Acta parallela est quotiescumque adlatus eius;
Vt triquetrum Charitum, & Hermetis, cum Gany-
mede
Discindit veniens sociali ab Apolline Bacchus.
Haec olim paucis docuit praestare Solymus.
LIneam accommodatam intelligimus quando ad basim tri-
anguli parallela triangulum vel proportionaliter sectum con-
cludit, & hinc ad similes proportionalesque figuras constitu-
endas, certaue ratione adaugendas imminuendasque via est.
CAPVT XIII.
MOTVS.
Triangulum area aequali variante deformo, &
certa ratione minuo augeoque.
MIllenis triquetrum numeris variabitur vnum
Perpetuó, vt cunctis consistat & area tanta
Vsque parallelis si contineatur in iisdem
Omnis, & vna basis veniat substrata. Daturque
Inque parallelis minus actum, actumque subinde
Vt fit & aucta basis, fit vt extenuataque semper.
Id valet in multis Niclas monstrare figuris.
SIc ex transmutatione triangulorum in triangulos ad rationes
differentiarum vnius polygoniae & alterius cuiuslibet aequi-
parandas patet aditus, quandoquidem polygoniae nulli speciei
cum altera polygoniae specie angulus potest angulo esse aequalis,
sicut neque latus in circulo in scriptarum lateri coaequabilis est.
CAPVT XIIII.
PRAECISIO.
A puncto in vno latere trianguli dato, lineam
triangulum bisecantem duco.