nostra me studia referam litterarum; quod profecto faciam, si mihi per eiusdem amicitiam licebit.
quae enim proposita fuerat nobis, cum et honoribus amplissimis et laboribus maximis perfuncti essemus, dignitas in sententiis dicendis, libertas in re publica capessenda, ea sublata totast, nec mihi magis quam omnibus; nam aut adsentiendum est nulla cum gravitate paucis aut frustra
dissentiendum.
[sect. 4] haec ego ad te ob eam causam maxime scribo, ut iam de tua quoque ratione meditere.
commutata tota ratio est senatus, iudiciorum, rei totius publicae; otium nobis exoptandum est, quod ii, qui potiuntur rerum, praestaturi
videntur, si quidam homines patientius eorum potentiam ferre potuerint; dignitatem quidem illam consularem fortis et constantis senatoris nihil est quod cogitemus; amissa culpa est eorum, qui a senatu et ordinem coniunctissimum et hominem clarissimum abalienarunt.
[sect. 5]
sed ut ad ea, quae
coniunctiora rebus tuis sunt, revertar, Pompeium tibi valde amicum esse cognovi, et eo tu consule, quantum ego perspicio, omnia, quae voles, obtinebis, quibus in rebus me sibi ille adfixum habebit, neque a me ulla res, quae ad te pertineat, neglegetur; neque enim verebor, ne sim ei molestus, cui iucundum erit etiam propter se ipsum, quom me esse gratum videbit.
[sect. 6]
tu velim tibi ita persuadeas, nullam
rem esse minimam, quae ad te pertineat, quae mihi non carior sit quam meae res omnes; idque cum sentiam, sedulitate mihimet ipse satis facere possum, re quidem ipsa ideo mihi non satis facio, quod nullam partem tuorum meritorum non modo referenda, sed ne cogitanda quidem gratia consequi possum.
[sect. 6] rem te valde bene gessisse rumor erat; exspectabantur litterae tuae, de quibus eramus iam cum Pompeio locuti. quae si erunt allatae, nostrum studium exstabit in conveniendis magistratibus et senatoribus, ceteraque, quae ad te pertinebunt cum etiam plus contenderimus quam possumus, minus tamen faciemus quam debemus.
Letter 9
Scr. Romae mense Dec. a. 700 (54).
M. CICERO S. D. LENTVLO IMP.
[sect. 1]
periucundae mihi fuerunt litterae tuae, quibus intellexi te perspicere meam in te pietatem; quid enim dicam benevolentiam, cum illud ipsum gravissimum et sanctissimum nomen pietatis levius mihi meritis erga me tuis esse videatur? quod autem tibi grata mea erga te studia scribis esse, facis tu quidem abundantia quadam amoris, ut etiam grata sint ea, quae praetermitti sine nefario scelere non possunt. tibi autem multo notior atque inlustrior meus in te animus esset, si hoc tempore omni, quo diiuncti fuimus, et una et Romae fuissemus.
[sect. 2]
nam in eo ipso, quod te ostendis esse facturum quodque et in primis potes et ego a te vehementer exspecto, in sententiis senatoriis et in omni actione atque administratione rei publicae floruissemus (de qua ostendam equidem paulo post qui sit meus sensus et status , et rescribam tibi ad ea, quae quaeris); sed certe et ego te
auctore amicissimo ac sapientissimo et tu me consiliario fortasse non imperitissimo, fideli quidem et benevolo certe usus esses. quamquam tua quidem causa te esse imperatorem provinciamque bene gestis rebus cum exercitu victore obtinere, ut debeo, laetor; sed certe, qui tibi ex me fructus debentur, eos uberiores et praesentiores praesens capere potuisses; in eis vero ulciscendis, quos tibi partim inimicos esse intellegis propter tuam propugnationem salutis meae, partim invidere propter illius actionis amplitudinem et gloriam, mirificum me tibi comitem praebuissem; quam quam ille perennis inimicus amicorum suorum, qui tuis maximis beneficiis ornatus in te potissimum fractam illam et debilitatam vim suam contulit, nostram vicem ultus est ipse sese. ea est enim conatus, quibus patefactis nullam sibi in posterum non modo dignitatis sed ne libertatis quidem partem reliquit.
[sect. 3]
te autem etsi mallem in meis rebus expertum quam etiam in tuis, tamen in molestia gaudeo eam fidem cognosse hominum non ita magna mercede quam ego maximo dolore cognoram. de qua ratione tota iam videtur mihi exponendi tempus dari, ut tibi rescribam ad ea, quae quaeris.
[sect. 4] certiorem te per litteras scribis esse factum me cum Caesare et cum Appio esse in gratia teque id non reprehendere adscribis; Vatinium autem scire te velle ostendis quibus rebus adductus defenderim et laudarim. quod tibi ut planius exponam, altius paulo rationem consiliorum meorum repetam necesse est.
ego me, Lentule, initio rerum atque actionum tuarum non solum meis sed etiam rei publicae restitutum putabam et, quoniam tibi incredibilem quendam amorem et omnia in te ipsum summa ac singularia studia deberem, rei publicae, quae te in me restituendo multum adiuvisset, eum certe me
animum merito ipsius debere arbitrabar, quem antea tantum modo communi officio civium, non aliquo erga me singulari beneficio debitum praestitissem. hac me mente fuisse et senatus ex me te consule audivit et tu in nostris
sermonibus conlocutionibusque [ipse] vidisti.
[sect. 5]
etsi iam primis temporibus illis multis rebus meus offendebatur animus, cum te agente de reliqua nostra dignitate aut occulta non nullorum odia aut obscura in me studia cernebam; nam neque de monimentis meis ab iis adiutus es, a quibus debuisti, neque de vi nefaria, qua cum fratre eram domo expulsus, neque hercule in iis ipsis rebus, quae quamquam erant mihi propter rei familiaris naufragia necessariae, tamen a me minimi putabantur, in meis damnis ex auctoritate senatus sarciendis eam voluntatem, quam exspectaram, praestiterunt. quae cum viderem (neque erant obscura), non tamen tam acerba mihi haec accidebant, quam erant
illa grata, quae fecerant.
[sect. 6]
itaque, quamquam et Pompeio plurimum te quidem ipso praedicatore ac teste debebam et eum non solum beneficio, sed amore etiam et perpetuo quodam iudicio meo diligebam, tamen non reputans, quid ille vellet, in omnibus meis sententiis de re publica pristinis
permanebam.
[sect. 7]
ego sedente Cn. Pompeio, cum, ut laudaret P. Sestium, introisset in urbem dixissetque testis Vatinius me fortuna et felicitate C. Caesaris commotum illi amicum esse coepisse, dixi me M. Bibuli fortunam, quam ille adflictam putaret, omnium triumphis victoriisque anteferre, dixique eodem teste alio loco eosdem esse, qui Bibulum exire domo prohibuissent et qui me coegissent; tota vero interrogatio mea nihil habuit nisi reprehensionem illius tribunatus. in quo omnia dicta sunt libertate animoque maximo de vi, de auspiciis, de donatione regnorum, neque
vero hac in causa modo, sed constanter saepe in senatu.
[sect. 8]
quin etiam Marcellino et Philippo consulibus Nonis Aprilibus mihi est senatus adsensus, ut de agro Campano frequenti senatu Idibus Maiis referretur. num potui magis in arcem illius causae invadere aut magis oblivisci temporum meorum, meminisse actionum? hac a me sententia dicta magnus animorum motus est factus cum eorum, quorum oportuit, tum illorum etiam, quorum numquam putaram.
[sect. 9]
nam hoc senatus consulto in meam sententiam facto Pompeius cum mihi nihil ostendisset se esse offensum, in Sardiniam et in Africam profectus est eoque itinere Lucam ad Caesarem venit. ibi multa de mea sententia questus est Caesar, quippe qui etiam Ravennae Crassum ante vidisset ab eoque in me esset incensus. sane moleste Pompeium id ferre constabat; quod ego cum audissem ex aliis, maxime ex meo fratre cognovi. quem cum in Sardinia Pompeius paucis post diebus quam Luca discesserat convenisset, 'te,' inquit, 'ipsum cupio; nihil opportunius potuit accidere. Nisi cum Marco fratre diligenter egeris, dependendum tibi est, quod mihi pro illo spopondisti.' quid multa? questus est graviter; sua merita commemoravit quid egisset saepissime de actis Caesaris cum ipso meo fratre quidque sibi is de me recepisset, in memoriam redegit seque, quae de mea salute egisset, voluntate Caesaris egisse ipsum meum fratrem testatus est. cuius causam dignitatemque mihi ut commendaret, rogavit ut eam ne oppugnarem, si nollem aut non possem tueri.
[sect. 10]
haec cum ad me frater pertulisset et cum tamen Pompeius ad me cum mandatis Vibullium misisset, ut integrum mihi de causa Campana ad suum reditum reservarem, conlegi ipse me et cum ipsa quasi re publica conlocutus sum, ut mihi tam multa pro se perpesso atque perfuncto concederet, ut officium meum memoremque in bene meritos animum fidemque fratris mei praestarem,
eumque, quem bonum civem semper habuisset, bonum virum esse pateretur. in illis autem meis actionibus sententiisque omnibus, quae Pompeium videbantur offendere, certorum hominum, quos iam debes suspicari, sermones referebantur ad me, qui cum illa sentirent in re publica, quae ego agebam, semperque sensissent, me tamen non satis facere Pompeio Caesaremque inimicissimum mihi futurum gaudere se aiebant. erat hoc mihi dolendum, sed
multo illud magis, quod inimicum meum (meum autem? immo vero legum, iudiciorum, oti, patriae, bonorum omnium) sic amplexabantur, sic in manibus habebant, sic fovebant, sic me praesente osculabantur, non illi quidem ut mihi stomachum facerent, quem ego funditus perdidi, sed certe ut facere se arbitrarentur. hic ego, quantum humano consilio efficere potui, circumspectis rebus meis omnibus rationibusque subductis summam feci cogitationum mearum omnium; quam tibi, si potero, breviter exponam.
[sect. 11] ego si ab improbis et perditis civibus rem publicam teneri viderem, sicut et Cinneis temporibus scimus et non nullis aliis accidisse, non modo praemiis, quae apud me minimum valent, sed ne periculis quidem compulsus ullis, quibus tamen moventur etiam fortissimi viri, ad eorum causam me adiungerem, ne si summa quidem eorum in me merita constarent. Cum autem in re publica Cn. Pompeius princeps esset vir, is qui hanc potentiam et gloriam maximis in rem publicam meritis praestantissimisque rebus gestis esset consecutus, cuiusque ego dignitatis ab adulescentia fautor, in praetura autem et in consulatu adiutor etiam exstitissem, cumque idem auctoritate et sententia per se, consiliis et studiis tecum me adiuvisset meumque inimicum unum in civitate haberet inimicum, non putavi famam inconstantiae mihi pertimescendam, si quibusdam in sententiis paulum me inmutassem meamque voluntatem ad summi viri de meque optime meriti dignitatem adgregassem.
[sect. 12] in hac sententia complectendus erat mihi Caesar, ut vides, in coniuncta et causa et dignitate. hic multum
valuit cum vetus amicitia, quam tu non ignoras mihi et Quinto fratri cum Caesare fuisse, tum humanitas eius ac liberalitas brevi tempore et litteris et officiis perspecta nobis et cognita. vehementer etiam res ipsa publica me movit, quae mihi videbatur contentionem, praesertim maximis
rebus a Caesare gestis, cum illis viris nolle fieri et, ne fieret, vehementer recusare. gravissime autem me in hac mente impulit et Pompei fides, quam de me Caesari dederat, et fratris mei, quam Pompeio. erant praeterea haec animadvertenda in civitate, quae sunt apud Platonem
nostrum scripta divinitus, quales in re publica principes essent, talis reliquos solere esse civis. tenebam memoria nobis consulibus ea fundamenta iacta iam ex K. Ianuariis confirmandi senatus, ut neminem mireari oporteret Nonis Decembri tantum vel animi fuisse in illo
ordine vel auctoritatis, idemque memineram nobis privatis
usque ad Caesarem et Bibulum consules, cum sententiae
nostrae magnum in senatu pondus haberent, unum fere e sensum fuisse bonorum omnium.
[sect. 13]
postea, cum tu Hispaniam citeriorem cum imperio obtineres neque res publica
consules haberet, sed mercatores provinciarum et seditionum servos ac ministros, iecit quidam casus caput meum quasi certaminis causa in mediam contentionem dissensionemque civilem. quo in discrimine cum mirificus senatus, incredibilis Italiae totius, singularis omnium bonorum consensus in
me tuendo exstitisset, non dicam, quid acciderit (multorum est enim et varia culpa), tantum dicam brevi, non mihi exercitum sed duces defuisse. in quo ut iam sit in iis culpa, qui me non defenderunt, non minor est in iis, qui reliquerunt, et, si accusandi sunt, si qui pertimuerunt, magis etiam reprehendendi, si qui se timere simularunt. illud quidem certe nostrum consilium iure laudandum est, qui meos civis et a me conservatos et me servare cupientis spoliatos ducibus ervis armatis obici noluerim declararique maluerim, quanta vis esse potuisset in consensu bonorum, si iis pro me stante pugnare licuisset, cum adflictum excitare potuissent; quorum quidem animum tu non perspexisti solum, cum de me ageres, sed etiam confirmasti atque
tenuisti.
[sect. 14]
qua in causa (non modo non negabo, sed etiam semper et meminero et praedicabo libenter) usus es quibus dam nobilissimis hominibus fortioribus in me restituendo, quam fuerant idem in tenendo. qua in sententia si constare voluissent, suam auctoritatem simul cum salute mea reciperassent. recreatis enim bonis viris consulatu tuo et constantissimis atque optimis actionibus tuis excitatis, Cn. Pompeio praesertim ad causam adiuncto, cum etiam Caesar rebus maximis gestis singularibus ornatus et novis honoribus ac iudiciis senatus ad auctoritatem eius ordinis adiungeretur, nulli improbo civi locus ad rem publicam
violandam esse potuisset.
[sect. 15]
sed attende, quaeso, quae sint consecuta. primum illa furia muliebrium religionum, qui non pluris fecerat
bonam deam quam tris sorores, impunitatem est illorum sententiis adsecutus, qui, cum tr. pl. poenas a seditioso civi per bonos viros iudicio persequi vellet, exemplum praeclarissimum in posterum vindicandae seditionis de re publica sustulerunt, idemque postea non meum
monumentum (non enim illae manubiae meae, sed operis locatio mea fuerat), monumentum vero senatus hostili nomine et cruentis inustum litteris esse passi sunt. qui me homines quod salvum esse voluerunt, est mihi gratissimum; sed vellem non solum salutis meae quem ad modum medici, sed ut aliptae etiam virium et coloris rationem habere voluissent. nunc, ut Apelles Veneris caput et summa pectoris politissima arte perfecit, reliquam partem corporis incohatam reliquit, sic quidam homines in capite meo solum elaborarunt, reliquum corpus imperfectum ac rude reliquerunt.
[sect. 16]
in
quo ego spem fefelli non modo invidorum, sed etiam inimicorum meorum, qui de uno acerrimo et fortissimo viro meoque iudicio omnium magnitudine animi et constantia praestantissimo, Q. Metello L. f., quondam falsam opinionem
acceperunt, quem post reditum dictitant fracto animo et demisso fuisse (est vero probandum, qui et summa voluntate cesserit et egregia animi alacritate afuerit neque sane redire curarit, eum ob id ipsum fractum fuisse, in quo cum omnis homines tum M. illum Scaurum, singularem virum, constantia et gravitate superasset !)sed, quod de illo acceperant aut etiam suspicabantur, de me idem cogitabant, abiectiore animo me futurum, cum res publica maiorem etiam mihi animum quam umquam habuissem, daret, cum declarasset se non potuisse me uno civi carere, cumque
Metellum unius tr. pl. rogatio, me universa res publica duce senatu, comitante Italia, promulgantibus omnibus magistratibus, te ferente consule, comitiis centuriatis, cunctis ordinibus hominibus incumbentibus, omnibus denique suis viribus reciperavisset.
[sect. 17]
neque vero ego mihi postea quicquam adsumpsi neque hodie adsumo, quod quemquam malevolentissimum iure possit offendere; tantum enitor, ut neque amicis neque etiam alienioribus opera, consilio, labore desim. hic meae vitae cursus offendit eos fortasse, qui splendorem et speciem huius vitae intuentur, sollicitudinem
autem et laborem perspicere non possunt; illud vero non obscure queruntur, in meis sententiis, quibus ornem Caesarem, quasi desciscere me a pristina causa. ego autem cum illa sequor, quae paulo ante proposui, tum hoc non in postremis, de quo coeperam exponere. non offendes eundem bonorum sensum, Lentule, quem reliquisti, qui confirmatus consulatu nostro, non numquam postea interruptus, adflictus ante te consulem, recreatus abs te totus est nunc ab iis, a quibus tuendus fuerat, derelictus; idque non solum fronte atque vultu, quibus simulatio facillime sustinetur, declarant ii, qui tum nostro illo statu optimates nominabantur, sed etiam sensu saepe iam tabellaque docuerunt.
[sect. 18]
itaque tota iam sapientium civium, qualem me et
esse et numerari volo, et sententia et voluntas mutata esse debet. id enim iubet idem ille Plato, quem ego vehementer auctorem sequor, tantam contendere in re publica, quantum probare tuis civibus possis; vim neque parenti nec patriae adferre oportere. atque hanc quidem ille causam sibi ait non attingendae rei publicae fuisse, quod, cum offendisset populum Atheniensem prope iam desipientem senectute, cumque eum nec persuadendo nec cogendo regi posse vidisset, cum persuaderi posse diffideret, cogi fas esse non arbitraretur. mea ratio fuit alia, quod neque desipiente
populo nec integra re mihi ad consulendum, capesseremne rem publicam, implicatus tenebar, sed laetatus tamen sum, quod mihi liceret in eadem causa et mihi utilia et cuivis bono recta defendere. huc accessit commemoranda quaedam et divina Caesaris in me fratremque meum liberalitas; qui mihi, quascumque res gereret, tuendus esset, nunc in tanta felicitate tantisque victoriis, etiam si in nos non is esset, qui est, tamen ornandus videretur. sic enim te existimare velim, cum a vobis meae salutis auctoribus discesserim, neminem esse, cuius officiis me tam esse devinctum
non solum confitear, sed etiam gaudeam.
quod quoniam tibi exposui, facilia sunt ea, quae a me de Vatinio et de Crasso requiris.
[sect. 19]
nam de Appio quod scribis
sicuti de Caesare te non reprehendere, gaudeo tibi consilium probari meum. de Vatinio autem primum reditus intercesserat in gratiam per Pompeium, statim ut ille praetor est factus, cum quidem ego eius petitionem gravissimis in senatu sententiis oppugnassem, neque tam illius laedendi causa quam defendendi atque ornandi Catonis; post autem
Caesaris, ut illum defenderem, mira contentio est consecuta. cur autem laudarim, peto a te, ut id a me neve in hoc reo neve in aliis requiras, ne tibi ego idem reponam, cum veneris. tametsi possum vel absenti: recordare enim, quibus laudationem ex ultimis terris miseris; nec
hoc pertimueris, nam a me ipso laudantur et laudabuntur idem. sed tamen defendendi Vatini fuit etiam ille stimulus, de quo in iudicio, quom illum defenderem, dixi me facere quiddam, quod in Eunucho parasitus suaderet militi:
Ubi no/minabit Phae/driam, tu pa/mphilam
conti/nuo; si quando i/lla dicet "Phae/driam
intro/mittamus co/missatum," pa/mphilam
canta/tum provoce/mus; si lauda/bit haec
illi/us formam, tu hu/ius contra de/nique
par pro/ pari refe/rto, quod eam mo/rdeat.
sic petivi a iudicibus, ut, quoniam quidam nobiles homines et de me optime meriti nimis amarent inimicum meum meque inspectante saepe eum in senatu modo severe seducerent, modo familiariter atque hilare amplexarentur, quoniamque illi haberent suum Publium, darent mihi ipsi alium Publium, in quo possem illorum animos mediocriter lacessitus leviter repungere; neque solum dixi, sed etiam saepe facio deis hominibusque adprobantibus.
[sect. 20]
habes de Vatinio; cognosce de Crasso. ego, cum mihi cum illo magna iam gratia esset, quod eius omnis gravissimas iniurias communis concordiae causa voluntaria quadam oblivione contrieram, repentinam eius defensionem Gabini, quem proximis superioribus diebus acerrime oppugnasset, tamen, si sine ulla mea contumelia suscepisset, tulissem; sed, cum me disputantem, non lacessentem laesisset, exarsi non solum praesenti, credo, iracundia (nam ea tam vehemens fortasse non fuisset), sed, cum inclusum illud odium multarum eius in me iniuriarum, quod ego effudisse me omne arbitrabar, residuum tamen insciente me fuisset, omne repente apparuit. quo quidem tempore ipso quidam homines et eidem illi, quos saepe significo neque appello, cum se maximum fructum cepisse dicerent ex libertate mea meque tum denique sibi esse visum rei publicae, qualis fuissem, restitutum, cumque ea contentio mihi magnum etiam foris fructum tulisset, gaudere se dicebant mihi et illum inimicum et eos, qui in eadem causa essent, numquam amicos futuros. quorum iniqui sermones cum ad me per homines honestissimos perferrentur, cumque Pompeius ita contendisset ut nihil umquam magis, ut cum Crasso redirem in gratiam, Caesarque per litteras maxima se molestia ex illa contentione adfectum ostenderet, habui non temporum solum rationem meorum, sed etiam naturae, Crassusque, ut quasi testata populo Romano esset nostra gratia, paene a meis laribus in provinciam est profectus; nam, cum mihi condixisset, cenavit apud me in mei generi e Crassipedis hortis. quam ob rem eius causam, quod te
scribis audisse, magna illius commendatione susceptam defendi in senatu, sicut mea fides postulabat.
[sect. 21]
accepisti, quibus rebus adductus quamque rem causamque defenderim, quique meus in re publica sit pro mea
parte capessenda status. de quo sic velim statuas, me haec eadem sensurum fuisse, si mihi integra omnia ac
libera fuissent; nam neque pugnandum arbitrarer contra tantas opes neque delendum, etiam si id fieri posset, summorum civium principatum neque permanendum in una sententia conversis rebus ac bonorum voluntatibus mutatis, sed temporibus adsentiendum. numquam enim in praestantibus in re publica gubernanda viris laudata est in una
sententia perpetua permansio, sed, ut in enavigando tempestati obsequi artis est, etiam si portum tenere non queas, cum vero id possis mutata velificatione adsequi, stultum est eum tenere cum periculo cursum, quem coeperis, potius quam
eo commutato quo velis tamen pervenire, sic, cum omnibus nobis in administranda re publica propositum esse debeat, id quod a me saepissime dictum est, cum dignitate otium, non idem semper dicere, sed idem semper spectare debemus. quam ob rem, ut paulo ante posui, si essent
omnia mihi solutissima, tamen in re publica non alius
essem atque nunc sum; cum vero in hunc sensum et alliciar beneficiis hominum et compellar iniuriis, facile patior ea me de re publica sentire ac dicere, quae maxime cum mihi tum etiam rei publicae rationibus putem conducere; apertius autem haec ego ac saepius, quod et Quintus, frater meus, legatus est Caesaris et nullum meum minimum dictum, non modo factum, pro Caesare intercessit, quod ille non ita inlustri gratia exceperit, ut ego eum mihi devinctum putarem. itaque eius omni et gratia, quae
summa est, et opibus, quas intellegis esse maximas, sic fruor ut meis nec mihi aliter potuisse videor hominum perditorum de me consilia frangere nisi cum praesidiis iis, quae semper habui, nunc etiam potentium benevolentiam coniunxissem.
[sect. 22]
his ego consiliis, si te praesentem habuissem, ut opinio mea fert, essem usus eisdem; novi enim temperantiam et moderationem naturae tuae, novi animum cum mihi amicissimum tum nulla in ceteros malevolentia suffusum contraque cum magnum et excelsum tum etiam apertum et simplicem. vidi ego quosdam in te talis, qualis tu eosdem in me videre potuisti; quae me moverunt, movissent eadem te profecto. sed, quocumque tempore mihi potestas praesentis tui fuerit, tu eris omnium moderator consiliorum meorum, tibi erit eidem, cui salus mea fuit, etiam dignitas curae; me quidem certe tuarum actionum, sententiarum, voluntatum, rerum denique omnium socium comitemque habebis, neque mihi in omni vita res tam erit ulla proposita, quam ut cotidie vehementius te de me optime meritum esse laetere.
[sect. 23]
quod rogas, ut mea tibi scripta mittam, quae post discessum tuum scripserim, sunt orationes quaedam, quas Menocrito dabo, neque ita multae, ne pertimescas. scripsi etiam (nam animum ab orationibus diiungo fere referoque
ad mansuetiores Musas, quae me maxime sicut iam a prima adulescentia e delectarunt)scripsi igitur Aristotelio more, quem ad modum quidem volui, tris libros in disputatione ac dialogo 'de oratore,' quos arbitror Lentulo tuo fore non inutilis; abhorrent enim a communibus praeceptis atque omnem antiquorum et Aristoteliam et Isocratiam rationem oratoriam complectuntur. scripsi etiam versibus tris libros 'de temporibus meis'; quos iam pridem ad te misissem, si esse edendos putassem; sunt enim testes et erunt sempiterni meritorum erga me tuorum meaeque pietatis, sed,
quia verebar non eos, qui se laesos arbitrarentur (etenim id feci parce et molliter), sed eos, quos erat infinitum bene de me meritos omnis nominare. quos tamen ipsos libros, si quem, cui recte committam, invenero, curabo ad te perferendos. atque istam quidem partem vitae consuetudinisque nostrae totam ad te defero; quantum litteris, quantum studiis, veteribus nostris delectationibus, consequi poterimus, id omne ad arbitrium tuum, qui haec semper amasti, libentissime conferemus.
[sect. 24]
quae ad me de tuis rebus domesticis scribis quaeque mihi commendas ea tantae mihi curae sunt, ut me nolim admoneri, rogari vero sine magno dolore vix possim. quod de Quinti fratris negotio scribis, te priore aestate, quod morbo impeditus in Ciliciam non transieris, conficere non
potuisse, nunc autem omnia facturum, ut conficias, id scito esse eius modi, ut frater meus vere existimet adiuncto isto fundo patrimonium fore suum per te constitutum. tu me de tuis rebus omnibus et de Lentuli tui nostrique studiis
et exercitationibus velim quam familiarissime certiorem et quam saepissime facias existimesque neminem cuiquam neque cariorem neque iucundiorem umquam fuisse quam te mihi, idque me non modo ut tu sentias, sed ut omnes gentes, etiam ut posteritas omnis intellegat esse facturum.
[sect. 25]
Appius in sermonibus antea dictitabat, postea dixit etiam in senatu palam sese, si licitum esset legem curiatam ferre, sortiturum esse cum conlega provinciam; si curiata lex non esset, se paraturum cum conlega tibique successurum; legemque curiatam consuli ferri opus esse, necesse non esse; se, quoniam ex senatus consulto provinciam haberet, lege Cornelia imperium habiturum, quoad in urbem introisset. ego, quid ad te tuorum quisque necessariorum scribat, nescio; varias esse opiniones intellego. sunt, qui putant posse te non decedere, quod sine lege curiata tibi succedatur; sunt etiam, qui, si decedas, a te relinqui posse, qui provinciae praesit. mihi non tam de incertum est (quamquam ne id quidem valde dubium est) quam illud, ad tuam summam amplitudinem, dignitatem, libertatem, qua te scio libentissime frui solere, pertinere te sine ulla mora provinciam successori concedere, praesertim cum sine suspicione tuae cupiditatis non possis illius cupiditatem refutare. ego utrumque meum puto esse, et quid sentiam ostendere et quod feceris defendere.
[sect. 26]
scripta iam epistula superiore accepi tuas litteras de publicanis, in quibus aequitatem tuam non potui non probare; felicitate a quid vellem consequi potuisses, ne eius ordinis, quem semper ornasti, rem aut voluntatem offenderes. equidem non desinam tua decreta defendere, sed nosti consuetudinem hominum; scis, quam graviter inimici ipsi illi Q. Scaevolae fuerint. tibi tamen sum auctor, ut, si quibus rebus possis, eum tibi ordinem aut reconcilies aut mitiges.
id etsi difficile est, tamen mihi videtur esse prudentiae tuae.
Letter 10
Scr. Romae ex a. 700 (54).
M. CICERO S. D. L. VALERIO IVRICCONSVLTO;
[sect. 1]
cur enim tibi hoc non gratificer nescio, praesertim cum his temporibus audacia pro sapientia liceat uti Lentulo
nostro egi per litteras tuo nomine gratias diligenter. sed tu velim desinas iam nostris litteris uti et nos aliquando revisas et ibi malis esse, ubi aliquo numero sis, quam istic, ubi solus sapere videare. quamquam, qui istinc veniunt,
partim te superbum esse dicunt, quod nihil respondeas, partim contumeliosum, quod male respondeas. sed iam cupio tecum coram iocari; qua re fac ut quam primum venias neque in Apuliam tuam accedas, ut possimus salvum venisse gaudere; nam illo si veneris, tu, ut Vlixes, cognosces
tuorum neminem.
Book 2
Letter 1
Scr. Romae a. 701 (53).
M. CICERO S. D. CVRIONI.
[sect. 1]
quamquam me nomine neglegentiae suspectum tibi esse doleo, tamen non tam mihi molestum fuit accusari abs te officium meum quam iucundum requiri, praesertim quom, in quo accusabar, culpa vacarem, in quo autem desiderare te significabas meas litteras, prae te ferres perspectum mihi quidem, sed tamen dulcem et optatum amorem tuum. equidem neminem praetermisi, quem quidem ad te perventurum putarem, cui litteras non dederim; etenim quis
est tam in scribendo impiger quam ego? a te vero bis terve summum et eas perbrevis accepi. qua re, si iniquus es in me iudex, condemnabo eodem ego te crimine; sin me id facere noles, te mihi aequum praebere debebis.
sed de litteris hactenus; non enim vereor ne non scribendo te expleam, praesertim si in eo genere studium meum non aspernabere.
[sect. 2]
ego te afuisse tam diu a nobis et dolui, quod carui fructu iucundissimae consuetudinis, et laetor, quod absens omnia cum maxima dignitate es consecutus
quodque in omnibus tuis rebus meis optatis fortuna respondit. breve est, quod me tibi praecipere meus incredibilis in te amor cogit. tanta est exspectatio vel animi vel ingeni tui, ut ego te obsecrare obtestarique non dubitem, sic ad nos conformatus revertare, ut, quam exspectationem tui concitasti, hanc sustinere ac tueri possis; et, quoniam meam tuorum erga me meritorum memoriam nulla umquam delebit oblivio, te rogo ut memineris, quantaecumque tibi accessiones fient et fortunae et dignitatis, eas te non potuisse consequi, nisi meis puer olim fidelissimis atque amantissimis consiliis paruisses. qua re hoc animo in nos esse debebis, ut, aetas nostra iam ingravescens in amore atque in adulescentia tua conquiescat.
Letter 2
Scr. Romae a. 701 (53).
M. CICERO S. D. C. CVRIONI.
[sect. 1]
gravi teste privatus sum amoris summi erga te mei patre tuo, clarissimo viro. qui cum suis laudibus tum vero te filio superasset omnium fortunam, si ei contigisset ut te ante videret, quam a vita discederet. sed spero nostram amicitiam non egere testibus. tibi patrimonium dei fortunent; me certe habebis, cui et carus aeque sis et iucundus ac fuisti patri.
Letter 3
Scr. Romae a. 701 (53).
M. CICERO S. D. C. CVRIONI.
[sect. 1]
rupae studium non defuit declarandorum munerum tuo nomine, sed nec mihi placuit nec cuiquam tuorum quicquam te absente fieri, quod tibi, cum venisses, non esset
integrum. meam quidem sententiam aut scribam ad te postea pluribus aut, ne ad eam meditere, imparatum te offendam coramque contra istam rationem meam dicam, ut aut te ad meam sententiam adducam aut certe testatum
apud animum tuum relinquam, quid senserim, ut, si quando, quod nolim, displicere tibi tuum consilium coeperit, possis meum recordari. brevi tamen sic habeto, in eum statum temporum tuum reditum incidere, ut iis bonis, quae tibi natura, studio, fortuna data sunt, facilius omnia, quae sunt
amplissima in re publica, consequi possis quam muneribus. quorum neque facultatem quisquam admiratur (est enim copiarum, non virtutis), neque quisquam est quin satietate
iam defessus sit.
[sect. 2]
sed aliter atque ostenderam facio, qui ingrediar ad explicandam rationem sententiae meae; qua re
omnem hanc disputationem in adventum tuum differo. summa scito te in exspectatione esse eaque a te exspectari, quae a summa virtute summoque ingenio exspectanda sunt. ad quae si es, ut debes, paratus, quod ita esse confido, plurimis maximisque muneribus et nos amicos et civis
tuos universos et rem publicam adficies. illud cognosces profecto, mihi te neque cariorem neque iucundiorem esse quemquam.
Letter 4
Scr. Romae a. 701 (53).
CICERO S. D. C. CVRIONI.
[sect. 1]
epistularum genera multa esse non ignoras, sed unum illud certissimum, cuius causa inventa res ipsa est, ut certiores faceremus absentis, si quid esset, quod eos scire aut
nostra aut ipsorum interesset. huius generis litteras a me profecto non exspectas; tuarum enim rerum domesticos habes et scriptores et nuntios, in meis autem rebus nihil est sane novi. reliqua sunt epistularum genera duo, quae me magno opere delectant, unum familiare et iocosum, alterum severum et grave. utro me minus deceat uti, non intellego. iocerne tecum per litteras? civem mehercule non puto esse, qui temporibus his ridere possit. an gravius aliquid scribam? quid est quod possit graviter a Cicerone scribi ad Curionem nisi de re publica? atqui in hoc genere haec mea causa est, ut neque ea, quae sentio, audeam neque ea,
quae non sentio, velim scribere.
[sect. 2]
quam ob rem, quoniam mihi nullum scribendi argumentum relictum est, utar ea clausula, qua soleo, teque ad studium summae laudis cohortabor. est enim tibi gravis adversaria constituta et parata incredibilis quaedam exspectatio; quam tu una re facillime vinces, si hoc statueris, quarum laudum gloriam adamaris, quibus artibus eae laudes comparantur, in iis esse laborandum. in hanc. sententiam scriberem plura, nisi te tua sponte satis incitatum esse confiderem; et hoc, quicquid attigi, non feci inflammandi tui causa, sed testificandi amoris mei.
Letter 5
Scr. Romae a. 701 (53).
CICERO S. D. C. CVRONI.
[sect. 1]
haec negotia quo modo se habeant, ne epistula quidem narrare audeo. tibi, etsi, ubicumque es, ut scripsi ad te ante, in eadem es navi, tamen, quod abes, gratulor, vel quia
non vides ea quae nos, vel quod excelso et inlustri loco sita est laus tua in plurimorum et sociorum et civium conspectu, quae ad nos nec obscuro nec vario sermone, sed et clarissima et una omnium voce perfertur.
[sect. 2]
unum illud nescio, gratulerne tibi an timeam, quod mirabilis est exspectatio reditus tui, non quo verear ne tua virtus opinioni hominum non respondeat, sed me hercule ne, cum veneris, non habeas iam, quod cures; ita sunt omnia debilitata et iam prope exstincta. sed haec ipsa nescio rectene sint litteris commissa; qua re cetera cognosces ex aliis. tu tamen, sive
habes aliquam spem de re publica sive desperas, ea para, meditare, cogita, quae esse in eo civi ac viro debent, qui sit rem publicam adflictam et oppressam miseris temporibus ac perditis moribus in veterem dignitatem et libertatem
vindicaturus.
Letter 6
Scr. Romae a. 701 (53).
M. CICERO S. D. C. CVRIONI.
[sect. 1]
nondum erat auditum te ad Italiam adventare, cum Sex. Villium, Milonis mei familiarem, cum his ad te litteris
misi. sed tamen, cum adpropinquare tuus adventus putaretur, et te iam ex Asia Romam versus profectum esse constaret, magnitudo rei fecit, ut non vereremur ne nimis cito mitteremus, cum has quam primum ad te perferri litteras magno opere vellemus. ego, si mea in te essent officia
solum, Curio, tanta, quanta magis a te ipso praedicari quam a me ponderari solent, verecundius a te, si quae magna res mihi petenda esset, contenderem; grave est enim homini pudenti petere aliquid magnum ab eo, de quo se bene meritum putet, ne id, quod petat, exigere magis quam
rogare et in mercedis potius quam benefici loco numerare
videatur.
[sect. 2]
sed, quia tua in me vel nota omnibus vel ipsa novitate meorum temporum clarissima et maxima beneficia exstiterunt, estque animi ingenui, cui multum debeas, eidem plurimum velle debere, non dubitavi id a te per litteras petere, quod mihi omnium esset maximum maximeque necessarium. neque enim sum veritus ne sustinere tua in me vel innumerabilia non possem, cum praesertim confiderem nullam esse gratiam tuam, quam non vel capere animus meus in accipiendo vel in remunerando cumulare atque
inlustrare posset.
[sect. 3] ego omnia mea studia, omnem operam, curam, industriam, cogitationem, mentem denique omnem in Milonis consulatu fixi et locavi statuique in eo me non offici solum fructum sed etiam pietatis laudem debere quaerere; neque vero cuiquam salutem ac fortunas suas tantae curae fuisse umquam puto, quantae mihi sit honos eius, in quo omnia mea posita esse decrevi. huic te unum tanto adiumento esse, si volueris, posse intellego, ut nihil sit praeterea nobis requirendum. habemus haec omnia, bonorum studium conciliatum ex tribunatu propter nostram, ut spero te intellegere, causam, vulgi ac multitudinis propter magnificentiam munerum liberalitatemque naturae, iuventutis et gratiosorum in suffragiis studia propter ipsius excellentem in eo genere vel gratiam vel diligentiam, nostram suffragationem, si minus potentem, at probatam tamen et iustam et debitam et propterea fortasse etiam gratiosam.
[sect. 4]
dux nobis et auctor opus est et eorum ventorum, quos proposui, moderator quidam et quasi gubernator. qui si ex omnibus unus optandus esset, quem tecum conferre possemus non haberemus. quam ob rem, si me memorem, si gratum, si bonum virum
vel ex hoc ipso, quod tam vehementer de Milone laborem, existimare potes, si dignum denique tuis beneficiis iudicas, hoc a te peto, ut subvenias huic meae sollicitudini et huic meae laudi vel, ut verius dicam, prope saluti tuum studium dices. de ipso T. Annio tantum tibi polliceor, te maioris animi, gravitatis, constantiae benevolentiaeque erga te, si complecti hominem volueris, habiturum esse neminem; mihi vero tantum decoris, tantum dignitatis adiunxeris ut eundem te facile adgnoscam fuisse in laude mea, qui fueris
in salute. ego ni te videre scirem, qua mente haec scriberem, quantum offici sustinerem, quanto opere mihi esset
in hac petitione Milonis omni non modo contentione, sed etiam dimicatione elaborandum, plura scriberem; nunc tibi omnem rem atque causam meque totum commendo atque
trado. unum hoc sic habeto, si a te hanc rem impetraro, me paene plus tibi quam ipsi Miloni debiturum; non enim mihi tam mea salus cara fuit, in qua praecipue sum ab illo adiutus, quam pietas erit in referenda gratia iucunda; eam autem unius tuo studio me adsequi posse confido.
Letter 7
Scr. in castris ad Pindinessum a d. xiv K. Ianuar. a. 703 (51).
M. CICERO IMP. S. D. C. CVRIONI TR. PL.
[sect. 1]
sera gratulatio reprehendi non solet, praesertim si nulla neglegentia praetermissa est; longe enim absum, audio
sero; sed tibi et gratulor et, ut sempiternae laudi tibi sit iste tribunatus, exopto teque hortor, ut omnia gubernes et moderere prudentia tua, ne te auferant aliorum consilia. nemo est qui tibi sapientius suadere possit te ipso; numquam labere, si te audies. non scribo hoc temere; cui
scribam, video; novi animum, novi consilium tuum; non vereor ne quid timide, ne quid stulte facias, si ea defendes,
quae ipse recta esse senties.
[sect. 2]
quod in rei publicae tempus non incideris, sed veneris (iudicio enim tuo, non casu in ipsum discrimen rerum contulisti tribunatum tuum), profecto vides; quanta vis in re publica temporum sit, quanta varietas rerum, quam incerti exitus, quam flexibiles hominum voluntates, quid insidiarum, quid vanitatis in vita, non dubito quin cogites. sed, amabo te, cura et cogita, Curio,nihil novi, sed illud idem, quod initio scripsi : tecum o loquere, te adhibe in consilium, te audi, tibi obtempera. alteri qui melius consilium dare possit quam tu, non facile. inveniri potest; tibi vero ipsi certe nemo melius dabit. Dii immortales! cur ego absum vel spectator laudum tuarum vel particeps vel socius vel minister consiliorum? tametsi hoc minime. tibi deest; sed tamen efficeret magnitudo et vis amoris mei, consilio te ut possem luvare.
[sect. 3] scribam ad te plura alias; paucis enim diebus eram missurus domesticos tabellarios, ut, quoniam sane feliciter et ex mea sententia rem publicam gessimus, unis litteris totius aestatis res gestas ad senatum perscriberem. de sacerdotio tuo quantam curam adhibuerim quamque difficili in re atque causa, cognosces ex iis litteris, quas Thrasoni, liberto
tuo, dedi.
[sect. 4]
te, mi Curio, pro tua incredibili in me benevolentia meaque item in te singulari rogo atque oro, ne patiare quicquam mihi ad hanc provincialem molestiam temporis prorogari. praesens tecum egi, cum te tr. pl. isto anno fore non putarem, itemque petivi saepe per litteras, sed tum quasi a senatuore, nobilissimo tamen adulescente et gratiosissimo, nunc a tr. pl. et a Curione tribuno, non ut decernatur aliquid novi, quod solet esse difficilius, sed ut ne quid novi decernatur, ut et senati consultum et leges defendas, eaque mihi condicio maneat, qua profectus sum. hoc te
vehementer etiam atque etiam rogo.
Letter 8
Scr. Athenis prid. Non. Quint. 0.703 (51).
M. CICERO PROCOS. S. D. M. CAELIO.
[sect. 1]
quid? tu me hoc tibi mandasse existimas, ut mihi gladiatorum compositiones, ut vadimonia dilata et Chresti compilationem mitteres et ea, quae nobis, cum Romae sumus,
narrare nemo audeat? vide, quantum tibi meo iudicio tribuam (nec me hercule iniuria;πολιτικώτερον enim te adhuc neminem cognovi). ne illa quidem curo mihi scribas, quae maximis in rebus rei publicae geruntur cotidie, nisi
quid ad me ipsum pertinebit; scribent alii, multi nuntiabunt, perferet multa etiam ipse rumor. qua re ego nec praeterita nec praesentia abs te, sed ut ab homine longe in posterum prospiciente futura exspecto, ut, ex tuis litteris cum formam rei publicae viderim, quale aedificium futurum sit
scire possim.
[sect. 2]
neque tamen adhuc habeo quod te accusem; neque enim fuit quod tu plus providere posses
quam quivis nostrum in primisque ego, qui cum Pompeio compluris dies nullis in aliis nisi de re publica sermonibus versatus sum; quae nec possunt scribi nec scribenda sunt;
tantum habeto, civem egregium esse Pompeium et ad omnia, quae providenda sunt in re publica, et animo et consilio paratum. qua re da te homini; complectetur, mihi
crede. iam idem illi et boni et mali cives videntur, qui nobis videri solent.
[sect. 3] ego cum Athenis decem ipsos dies fuissem multumque mecum Gallus noster Caninius, proficiscebar inde pridie Nonas Quintilis, cum hoc ad te litterarum dedi. tibi cum omnia mea commendatissima esse cupio tum nihil magis quam ne tempus nobis provinciae prorogetur; in eo mihi sunt omnia. quod quando et quo modo et per quos agendum sit, tu optime constitues.
Letter 9
Scr. in castris ad Pindenissum vel ex m. Oct. vel in. Nov. a. 703 (51).
M. CICERO PROCOS. S. D. M. CAELIO AEDILI CVR. DESIGNATO.
[sect. 1]
primum tibi, ut debeo, gratulor laetorque cum praesenti tum etiam sperata tua dignitate, serius non neglegentia mea, sed ignoratione rerum omnium; in iis enim sum locis, quo et propter longinquitatem et propter latrocinia tardissime omnia perferuntur. et cum gratulor tum vero quibus verbis tibi gratias agam non reperio, quod ita factus sis, ut dederis nobis, quem ad modum scripseras ad me, quem semper ridere possemus. itaque, cum primum audivi, ego ille ipse factus sum (scis quem dicam) egique omnis illos adulescentis, quos ille iactitat.
[sect. 2]
difficile est loqui ; te autem contemplans absentem et quasi tecum coram loquerer:
non e/depol, quantam rem e/geris neque qua/ntum facinus fe/ceris;
quod quia praeter opinionem mihi acciderat, referebam me ad illud:
I/ncredibile hoc fa/ctu obicitur;
repente vero incessi omnibus laetitiis laetus. in quo cum obiurgarer, quod nimio gaudio paene desiperem, ita me defendebam
E/go voluptatem a/nimi nimiam.
[sect. 3]
quid quaeris? dum illum rideo, paene sum factus ille. sed haec pluribus multaque alia et de te et ad te, quom primum ero aliquid nactus oti. te vero, mi Rufe, diligo, quem mihi fortuna dedit amplificatorem dignitatis meae, ultorem non modo inimicorum sed etiam invidorum meorum, ut eos partim scelerum suorum, partim etiam ineptiarum paeniteret.
Letter 10
Scr. in castris ad Pindenissum a. d. xvii K. Decembr. a. 703 (51).
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CVRVLI DESIGNATO.
[sect. 1]
tu vide, quam ad me litterae non perferantur; non enim possim adduci ut abs te, postea quam aedilis es factus, nullas putem datas, praesertim cum esset tanta res tantae
gratulationis, de te, quia quod sperabam, de Hillo (balbus enim sum), quod non putaram. atqui sic habeto, nullam me epistulam accepisse tuam post comitia ista praeclara, quae me laetitia extulerunt; ex quo vereor ne idem eveniat in meas litteras. equidem numquam domum misi unam
epistulam quin esset ad te altera, nec mihi est te iucundius quicquam nec carius. sed (balbi non sumus) ad rem redeamus.
[sect. 2]
ut optasti, ita est; velles enim, ais, tantum modo ut haberem negoti, quod esset ad laureolam satis, Parthos times, quia diffidis copiis nostris. ergo ita accidit; nam Parthico bello nuntiato locorum quibusdam angustiis et
natura montium fretus ad Amanum exercitum adduxi satis probe ornatum auxiliis et quadam auctoritate apud eos, qui me non norant, nominis nostri; multum est enim in his locis: 'hicine est ille, qui urbem? quem senatus?' nosti cetera. Cum venissem ad Amanum, qui mons mihi cum Bibulo communis est divisus aquarum divertiis, Cassius noster, quod mihi magnae voluptati fuit, feliciter ab Antiochea hostem re iecerat, Bibulus provinciam acceperat.
[sect. 3]
interea cum meis copiis omnibus vexavi Amaniensis, hostis sempiternos; multi occisi, capti, reliqui dissipati; castella munita improviso adventu capta et incensa. ita victoria iusta imperator appellatus apud Issum, quo in loco, saepe ut ex te audivi, Clitarchus tibi narravit Dareum ab Alexandro esse superatum, abduxi exercitum ad infestissimam Ciliciae partem. ibi quintum et vicesimum iam diem aggeribus, viniis, turribus oppugnabam oppidum munitissimum, Pindenissum, tantis opibus tantoque negotio, ut mihi ad summam gloriam nihil desit nisi nomen oppidi.
[sect. 4]
quod
si, ut spero, cepero, tum vero litteras publice mittam; haec ad te in praesenti scripsi, ut sperares te adsequi id, quod optasses. sed ut redeam ad Parthos, haec aestas habuit hunc exitum satis felicem; ea, quae sequitur, magno est in timore. qua re, mi Rufe, vigila, primum ut mihi succedatur ; sin id erit, ut scribis et ut ego arbitror, spissius, illud, quod facile est, ne quid mihi temporis prorogetur. de re publica ex tuis litteris, ut antea tibi scripsi, cum praesentia
tum etiam futura magis exspecto. qua re, ut ad me omnia quam diligentissime perscribas, te vehementer rogo.
Letter 11
Scr. Laudiceae prid. Non. Apr. a. 704 (50).
M. CICERO IMP. D. M. CAELIO AEDILI CVRVLI
[sect. 1]
putaresne umquam accidere posse, ut mihi verba dessent, neque solum ista vestra oratoria, sed haec etiam levia nostratia? desunt autem propter hanc causam, quod mirifice sum sollicitus, quidnam de provinciis decernatur. mirum me desiderium tenet urbis, incredibile meorum
atque in primis tui, satietas autem provinciae, vel quia videmur eam famam consecuti ut non tam accessio quaerenda quam fortuna metuenda sit, vel quia totum negotium non est dignum viribus nostris, qui maiora onera in re publica sustinere et possim et soleam, vel quia belli magni timor
impendet, quod videmur effugere, si ad constitutam diem decedemus.
[sect. 2] de pantheris per eos, qui venari solent, agitur mandatu meo diligenter; sed mira paucitas est, et eas, quae sunt, valde aiunt queri, quod nihil cuiquam insidiarum in mea
provincia nisi sibi fiat. itaque constituisse dicuntur in Cariam ex nostra provincia decedere. sed tamen sedulo fit et in primis a Patisco. quicquid erit, tibi erit, sed quid esset plane nesciebamus. mihi me hercule magnae curae est aedilitas tua; ipse dies me admonebat; scripsi enim
haec ipsis Megalensibus. tu velim ad me de omni rei publicae statu quam diligentissime perscribas; ea enim certissima putabo, quae ex te cognoro.
Letter 12
Scr. in castris in Cilicia paulo ante vi K. Quint. a. 704 (50).
M. CICERO IMP. S. D. M CAELIO AEDILI CVRVLI
[sect. 1]
sollicitus equidem eram de rebus urbanis; ita tumultuosae contiones, ita molestae Quinquatrus adferebantur (nam citeriora nondum audiebamus); sed tamen nihil me magis sollicitabat quam in iis molestiis non me, si quae ridenda essent, ridere tecum; sunt enim multa, sed ea non audeo scribere. illud moleste fero, nihil me adhuc his de rebus habere tuarum litterarum. qua re etsi, cum tu haec leges, ego iam annuum munus confecero, tamen obviae mihi velim sint tuae litterae, quae me erudiant de omni re publica, ne hospes plane veniam. hoc melius quam tu facere nemo potest.
[sect. 2]
Diogenes tuus, homo modestus, a me cum Philone Pessinunte discessit. iter habebant ad Adiatorigem, quamquam omnia nec benigna nec copiosa cognorant. urbem, urbem, mi Rufe, cole et in ista luce vive; omnis peregrinatio, quod ego ab adulescentia iudicavi, obscura et sordidast iis, quorum industria Romae potest inlustris esse. quod cum probe scirem, utinam in sententia permansissem! cum una me hercule ambulatiuncula atque uno sermone
nostro omnis fructus provinciae non confero.
[sect. 3]
spero me integritatis laudem consecutum; non erat minor ex contemnenda quam est ex conservata provincia. 'spem triumphi?' inquis. satis gloriose triumpharem; non essem quidem tam diu in desiderio rerum mihi carissimarum.
sed, ut spero, propediem te videbo; tu mihi obviam mitte epistulas te dignas.
Letter 13
Scr. Laudiceae inter K. et Non. Maias a. 704 (50).
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CVRVLI.
[sect. 1]
raras tuas quidem (fortasse enim non perferuntur), sed suavis accipio litteras; vel quas proxime acceperam, quam prudentis, quam multi et offici et consili! etsi omnia sic constitueram mihi agenda, ut tu admonebas tamen conio firmantur nostra consilia, cum sentimus prudentibus fideliterque suadentibus idem videri.
[sect. 2]
ego Appium, ut saepe tecum locutus sum, valde diligo meque ab eo diligi statim coeptum esse, ut simultatem deposuimus, sensi; nam et honorificus in me cos. fuit et suavis amicus et studiosus
studiorum etiam meorum; mea vero officia ei non defuisse tu es testis, quoi iam κωμικὸς μαρτύς ut opinor, accedit Phania, et me hercule etiam pluris eum feci, quod te amari ab eo sensi. iam me Pompei totum esse scis; Brutum a me amari intellegis. quid est causae cur mihi non in optatis
sit complecti hominem florentem aetate, opibus, honoribus, ingenio, liberis, propinquis, adfinibus, amicis, conlegam meum praesertim et in ipsa collegi laude et scientia studiosum mei? haec eo pluribus scripsi, quod non nihil significabant tuae litterae subdubitare, qua essem erga illum
voluntate. credo te audisse aliquid. falsum est, mihi crede, si quid audisti. genus institutorum et rationum mearum dissimilitudinem non nullam habet cum illius administratione provinciae; ex eo quidam suspicati fortasse sunt animorum contentione, non opinionum dissensione me
ab eo discrepare; nihil autem feci umquam neque dixi,
quod contra illius existimationem esse vellem, post hoc negotium autem et temeritatem nostri Dolabellae deprecatorem me pro illius periculo praebeo.
[sect. 3] erat in eadem epistula 'veternus civitatis.' gaudebam sane et congelasse nostrum amicum laetabar otio. extrema pagella pupugit me tuo chirographo. quid ais? Caesarem nunc defendit 'Curio? quis hoc putaret praeter me? nam, ita vivam, putavi. di immortales, quam ego risum nostrum desidero! mihi erat in animo, quoniam iuris dictionem confeceram, civitates locupletaram, publicanis etiam superioris lustri reliqua sine sociorum ulla querela conservaram, privatis, summis infimis, fueram iucundus, proficisci in Ciliciam Nonis Mais et, cum prima aestiva attigissem militemque conlocassem, decedere ex senatus consulto. cupio te aedilem videre, miroque desiderio me urbs adficit et omnes mei tuque in primis.
Letter 14
Scr. Laudiceae m. Febr. a. 704 (50).
M. CICERO IMP. S. D. M CAELIO AEDILI CVRVLI.
[sect. 1]
M. Fadio, viro optimo et homine doctissimo, familiarissime utor mirificeque eum diligo cum propter summum ingenium eius summamque doctrinam tum propter singularem modestiam. eius negotium sic velim suscipias, ut si esset res mea Novi ego vos magnos patronos; hominem occidat oportet, qui vestra opera uti velit. sed in hoc homine nullam accipio excusationem. omnia relinques, si me amabis, cum tua opera Fadius uti volet.
ego res Romanas vehementer exspecto et desidero in
primisque quid agas scire cupio; nam iam diu propter hiemis magnitudinem nihil novi ad nos adferebatur.
Letter 15
Scr. Sidae iii aut prid. Non. Sext. a. 704 (50).
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CVRVLI.
[sect. 1]
non potuit accuratius agi nec prudentius quam est actum a te cum Curione de supplicatione, et hercule confecta res ex sententia mea est cum celeritate, tum quod is, qui erat iratus, competitor tuus et idem meus, adsensus est ei, qui ornavit res nostras divinis laudibus. qua re scito me sperare
ea, quae sequuntur; ad quae tu te para.
[sect. 2]
Dolabellam a te gaudeo primum laudari, deinde etiam amari; nam ea, quae
speras Tulliae meae prudentia temperari posse, scio cui tuae epistulae respondeant. quid, si meam legas, quam ego tum ex tuis litteris misi ad Appium? sed quid agas?
sic vivitur. quod actum est, di adprobent. spero fore iucundum generum nobis, multumque in eo tua nos humanitas adiuvabit.
[sect. 3] res publica me valde sollicitat. faveo Curioni, Caesarem honestum esse cupio, pro Pompeio emori possum; sed
tamen ipsa re publica nihil mihi est carius, in qua tu non valde te iactas; districtus enim mihi videris esse, quod et bonus civis et bonus amicus es.
[sect. 4] ego de provincia decedens quaestorem Coelium praeposui provinciae. 'puerum?' inquis. at quaestorem, at nobilem
adulescentem, at omnium fere exemplo. neque erat superiore honore usus, quem praeficerem. Pomptinus multo ante discesserat; a Quinto fratre impetrari non poterat; quem tamen si reliquissem, dicerent iniqui non me plane post annum, ut senatus voluisset, de provincia decessisse,
quoniam alterum me reliquissem. fortasse etiam illud adderent, senatum eos voluisse provinciis praeesse, qui antea non praefuissent, fratrem meum triennium Asiae praefuisse. denique nunc sollicitus non sum; si fratrem reliquissem, omnia timerem. postremo non tam mea sponte quam potentissimorum duorum exemplo, qui omnis Cassios Antoniosque complexi sunt, hominem adulescentem non tam allicere volui quam alienare nolui. hoc tu meum consilium laudes necessest, mutari enim non potest.
de Ocella parum ad me plane scripseras et in actis non erat. tuae res gestae ita notae sunt, ut trans montem
Taurum etiam de Matrinio sit auditum. ego, nisi quid me etesiae morabuntur, celeriter, ut spero, vos videbo.
Letter 16
Scr. in Cumano iv Non. Mai. a. 705 (49).
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO.
[sect. 1]
Magno dolore me adfecissent tuae litterae, nisi iam et ratio ipsa depulisset omnis molestias et diuturna desperatione rerum obduruisset animus ad dolorem novum. sed tamen, qua re acciderit ut ex meis superioribus litteris id
suspicarere, quod scribis, nescio; quid enim in illis fuit praeter querelam temporum? quae non meum animum
magis sollicitum habent quam tuum. nam non eam cognovi aciem ingeni tui, quod ipse videam, te id ut non putem videre; illud miror, adduci potuisse te, qui me penitus nosse deberes, ut existimares aut me tam improvidum, qui ab excitata fortuna ad inclinatam et prope iacentem desciscerem, aut tam inconstantem, ut conlectam gratiam florentissimi hominis effunderem a meque ipse deficerem et, quod initio semperque fugi, civili bello interessem. quod est igitur meum 'triste consilium'?
[sect. 2]
ut discederem fortasse in aliquas solitudines. Nosti enim non
modo stomachi mei, cuius tu similem quondam habebas, sed etiam oculorum in hominum insolentium indignitate fastidium. accedit etiam molesta haec pompa lictorum meorum nomenque imperi, quo appellor. eo si onere carerem, quamvis parvis Italiae latebris contentus essem; sed incurrit haec nostra laurus non solum in oculos, sed iam etiam in voculas malevolorum. quod cum ita esset, nil
tamen umquam de profectione nisi vobis approbantibus cogitavi. sed mea praediola tibi nota sunt; in his mihi necesse est esse, ne amicis molestus sim. quod autem in maritimis facillime sum, moveo non nullis suspicionem velle me navigare; quod tamen fortasse non nollem, si possem
ad otium; nam ad bellum quidem qui convenit? praesertim contra eum, cui spero me satis fecisse, ab eo, cui iam satis fieri nullo modo potest.
[sect. 3]
deinde sententiam meam tu facillime perspicere potuisti iam ab illo tempore, cum in Cumanum mihi obviam venisti. non enim te celavi sermonem T. Ampi; vidisti, quam abhorrerem ab urbe relinquenda, cum audissem; nonne tibi adfirmavi quidvis me potius perpessurum quam ex Italia ad bellum civile exiturum? quid ergo accidit, cur consilium mutarem? nonne omnia potius, ut in sententia permanerem? credas
hoc mihi velim, quod puto te existimare, me ex his miseriis nihil aliud quaerere nisi ut homines aliquando intellegant me nihil maluisse quam pacem, ea desperata nihil tam fugisse quam arma civilia. huius me constantiae puto fore ut numquam paeniteat. etenim memini in hoc genere
gloriari solitum esse familiarem nostrum, Q Hortensium, quod numquam bello civili interfuisset; hoc nostra laus erit inlustrior, quod illi tribuebatur ignaviae, de nobis id existimari posse non arbitror.
[sect. 4]
nec me ista terrent, quae mihi a te ad timorem fidissime atque amantissime proponuntur. nulla est enim acerbitas, quae non omnibus hac orbis terrarum perturbatione impendere videatur; quam quidem ego a re publica meis privatis et domesticis incommodis libentissime vel istis ipsis, quae tu me mones ut caveam,
redemissem.
[sect. 5]
filio meo, quem tibi carum esse gaudeo, si erit ulla res publica, satis amplum patrimonium relinquam in memoria nominis mei; sin autem nulla erit, nihil accidet ei separatim a reliquis civibus. nam quod rogas ut respiciam generum meum, adulescentem optimum mihique carissimum, an dubitas, qui scias quanti cum illum tum vero Tulliam meam faciam, quin ea me cura vehementissime sollicitet, et eo magis, quod in communibus miseriis hac tamen oblectabar specula, Dolabellam meum vel potius nostrum fore ab iis molestiis, quas liberalitate sua contraxerat, liberum? velim quaeras, quos ille dies sustinuerit, in urbe dum fuit, quam acerbos sibi, quam mihimet ipse socero non
honestos.
[sect. 6]
itaque neque ego hunc Hispaniensem casum exspecto, de quo mihi exploratum est ita esse, ut tu scribis, neque quicquam astute cogito. si quando erit civitas, erit profecto nobis locus; sin autem non erit, in easdem solitudines tu ipse, ut arbitror, venies, in quibus nos consedisse audies. sed ego fortasse vaticinor et haec omnia meliores habebunt exitus. recordor enim desperationes eorum, qui senes erant adulescente me. Eos ego fortasse nunc imitor et utor aetatis vitio. velim ita sit; sed tamen.
[sect. 7] togam praetextam texi Oppio puto te audisse; nam Curtius noster dibaphum cogitat, sed eum infector moratur. hoc aspersi, ut scires me tamen in stomacho solere ridere.
de re Dolabellae quod scripsi, suadeo videas, tamquam si tua res agatur. extremum illud erit: nos nihil turbulenter, nihil temere faciemus; te tamen oramus, quibuscumque erimus in terris, ut nos liberosque nostros ita tueare, ut
amicitia nostra et tua fides postulabit.
Letter 17
Scr. Tarsi a. d. xvi K. Sext., vel paulo post a. 704 (50).
M. CICERO IMR S. D. CANINI SALVSTIO PROQ.
[sect. 1]
Litteras a te mihi stator tuus reddidit Tarsi a. d. xvi K. Sextilis. his ego ordine, ut videris velle, respondebo.
de successore meo nihil audivi neque quemquam fore arbitror. quin ad diem decedam, nulla causa est, praesertim sublato metu Parthico. commoraturum me nusquam sane arbitror; Rhodum Ciceronum causa puerorum accessurum puto, neque id tamen certum. ad urbem volo
quam primum venire; sed tamen iter meum rei publicae et rerum urbanarum ratio gubernabit. successor tuus non potest ita maturare, ullo modo ut tu me in Asia possis convenire.
[sect. 2]
de rationibus referendis non erat incommodum
te nullas referre, quam tibi scribis a Bibulo fieri potestatem; sed id vix mihi videris per legem Iuliam facere posse, quam Bibulus certa quadam ratione non servat, tibi magno opere servandam censeo.
[sect. 3]
quod scribis Apamea praesidium deduci non oportuisse, videbam item ceteros existimare
molesteque ferebam de ea re minus commodos sermones malevolorum fuisse. Parthi transierint necne praeter te video dubitare neminem. itaque omnia praesidia, quae magna et firma paraveram, commotus hominum non dubio
sermone dimisi.
[sect. 4]
rationes mei quaestoris nec verum fuit me tibi mittere, nec tamen erant confectae; eas nos Apameae deponere cogitabamus. de praeda mea praeter quaestores urbanos, id est populum Romanum, terruncium nec attigit nec tacturus est quisquam. Laudiceae me praedes accepturum arbitror omnis pecuniae publicae, ut et mihi et populo cautum sit sine vecturae periculo. quod scribis ad me de drachmum ccci, nihil est quod in isto genere cuiquam possim commodare; omnis enim pecunia ita tractatur, ut praeda a praefectis, quae autem mihi
attributa est, a quaestore curetur.
[sect. 5]
quod quaeris, quid existimem de legionibus quae decretae sunt in Syriam, antea dubitabam venturaene essent; nunc mihi non est dubium quin, si antea auditum erit otium esse in Syria, venturae non sint; Marium quidem successorem tarde video esse venturum, propterea quod senatus ita decrevit,
ut cum legionibus iret.
[sect. 6]
uni epistulae respondi; venio ad alteram.
Petis a me, ut Bibulo te quam diligentissime commendem. in quo mihi voluntas non dest, sed locus esse videtur tecum expostulandi. solus enim tu ex omnibus, qui cum Bibulo sunt, certiorem me numquam fecisti, quam valde Bibuli voluntas a me sine causa abhorreret. permulti enim ad me detulerunt, quom magnus Antiochiae metus esset et magna spes in me atque in exercitu meo, solitum dicere quidvis se perpeti malle quam videri eguisse auxilio meo; quod ego officio quaestorio te adductum reticere de praetore tuo non moleste ferebam, quamquam, quem ad modum tractarere, audiebam. ille autem, cum ad Thermum de Parthico bello scriberet, ad me litteram numquam misit, ad quem intellegebat eius belli periculum pertinere; tantum de auguratu fili sui scripsit ad me; in quo ego misericordia commotus, et quod semper amicissimus Bibulo fui, dedi operam ut ei quam humanissime scriberem.
[sect. 7]
ille si in omnis est malevolus,
quod numquam existimavi, minus offendor in me; sin autem a me est alienior, nihil tibi meae litterae proderunt; nam, ad senatum quas Bibulus litteras misit, in iis, quod mihi cum illo erat commune, sibi soli attribuit: se ait curasse ut cum quaestu populi pecunia permutaretur;
quod autem meum erat proprium, ut alariis Transpadanis uti negarem, id etiam populo se remisisse scribit; quod vero illius erat solius, id mecum communicat: 'equitibus auxiliariis,' inquit, 'cum amplius frumenti postularemus.' illud vero pusilli animi et ipsa malevolentia ieiuni atque
inanis, quod Ariobarzanem, quia senatus per me regem appellavit mihique commendavit, iste in litteris non regem, sed regis Ariobarzanis filium appellat. hoc animo qui sunt, deteriores fiunt rogati. sed tibi morem gessi; litteras ad eum scripsi, quas cum acceperis, facies quod voles.
Letter 18
Scr. Laudiceae in. m. Maio a. 704 (50).
M. CICERO IMP. S. D. Q THERMO PROPR.
[sect. 1]
officium meum erga Rhodonem ceteraque mea studia, quae tibi ac tuis praestiti, tibi, homini gratissimo, grata esse vehementer gaudeo, mihique scito in dies maiori curae
esse dignitatem tuam; quae quidem a te ipso integritate et clementia tua sic amplificata est, ut nihil addi posse videatur.
[sect. 2]
sed mihi magis magisque cotidie de rationibus tuis cogitanti placet illud meum consilium, quod initio Aristoni nostro, ut ad me venit, ostendi, gravis te suscepturum inimicitias, si adulescens potens et nobilis a te ignominia adfectus esset. et hercule sine dubio erit ignominia; habes enim neminem honoris gradu superiorem; ille autem, ut omittam nobilitatem, hoc ipso vincit viros optimos hominesque innocentissimos, legatos tuos, quod et quaestor est et quaestor tuus. nocere tibi iratum neminem posse perspicio, sed tamen tris fratres summo loco natos, promptos, non indisertos, te nolo habere iratos, iure praesertim; quos video deinceps tribunos pl. per triennium fore.
[sect. 3]
tempora autem rei publicae qualia futura sint, quis scit? mihi quidem turbulenta videntur fore. cur ego te velim incidere in terrores tribunicios, praesertim cum sine cuiusquam reprehensione quaestoriis legatis quaestorem possis anteferre? qui si dignum se maioribus suis praebuerit, ut spero et opto, tua laus ex aliqua parte fuerit; sin quid offenderit, sibi totum, nihil tibi offenderit.
quae mihi veniebant in mentem, quae ad te pertinere arbitrabar, quod in Ciliciam proficiscebar, existimavi me ad te oportere scribere; tu quod egeris, id velim di adprobent; sed, si me audies, vitabis inimicitias et posteritatis otio consules.
Letter 19
Scr. in castris in Cilicia a. d. x K. Quint. a. 704 (50).
M. TVLLIVS M. F. M. N. CICERO IMP. S. D. C. COELIO L. F. C. N. CALDO Q.
[sect. 1]
Cum optatissimum nuntium accepissem te mihi quaestorem obtigisse, eo iucundiorem mihi eam sortem sperabam fore, quo diutius in provincia mecum fuisses; magni enim videbatur interesse ad eam necessitudinem, quam nobis sors tribuisset, consuetudinem quoque accedere. postea, quom mihi nihil neque a te ipso neque ab ullo alio de
adventu tuo scriberetur, verebar ne ita caderet, quod etiam nunc vereor, ne, ante quam tu in provinciam venisses, ego de provincia decederem. accepi autem a te missas litteras in Cilicia, cum essem in castris, a. d. x K. Quintilis
scriptas humanissime, quibus facile et officium et ingenium tuum perspici posset, sed neque unde nec quo die datae essent aut quo tempore te exspectarem significabant, nec is, qui attulerat, a te acceperat, ut ex eo scirem, quo ex loco aut quo tempore essent datae.
[sect. 2]
quae cum essent
incerta, existimavi tamen faciundum esse ut ad te statores meos et lictores cum litteris mitterem. quas si satis opportuno tempore accepisti, gratissimum mihi feceris, si ad me in Ciliciam quam primum veneris. nam, quod ad me Curius, consobrinus tuus, mihi, ut scis, maxime necessarius,
quod item C. Vergilius, propinquus tuus, familiarissimus noster, de te accuratissime scripsit, valet id quidem apud me multum, sicuti debet hominum amicissimorum diligens commendatio, sed tuae litterae de tua praesertim dignitate et de nostra coniunctione maximi sunt apud me ponderis.
mihi quaestor optatior obtingere nemo potuit. quam ob rem, quaecumque a me ornamenta ad te proficiscentur, ut omnes intellegant a me habitam esse rationem tuae maiorumque tuorum dignitatis. sed id facilius consequar, si ad me in Ciliciam veneris; quod ego et mea et rei publicae et
maxime tua interesse arbitror.
Book 3
LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM
Letter 1
Scr. Romae vel ex. a. 701 (53) vel in. 702 (52).
CICERO APPIO IMP. S. D.
[sect. 1]
si ipsa res p. tibi narrare posset, quo modo sese haberet, non facilius ex ea cognoscere posses quam ex liberto tuo
Phania; ita est homo non modo prudens, verum etiam, quod iuvet; curiosus. quapropter ille tibi omnia explanabit; id enim mihi et ad brevitatem est aptius et ad reliquas res providentius. de mea autem benevolentia erga te etsi potes ex eodem Phania cognoscere, tamen videntur etiam
aliquae meae partes; sic enim tibi persuade, carissimum te mihi esse cum propter multas suavitates ingeni, offici, humanitatis tuae, tum quod ex tuis litteris et ex multorum sermonibus intellego omnia, quae a me profecta sunt in te, tibi accidisse gratissima. quod cum ita sit, perficiam profecto, ut longi temporis usuram, qua caruimus intermissa nostra consuetudine, et gratia et crebritate et magnitudine officiorum meorum sarciam, idque me, quoniam tu ita vis, puto non invita Minerva esse facturum; quam quidem ego, si forte de tuis sumpsero, non solum Πολιάδα, sed etiam
Ἀππιάδα nominabo.
[sect. 2]
Cilix, libertus tuus, antea mihi minus fuit notus; sed, ut mihi reddidit a te litteras plenas et amoris et offici, mirifice ipse suo sermone subsecutus est humanitatem litterarum tuarum. iucunda mihi eius oratio fuit, cum de animo tuo, de sermonibus, quos de me haberes cotidie, mihi narraret; quid quaeris? biduo factus est mihi familiaris, ita tamen, ut Phaniam valde sim desideraturus. quem cum Romam remittes, quod, ut putabamus, celeriter eras facturus, omnibus ei de rebus, quas agi, quas curari a me voles, mandata
des velim.
[sect. 3]
L. Valerium iureconsultum valde tibi commendo, sed ita etiam, si non est iure consultus; melius enim ei cavere volo quam ipse aliis solet. valde hominem diligo; est ex meis domesticis atque intimis familiaribus. omnino
tibi agit gratias, sed idem scribit meas litteras maximum apud te pondus habituras. id eum ne fallat, etiam atque
etiam rogo. vale.
Letter 2
Scr. Romae circ. m. Mart. a. 703 (51).
M. CICERO PROCOS. S. D. APPIO PVLCHRO IMP.
[sect. 1]
Cum et contra voluntatem meam et praeter opinionem accidisset, ut mihi cum imperio in provinciam proficisci
necesse esset, in multis et variis molestiis cogitationibusque meis haec una consolatio occurrebat, quod neque tibi amicior, quam ego sum, quisquam posset succedere neque ego ab ullo provinciam accipere, qui mallet eam quam maxime mihi aptam explicatamque tradere. quod si tu quoque eandem de mea voluntate erga te spem habes, ea te profecto numquam fallet. A te maximo opere pro nostra summa coniunctione tuaque singulari humanitate etiam atque etiam quaeso et peto ut, quibuscumque rebus poteris
(poteris autem plurimis), prospicias et consulas rationibus meis.
[sect. 2]
vides ex senatus consulto provinciam esse habendam. si eam, quod eius facere potueris, quam expeditissimam mihi tradideris, facilior erit mihi quasi decursus mei temporis. quid in eo genere efficere possis, tui consili est; ego te, quod tibi veniet in mentem mea interesse, valde rogo. pluribus verbis ad te scriberem, si aut tua humanitas longiorem orationem exspectaret aut id fieri nostra amicitia pateretur aut res verba desideraret ac
non pro se ipsa loqueretur. hoc velim tibi persuadeas, si rationibus meis provisum a te esse intellexero, magnam te ex eo et perpetuam voluptatem esse capturum. vale.
Letter 3
Scr. Brundisii ex. mense Maio a. 703 (51).
CICERO S. D. APPIO PVLCHRO
[sect. 1]
A. d. xi K. Iun. Brundisium cum venissem, Q. Fabius Vergilianus, legatus tuus, mihi praesto fuit eaque me ex tuis mandatis monuit, quae non mihi, ad quem pertinebant, sed universo senatui venerant in mentem, praesidio firmiore opus esse ad istam provinciam; censebant enim omnes fere,
ut in Italia supplementum meis et Bibuli legionibus scriberetur. id cum Sulpicius consul passurum se negaret, multa nos quidem questi sumus, sed tantus consensus senatus fuit ut mature proficisceremur, parendum ut fuerit, itaque fecimus. nunc, quod a te petii litteris iis, quas Romae
tabellariis tuis dedi, velim tibi curae sit ut, quae successori coniunctissimo et amicissimo commodare potest is, qui provinciam tradit, ut ea pro nostra consociatissima voluntate cura ac diligentia tua complectare, ut omnes intellegant nec
me benevolentiori cuiquam succedere nec te amiciori potuisse provinciam tradere.
[sect. 2]
ex iis litteris, quarum ad me exemplum misisti, quas in senatu recitari voluisti, sic intellexeram, permultos a te milites esse dimissos; sed mihi Fabius idem demonstravit te id cogitasse facere, sed, cum ipse a te discederet, integrum militum numerum fuisse. id si ita est, pergratum mihi feceris, si istas exiguas copias, quas habuisti, quam minime imminueris. qua de re senatus consulta quae facta sunt, ad te missa esse arbitror. equidem pro eo, quanti te facio, quicquid feceris, approbabo, sed te quoque confido ea facturum, quae mihi intelleges maxime esse accommodata. ego C. Pomptinum, legatum meum, Brundisi exspectabam eumque ante K. Iun. Brundisium venturum arbitrabar. qui cum venerit, quae primum navigandi nobis facultas data erit, utemur.
Letter 4
Scr. Brundisi prid. Non. aut ipsis Non. Iun. a. 703 (51).
CICERO S. D. AP. PVLCHRO
[sect. 1]
pridie Nonas Iunias, cum essem Brundisi, litteras tuas accepi, quibus erat scriptum te L. Clodio mandasse, quae illum mecum loqui velles. Eum sane exspectabam, ut ea, quae a te adferret, quam primum cognoscerem. meum studium erga te et officium tametsi multis iam rebus spero tibi esse cognitum, tamen in iis maxime declarabo, quibus plurimum significare potuero tuam mihi existimationem et dignitatem carissimam esse. mihi et Q. Fabius Vergilianus et C. Flaccus L. f. et diligentissime M. Octavius Cn. f. demonstravit me a te plurimi fieri; quod egomet multis argumentis iam antea iudicaram maximeque illo libro augurali, quem ad me amantissime scriptum suavissimum misisti.
mea in te omnia summa necessitudinis officia constabunt.
[sect. 2]
nam cum te ipsum, ex quo tempore tu me diligere coepisti, cotidie pluris feci, tum accesserunt etiam coniunctiones necessariorum tuorum (duo enim duarum aetatum plurimi facio, Cn. Pompeium, filiae tuae socerum, et M. Brutum, generum tuum), conlegique coniunctio praesertim tam honorifice a te approbata non mediocre vinculum mihi quidem attulisse videtur ad voluntates nostras copulandas. sed et, si Clodium convenero, ex illius sermone ad te scribam plura et ipse operam dabo te ut quam primum videam.
quod scribis tibi manendi causam eam fuisse, ut me convenires, id mihi, ne mentiar, est gratum.
Letter 5
Scr. Trallibus a. d. vi K. Sext. a. 703 (51).
CICERO S. D. APPIO PVLCHRO
[sect. 1]
Trallis veni a. d. vi K. Sext. ibi mihi praesto fuit
L. Lucilius cum litteris mandatisque tuis; quo quidem hominem neminem potuisti nec mihi amiciorem nec, ut arbitror, ad ea cognoscenda, quae scire volebam, aptiorem prudentioremve mittere. ego autem et tuas litteras legi
libenter et audivi Lucilium diligenter. nunc, quoniam et tu ita sentis (scribis enim, quae de nostris officiis ego ad te scripserim, etsi tibi iucunda fuerint, tamen, quoniam ex alto repetita sint, non necessaria te putasse), et re vera con-firmata amicitia et perspecta fide commemoratio officiorum
supervacanea est, eam partem orationis praetermittam, tibi tamen agam, ut debeo, gratias; animadverti enim et didici ex tuis litteris te omnibus in rebus habuisse rationem, ut mihi consuleres restitueresque et parares quodam modo omnia, quo mea ratio facilior et solutior esse posset.
[sect. 2]
hoc
tuum officium cum mihi gratissimum esse dicam, sequitur illud, ut te existimare velim mihi magnae curae fore atque esse iam, primum ut ipse tu tuique omnes, deinde ut etiam reliqui scire possint me tibi esse amicissimum. quod quibus adhuc non satis est perspectum, ii mihi nolle magis nos hoc animo esse quam non intellegere videntur; sed profecto intellegent, neque enim obscuris personis nec parvis in causis res agetur. sed haec fieri melius quam dici aut scribi volo.
[sect. 3]
quod itinerum meorum ratio te non nullam in dubitationem videtur adducere, visurusne me sis in provincia, ea res sic se habet: Brundisi cum loquerer cum Phania, liberto tuo, veni in eum sermonem, ut dicerem me libenter ad eam partem provinciae primum esse venturum, quo te maxime velle arbitrarer. tunc mihi ille dixit, quod classe tu velles decedere, per fore accommodatum tibi si ad illam maritimam partem provinciae navibus accessissem. dixi me esse facturum itaque fecissem, nisi mi L. Clodius noster Corcyrae dixisset minime id esse faciendum; te Laudiceae fore ad meum adventum. erat id mihi multo brevius multoque commodius, cum praesertim te ita malle
arbitrarer. tua ratio postea est commutata.
[sect. 4]
nunc quid fieri possit, tu facillime statues; ego tibi meum consilium exponam: Pr. K. Sextilis puto me Laudiceae fore. perpaucos dies, dum pecunia accipitur, quae mihi ex publica permutatione debetur, commorabor. deinde iter faciam ad exercitum, ut circiter id. Sext. putem me ad Iconium fore. sed, si quid nunc me fallit in scribendo (procul enim aberam ab. re ipsa et a locis), simul ac progredi coepero, quam
celerrime potero et quam creberrimis litteris faciam ut tibi nota sit omnis ratio dierum atque itinerum meorum. oneris tibi imponere nec audeo quicquam nec debeo; sed, quod commodo tuo fieri possit, utriusque nostrum magni interest ut te videam ante quam decedas. quam facultatem si quis casus eripuerit, mea tamen in te omnia officia constabunt non secus ac si te vidissem; tibi de nostris rebus nihil sum ante mandaturus per litteras quam desperaro coram me tecum agere posse.
[sect. 5]
quod te a Scaevola petisse dicis, ut, dum tu abesses, ante adventum meum provinciae praeesset, eum ego Ephesi vidi fuitque mecum familiariter triduum illud, quod ego Ephesi commoratus sum, nec ex eo quicquam audivi, quod sibi a te mandatum diceret. ac sane vellem potuisset
obsequi voluntati tuae; non enim arbitror noluisse.
Letter 6
Scr. in castris prid. K. Sept. a. 703 (51).
M. CICERO S. D. APPIO PVLCHRO
[sect. 1]
Cum meum factum cum tuo comparo, etsi non magis mihi faveo in nostra amicitia tuenda quam tibi, tamen multo
magis meo facto delector quam tuo. ego enim Brundisi quaesivi ex Phania, cuius mihi videbar et fidelitatem erga te perspexisse et nosse locum, quem apud te is teneret, quam in partem provinciae maxime putaret te velle ut in succedendo primum venirem. Cum ille mihi respondisset
nihil me tibi gratius facere posse quam si ad Sidam navigassem, etsi minus dignitatis habebat ille adventus et ad multas res mihi minus erat aptus, tamen ita me dixi esse facturum.
[sect. 2]
idem ego cum L. Clodium Corcyrae convenissem, hominem ita tibi coniunctum, ut mihi, cum illo cum loquerer, tecum loqui viderer, dixi ei me ita facturum esse, ut in eam partem, quam Phania rogasset, primum venirem. tunc ille, mihi cum gratias egisset, magno opere a me petivit ut Laudiceam protinus irem; te in prima provincia velle esse, ut quam primum decederes; quin, nisi ego successor
essem, quem tu cuperes videre, te antea, quam tibi successum esset, decessurum fuisse; quod quidem erat consentaneum cum iis litteris, quas ego Romae acceperam, ex quibus perspexisse mihi videbar, quam festinares decedere. respondi Clodio me ita esse facturum ac multo quidem libentius quam si illud esset faciendum, quod promiseram Phaniae. itaque et consilium mutavi et ad te statim mea manu scriptas litteras misi; quas quidem ex tuis litteris intellexi satis mature ad te esse perlatas.
[sect. 3]
hoc ego meo facto valde delector; nihil enim potuit fieri amantius. considera nunc vicissim tuum. non modo ibi non fuisti, ubi me quam primum videre posses, sed eo discessisti, quo ego te ne persequi quidem possem triginta diebus, qui tibi ad decedendum lege, ut opinor, Cornelia constituti essent, ut tuum factum, qui quo animo inter nos simus ignorent, alieni hominis, ut levissime dicam, et fugientis congressum, meum vero coniunctissimi et amicissimi esse videatur.
[sect. 4]
ac mihi tamen, ante quam in provinciam veni, redditae sunt a te litterae, quibus etsi te Tarsum proficisci demonstrabas, tamen mihi non dubiam spem mei conveniendi adferebas, cum interea, credo equidem, malevoli
homines (late enim patet hoc vitium et est in multis),
sed tamen probabilem materiem nacti sermonis ignari meae constantiae conabantur alienare a te voluntatem meam; qui te forum Tarsi agere, statuere multa, decernere, iudicare dicerent, cum posses iam suspicari tibi esse successum, quae ne
ab iis quidem fieri solerent, qui brevi tempore sibi succedi putarent.
[sect. 5]
Horum ego sermone non movebar, quin etiam, credas mi velim, si quid tu ageres, levari me putabam molestia et ex annua provincia, quae mihi longa videretur, prope iam undecim mensuum provinciam factam esse gaudebam, si absenti mihi unius mensis labor detractus esset; illud, vere dicam, me movet, in tanta militum paucitate abesse tris cohortis, quae sint plenissimae, nec me scire ubi sint; molestissime autem fero, quod te ubi visurus sim nescio; coque ad te tardius scripsi, quod
cotidie te ipsum exspectabam, cum interea ne litteras quidem ullas accepi, quae me docerent, quid ageres aut ubi te visurus essem. itaque virum fortem mihique in primis probatum, D. Antonium, praefectum evocatorum, misi ad te, cui, si tibi videretur, cohortis traderes, ut, dum tempus
anni esset idoneum, aliquid negoti gerere possem; in quo, tuo consilio ut me sperarem esse usurum, et amicitia nostra et litterae tuae fecerant, quod ne nunc quidem despero. sed plane, quando aut ubi te visurus sim, nisi ad me scripseris, ne suspicari quidem possum.
[sect. 6]
ego, ut me tibi amicissimum esse et aequi et iniqui intellegant, curabo; de tuo in me animo iniquis secus
existimandi videris non nihil loci dedisse. id si correxeris, mihi valde gratum erit. et ut habere rationem possis, quo
loco me salva lege Cornelia convenias, ego in provinciam veni pridie K. Sextilis, iter in Ciliciam facio per Cappadociam, castra movi ab Iconio pridie K. Septembris. nunc tu et ex diebus et ex ratione itineris, si putabis me esse conveniendum, constitues, quo loco id commodissime fieri
possit et quo die.
Letter 7
Scr. Laudiceae circiter Id. Febr. a. 704 (50).
CICERO S. D. APPIO PVLCHRO
[sect. 1]
pluribus verbis ad te scribam, cum plus oti nactus ero; haec scripsi subito, cum Bruti pueri Laudiceae me convenissent et se Romam properare dixissent. itaque nullas iis praeterquam ad te et ad Brutum dedi litteras
[sect. 2]
legati Appiani mihi volumen a te plenum querelae iniquissimae reddiderunt, quod corum aedificationem litteris meis impedissem. eadem autem epistula petebas ut cos quam primum, ne in hiemem inciderent, ad facultatem aedificandi liberarem, et simul peracute querebare, quod eos tributa exigere vetarem prius quam ego re cognita permisissem; genus enim quoddam fuisse impediendi, cum ego cognoscere non <possem>, nisi cum ad hiemem me ex
[sect. 3]
Cilicia recepissem. ad omnia accipe et cognosce aequitatem expostulationis tuae. primum, cum ad me aditum esset ab iis, qui dicerent a se intolerabilia tributa exigi, quid habuit iniquitatis me scribere, ne facerent, ante quam ego rem causamque cognossem? non poteram, credo, ante hiemem; sic enim scribis. quasi vero ad cognoscendum ego ad illos, non illi ad me venire debuerint. 'tam longe?' inquis. quid? cum dabas iis litteras, per quas mecum agebas, ne eos impedirem, quo minus ante hiemem aedificarent, non eos ad me venturos arbitrabare? tametsi id quidem fecerunt ridicule; quas enim litteras adferebant, ut opus aestate facere possent, eas mihi post brumam reddiderunt. sed scito et multo pluris esse, qui de tributis recusent, quam qui exigi velint, et me tamen, quod te velle existimem, esse facturum. de Appianis hactenus.
[sect. 4]
A Pausania, Lentuli liberto, accenso meo, audivi, cum diceret te secum esse questum, quod tibi obviam non prodissem. scilicet contempsi te, nec potest fieri me quicquam superbius! Cum puer tuus ad me secunda fere vigilia venisset isque te ante lucem Iconium mihi venturum nuntiasset, incertumque, utra via, cum essent duae, altera Varronem, tuum familiarissimum, altera Q. Leptam, praefectum fabrum meum, tibi obviam misi. mandavi utrique eorum, ut tante ad me excurrerent, ut tibi obviam prodire possem. currens Lepta venit mihique nuntiavit te iam castra praetergressum esse. confestim Iconium veni. cetera iam tibi nota sunt. an ego tibi obviam non prodirem, primum Ap. Claudio, deinde imperatori, deinde more maiorum, deinde, quod caput est, amico, cum in isto genere multo etiam ambitiosius facere soleam, quam honos meus et dignitas postulat? sed haec hactenus.
[sect. 5]
illud idem
Pausania dicebat te dixisse: 'quidni? Appius Lentulo, Lentulus Ampio processit obviam, Cicero Appio noluit ?' quaeso, etiamne tu has ineptias, homo mea sententia summa prudentia, multa etiam doctrina, plurimo rerum usu, addo urbanitatem, quae est virtus, ut Stoici rectissime
putant? ullam Appietatem aut Lentulitatem valere apud me plus quam ornamenta virtutis existimas? Cum ea consecutus nondum eram, quae sunt hominum opinionibus amplissima, tamen ista vestra nomina numquam sum admiratus; viros eos, qui ea vobis reliquissent, magnos arbitrabar. postea vero quam ita et cepi et gessi maxima
imperia, ut mihi nihil neque ad honorem neque ad gloriam adquirendum putarem, superiorem quidem numquam, sed parem vobis me speravi esse factum. nec mehercule aliter vidi existimare vel Cn. Pompeium, quem omnibus, qui
umquam fuerunt, vel P. Lentulum, quem mihi ipsi antepono; tu si aliter existimas, nihil errabis, si paulo diligentius, ut, quid sit εὐγένεια, quid sit nobilitas, intellegas, Athenodorus, Sandonis filius, quid de his rebus dicat, attenderis.
[sect. 6]
sed ut ad rem redeam, me tibi non amicum modo, verum etiam amicissimum existimes velim. profecto omnibus officiis meis efficiam, ut ita esse vere possis iudicare. tu autem si id agis, ut minus mea causa, dum ego absim, debere videaris, quam ego tua laborarim, libero te ista cura;
πάρ' ἔμοιγε καὶ ἄλλοι
οἵ κέ με τιμήσουσι, μάλιστα δὲ μητίετα Ζεύς.
si autem natura es φιλαίτιος, illud non perficies, quo minus tua causa velim; hoc adsequere, ut, quam in partem tu accipias, minus laborem. haec ad te scripsi liberius fretus conscientia offici mei benevolentiaeque, quam a me certo iudicio susceptam, quoad tu voles, conservabo.
Letter 8
Scr. in castris in agro Mopsuhestiae a. d. viii Id. Oct a. 703 (51).
CICERO S. D. APPIO PVLCHRO
[sect. 1]
etsi, quantum ex tuis litteris intellegere potui, videbam te hanc epistulam, cum ad urbem esses, esse lecturum refrigerato iam levissimo sermone hominum provincialium, tamen cum tu tam multis verbis ad me de improborum oratione scripsisses, faciendum mihi putavi ut tuis litteris brevi responderem.
[sect. 2]
sed prima duo capita epistulae tuae tacita mihi quodam modo relinquenda sunt; nihil enim habent, quod definitum sit aut certum, nisi me vultu et taciturnitate significasse tibi non esse amicum, idque, pro tribunali cum aliquid ageretur, et non nullis in conviviis intellegi potuisse. hoc totum nihil esse possum intellegere; sed, cum sit nihil, ne quid dicatur quidem intellego; illud quidem scio, meos multos et inlustris et ex superiore et ex aequo loco sermones habitos cum tua summa laude et cum magna [sollicitudine] significatione nostrae familiaritatis ad te vere potuisse deferri. nam quod ad legatos attinet, quid a me fieri potuit aut elegantius aut iustius quam ut sumptus egentissimarum civitatum minuerem sine ulla imminutione dignitatis tuae, praesertim ipsis civitatibus postulantibus? nam mihi totum genus legationum tuo nomine proficiscentium notum non erat. Apameae cum
essem, multarum civitatum principes ad me detulerunt sumptus decerni legatis nimis magnos, cum solvendo civitates non essent. hic ego multa simul cogitavi.
[sect. 3]
primum te, hominem non solum sapientem, verum etiam, ut nunc
loquimur, urbanum, non arbitrabar genere isto legationum delectari, idque me arbitror Synnadis pro tribunali multis verbis disputavisse, primum Ap. Claudium senatui populoque Romano non Midaeensium testimonio (in ea enim civitate mentio facta est), sed sua sponte esse laudatum; deinde
me ista vidisse accidere multis, ut eorum causa legationes Romam venirent, sed iis legationibus non meminisse ullum tempus laudandi aut locum dari; studia mihi corum placere, quod in te bene merito grati essent; consilium totum videri minime necessarium; si autem vellent declarare
in eo officium suum, laudaturum me, si qui suo sumptu functus esset officio, concessurum, si legitimo, non permissurum, si infinito. quid enim reprehendi potest ? nisi quod addis visum esse quibusdam edictum meum quasi consulto ad istas legationes impediendas esse accommodatum. iam non tantum mihi videntur iniuriam facere ii
qui haec disputant, quam si cuius aures ad hanc disputationem patent.
[sect. 4]
Romae composui edictum; nihil addidi,
nisi quod publicani me rogarunt, cum Samum ad me venissent, ut de tuo edicto totidem verbis transferrem in meum. diligentissime scriptum caput est, quod pertinet ad minuendos sumptus civitatum. quo in capite sunt quaedam nova salutaria civitatibus, quibus ego magno opere delector; hoc vero, ex quo suspicio nata est me exquisisse aliquid in quo te offenderem, tralaticium est. neque enim eram tam desipiens, ut privatae rei causa legari putarem, qui et tibi non privato et pro re non privata sua, sed publica, non in privato, sed in publico orbis terrae consilio, id est in senatu, ut gratias agerent, mittebantur; neque, cum edixi ne quis iniussu meo proficisceretur, exclusi eos, qui me in castra et qui trans Taurum persequi non possent. nam id est maxime in tuis litteris inridendum. quid enim erat, quod me persequerentur in castra Taurumve transirent, cum ego Laudicea usque ad Iconium iter ita fecerim, ut me omnium illarum dioecesium, quae eis Taurum sunt, omniumque carum civitatum magistratus legationesque convenirent?
[sect. 5]
nisi forte postea coeperunt legare quam ego
Taurum transgressus sum; quod certe non ita est. Cum enim Laudiceae, cum Apameae, cum Synnadis, cum Philomeli, cum Iconi essem, quibus in oppidis omnibus commoratus sum, omnes iam istius generis legationes crant constitutae. atque hoc tamen te scire volo, me de isto sumptu legationum aut minuendo aut remittendo decrevisse nil nisi quod principes civitatum a me postulassent, ne in venditionem tributorum et illam acerbissimam exactionem, quam tu non ignoras, capitum atque ostiorum inducerentur sumptus minime necessarii. ego autem, cum hoc suscepissem non solum iustitia, sed etiam misericordia adductus, ut levarem miseriis perditas civitates et perditas maxime per magistratus suos, non potui in illo sumptu non necessario neglegens esse. tu, si istius modi sermones ad te delati de me sunt, non debuisti credere; si autem hoc genere delectaris, ut, quae tibi in mentem veniant, aliis attribuas, genus sermonis inducis in amicitiam minime
liberale. ego, si in provincia de tua fama detrahere umquam cogitassem, non tuum libertum Brundisi neque ad praefectum fabrum Corcyrae, quem in locum me venire velles, rettulissem. qua re potes doctissimis hominibus auctoribus, quorum sunt de amicitia gerenda praeclarissime
scripti libri, genus hoc totum orationis tollere: 'disputabant, ego contra disserebam; dicebant, ego negabam.'
[sect. 6]
an mihi de te nihil esse dictum umquam putas? ne hoc quidem, quod, cum me Laudiceam venire voluisses, Taurum ipse transisti? quod isdem diebus meus conventus crat Apameae, Synnade,
Philomeli, tuus Tarsi? non dicam plura, ne, in quo te obiurgem, id ipsum videar imitari; illud dicam ut sentio:
si ista, quae alios loqui dicis, ipse sentis, tua summa culpa est; sin autem alii tecum haec loquuntur, tua tamen, quod audis, culpa non nulla est. mea ratio in tota amicitia
nostra constans et gravis reperietur. quod si qui me astutiorem fingit, quid potest esse callidius quam, cum te absentem semper defenderem, cum praesertim mihi usu venturum non arbitrarer, ut ego quoque a te absens defendendus essem, nunc committere, ut tu iure optimo me
absentem deserere posses?
[sect. 7]
unum genus excipio sermonis, in quo persaepe aliquid dicitur, quod te putem nolle dici, si
aut legatorum tuorum quoipiam aut praefectorum aut tribunorum militum male dicitur; quod tamen ipsum non mehercule adhuc accidit, me audiente ut aut gravius diceretur aut in pluris, quam mecum Corcyrae Clodius est locutus, cum in eo genere maxime quereretur te aliorum improbitate minus felicem fuisse. hos ego sermones, quod et multi sunt et tuam existimationem, ut ego sentio, non offendunt, lacessivi numquam, sed non valde repressi. si quis est qui neminem bona fide in gratiam putet redire posse, non nostram is perfidiam coarguit, sed indicat suam, simulque non de me is peius quam de te existimat; sin autem quem mea instituta in provincia non delectant et quadam dissimilitudine institutorum meorum ac tuorum laedi se putat, cum uterque nostrum recte fecerit, sed non idem uterque secutus sit, hunc ego amicum habere non
curo.
[sect. 8]
liberalitas tua ut hominis nobilissimi latius in provincia patuit; nostra si angustior est (etsi de tua prolixa beneficaque natura limavit aliquid posterior annus propter quandam tristitiam temporum), non debent mirari homines, cum et natura semper ad largiendum ex alieno fuerim restrictior et temporibus, quibus alii moventur, isdem ego movear, 'med esse acerbum sibi, uti sim dulcis mihi.'
[sect. 9]
de rebus urbanis quod me certiorem fecisti, cum per se mihi gratum fuit, tum quod significasti tibi omnia mea mandata curae fore. in quibus unum illud te praecipue rogo ut cures, ne quid mihi ad hoc negoti aut oneris accedat aut temporis, Hortensiumque, nostrum conlegam et familiarem, roges ut, si umquam mea causa quicquam aut sensit aut fecit, de hac quoque sententia bima decedat, qua mihi nihil potest esse inimicius.
[sect. 10]
de nostris rebus quod scire vis, Tarso Nonis Octobribus ad Amanum versus profecti sumus; haec scripsi postridie eius dici, cum castra haberem in agro Mopsuhestiae si quid egero, scribam ad te neque domum umquam ad me litteras mittam, quin adiungam eas, quas tibi reddi velim.
de Parthis quod quaeris, fuisse nullos puto; Arabes qui fuerunt admixto Parthico ornatu, dicuntur omnes revertisse; hostem esse in Syria negant ullum. tu velim ad me quam saepissime et de tuis rebus scribas et de meis et de omni rei publicae statu; de quo sum sollicitus eo magis, quod ex tuis litteris cognovi Pompeium nostrum in Hispaniam iturum.
Letter 9
Scr. Laudiceae paulo post x K. Mart. a. 704 (50).
CICERO APPIO PVLCHRO S.
[sect. 1]
vix tandem legi litteras dignas Ap. Claudio, plenas humanitatis, offici, diligentiae. aspectus videlicet urbis tibi tuam pristinam urbanitatem reddidit; nam quas ex itinere ante quam ex Asia egressus es ad me litteras misisti, unas de legatis a me prohibitis proficisci, alteras de
Appianorum aedificatione impedita, legi perinvitus; itaque conscientia meae constantis erga te voluntatis rescripsi tibi subiratus. Iis vero litteris lectis, quas Philotimo, liberto meo, dedisti, cognovi intellexique in provincia multos fuisse, qui nos, quo animo inter nos sumus, esse nollent, ad urbem
vero ut accesseris vel potius ut primum tuos videris, cognosse te ex iis, qua in te absentem fide, qua in omnibus officiis tuendis erga te observantia et constantia fuissem. itaque quanti illud me aestimare putas, quod est in tuis litteris scriptum, si quid inciderit, quod ad meam dignitatem pertineat, etsi vix fieri possit, tamen te parem mihi gratiam relaturum? tu vero facile facies; nihil est enim quod studio et benevolentia vel amore potius effici non possit.
[sect. 2]
ego, etsi ipse ita iudicabam et fiebam crebro a meis per litteras certior, tamen maximam laetitiam cepi ex tuis litteris de spe minime dubia et plane explorata triumphi tui, neque vero ob eam causam, quo ipse facilius consequerer (nam id quidem Ἐπικούρειον est), sed mehercule quod tua dignitas atque amplitudo mihi est ipsa cara per se. qua re, quoniam pluris tu habes quam ceteri, quos scias in hanc provinciam proficisci, quod te adeunt fere omnes, si quid velis, gratissimum mihi feceris, si ad me, simulatque adeptus eris quod et tu confidis et ego opto, litteras miseris. 'longi subselli,' ut noster Pompeius appellat, iudicatio et mora si quem tibi item unum alterumve diem abstulerit (quid enim potest amplius?), tua tamen dignitas suum locum obtinebit; sed, si me diligis, si a me diligi vis, ad me litteras, ut quam primum laetitia adficiar, mittito.
[sect. 3]
et velim, reliquum quod est promissi ac muneris tui, mihi persolvas. Cum ipsam cognitionem iuris auguri consequi cupio tum mehercule tuis incredibiliter studiis erga me muneribusque delector. quod autem a me tale quiddam desideras, sane mihi considerandum est, quonam te remunerer potissimum genere. nam profecto non est meum, qui in scribendo, ut soles admirari, tantum industriae ponam, committere ut neglegens in scribendo fuisse videar, praesertim cum id non modo neglegentis, sed etiam ingrati animi crimen futurum sit.
[sect. 4]
verum haec videbimus. illud, quod polliceris, velim pro tua fide diligentiaque et pro nostra non instituta, sed iam inveterata amicitia cures, enitare, ut supplicatio nobis quam honorificentissime quam primumque decernatur. omnino serius misi litteras quam vellem (in quo cum difficultas navigandi fuit odiosa, tum in ipsum discessum senatus incidisse credo meas litteras), sed id feci adductus auctoritate et consilio tuo idque a me recte factum puto, quod non
statim, ut appellatus imperator sim, sed aliis rebus additis aestivisque confectis litteras miserim. haec igitur tibi erunt curae, quem ad modum ostendis, meque totum et mea et meos commendatos habebis.
Letter 10
Scr. Laudiceae m. April a. 704 (50).
CICERO APPIO PVLCHRO S.
[sect. 1]
Cum est ad nos adlatum de temeritate eorum, qui tibi negotium facesserent, etsi graviter primo nuntio commotus sum, quod nihil tam praeter opinionem meam accidere
potuit, tamen, ut me conlegi, cetera mi facillima videbantur, quod et in te ipso maximam spem et in tuis magnam habebam, multaque mihi veniebant in mentem, quam ob rem istum laborem tibi etiam honori putarem fore; illud plane moleste tuli, quod certissimum et iustissimum
triumphum hoc invidorum consilio esse tibi ereptum videbam. quod tu si tanti facies, quanti ego semper iudicavi faciendum esse, facies sapienter et ages victor ex inimicorum dolore triumphum iustissimum. ego enim plane video fore nervis, opibus, sapientia tua, vehementer ut inimicos
tuos paeniteat intemperantiae suae. de me tibi sic contestans omnis deos promitto atque confirmo, me pro tua dignitate (malo enim dicere quam 'pro salute') in hac provincia, cui tu praefuisti, rogando deprecatoris, laborando propinqui, auctoritate cari hominis, ut spero, apud civitates,
gravitate imperatoris suscepturum officia atque partis. omnia volo a me et postules et exspectes; vincam meis officiis cogitationes tuas.
[sect. 2]
Q. Servilius perbrevis mihi a te litteras reddidit, quae mihi tamen nimis longae visae sunt; iniuriam enim mihi
fieri putabam, cum rogabar. nollem accidisset tempus, in quo perspicere posses, quanti te, quanti Pompeium, quem
unum ex omnibus facio, ut debeo, plurimi, quanti Brutum facerem (quamquam in consuetudine cotidiana perspexisses, sicuti perspicies); sed, quoniam accidit, si quid a me praetermissum erit, commissum facinus et admissum dedecus
confitebor.
[sect. 3]
Pomptinus, qui a te tractatus est praestanti ac singulari fide, cuius tui benefici sum ego testis, praestat tibi memoriam benevolentiamque, quam debet. qui cum maximis suis rebus coactus a me invitissimo decessisset, tamen, ut vidit interesse tua, conscendens iam navem Epheso Laudiceam revertit. talia te cum studia videam habiturum esse innumerabilia, piane dubitare non possum quin tibi amplitudo ista sollicitudo futura sit; si vero efficis ut censores creentur, et si ita gesseris censuram, ut et debes et potes, non tibi solum, sed tuis omnibus video in perpetuum summo te praesidio futurum. illud pugna et enitere, ne quid nobis temporis prorogetur, ut, cum hic tibi satis fecerimus, istic quoque nostram in te benevolentiam navare possimus.
[sect. 4]
quae de hominum atque ordinum omnium erga te studiis scribis ad me, minime mihi miranda et maxime iucunda acciderunt, eademque ad me perscripta sunt a familiaribus meis. itaque capio magnam voluptatem, cum tibi, cuius mihi amicitia non solum ampla sed etiam iucunda est, ea tribui, quae debeantur, tum vero remanere etiam nunc in civitate nostra studia prope omnium consensu erga fortis et industrios viros, quae mihi ipsi una semper tributa merces est laborum et vigiliarum mearum.
[sect. 5]
illud vero mihi permirum accidit, tantam temeritatem fuisse in eo adulescente, cuius ego salutem in duobus capitis iudiciis summa contentione defendi, ut tuis inimicitiis suscipiendis oblivisceretur prope omnium fortunarum ac
rationum suarum, praesertim cum tu omnibus vel ornamentis vel praesidiis redundares, ipsi, ut levissime dicam, multa dessent. cuius sermo stultus et puerilis erat iam ante ad me a M. Caelio, familiari nostro, perscriptus; de quo item
sermone multa scripta sunt abs te. ego autem citius cum eo, qui tuas inimicitias suscepisset, veterem coniunctionem diremissem quam novam conciliassem; neque enim de meo erga te studio dubitare debes, neque id est obscurum cuiquam in provincia nec Romae fuit.
[sect. 6]
sed tamen significatur in tuis litteris suspicio quaedam et dubitatio tua, de qua alienum tempus est mihi tecum
expostulandi, purgandi autem mei necessarium. Ubi enim ego cuiquam legationi fui impedimento, quo minus Romam ad laudem tuam mitteretur? aut in quo potui, si te palam
odissem, minus quod tibi obesset facere, si clam, magis aperte inimicus esse? quod si essem ea perfidia, qua sunt ii, qui in nos haec conferunt, tamen ea stultitia certe non fuissem, ut aut in obscuro odio apertas inimicitias aut, in quo tibi nihil nocerem, summam ostenderem voluntatem
nocendi. ad me adire quosdam memini, nimirum ex Epicteto, qui dicerent nimis magnos sumptus legatis decerni. quibus ego non tam imperavi quam censui sumptus legatis quam maxime ad legem Corneliam decernendos; atque in eo ipso me non perseverasse testes sunt rationes
civitatum, in quibus, quantum quaeque voluit, legatis tuis datum. induxit.
[sect. 7]
te autem quibus mendaciis homines levissimi onerarunt! non modo sublatos sumptus, sed etiam
a procuratoribus eorum, qui iam profecti essent, repetitos et ablatos, eamque causam multis omnino non eundi fuisse.
quererer tecum atque expostularem, ni, ut supra scripsi, purgare me tibi hoc tuo tempore quam accusare te mallem idque putarem esse rectius. itaque nihil de te, quod credideris, de me, quam ob rem non debueris credere, pauca dicam. nam si me virum bonum, si dignum iis studiis eaque doctrina, cui me a pueritia dedi, si satis magni animi, non minimi consili in maximis rebus perspectum habes, nihil in me non modo perfidiosum et insidiosum et fallax in amicitia, sed ne humile quidem aut ieiunum debes agnoscere.
[sect. 8]
sin autem me astutum et occultum libet fingere, quid est quod minus cadere in eius modi naturam possit quam aut florentissimi hominis aspernari benevolentiam aut eius existimationem oppugnare in provincia, cuius laudem domi defenderis, aut in ea re animum ostendere inimicum, in qua nihil obsis, aut id eligere ad perfidiam, quod ad indicandum odium apertissimum sit, ad nocendum levissimum? quid erat autem cur ego in te tam implacabilis essem, cum te ex fratre meo ne tunc quidem, cum tibi prope necesse esset eas agere partis, inimicum mihi fuisse cognossem? Cum vero reditum nostrum in gratiam uterque expetisset, quid in consulatu tuo frustra mecum egisti, quod me aut facere aut sentire voluisses? quid mihi mandasti, cum te Puteolos prosequerer, in quo non exspectationem tuam diligentia mea
[sect. 9]
vicerim? quod si id est maxime astuti, omnia ad suam utilitatem referre, quid mihi tandem erat utilius, quid commodis meis aptius quam hominis nobilissimi atque honoratissimi coniunctio, cuius opes, ingenium, liberi, adfines, propinqui mihi magno vel ornamento vel praesidio esse possent? quae tamen ego omnia in expetenda amicitia tua non astutia quadam, sed aliqua potius sapientia secutus sum. quid? illa vincula, quibus quidem libentissime astringor, quanta sunt, studiorum similitudo, suavitas consuetudinis, delectatio vitae atque victus, sermonis societas, litterae interiores! atque haec domestica; quid illa tandem popularia, reditus inlustris in gratiam, in quo ne per imprudentiam quidem errari potest sine suspicione perfidiae, amplissimi
sacerdota collegium, in quo non modo amicitiam violari apud maiores nostros fas non erat, sed ne coptari quidem sacerdotem licebat, qui cuiquam ex collegio esset inimicus?
[sect. 10]
quae ut omittam tam multa atque tanta, quis umquam tanti quemquam fecit aut facere potuit aut debuit quanti ego Cn.
Pompeium, socerum tuae filiae? etenim si merita valent, patriam, liberos, salutem, dignitatem, memet ipsum mihi per illum restitutum puto, si consuetudinis iucunditas, quae fuit umquam amicitia consularium in nostra civitate coniunctior?. si illa amoris atque offici signa, quid mihi ille non commisit, quid non mecum communicavit, quid de se in senatu, cum ipse abesset, per quemquam agi maluit, quibus ille me rebus non ornatissimum voluit amplissime, qua denique ille facilitate, qua humanitate tulit contentionem
meam pro Milone adversantem interdum actionibus suis, quo studio providit, ne quae me illius temporis invidia attingeret, cum me consilio, cum auctoritate, cum armis denique texit suis? quibus quidem temporibus haec in eo gravitas, haec animi altitudo fuit, non modo ut Phrygi alicui aut
Lycaoni, quod tu in legatis fecisti, sed ne summorum quidem hominum malevolis de me sermonibus crederet. huius igitur filius cum sit gener tuus, cumque, praeter hanc coniunctionem adfinitatis quam sis Cn. Pompeio carus quamque iucundus, intellegam, quo tandem animo in te esse debeo?
cum praesertim eas ad me litteras is miserit, quibus, etiam si tibi, cui sum amicissimus, hostis essem, placarer tamen totumque me ad eius viri ita de me meriti voluntatem nutumque converterem.
[sect. 11]
sed haec hactenus; pluribus enim etiam fortasse verbis, quam necesse fuit, scripta sunt. nunc ea, quae a me
profecta quaeque instituta sunt cognosce. . . . atque haec
agimus et agemus magis pro dignitate quam pro periculo tuo. te enim, ut spero, propediem censorem audiemus, cuius magistratus officia, quae sunt maximi animi summique consili, tibi diligentius et accuratius quam haec, quae nos
de te agimus, cogitanda esse censeo.
Letter 11
Scr. in castris ad Pyramum post Id. Iun. 704 (50).
CICERO APPIO PVLCHRO VT SPERO, CENSORI S. D.
[sect. 1]
Cum essem in castris ad fluvium Pyramum, redditae mihi sunt uno tempore a te epistulae duae, quas ad me
Q. Servilius Tarso miserat. earum in altera dies erat ascripta Nonarum Aprilium, in altera, quae mihi recentior
videbatur, dies non erat. respondebo igitur superiori prius, in qua scribis ad me de absolutione maiestatis. de qua etsi permulto ante certior factus eram litteris, nuntiis, fama denique ipsa (nihil enim fuit clarius; non quo quisquam aliter putasset, sed nihil de insignibus ad laudem viris obscure nuntiari solet), tamen eadem illa laetiora fecerunt mihi tuae litterae, non solum quia planius loquebantur et uberius quam vulgi sermo, sed etiam quia magis videbar tibi gratulari, cum de te ex te ipso audiebam.
[sect. 2]
complexus igitur sum cogitatione te absentem, epistulam vero osculatus etiam ipse mihi gratulatus sum; quae enim a cuncto populo, a senatu, a iudicibus ingenio, industriae, virtuti tribuuntur, quia mihi ipse adsentor fortasse, cum ea esse in me fingo, mihi quoque ipsi tribui puto. nec tam gloriosum exitum tui iudici exstitisse, sed tam pravam inimicorum tuorum mentem fuisse mirabar. 'de ambitu vero quid interest,' inquies, 'an de maiestate?' ad rem nihil; alterum enim non attigisti, alteram auxisti. verum tamen
est maiestas, etsi Sulla voluit, ne in quemvis impune declamari liceret; ambitus vero ita apertam vim habet, ut aut accusetur improbe aut defendatur. quid enim? facta necne facta largitio, ignorari potest? tuorum autem honorum
cursus cui suspectus umquam fuit?
[sect. 3]
me miserum, qui non, adfuerim! quos ego risus excitassem! sed de maiestatis iudicio duo mihi illa ex tuis litteris iucundissima fuerunt, unum, quod te ab ipsa re publica defensum scribis, quae quidem etiam in summa bonorum et fortium civium copia
tueri talis viros deberet, nunc vero eo magis, quod tanta penuria est in omni vel honoris vel aetatis gradu, ut tam orba civitas talis tutores complecti debeat; alterum, quod Pompei et Bruti fidem benevolentiamque mirifice laudas. laetor virtute et officio quom tuorum necessariorum,
meorum amicissimorum, tum alterius omnium saeculorum et gentium principis, alterius iam pridem iuventutis, celeriter, ut spero, civitatis. de mercennariis testibus a suis civitatibus notandis nisi iam factum aliquid est per Flaccum, fiet a me, cum per Asiam decedam.
[sect. 4]
nunc ad alteram epistulam venio. quod ad me quasi formam communium temporum et totius rei publicae misisti
expressam, prudentia litterarum tuarum valde mihi est grata; video enim et pericula leviora, quam timebam, et maiora praesidia, siquidem, ut scribis, omnes vires civitatis
se ad Pompei ductum applicaverunt; tuumque simul promptum animum et alacrem perspexi ad defendendam rem publicam mirificamque cepi voluptatem ex hac tua diligentia, quod in summis tuis occupationibus mihi tamen rei publicae statum per te notum esse voluisti. nam auguralis libros ad commune utriusque nostrum otium serva.
ego enim, a te cum tua promissa per litteras flagitabam, ad urbem te otiosissimum esse arbitrabar; nunc tamen, ut ipse polliceris, pro auguralibus libris orationes tuas confectas omnis exspectabo.
[sect. 5]
D. Tullius, cui mandata ad me dedisti, non convenerat me; nec erat iam quisquam mecum tuorum praeter omnis meos, qui sunt omnes tui. 'stomachosiores' meas litteras quas dicas esse, non intellego. Bis ad te scripsi me purgans diligenter, te leviter accusans in eo, quod de me cito credidisses. quod genus querelae mihi quidem videbatur esse amici; sin tibi displicet, non utar eo posthac. sed si, ut scribis, eae litterae non fuerunt 'disertae,' scito meas non fuisse. ut enim Aristarchus Homeri versum negat, quem non probat, sic tu (libet enim mihi iocari), quod disertum non erit, ne putaris meum. vale et in censura, si iam es censor, ut spero, de proavo multum cogitato tuo.
Letter 12
Scr. Sidae a. d. iii aut prid. Non. Sext. a. 704 (50).
CICERO APPIO PVLCHRO S.
[sect. 1]
gratulabor tibi prius; ita enim rerum ordo postulat; deinde ad me convertar. ego vero vehementer gratulor de iudicio ambitus, neque id, quod nemini dubium fuit, absolutum esse te, sed illud, quod, quo melior civis, quo vir clarior, quo fortior amicus es, quoque plura virtutis, industriae ornamenta in te sunt, eo mirandum est magis nullam ne in tabellae quidem latebra fuisse absconditam malevolentiam, quae te impugnare auderet. non horum temporum, non horum hominum atque morum negotium! nihil iam sum pridem admiratus magis.
[sect. 2]
de me autem suscipe paulisper meas partis et eum te esse finge, qui sum ego. si facile inveneris, quid dicas, noli ignoscere haesitationi meae. ego vero velim mihi Tulliaeque meae,
sicut tu amicissime et suavissime optas, prospere evenire ea, quae me insciente facta sunt a meis; sed ita cecidisse, ut agerentur eo tempore! spero omnino cum aliqua felicitate et opto, verum tamen plus me in hac spe tua sapientia
et humanitas consolatur quam opportunitas temporis. itaque, quem ad modum expediam exitum huius institutae orationis, non reperio; neque enim tristius dicere quicquam debeo ea de re, quam tu ipse ominibus optimis prosequeris, neque non me tamen mordet aliquid. in quo unum non
vereor, ne tu parum perspicias ea, quae gesta sunt, ab aliis esse gesta; quibus ego ita mandaram, ut, cum tam longe afuturus essem, ad me ne referrent; agerent, quod probassent.
[sect. 3]
in hoc autem mihi illud occurrit: 'quid tu igitur, si adfuisses?' rem probassem, de tempore nihil te invito,
nihil sine consilio egissem tuo. vides sudare me iam dudum laborantem, quo modo ea tuear, quae mihi tuenda sunt, et te non offendam. leva me igitur hoc onere; numquam enim mihi videor tractasse causam difficiliorem. sic habeto tamen: Nisi iam tunc omnia negotia cum summa
tua dignitate diligentissime confecissem, tametsi nihil videbatur ad meum erga te pristinum studium addi posse, tamen hac mihi adfinitate nuntiata non maiore equidem studio, sed acrius, apertius, significantius dignitatem tuam defendissem.
[sect. 4]
decedenti mihi et iam imperio annuo terminato ante 4
d. III Nonas Sext., cum ad Sidam navi accederem et mecum Q. Servilius esset, litterae a meis sunt redditae. dixi statim Servilio (etenim videbatur esse commotus), ut omnia a me maiora exspectaret. quid multa? benevolentior tibi quam fui nilo sum factus, diligentior ad declarandam benevolentiam multo. nam, ut vetus nostra simultas antea stimulabat me ut caverem ne cui suspicionem ficte
reconciliatae gratiae darem, sic adfinitas nova curam mihi adfert cavendi ne quid de summo meo erga te amore detractum esse videatur.
Letter 13
Scr. Rhodi circ. iv Id. Sext. a. 704 (50).
CICERO APPIO PVLCHRO S.
[sect. 1]
quasi divinarem tali in officio fore mihi aliquando ex petendum studium tuum, sic, cum de tuis rebus gestis agebatur, inserviebam honori tuo; dicam tamen vere:
plus quam acceperas reddidisti. quis enim ad me non perscripsit te non solum auctoritate orationis, sententia tua, quibus ego a tali viro contentus eram, sed etiam opera, consilio, domum veniendo, conveniendis meis nullum onus offici cuiquam reliquum fecisse? haec mihi ampliora multo sunt quam illa ipsa, propter quae haec laborantur.
[sect. 2]
insignia enim virtutis multi etiam sine virtute adsecuti sunt, talium virorum tanta studia adsequi sola virtus potest. itaque mihi propono fructum amicitiae nostrae ipsam amicitiam, qua nihil est uberius, praesertim in iis studiis, quibus uterque nostrum devinctus est. nam tibi me profiteor et in re publica socium, de qua idem sentimus, et in cotidiana vita coniunctum, quam his artibus studiisque colimus. vellem ita fortuna tulisset, ut, quanti ego omnis tuos facio, tanti tu meos facere posses, quod tamen ipsum nescio qua permotus animi divinatione non despero. sed hoc nihil ad te; nostrum est onus. illud velim sic habeas, quod intelleges hac re novata additum potius aliquid ad meum erga te studium, quo nihil videbatur addi posse, quam quicquam esse detractum Cum haec scribebam, censorem iam te esse sperabam. eo brevior est epistula et ut adversus magistrum morum modestior.
Book 4
Letter 1
Scr. in Laterito aut Arcano Q. Ciceronis circ. Non. Apr. a. 705 (49).
M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO.
[sect. 1]
C. Trebativs, familiaris meus, ad me scripsit te ex se quaesisse, quibus in locis essem, molesteque te ferre, quod
me propter valetudinem tuam, cum ad urbem accessissem, non vidisses, et hoc tempore velle te mecum, si propius accessissem, de officio utriusque nostrum communicare. utinam, Servi, salvis rebus (sic enim est dicendum) conloqui potuissemus inter nos! profecto aliquid opis occidenti rei publicae tulissemus. cognoram enim iam absens te haec mala multo ante providentem defensorem pacis et in consulatu tuo et post consulatum fuisse; ego autem, cum consilium tuum probarem et idem ipse sentirem, nihil proficiebam; sero enim veneram, solus eram, rudis esse videbar in causa, incideram in hominum pugnandi cupidorum insanias. . nunc, quoniam nihil iam videmur opitulari posse rei publicae, si quid est, in quo nobismet ipsis consulere possimus, non ut aliquid ex pristino statu nostro retineamus,
sed ut quam honestissime lugeamus, nemo est omnium, quicum potius mihi quam tecum communicandum putem; nec enim clarissimorum virorum, quorum similes esse debemus, exempla neque doctissimorum, quos semper coluisti,
praecepta te fugiunt. atque ipse antea ad te scripsissem te frustra in senatum sive potius in conventum senatorum esse venturum, ni veritus essem ne eius animum offenderem, qui a me, ut te imitarer, petebat. cui quidem ego, cum me rogaret ut adessem in senatu, eadem omnia, quae a te de pace et de Hispaniis dicta sunt, ostendi me esse
dicturum.
[sect. 2]
res vides quo modo se habeat, orbem terrarum .imperiis distributis ardere bello, urbem sine legibus, sine iudiciis, sine iure, sine fide relictam direptioni et incendiis.
itaque mihi venire in mentem nihil potest, non modo quod sperem, sed vix iam quod audeam optare. sin autem tibi, homini prudentissimo, videtur utile esse nos conloqui, quamquam longius etiam cogitabam ab urbe discedere, cuius iam etiam nomen invitus audio, tamen propius accedam, Trebatioque mandavi ut, si quid tu eum velles ad me mittere, ne recusaret, idque ut facias velim aut, si quem tuorum fidelium voles, ad me mittas, ne aut tibi exire ex urbe necesse sit aut mihi accedere. ego tantum tibi tribuo, quantum mihi fortasse adrogo, ut exploratum habeam, quicquid nos communi sententia statuerimus, id omnis homines probaturos. vale.
Letter 2
Scr. in Cumano a. d. iv K. Mai. a. 705 (49).
M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO.
[sect. 1]
A. d. iii K. Maias cum essem in Cumano, accepi tuas litteras; quibus lectis cognovi non satis prudenter fecisse Philotimum, qui, cum abs te mandata haberet, ut scribis de omnibus rebus, ipse ad me non venisset, litteras tuas misisset, quas intellexi breviores fuisse, quod eum perlaturum putasses. sed tamen, postquam tuas litteras legi, Postumia tua me convenit et Servius noster. his placuit
ut tu in Cumanum venires, quod etiam mecum ut ad te scriberem egerunt
[sect. 2]
quod meum consilium exquiris, id est tale, ut capere facilius ipse possim quam alteri dare. quid enim est quod audeam suadere tibi, homini summa auctoritate summaque prudentia? si quid rectissimum sit quaerimus, perspicuum est, si quid maxime expediat, obscurum; sin ii sumus, qui profecto esse debemus, ut nihil arbitremur expedire nisi quod rectum honestumque sit, non potest esse
dubium, quid faciendum nobis sit.
[sect. 3]
quod existimas meam causam coniunctam esse cum tua, certe similis in utroque nostrum, cum optime sentiremus, error fuit. nam omnia utriusque consilia ad concordiam spectaverunt; qua quom ipsi Caesari nihil esset utilius,
gratiam quoque nos mire ab eo defendenda pace arbitrabamur. quantum nos fefellerit et quem in locum res deducta sit, vides. neque solum ea perspicis, quae geruntur quaeque iam gesta sunt, sed etiam qui cursus rerum, qui exitus futurus sit. ergo aut probare oportet ea, quae
fiunt, aut interesse, etiam si non probes; quorum altera mihi turpis, altera etiam periculosa ratio videtur.
[sect. 4]
restat, ut discedendum putem; in quo reliqua videtur esse deliberatio, quod consilium in discessu, quae loca sequamur. omnino cum miserior res numquam accidit tum ne deliberatio quidem difficilior; nihil enim constitui potest, quod non incurrat in magnam aliquam difficultatem. tu, si videbitur, ita censeo facias, ut, si habes iam statutum, quid tibi agendum putes, in quo non sit coniunctum consilium tuum cum meo, supersedeas hoc labore itineris. sin autem
est quod mecum communicare velis, ego te exspectabo; tu, quod tuo commodo fiat, quam primum velim venias, sicut intellexi et Servio et Postumiae placere. vale.
Letter 3
Scr. Romae ante vi K. intercal. priores a. 708 (46).
M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO.
[sect. 1]
vehementer te esse sollicitum et in communibus miseriis praecipuo quodam dolore angi multi ad nos cotidie deferunt. quod quamquam minime miror et meum quodam modo agnosco, doleo tamen te sapientia praeditum prope
singulari non tuis bonis delectari potius quam alienis malis laborare. me quidem, etsi nemini concedo, qui maiorem ex pernicie et peste rei publicae molestiam traxerit, tamen multa iam consolantur maximeque conscientia consiliorum meorum. multo enim ante tamquam ex aliqua specula prospexi tempestatem futuram, neque id solum mea sponte, sed multo etiam magis monente et denuntiante te. etsi enim afui magnam partem consulatus tui, tamen et absens cognoscebam, quae esset tua in hoc pestifero bello cavendo et praedicendo sententia, et ipse adfui primis temporibus tui consulatus, cum accuratissime monuisti senatum conlectis omnibus bellis civilibus, ut et illa timerent, quae meminissent, et scirent, cum superiores nullo tali exemplo antea in re publica cognito tam crudeles fuissent, quicumque postea rem publicam oppressisset armis, multo intolerabiliorem futurum.
nam, quod exemplo fit, id etiam iure fieri putant, ipsi aliquid atque adeo multa addunt et adferunt de suo.
[sect. 2]
qua re meminisse debes eos, qui auctoritatem et consilium tuum non sint secuti, sua stultitia occidisse, cum tua prudentia salvi esse potuissent. dices :
'quid me ista res consolatur in tantis tenebris et quasi parietinis rei publicae?' est omnino vix consolabilis dolor; tanta est omnium rerum amissio et desperatio reciperandi; sed tamen et Caesar ipse ita de te iudicat et omnes cives sic existimant, quasi lumen aliquod exstinctis ceteris elucere
sanctitatem et prudentiam et dignitatem tuam. haec tibi
ad levandas molestias magna esse debent. quod autem
a tuis abes, id eo levius ferendum est, quod eodem tempore
a multis et magnis molestiis abes; quas ad te omnis perscriberem, nisi vererer ne ea cognosceres absens, quae quia
non vides, mihi videris meliore esse condicione quam nos, qui videmus.
[sect. 3]
hactenus existimo nostram consolationem recte adhibitam esse, quoad certior ab homine amicissimo fieres iis de
rebus, quibus levari possent molestiae tuae. reliqua sunt in te ipso neque mihi ignota nec minima solacia, ut quidem ego sentio, multo maxima; quae ego experiens cotidie sic probo, ut ea mihi salutem adferre videantur. te autem ab initio aetatis memoria teneo summe omnium doctrinarum
studiosum fuisse omniaque, quae a sapientissimis ad bene vivendum tradita essent, summo studio curaque didicisse; quae quidem vel optimis rebus et usui et delectationi esse possent, his vero temporibus habemus aliud nihil, in quo adquiescamus. nihil faciam insolenter neque te tali vel
scientia vel natura praeditum hortabor, ut ad eas te referas artis, quibus a primis temporibus aetatis studium tuum dedisti;
[sect. 4]
tantum dicam, quod te spero approbaturum, me, postea quam illi arti, cui studueram, nihil esse loci neque in curia neque in foro viderem, omnem meam curam atque
operam ad philosophiam contulisse. tuae scientiae excellenti ac singulari non multo plus quam nostrae relictum est loci. qua re non equidem te moneo, sed mihi ita persuasi, te quoque in isdem versari rebus, quae etiam si minus prodessent, animum tamen a sollicitudine abducerent.
Servius quidem tuus in omnibus ingenuis artibus in primisque in hac, in qua ego me scripsi adquiescere, ita versatur, ut excellat; a me vero sic diligitur, ut tibi, uni
concedam, praeterea nemini; mihique ab eo gratia refertur, in quo ille existimat, quod facile appareat, cum me colat et observet, tibi quoque in eo se facere gratissimum.
Letter 4
Scr. Romae ex. m. Sept. aut in. Oct a. 708 (46).
M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO.
[sect. 1]
accipio excusationem tuam, qua usus es, cur saepius ad me litteras uno exemplo dedisses, sed accipio ex ea parte, quatenus aut neglegentia aut improbitate eorum, qui epistulas accipiant, fieri scribis ne ad nos perferantur; illam partem excusationis, qua te scribis orationis paupertate' (sic enim appellas) isdem verbis epistulas saepius mittere, nec nosco nec probo, et ego ipse, quem tu per iocum (sic enim accipio) divitias orationis ' habere dicis, me non esse verborum admodum inopem agnosco (εἰρωνεύεσθαι enim non necesse est), . sed tamen idem (nec hoc εἰρωνευόμενος facile cedo tuorum scriptorum subtilitati et elegantiae.
[sect. 2]
consilium tuum, quo te usum scribis hoc Achaicum negotium non recusavisse, cum semper probavissem, tum multo magis probavi lectis tuis proximis litteris; omnes enim causae, quas commemoras, iustissimae sunt tuaque et auctoritate et prudentia dignissimae. quod aliter cecidisse rem existimas atque opinatus sis, id tibi nullo modo adsentior; sed quia tanta perturbatio et confusio est rerum ita perculsa et prostrata foedissimo bello iacent omnia ut is cuique locus, ubi ipse sit, et sibi quisque miserrimus esse videatur, propterea et tui consili paenitet te, et nos, qui domi sumus, tibi beati videmur, at contra nobis non tu quidem vacuus molestiis, sed prae nobis beatus. atque hoc ipso melior est tua quam nostra condicio, quod tu, quid
doleat, scribere audes, nos ne id quidem tuto possumus, nec id victoris vitio, quo nihil moderatius, sed ipsius victoriae, quae civilibus bellis semper est insolens.
[sect. 3]
uno te vicimus, quod de Marcelli, conlegae tui, salute paulo ante quam tu cognovimus, etiam me hercule quod,
quem ad modum ea res ageretur, vidimus. nam sic fac existimes, post has miserias, id est postquam armis disceptari coeptum sit de iure publico, nihil esse actum aliud cum dignitate. nam et ipse Caesar accusata 'acerbitate' Maricelli (sic enim appellabat) laudataque honorificentissime et
aequitate tua et prudentia repente praeter spem dixit se senatui roganti de Marcello ne ominis quidem causa negaturum. fecerat autem hoc senatus, ut, cum a L. Pisone mentio esset facta de M. Marcello et C. Marcellus se
ad Caesaris pedes abiecisset, cunctus consurgeret et ad Caesarem supplex accederet. noli quaerere; ita mihi pulcher hic dies visus est, ut speciem aliquam viderer videre
quasi reviviscentis rei publicae.
[sect. 4]
itaque, cum omnes ante
me rogati gratias Caesari egissent praeter Volcacium (is
enim, si eo loco esset, negavit se facturum fuisse), ego rogatus mutavi meum consilium. nam statueram non me hercule inertia, sed desiderio pristinae dignitatis in perpetuum tacere. fregit hoc meum consilium et Caesaris magnitudo animi et senatus officium; itaque pluribus verbis
egi Caesari gratias, meque metuo ne etiam in ceteris rebus honesto otio privarim, quod erat unum solacium in malis. sed tamen, quoniam effugi eius offensionem, qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam non putare, si perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut etiam intra modum, ut et
illius voluntati et meis studiis serviam. nam, etsi a prima aetate me omnis ars et doctrina liberalis et maxime philosophia delectavit, tamen hoc studium cotidie ingravescit, credo, et aetatis maturitate ad prudentiam et iis temporum
vitiis, ut nulla res alia levare animum molestiis possit.
[sect. 5]
A quo studio te abduci negotiis intellego ex tuis litteris, sed tamen
aliquid iam noctes te adiuvabunt.
Servius tuus vel potius noster summa me observantia colit; cuius ego cum omni probitate summaque virtute tum studiis doctrinaque delector. is mecum saepe de tua mansione aut decessione communicat. adhuc in hac sum sententia, nihil ut faciamus nisi quod maxime Caesar velle videatur. res sunt eius modi, ut, si Romae sis, nihil praeter tuos delectare possit. de reliquis nihil melius ipso est Caesare, cetera sunt eius modi, ut, si alterum utrum necesse sit, audire ea malis quam videre. hoc nostrum consilium nobis minime iucundum est, qui te videre cupimus, sed consulimus tibi. vale.
Letter 5
Scr. Athenis circ. medio m. Mart. a. 709 (45).
SERVIVS CICERONI S.
[sect. 1]
postea quam mihi renuntiatum est de obitu Tulliae, filiae tuae, sane quam pro eo ac debui, graviter molesteque tuli communemque eam calamitatem existimavi; qui, si istic adfuissem, neque tibi defuissem coramque meum dolorem tibi declarassem. etsi genus hoc consolationis miserum atque acerbum est, propterea quia, per quos ea confieri debet, propinquos ac familiaris, ii ipsi pari molestia adficiuntur neque sine lacrimis multis id conari possunt, uti magis ipsi videantur aliorum consolatione indigere quam aliis posse suum officium praestare, tamen, quae in praesentia in mentem mihi venerunt, decrevi brevi ad te perscribere, non quo ea te fugere existimem, sed quod forsitan dolore impeditus minus ea perspicias.
[sect. 2]
quid est quod tanto opere te commoveat tuus dolor intestinus? cogita, quem ad modum adhuc fortuna nobis cum egerit; ea nobis erepta esse, quae hominibus non minus quam liberi cara esse debent, patriam, honestatem, dignitatem honores omnis. hoc 'uno incommodo addito quid ad dolorem adiungi potuit? aut qui non in illis rebus exercitatus animus callere iam debet atque omnia minoris existimare? an illius vicem, cedo, doles?
[sect. 3]
quotiens in eam
cogitationem necesse est et tu veneris et nos saepe incidimus, hisce temporibus non pessime cum iis esse actum, quibus sine dolore licitum est mortem cum vita commutare! quid autem fuit quod illam hoc tempore ad vivendum magno opere invitare posset? quae res, quae spes,
quod animi solacium? ut cum aliquo adulescente primario coniuncta aetatem gereret? licitum est tibi, credo, pro tua dignitate ex hac iuventute generum deligere, cuius fidei liberos tuos te tuto committere putares. an ut ea
liberos ex sese pareret, quos cum florentis videret laetaretur, qui rem a parente traditam per se tenere possent, honores ordinatim petituri essent in re publica, in amicorum negotiis libertate sua usuri? quid horum fuit quod non priusquam datum est ademptum sit? at vero malum est
liberos amittere. malum; nisi hoc peius sit, haec sufferre
et perpeti.
[sect. 4]
quae res mihi non mediocrem consolationem
attulit, volo tibi commemorare, si forte eadem res tibi
dolorem minuere possit.
ex Asia rediens cum ab Aegina Megaram versus navigarem coepi regiones circumcirca prospicere. post me
erat Aegina, ante me Megara, dextra Piraeus, sinistra Corinthus, quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos iacent. coepi egomet mecum sic cogitare: 'hem! nos homunculi indignamur, si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cum uno loco tot oppidum cadavera proiecta iacent? visne' tu te, Servi, cohibere et meminisse hominem te esse natum?' crede mihi cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus. hoc idem, si tibi videtur, fac ante oculos tibi proponas. modo uno tempore tot viri clarissimi interierunt, de imperio populi Romani tanta deminutio facta est, omnes provinciae conquassatae sunt in unius mulierculae animula si iactura facta est, tanto opere commoveris? quae si hoc tempore non diei suum obisset, paucis post annis tamen ei moriendum fuit, quoniam homo nata fuerat.
[sect. 5]
etiam tu ab hisce rebus
animum ac cogitationem tuam avoca atque ea potius reminiscere, quae digna tua persona sunt, illam, quam diu ei opus fuerit, vixisse, una cum re publica fuisse, te, patrem suum, praetorem, consulem, augurem vidisse, adulescentibus primariis nuptam fuisse, omnibus bonis prope perfunctam esse, cum res publica occideret vita excessisse. quid est quod tu aut illa cum fortuna hoc nomine queri possitis? denique noli te oblivisci Ciceronem esse et eum, qui aliis consueris praecipere et dare consilium, neque imitare malos medicos, qui in alienis morbis profitentur tenere se medicinae scientiam, ipsi se curare non possunt, sed potius, quae aliis tute praecipere soles, ea tute tibi subiace atque apud animum propone.
[sect. 6]
nullus dolor est, quem non longinquitas temporis minuat
ac molliat. hoc te exspectare tempus tibi turpe est ac non
ei rei sapientia tua te occurrere. quod si qui etiam inferis sensus est, qui illius in te amor fuit pietasque in omnis suos, hoc certe illa te facere non vult. da hoc illi mortuae, da ceteris amicis ac familiaribus, qui tuo dolore maerent, da patriae, ut, si qua in re opus sit, opera et consilio tuo uti possit. denique, quoniam in eam fortunam devenimus, ut etiam huic rei nobis serviendum sit, noli committere ut quisquam te putet non tam filiam quam rei publicae tempora et aliorum victoriam lugere.
plura me ad te de hac re scribere pudet, ne videar prudentiae tuae diffidere. qua re, si hoc unum proposuero, finem faciam scribendi: vidimus aliquotiens secundam pulcherrime te ferre fortunam magnamque ex ea re te laudem apisci; fac aliquando intellegamus adversam
quoque te aeque ferre posse neque id maius, quam debeat, tibi onus videri, ne ex omnibus virtutibus haec una tibi videatur deesse.
quod ad me attinet, cum te tranquilliorem animo esse cognoro, de iis rebus, quae hic geruntur, quemadmodumque se provincia habeat, certiorem faciam. vale.
Letter 6
Scr. in Attici Ficuleano medio m. Apr. a. 709 (45).
M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO.
[sect. 1]
ego vero, Servi, vellem, ut scribis, in meo gravissimo casu adfuisses; quantum enim praesens me adiuvare potueris et consolando et prope aeque dolendo, facile ex eo
intellego, quod litteris lectis aliquantum adquievi. nam et ea scripsisti, quae levare luctum possent, et in me consolando non mediocrem ipse animi dolorem adhibuisti. Servius tamen tuus omnibus officiis, quae illi tempori tribui potuerunt, declaravit et quanti ipse me faceret et quam suum
talem erga me animum tibi gratum putaret fore. cuius officia iucundiora scilicet saepe mihi fuerunt, numquam tamen gratiora. me autem non oratio tua solum et societas paene aegritudinis, sed etiam auctoritas consolatur; turpe enim esse existimo me non ita ferre casum meum, ut tu tali sapientia praeditus ferendum putas. sed opprimor interdum et vix resisto dolori, quod ea me solacia deficiunt, quae ceteris, quorum mihi exempla propono, simili in fortuna non defuerunt. nam et Q. Maximus, qui filium
consularem clarum virum et magnis rebus gestis, amisit, et L. Paullus, qui duo septem diebus, et vester Galus et
M. Cato, qui summo ingenio, summa virtute filium perdidit, iis temporibus fuerunt, ut eorum luctum ipsorum dignitas
consolaretur ea, quam ex re publica consequebantur;
[sect. 2]
mihi autem amissis ornamentis iis, quae ipse commemoras, quaeque eram maximis laboribus adeptus, unum manebat illud solacium, quod ereptum est. non amicorum negotiis, non rei publicae procuratione impediebantur cogitationes meae, nihil in foro agere libebat, aspicere curiam non poteram, existimabam, id quod erat, omnis me et industriae meae fructus et fortunae perdidisse. sed, cum cogitarem haec mihi tecum et cum quibusdam esse communia, et cum
frangerem iam ipse me cogeremque illa ferre toleranter, ,habebam quo confugerem, ubi conquiescerem, cuius in sermone et suavitate omnis curas doloresque deponerem. nunc autem hoc tam gravi vulnere etiam illa, quae consanuisse videbantur, recrudescunt non enim, ut tum me a re publica maestum domus excipiebat, quae levaret, sic nunc domo maerens ad rem publicam confugere possum, ut in eius bonis adquiescam. itaque et domo absum et foro, quod nec eum dolorem quem de re publica capio, domus iam consolari potest nec domesticum res publica.
[sect. 3]
quo magis te exspecto teque videre quam primum cupio; maius mihi solacium adferre ratio nulla potest quam coniunctio consuetudinis sermonumque nostrorum; quamquam sperabam tuum adventum (sic enim audiebam) appropinquare. ego autem cum multis de causis te exopto quam primum videre, tum etiam ut ante commentemur inter nos, qua ratione nobis traducendum sit hoc tempus, quod est totum ad unius voluntatem accommodandum et prudentis et liberalis et, ut perspexisse videor, nec a me alieni et tibi amicissimi. quod cum ita sit, magnae tamen est deliberationis, quae ratio sit ineunda nobis non agendi aliquid, sed illius concessu et beneficio quiescendi. vale.
Letter 7
Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. M. MARCELLO.
[sect. 1]
etsi eo te adhuc consilio usum intellego, ut id reprehendere non audeam, .non quin ab eo ipse dissentiam, sed quod ea te sapientia esse iudicem, ut meum consilium non anteponam tuo, tamen et amicitiae nostrae vetustas et tua summa erga me benevolentia, quae mihi iam a pueritia tua
cognita est, me hortata est ut ea scriberem ad te, quae et saluti tuae conducere arbitrarer et non aliena esse ducerem a dignitate.
[sect. 2]
ego eum te esse, qui horum malorum initia multo ante videris, consulatum magnificentissime atque optime gesseris,
praeclare memini; sed idem etiam illa vidi, neque te consilium civilis belli ita gerendi nec copias Cn. Pompei nec genus exercitus probare semperque summe diffidere; qua in sententia me quoque fuisse memoria tenere te arbitror. itaque neque tu multum interfuisti rebus gerendis et ego
id semper egi, ne interessem ; non enim iis rebus pugna bamus, quibus valere poteramus, consilio, auctoritate, causa, quae erant in nobis superiora, sed lacertis et viribus, quibus pares non eramus. victi sumus igitur aut, si vinci dignitas non potest, fracti certe et abiecti. in quo tuum consilium nemo potest non maxime laudare, quod cum spe vincendi simul abiecisti certandi etiam cupiditatem ostendistique sapientem et bonum civem initia belli civilis invitum suscipere, extrema libenter non persequi. [sect. 3]
qui non idem consilium quod tu secuti sunt, eos video in duo genera esse distractos ; aut enim renovare bellum conati sunt, ii qui se in Africam contulerunt, aut quem ad modum nos victori sese crediderunt. medium quoddam tuum consilium fuit qui hoc fortasse humilis animi duceres, illud pertinacis. fateor a plerisque vel dicam ab omnibus sapiens tuum consilium, a multis etiam magni ac fortis animi iudicatum ; sed habet ista ratio, ut mihi quidem videtur, quendam modum, praesertim cum nihil tibi deesse arbitrer ad tuas fortunas omnis obtinendas praeter voluntatem. sic enim intellexi, nihil aliud esse quod dubitationem adferret ei, penes quem est potestas, nisi quod vereretur ne tu illud beneficium omnino non putares. de quo quid sentiam nihil attinet
dicere, cum appareat, ipse quid fecerim. [sect. 4]
sed tamen, si iam ita constituisses, ut abesse perpetuo malles quam ea, quae nolles, videre, tamen id cogitare deberes, ubicumque esses, te fore in eius ipsius, quem fugeres, potestate. qui si facile passurus esset te carentem patria et fortunis tuis quiete et libere vivere, cogitandum tibi tamen esset Romaene et domi tuae, cuicuimodi res esset, an Mitylenis aut Rhodi malles vivere. sed cum ita late pateat eius potestas, quem
veremur, ut terrarum orbem complexa sit, nonne mavis sine periculo tuae domi esse quam cum periculo alienae? equidem, etiam si oppetenda mors esset, domi atque in patria mallem quam in externis atque alienis locis. hoc idem omnes, qui te diligunt, sentiunt ; quorum est magna pro tuis maximis clarissimisque virtutibus multitudo. [sect. 5]
habemus etiam rationem rei familiaris tuae, quam dissipari nolumus.
nam, etsi nullam potest accipere iniuriam, quae futura perpetua sit, propterea quod neque is, qui tenet rem publicam, patietur neque ipsa res publica, tamen impetum praedonum in tuas fortunas fieri nolo ; ii autem qui essent, auderem scribere, nisi te intellegere confiderem.
[sect. 6]
hic te unius sollicitudines, unius etiam multae et assiduae lacrimae, C. Marcelli, fratris optimi, deprecantur. nos
cura et dolore proximi sumus, precibus tardiores, quod ius adeundi, cum ipsi deprecatione eguerimus, non habemus ; gratia tantum possumus quantum victi ; sed tamen consilio, studio Marcello non desumus. A tuis reliquis non adhibemur ; ad omnia parati sumus.
Letter 8
Scr. Romae in m. Sext. a. 708 (46).
CICERO S. D. M. MARCELLO
[sect. 1]
neque monere te audeo, praestanti prudentia virum, nec confirmare, maximi animi hominem unumque fortissimum, consolari vero nullo modo. nam, si ea, quae acciderunt, ita fers, ut audio, gratulari magis virtuti debeo quam consolari dolorem tuum; sin te tanta mala rei publicae frangunt, non ita abundo ingenio, ut te consoler, cum ipse me non possim. reliquum est igitur, ut tibi me in omni re eum praebeam praestemque et ad omnia, quae tui velint, ita sim praesto, ut me non solum omnia debere
tua causa, sed causa quoque, etiam quae non possim, putem.
[sect. 2]
illud tamen vel tu me monuisse vel censuisse puta vel
propter benevolentiam tacere non potuisse, ut, quod ego facio, tu quoque animum inducas, si sit aliqua res publica, in ea te esse oportere iudicio hominum reque principem, necessitate cedentem tempori; sin autem nulla sit, hunc tamen aptissimum esse etiam ad exsulandum locum. si enim libertatem sequimur, qui locus hoc dominatu vacat? sin qualemcumque locum, quae est domestica sede iucundior? sed, mihi crede, etiam is, qui omnia tenet, favet ingeniis, nobilitatem vero et dignitates hominum, quantum ei res et ipsius causa concedit, amplectitur. sed plura quam statueram. redeo ergo ad unum illud, me tuum esse; fore cum tuis, si modo erunt tui, si minus, me certe in omnibus rebus satis nostrae coniunctioni amorique facturum. vale.
Letter 9
Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. M. MARCELLO.
[sect. 1]
etsi perpaucis ante diebus dederam Q. Mucio litteras ad te pluribus verbis scriptas, quibus declaraveram, quo te animo censerem esse oportere et quid tibi faciendum arbitrarer, tamen, cum Theophilus, libertus tuus, proficisceretur, cuius ego fidem erga te benevolentiamque perspexeram, sine meis litteris eum ad te venire nolui. isdem igitur te rebus etiam atque etiam hortor, quibus superioribus litteris hortatus sum, ut in ea re publica, quaecumque est, quam primum velis esse. multa videbis fortasse, quae nolis, non plura tamen, quam audis cotidie. non est porro tuum uno sensu solum oculorum moveri, cum idem illud auribus percipias, quod etiam maius videri solet, minus laborare.
[sect. 2]
at
tibi ipsi dicendum erit aliquid, quod non sentias, aut faciendum, quod non probes. primum tempori cedere, id est necessitati parere, semper. sapientis est habitum; deinde non habet, ut nunc quidem est, id viti res. dicere fortasse quae sentias non licet, tacere plane licet. omnia enim delata ad unum sunt; is utitur consilio ne suorum quidem, sed suo. quod non multo secus fieret, si is rem publicam teneret, quem secuti sumus. an, qui in bello, cum omnium nostrum coniunctum esset periculum, suo et certorum
hominum minime prudentium consilio uteretur, eum magis communem censemus in victoria futurum fuisse, quam incertis in rebus fuisset? et, qui nec te consule tuum sapientissimum consilium secutus esset nec fratre tuo consulatum ex auctoritate tua gerente vobis auctoribus uti voluerit, nunc
omnia tenentem nostras sententias desideraturum censes fuisse?
[sect. 3]
omnia sunt misera in bellis civilibus, quae maiores nostri ne semel quidem, nostra aetas saepe iam sensit, sed
miserius nihil quam ipsa victoria; quae, etiam si ad meliores venit, tamen eos ipsos ferociores impotentioresque
reddit, ut etiam si natura tales non sint, necessitate esse cogantur; multa enim victori eorum arbitrio, per quos vicit, etiam invito facienda sunt. an tu non videbas mecum simul, quam illa crudelis esset futura victoria? igitur tunc quoque careres patria, ne quae nolles videres? 'non,'
inquies; 'ego enim ipse tenerem opes et dignitatem meam. at erat tuae virtutis in minimis tuas res ponere, de re publica vehementius laborare. deinde qui finis istius consili est? nam adhuc et factum tuum probatur, et ut in tali re etiam fortuna laudatur, factum, quod et initium belli necessario secutus sis et extrema sapienter persequi nolueris,
fortuna, quod honesto otio tenueris et statum et famam dignitatis tuae. nunc vero nec locus tibi ullus dulcior esse debet patria, nec eam diligere minus debes, quod deformior est, sed misereri potius nec eam multis claris viris orbatam
privare etiam aspectu tuo.
[sect. 4]
denique, si fuit magni animi non esse supplicem victori, vide ne superbi sit aspernari eiusdem liberalitatem et, si sapientis est carere patria, duri non desiderare; et, si re publica non possis frui, stultum est nolle privata. caput illud est, ut, si ista vita tibi commodior esse videatur, cogitandum tamen sit, ne tutior non sit. Magna gladiorum est licentia, sed in externis locis minor etiam ad facinus verecundia. mihi salus tua tantae cura est, ut Marcello, fratri tuo, aut par aut certe proximus sini; tuum est consulere temporibus et incolumitati et vitae et fortunis tuis
Letter 10
Scr. Romae in m. Nov. a. 708 (46).
CICERO MARCELLO S.
[sect. 1]
etsi nihil erat novi, quod ad te scriberem, magisque litteras tuas iam exspectare incipiebam vel te potius ipsum, tamen, cum Theophilus proficisceretur, non potui nihil ei litterarum dare. cura igitur ut quam primum venias venies enim, mihi crede, exspectatus, neque solum nobis, id est tuis, sed prorsus omnibus. venit enim mihi in mentem subvereri interdum, ne te delectet tarda decessio. quod nullum haberes sensum nisi oculorum, prorsus tibi ignoscerem, si quosdam nolles videre; sed, cum leviora non multo essent, quae audirentur, quam quae viderentur, suspicarer autem multum interesse rei familiaris tuae te quam
primum venire, idque in omnis partis valeret, putavi ea de re te esse admonendum. sed quoniam, quid mihi placeret, ostendi, reliqua tu pro tua prudentia considerabis; me tamen velim, quod ad tempus te exspectemus, certiorem facias.
Letter 11
Scr. Mytilenis m. Oct a. 708 (46).
MARCELLVS CICERONI S.
[sect. 1]
plurimum valuisse apud me tuam semper auctoritatem cum in omni re tum in hoc maxime negotio potes existimare. cum mihi C. Marcellus, frater amantissimus mei, non solum consilium daret, sed precibus quoque me obsecraret, non prius mihi persuadere potuit, quam tuis est effectum litteris ut uterer vestro potissimum consilio. res quem ad modum sit acta, vestrae litterae mihi declarant. gratulatio tua etsi est mihi probatissima, quod ab optimo
fit animo, tamen hoc mihi multo iucundius est et gratius, quod in summa paucitate amicorum, propinquorum ac necessariorum, qui vere meae saluti faverent, te cupidissimum mei singularemque mihi benevolentiam praestitisse cognovi.
[sect. 2]
reliqua sunt eius modi, quibus ego, quoniam haec erant tempora, facile et aequo animo carebam; hoc vero eius modi esse statuo, ut sine talium virorum et amicorum benevolentia neque in adversa neque in secunda fortuna quisquam vivere possit. itaque in hoc ego mihi gratulor; tu
vero ut intellegas homini amicissimo te tribuisse officium, re
tibi praestabo. vale.
Letter 12
Scr. Athenis pr. K. Iunias a. 709 (45).
SERVIVS CICERONI SAL. PLVR.
[sect. 1]
etsi scio non iucundissimum me nuntium vobis allaturum, tamen, quoniam casus et natura in nobis dominatur, visum est faciendum, quoquo modo res se haberet, vos certiores facere. A. d. x K. Iun. cum ab Epidauro Piraeum navi
advectus essem, ibi <M.> Marcellum, conlegam nostrum, conveni eumque diem ibi consumpsi, ut cum eo essem. postero die cum ab eo digressus essem eo consilio, ut ab Athenis in Boeotiam irem reliquamque iuris dictionem ab solverem, ille, ut aiebat, supra Maleas in Italiam versus navigaturus erat.
[sect. 2]
post diem tertium eius diei cum ab
Athenis proficisci in animo haberem, circiter hora decima noctis P. Postumius, familiaris eius, ad me venit et mihi nuntiavit M. Marcellum, conlegam nostrum, post cenae tempus a P. Magio Cilone, familiare eius, pugione percussum esse et duo vulnera accepisse, unum in stomacho, alterum in capite secundum aurem sperare tamen eum vivere posse; Magium se ipsum interfecisse postea; se a Marcello ad me missum esse, qui haec nuntiaret et rogaret, uti medicos ei mitterem. itaque medicos coegi et e vestigio eo sum profectus prima luce. cum non longe a Piraeo abessem, puer Acidim obviam mihi venit cum codicillis, in quibus erat scriptum paulo ante lucem Marcellum diem suum obisse.
[sect. 3]
ita vir clarissimus ab homine deterrimo acerbissima morte est adfectus, et, cui inimici propter dignitatem pepercerant, inventus est amicus, qui ei mortem offerret. ego tamen ad tabernaculum eius perrexi. inveni
duos libertos et pauculos servos; reliquos aiebant profugisse metu perterritos, quod dominus eorum ante tabernaculum interfectus esset. coactus sum in eadem illa lectica, qua ipse delatus eram, meisque lecticariis in urbem eum referre ibique pro ea copia, quae Athenis erat, funus ei satis amplum faciendum curavi. ab Atheniensibus, locum sepulturae intra urbem ut darent, impetrare non potui, quod religione se impediri dicerent, neque tamen id antea cuiquam concesserant. quod proximum fuit, uti in quo vellemus gymnasio eum sepeliremus, nobis permiserunt. nos in nobilissimo orbi terrarum gymnasio Academiae locum delegimus ibique eum combussimus posteaque curavimus, ut eidem Athenienses in eodem loco monumentum ei marmoreum faciendum locarent. ita, quae nostra officia fuerunt pro collegio et pro propinquitate, et vivo et mortuo omnia ei praestitimus. vale. D. pr. K. Iun. Athenis.
Letter 13
Scr. Romae ui. in. Sext. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. P. FIGVLO.
[sect. 1]
quaerenti mihi iam diu, quid ad te potissimum scriberem, non modo certa res nulla, sed ne genus quidem litterarum usitatum veniebat in mentem. unam enim partem et consuetudinem earum epistularum, quibus secundis rebus uti solebamus, tempus eripuerat, perfeceratque fortuna, ne quid tale scribere possem aut omnino cogitare. relinquebatur triste quoddam et miserum et his temporibus consentaneum genus litterarum. id quoque deficiebat me, in quo debebat esse aut promissio auxili alicuius aut consolatio doloris tui.
quod pollicerer, non erat; ipse enim pari fortuna adiectus aliorum opibus casus meos sustentabam, saepiusque mihi veniebat in mentem queri, quod ita viverem, quam gaudere,
quod viverem.
[sect. 2]
quamquam enim nulla me ipsum privatim pepulit insignis iniuria nec mihi quicquam tali tempore in
mentem venit optare, quod non ultro mihi Caesar detulerit, tamen non nihil eis conficior curis, ut ipsum, quod maneam in vita, peccare me existimem. careo enim cum familiarissimis multis, quos aut mors eripuit nobis aut distraxit fuga, tum omnibus amicis, quorum benevolentiam nobis
conciliarat per me quondam te socio defensa res publica, versorque in eorum naufragiis et bonorum direptionibus nec audio solum, quod ipsum esset miserum, sed etiam id ipsum video, quo nihil est acerbius, eorum fortunas dissipari, quibus nos olim adiutoribus illud incendium exstinximus, et, in qua urbe modo gratia, auctoritate, gloria floruimus, in ea nunc his quidem omnibus caremus; obtinemus ipsius Caesaris summam erga nos humanitatem, sed ea plus non potest quam vis et mutatio omnium rerum atque temporum.
[sect. 3]
itaque orbus iis rebus omnibus quibus et natura me et voluntas et consuetudo adsuefecerat, cum ceteris, ut quidem videor, tum mihi ipse displiceo. natus enim ad agendum semper aliquid dignum viro nunc non modo agendi rationem nullam habeo, sed ne cogitandi quidem et, qui antea aut obscuris hominibus aut etiam sontibus opitulari poteram,
nunc P. Nigidio, uni omnium doctissimo et sanctissimo et maxima quondam gratia et mihi certe amicissimo, ne benigne quidem polliceri possum. ergo hoc ereptum est litterarum genus.
[sect. 4]
reliquum est, ut consoler et adferam rationes, quibus te a molestiis coner abducere. at ea quidem facultas vel tui vel alterius consolandi in te summa est, si umquam in ullo fuit. itaque eam partem, quae ab exquisita quadam ratione et doctrina proficiscitur, non attingam, tibi totam relinquam. quid sit forti et sapienti homine dignum, quid gravitas, quid altitudo animi, quid acta tua vita, quid studia, quid artes, quibus a pueritia floruisti, a te flagitent, tu videbis; ego, quod intellegere et sentire, quia sum Romae et quia curo attendoque, possum, id tibi adfirmo, te in istis molestiis, in quibus es hoc tempore, non diutius futurum, in iis autem, in quibus etiam nos sumus, fortasse semper fore.
[sect. 5]
videor mihi perspicere primum ipsius animum, qui plurimum potest, propensum ad salutem tuam. non scribo hoc temere; quo minus familiaris sum, hoc sum ad investigandum
curiosior. quo facilius, quibus est iratior, respondere tristius possit, hoc est adhuc tardior ad te molestia liberandum; familiares vero eius, et ii quidem, qui illi iucundissimi sunt mirabiliter de te et loquuntur et sentiunt. accedit
eodem vulgi voluntas vel potius consensus omnium. etiam illa, quae minimum nunc quidem potest, sed possit necessest, res publica, quascumque viris habebit, ab iis ipsis, a quibus tenetur, de te propediem, mihi crede, impetrabit.
[sect. 6]
redeo igitur ad id, ut iam tibi etiam pollicear aliquid, quod primo omiseram. nam et complectar eius familiarissimos, qui me admodum diligunt multumque mecum sunt, et in ipsius consuetudinem, quam adhuc meus pudor mihi clausit, insinuabo et certe omnis vias persequar, quibus putabo ad id, quod volumus, pervenire posse. in hoc toto genere plura faciam quam scribere audeo. cetera, quae
tibi a multis prompta esse certo scio, a me sunt paratissima. nihil in re familiari ni ea est, quod ego meum malim esse quam tuum. hac de re et de hoc genere toto hoc scribo parcius, quod te id, quod ipse confido, sperare malo,
te esse usurum tuis
[sect. 7]
extremum illud est, ut te orem et obsecrem, animo ut maximo sis nec ea solum memineris, quae ab aliis magnis viris accepisti, sed illa etiam, quae ipse ingenio studioque peperisti. quae si conliges, et sperabis omnia optime et quae accident, qualiacumque erunt, sapienter feres. sed
haec tu melius vel optime omnium ; ego, quae pertinere ad te intellegam, studiosissime omnia diligentissimeque curabo tuorumque tristissimo meo tempore meritorum erga me memoriam conservabo.
Letter 14
Scr. Romae in. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. CN. PLANCIO.
[sect. 1]
binas a te accepi litteras Corcyrae datas; quarum alteris mihi gratulabare, quod audisses me meam pristinam dignitatem obtinere, alteris dicebas te velle, quae egissem, bene et feliciter evenire. ego autem, si dignitas est bene de re publica sentire et bonis viris probare quod sentias, obtineo dignitatem meam; sin autem in eo dignitas est, si, quod sentias, aut re efficere possis aut denique libera oratione defendere, ne vestigium quidem ullum est reliquum nobis dignitatis, agiturque praeclare, si nosmet ipsos regere possumus, ut ea, quae partim iam adsunt, partim impendent, moderate feramus; quod est difficile in eius modi bello, cuius exitus ex altera parte caedem ostentet, ex altera servitutem.
[sect. 2]
quo in periculo non nihil me consolatur, cum recordor haec me tum vidisse, cum secundas etiam res nostras, non modo adversas pertimescebam videbamque, quanto periculo de iure publico disceptaretur armis quibus si ii vicissent, ad quos ego pacis spe, non belli cupiditate adductus accesseram, tamen intellegebam, et iratorum hominum et cupidorum et insolentium quam crudelis esset futura victoria, sin autem victi essent, quantus interitus esset futurus civium partim amplissimorum, partim etiam optimorum, qui me haec praedicentem atque optime consulentem saluti suae malebant nimium timidum quam satis prudentem existimari.
[sect. 3]
quod autem mihi de eo, quod egerim, gratularis, te ita velle certo scio; sed ego tam misero tempore nihil novi consili cepissem, nisi in reditu meo nihilo meliores res domesticas quam rem publicani offendissem. quibus enim pro meis immortalibus beneficiis carissima mea salus et
meae fortunae esse debebant, cum propter eorum scelus nihil mihi intra meos parietes tutum, nihil insidiis vacuum viderem, novarum me necessitudinum fidelitate contra veterum perfidiam muniendum putavi. sed de nostris rebus
satis vel etiam nimium multa.
[sect. 4]
de tuis velim ut eo sis animo, quo debes esse, id est ut ne quid tibi praecipue timendum putes. si enim status
erit aliquis civitatis, quicumque erit, te omnium periculorum video expertem fore; nam alteros tibi iam placatos' esse
intellego, alteros numquam iratos fuisse. de mea autem in ite voluntate sic velim iudices, me, quibuscumque rebus opus esse intellegam, quamquam videam, qui sini hoc tempore et quid possim, opera tamen et consilio, studio quidem certe rei, famae, saluti tuae praesto futurum. tu velim, et quid
agas et quid acturum te putes, facias me quam diligentissime certiorem. vale.
Letter 15
Scr. Romae paulo post ep. xiv a. 708 (46).
M. CICERO S. D. CN. PLANCIO.
[sect. 1]
accepi perbrevis tuas litteras; quibus id, quod scire cupiebam, cognoscere non potui, cognovi autem id, quod
mihi dubium non fuit; nam quam fortiter ferres communis miserias, non intellexi, quam me amares, facile perspexi. sed hoc scieram, illud si scissem, ad id meas litteras accommodavissem.
[sect. 2]
sed, tamen etsi antea scripsi quae existimavi
scribi oportere, tamen hoc tempore breviter commonendum putavi, ne quo in periculo te proprio existimares esse. in magno omnes, sed tamen in communi sumus. qua re non debes aut propriam fortunam et praecipuam postulare aut communem recusare. quapropter eo animo simus inter
nos, quo semper fuimus; quod de te sperare, de me praestare possum.
Book 5
Letter 1
Scr. in Gallia m. Ian. a. 692 (62).
Q. METELLVS Q. F. CELER PROCOS. S. D. M. TVLLIO CICERONI.
[sect. 1]
si vales, benest. existimaram pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia nec absentem me a te ludibrio laesum in nec Metellum fratrem ob dictum capite ac fortunis per te oppugnatum iri. quem si parum pudor ipsius defendebat, debebat vel familiae nostrae dignitas vel meum studium erga vos remque publicam satis sublevare.
nunc video illum circumventum, me desertum, a quibus minime conveniebat.
[sect. 2]
itaque in luctu et squalore sum, qui provinciae, qui exercitui praesum, qui bellum gero. quae quoniam nec ratione nec maiorum nostrorum clementia administrastis, non erit mirandum, si vos paenitebit. te
tam mobili in me meosque esse animo non sperabam. me interea nec domesticus dolor nec cuiusquam iniuria ab re p. abducet.
Letter 2
Scr. Romae Vel ex. m. Ian. vel in. Febr. a. 692 (62).
M. TVLLIVS M. F. CICERO Q. METELLO Q. F. CELERI PROCOS. S. D.
[sect. 1]
si tu exercitusque valetis, benest. scribis ad me 'te existimasse pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia numquam te a me ludibrio laesum in.' quod cuius
modi sit, satis intellegere non possum, sed tamen suspicor ad te esse adlatum me in senatu, cum disputarem permultos esse qui rem p. a me conservatam dolerent, dixisse a te propinquos tuos, quibus negare non potuisses, impetrasse
ut ea, quae statuisses tibi in senatu de mea laude esse dicenda, reticeres. quod cum dicerem, illud adiunxi mihi tecum ita dispertitum officium fuisse in rei p. salute retinenda, ut ego urbem a domesticis insidiis et ab intestino scelere, tu Italiam et ab armatis hostibus et ab occulta coniuratione defenderes, atque hanc nostram tanti et tam praeclari muneris societatem a tuis propinquis labefactatam, qui, cum tu a me rebus amplissimis atque honorificentissimis ornatus esses, timuissent ne quae mihi pars abs te
voluntatis mutuae tribueretur.
[sect. 2]
hoc in sermone cum a me exponeretur, quae mea exspectatio fuisset orationis tuae quantoque in errore versatus essem, visa est oratio non iniucunda, et mediocris quidam est risus consecutus non in te sed magis in errorem meum, et quod me abs te cupisse laudari aperte atque ingenue confitebar. iam hoc non potest in te non honorifice esse dictum, me in clarissimis meis atque amplissimis rebus tamen aliquod testimonium tuae vocis habere voluisse.
[sect. 3]
quod autem ita scribis: 'pro mutuo inter nos animo,' quid tu existimes esse in amicitia mutuum, nescio, equidem hoc arbitror, cum par voluntas accipitur et redditur. ego si hoc dicam, me tua causa praetermisisse provinciam tibi ipse levior videar esse; meae enim rationes ita tulerunt, atque eius mei consili maiorem in dies singulos fructum voluptatemque capio; illud dico, me, ut primum in contione provinciam deposuerim, statim, quem ad modum eam tibi traderem, cogitare coepisse. nihil dico de sortitione vestra; tantum te suspicari volo, nihil in ea re per conlegam meum me insciente esse factum. recordare cetera, quam
cito senatum illo die facta sortitione coegerim, quam multa de te verba fecerim, cum tu ipse mihi dixisti orationem meam non solum in te honorificam sed etiam in conlegas tuos contumeliosam fuisse.
[sect. 4]
iam illud senatus consultum, quod eo die factum est, ea praescriptione est, ut, dum id exstabit, officium meum in te obscurum esse non possit. postea vero quam profectus es, velim recordere quae ego de te in senatu egerim, quae in contionibus dixerim, quas ad te litteras miserim. quae cum omnia conlegeris, tu ipse velim iudices, satisne videatur his omnibus rebus tuus adventus, cum proxime Romam venisti, mutue respondisse.
[sect. 5]
quod scribis de 'reconciliata gratia' nostra, non intellego cur reconciliatam esse dicas, quae numquam imminutast.
[sect. 6]
quod scribis non oportuisse 'Metellum,
fratrem tuum, ob dictum a me oppugnari,' primum hoc velim existimes, animum mihi istum tuum vehementer probari et fraternam plenam humanitatis ac pietatis voluntatem; deinde, si qua ego in re fratri tuo rei publicae causa restiterim, ut mihi ignoscas (tam enim sum amicus rei p.
quam qui maxime); si vero meam salutem contra illius impetum in me crudelissimum defenderim, satis habeas nihil me etiam tecum de tui fratris iniuria conqueri. quem ego cum comperissem omnem sui tribunatus conatum in meam perniciem parare atque meditari, egi cum Claudia,
uxore tua, et cum vestra sorore Mucia, cuius erga me studium pro Cn. Pompei necessitudine multis in rebus perspexeram, ut eum ab illa iniuria deterrerent.
[sect. 7]
atqui ille, quod te audisse certo scio, pr. K. Ian., qua iniuria nemo umquam in aliquo magistratu improbissimus civis adfectus
est, ea me consulem adfecit, cum rem p. conservassem, atque abeuntem magistratu contionis habendae potestate
privavit. cuius iniuria mihi tamen honori summo fuit; nam cum ille mihi nihil nisi ut iurarem permitteret, magna voce iuravi verissimum pulcherrimumque ius iurandum, quod populus idem magna voce me vere iurasse
iuravit.
[sect. 8]
hac accepta tam insigni iniuria tamen illo ipso die misi ad Metellum communis amicos, qui agerent cum
eo, ut de illa mente desisteret. quibus ille respondit sibi non esse integrum; etenim paulo ante in contione dixerat ei, qui in alios animum advertisset indicta causa, dicendi ipsi potestatem fieri non oportere. hominem gravem et civem egregium! qui, qua poena senatus consensu bonorum omnium eos adfecerat, qui urbem incendere et magistratus ac senatum trucidare, bellum maximum conflare voluissent, eadem dignum iudicaret eum, qui curiam caede, urbem incendiis, Italiam bello liberasset. itaque ego Metello, fratri tuo, praesenti restiti. nam in senatu K. Ianuariis sic cum eo de re p. disputavi, ut sentiret sibi cum viro forti et constanti esse pugnandum. A. d. tertium non. Ian. cum agere coepisset, tertio quoque verbo orationis suae me appellabat, mihi minabatur, neque illi quicquam deliberatius fuit quam me, quacumque ratione posset, non iudicio neque disceptatione sed vi atque impressione evertere. huius ego temeritati si virtute atque animo non restitissem, quis esset qui me in consulatu non casu potius existimaret quam
consilio fortem fuisse?
[sect. 9]
haec si tu Metellum cogitare de me nescisti, debes existimare te maximis de rebus a fratre esse celatum; sin autem aliquid impertivit tibi sui consili, lenis a te et facilis existimari debeo, qui nihil tecum de his ipsis rebus expostulem. et, si intellegis non me 'dicto' Metelli, ut scribis, sed consilio eius animoque in me inimicissimo esse commotum, cognosce nunc humanitatem meam, si humanitas appellandast in acerbissima iniuria remissio animi ac dis
solutio. nullast a me umquam sententia dicta in fratrem tuum; quotienscumque aliquid est actum, sedens iis adsensi, qui mihi lenissime sentire visi sunt. addam illud etiam, quod iam ego curare non debui, sed tamen fieri non
moleste tuli atque etiam, ut ita fieret, pro mea parte adiuvi, ut senati consulto meus inimicus, quia tuus frater erat, sublevaretur.
[sect. 10]
quare non ego 'oppugnavi' fratrem tuum, sed fratri tuo repugnavi nec in te, ut scribis, 'animo fui mobili,' sed ita
stabili, ut in mea erga te voluntate etiam desertus ab officiis tuis permanerem. atque hoc ipso tempore tibi paene minitanti nobis per litteras hoc rescribo atque respondeo:
ego dolori tuo non solum ignosco, sed summam etiam laudem tribuo (meus enim me sensus, quanta vis fraterni
sit amoris, admonet); a te peto ut tu quoque aequum te iudicem dolori meo praebeas; si acerbe, si crudeliter, si sine causa sum a tuis oppugnatus, ut statuas mihi non modo non cedendum sed etiam tuo atque exercitus tui auxilio in eius modi causa utendum fuisse. ego te mihi semper
amicum esse volui, me ut tibi amicissimum esse intellegeres laboravi. maneo in voluntate et, quoad voles tu, permanebo citiusque amore tui fratrem tuum odisse desinam quam illius odio quicquam de nostra benevolentia detraham.
Letter 3
Scr. in Hispania cit a. 698 (56).
Q. METELLVS NEPOS S. D. M. CICERONI
hominis importunissimi contumeliae, quibus crebris contionibus me onerat, tuis erga me officiis leniuntur et, ut sunt leves ab eius modi homine, a me despiciuntur, libenterque commutata persona te mihi fratris loco esse duco.
[sect. 2]
de illo
ne meminisse quidem volo, tametsi bis eum invitum servavi.
de meis rebus, ne vobis multitudine litterarum molestior essem, ad Lollium perscripsi, de rationibus provinciae quid vellem fieri, ut is vos doceret et commonefaceret. si poteris, velim pristinam tuam erga me voluntatem conserves.
Letter 4
Scr. Dyrrhachi circ. m. Apr. a. 697 (57).
M. CICERO S. D. Q. METELLO COS.
[sect. 1]
Litterae Quinti fratris et T. Pomponi, necessarii mei, tantum spei dederant, ut in te non minus auxili quam in tuo conlega mihi constitutum fuerit. itaque ad te litteras statim misi, per quas, ut fortuna postulabat, et gratias tibi egi et de reliquo tempore auxilium petii.
postea mihi non tam meorum litterae quam sermones eorum, qui hac iter faciebant, animum tuum immutatum significabant; quae res fecit ut tibi litteris obstrepere non auderem.
[sect. 2]
nunc mihi Quintus frater meus mitissimam tuam orationem, quam in senatu habuisses, perscripsit; qua inductus ad te scribere sum conatus et abs te, quantum tua fert voluntas, peto quaesoque, ut tuos mecum serves potius quam propter adrogantem crudelitatem tuorum me oppugnes. tu, tuas inimicitias ut rei p. donares, te vicisti, alienas ut contra rem p. confirmes, adduceris? quod si mihi tua clementia opem tuleris, omnibus in rebus me fore in tua potestate tibi confirmo. si mihi neque magistratum neque senatum neque populum auxiliari propter eam vim, quae me cum re p. vicit, licuerit, vide ne, cum velis revocare tempus omnium servandorum, cum qui servetur non erit, non possis.
Letter 5
Scr. Romae ex m. Nov. aut in. Dec. a. 692 (62).
M. CICERO S. D. C. ANTONIO M. F. IMP.
[sect. 1]
etsi statueram nullas ad te litteras mittere nisi commendaticias (non quo eas intellegerem satis apud te valere, sed
ne iis, qui me rogarent, aliquid de nostra coniunctione imminutum esse ostenderem), tamen, cum T. Pomponius, homo omnium meorum in te studiorum et officiorum maxime conscius, tui cupidus, nostri amantissimus, ad te proficisceretur, aliquid mihi scribendum putavi, praesertim cum
aliter ipsi Pomponio satis facere non possem.
[sect. 2]
ego si abs te summa officia desiderem mirum nemini videri debeat. omnia enim a me in te profecta sunt, quae
ad tuum commodum, quae ad honorem, quae ad dignitatem pertinerent. pro his rebus nullam mihi abs te relatam esse gratiam tu es optimus testis, contra etiam esse aliquid abs
te profectum ex multis audivi; nam 'comperisse' me non
audeo dicere, ne forte id ipsum verbum ponam, quod abs te aiunt falso in me solere conferri. sed ea, quae ad me delata sunt, malo te ex Pomponio, cui non minus molesta
fuerunt, quam ex meis litteris cognoscere. meus in te animus quam singulari officio fuerit, et senatus et p. R. testis est; tu quam gratus erga me fueris, ipse existimare
potes; quantum mihi debeas, ceteri .existimant.
[sect. 3]
ego quae tua causa antea feci, voluntate sum adductus posteaque
constantia; sed reliqua, mihi crede, multo maius meum studium maioremque gravitatem et laborem desiderant. quae ego si non profundere ac perdere videbor, omnibus meis viribus sustinebo; sin autem ingrata esse sentiam, non committam ut tibi ipsi insanire videar. ea quae sint et
cuius modi, poteris ex Pomponio cognoscere. atque ipsum tibi Pomponium ita commendo, ut, quamquam ipsius causa
confido' te facturum esse omnia, tamen abs te hoc petam, ut, si quid in te residet amoris erga me, id omne in Pomponi negotio ostendas. hoc mihi nihil gratius facere potes.
Letter 6
Scr. Romae circ. Id. Dec. a. 692 (62)
M. CICERO S. D. P. SESTIO L. F. PROQ.
[sect. 1]
Cum ad me Decius librarius venisset egissetque mecum, ut operam darem ne tibi hoc tempore succederetur, quamquam illum hominem frugi et tibi amicum existimabam, tamen, quod memoria tenebam, cuius modi ad me litteras
antea misisses, non satis credidi homini prudenti tam valde esse mutatam voluntatem tuam. sed, postea quam et Cornelia tua Terentiam convenit, et ego cum Q. Cornelio locutus sum, adhibui diligentiam, quotienscumque senatus fuit, ut adessem, plurimumque in eo negoti habui ut Q. Fufium, tr. pl., et ceteros, ad quos tu scripseras, cogerem is mihi potius credere quam tuis litteris. omnino res tota in mensem Ianuarium reiecta erat, sed facile obtinebatur.
[sect. 2]
ego tua gratulatione commotus, quod ad me pridem scripseras velle te bene evenire, quod de Crasso domum emissem, cmi cani ipsam domum X_X_X_V_ aliquanto post tuam gratulationem. itaque nunc me scito tantum habere acris alieni, ut cupiam coniurare, si quisquam recipiat; sed partim odio inducti me excludunt et aperte vindicem coniurationis oderunt, partim non credunt et a me insidias metuunt nec putant ei nummos desse posse, qui ex obsidione feneratores exemerit. omnino semissibus magna copia est; ego autem meis rebus gestis hoc sum adsecutus, ut bonum nomen existimer.
[sect. 3]
domum tuam atque aedificationem omnem perspexi et
vehementer probavi. Antonium, etsi eius in me officia omnes desiderant, tamen in senatu gravissime ac diligentissime defendi senatumque vehementer oratione mea atque auctoritate commovi. tu ad me velim litteras crebrius mittas.
Letter 7
Scr. Romae m. Apr. a. 692 (62).
M. TVLLIVS M. F. CICERO S. D. CN. POMPEIO CN. fl
MAGNO IMPERATORI.
[sect. 1]
S. T. E. Q. V. B. E. ex litteris tuis, quas publice misisti, cepi una cum omnibus incredibilem voluptatem; tantam enim spem oti ostendisti, quantam ego semper omnibus
te uno fretus pollicebar. sed hoc scito, tuos veteres hostis, novos amicos, vehementer litteris perculsos atque ex magna spe deturbatos iacere.
[sect. 2]
ad me autem litteras quas misisti, quamquam exiguam significationem tuae erga me voluntatis
habebant, tamen mihi scito iucundas fuisse; nulla enim re tam laetari soleo quam meorum officiorum conscientia; quibus si quando non mutue respondetur, apud me plus offici residere facillime patior. illud non dubito quin, si te mea summa erga te studia parum mihi adiunxerint, res
publica nos inter nos conciliatura coniuncturaque sit.
[sect. 3]
ac ne ignores quid ego in tuis litteris desiderarim, scribam
aperte, sicut et mea natura et nostra amicitia postulat. res eas gessi, quarum aliquam in tuis litteris et nostrae necessitudinis et rei p. causa gratulationem exspectavi; quam ego abs te praetermissam esse arbitror, quod vererere ne
cuius animum offenderes. sed scito ea, quae nos pro salute patriae gessimus, orbis terrae iudicio ac testimonio comprobari; quae, cum veneris, tanto consilio tantaque animi magnitudine a me gesta esse cognosces, ut tibi multo maiori, quam Africanus fuit, me non multo minorem quam
Laelium facile et in re p. et in amicitia adiunctum esse patiare.
Letter 8
Scr. Romae m. Ian. a. 700 (54).
M. CICERO M. LICINIO P. F. CRASSO.
[sect. 1]
quantum ad meum studium exstiterit dignitatis tuae vel tuendae vel etiam augendae, non dubito quin ad te omnes tui scripserint; non enim fuit aut mediocre aut obscurum aut eius modi, quod silentio posset praeteriri. nam et cum consulibus et cum multis consularibus tanta contentione decertavi quanta numquam antea ulla in causa suscepique mihi perpetuam propugnationem pro omnibus ornamentis tuis veterique nostrae necessitudini iam diu debitum, sed multa varietate temporum interruptum officium cumulate reddidi.
[sect. 2]
neque mehercule umquam mihi tui aut colendi aut ornandi voluntas defuit; sed quaedam pestes hominum laude aliena dolentium et te non numquam a me alienarunt et me aliquando immutarunt tibi. sed exstitit tempus optatum mihi magis quam speratum, ut florentissimis tuis rebus mea perspici posset et memoria nostrae voluntatis et amicitiae fides; sum enim consecutus, non modo ut domus tua tota, sed ut cuncta civitas me tibi amicissimum esse cognosceret. itaque et praestantissima omnium feminarum, uxor tua, et eximia pietate, virtute, gratia tui Crassi meis consiliis, monitis, studiis actionibusque nituntur, et senatus populusque R. intellegit tibi absenti nihil esse tam promptum aut tam paratum quam in omnibus rebus, quae ad te pertineant, operam, curam, diligentiam, auctoritatem meam.
[sect. 3]
quae sint acta quaeque agantur, domesticorum tibi litteris declarari puto. de me sic existimes ac tibi persuadeas vehementer velim, non me repentina aliqua voluntate aut fortuito ad tuam amplitudinem meis officiis amplectendam
incidisse, sed, ut primum forum attigerim, spectasse semper, ut tibi possem quam maxime esse coniunctus. quo quidem ex tempore memoria teneo neque meam tibi observantiam neque mihi tuam summam benevolentiam ac liberalitatem defuisse. si quae inciderunt non tam re quam suspicione violata, ea, cum fuerint et falsa et mania, sint evulsa ex omni memoria vitaque nostra. is enim tu vir es
et eum me esse cupio, ut, quoniam in eadem rei p. tempora incidimus, coniunctionem amicitiamque nostram utrique
nostrum laudi sperem fore.
[sect. 4]
quam ob rem tu, quantum tuo indicio tribuendum esse nobis putes, statues ipse et, ut
spero, statues ex nostra dignitate; ego vero tibi profiteor atque polliceor eximium et singulare meum studium in omni genere offici, quod ad honestatem et gloriam tuam
spectet. in quo etiam si multi mecum contendent, tamen cum reliquis omnibus tum Crassis tuis iudicibus omnis facile superabo; quos quidem ego ambo unice diligo, sed in Marcum benevolentia pari hoc magis sum Publio deditus, quod me, quamquam a pueritia sua semper, tamen
hoc tempore maxime sicut alterum parentem et observat et diligit.
[sect. 5]
has litteras velim existimes foederis habituras esse vim, non epistulae, meque ea, quae tibi promitto ac recipio,
sanctissime esse observaturum diligentissimeque ess