|
LEMMA. III.
Sit A ad CD, vt E ad FG, diuidanturque; CD FG in eadem proportione in HK, ita vt sit CH ad HD, vt FK ad KG. Dico A ad DH ita esse, vt E ad KG. A vero ad CH, vt E ad Fk.
Quoniam enim ita est CH ad HD, vt FK ad kG; erit componendo CD ad DH, vt FG ad GK. est autem A ad CD, vt E ad FG; CD vero est ad DH, vt FG ad GK; ergo ex æquali A erit ad DH, vt E ad GK. Deinde quo-niam est GH ad HD, vt FK ad kG; erit conuertendoDH ad HC, vt GK ad KF. rursus igitur ex æquali A erit ad CH, vt E ad FK. quod ostendere oportebat.
Siin vtraque duarum similium portionum recta linea rectangulique coni sectione contentarum rectilineæ figuræ plane inscribantur; figuræ vero inscriptæ latera interse multitudine æqualia habeant; rectilinearum centra grauitatum portionum diametros similiter secabunt.
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|