totam CF, hoc est ipsam AG quater metietur. at vero GB seipsam semel metitur ipsa igitur GB totam AB quinquies metietur. Ex quibus liquet GB ipsarum ABCE communem esse mensuram. Et est quidem AB quintupla ipsius BG; ipsa vero CE eiusdem BG dupla. erit AB ad CE, vt quintupla ad duplam. hoc est duplex sesquialtera. quod demonstrare oportebat.
Si quatuor lineæ in continua fuerint proportione, & quam proportionem habet minima ad exces sum, quo maxima minimam superat; eandem habeat quædam assumpta linea ad tres quintas excessus, quo maxima proportionalium tertiam excedit: quam vero proportionem habet linea æ qualis duplæ maximæ proportionalium, & quadruplæ secundæ, & sextuplæ tertiæ, & triplæ quartæ ad lineam æqualem quintuplæ maximæ, & decuplæ secundæ, & decuplæ tertiæ, & quintuplæ quartæ, ean- dem
habeat quædam assumpta linea ad excessum, quo maxima
proportionalium tertiam superat; vtræque simul assumptæ lineæ
erunt duæ quintæ maximæ.
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|