HActenùs de causis Conflagrationis : De modo
& ordine ipsius, initio, progressu, & consummatione, iam propiùs disquirendum est. In his
autem explicandis non tantum rerum naturam, sed
etiam doctrinam Christianam consulere oportet;
Quum enim Telluris exustio, præter dispositiones
naturales, divinæ in impios vindictæ rationem habeat, ex ipsius conditionibus & circumstantiis non- nullæ, ab hoc Dei consilio & proposito, extra vias
naturæ, pendere possunt. Hæc autem si fortè nobis
innotescere voluerit Deus per sua Oracula, lucem
hinc mutuari, & ab his duci in locis obscuris, tutum
gratumque erit.
Ex contemplatione naturæ non tàm definire licet,
quæ loca terrarum ardebunt primùm, quàm quæ
sunt maximè obnoxia conflagrationi ; Sed innuunt,
ni fallor, Sacræ literæ, Sedem Antichristi, ubicunque
tandem suerit, primò perituram esse. Et Sceleratum
illum, cum suâ ditione, in glorioso Christi adventu, omnium primum perditum iri ; Hinc igitur
Conflagrationis initium desumo, hinc cladis futuræ
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|