SERENISSIMO FRANC.^{CO} MARIAE II. VRBINI DVCI.
GVIDVSVBALDVS E' MARCHIONIBVS MONTIS S.
Iam decemnium elapsum est, DVX Serenissime, ex quo de rebus machanicis volumen, veras ( ni fallor) mirabilium mechanicorum effectuum causas manifestans, in lucem dedi; vbi non nulla antiquiora, præcipuaque illustrium græcorum authorum placita ad susceptum negotium pertinentia, tanquam rectae rationi magis consentanea amplexatus sum. quibus sane, tanquam solidissimis innixa fundamentis, theoremata multa, ac varia construxi. quippe quæ, licet non inualidis quoque demonstrationum præsidijs a me ipso munita fuerint; plerisque tamen, qui non admodum fortasse in huiusmodi rerum causis inuestigandis versati existunt, noua prorsus ( vt accepi) ac ferme inaudita, nec satis ( vt opinor) apud eos firma, atque ideo illis non omnino satis fecisse, visa sunt. Quocirca cogitanti mihi, qua ratione fieri posset, vt opus illud a me editum, quam plurimorum sibi gratiam in dies magis conciliaret, in mentem venit, non aliunde id mihi oportunius contingere potuisse, quam si priscos ipsos, & grauissimos alioqui authores de hac re elegantissime differentes illis offerrem. ratus, vt solidissima eorum doctrina, quæ a me proposita, & ex-<19> 2