PRÆFATIO.
Secundus Archimedis liber, vt initio primi libri præfati sumus, subtilissima theoremata speculatur. Vult enim Archimedes inuestigare centrum grauitatis plani conicæ sectionis, quæ parabole passim vocatur. quamuis Archimedes alio nomine, ac potius descriptione quadam sectionem hanc nuncuparit: veluti portio recta linea rectangulique; conisectione contenta. Refert enim Eutocius Ascalonita in principio sui commentarij in libros conicorum Apollonij Pergaei, ex sententia Gemini ( cui Pappus etiam ex Aristaei sententia assentire videtur) quod qui ante Apollonium fuerunt, perfectam, & absolutam conorum cognitionem non habuerunt; inter quos resposuit Archime de. Nam inquit conum definientes, ipsum per rectanguli trianguli circumuolutionem manente vno eorum, quæ circa rectum angulum sunt, latere considerarunt. vt habetur in definitionibus Euclidis vndecimi libri elementorum. vt Conus ABC fit ex circunuoluto triangulo rectangulo ADC. conus vero EBC ex triangulo EDC, & conus FBC ex rectangulo triangulo