|
illi prorsus assentirer, nisi pro comperto haberem, in la ctu qui funda fit, non esse manum ipsam motus centium, sed potius partem illam brachij, quæ humero iungitur, & idco motum eo fieri velociorem, quo longior est linea quæ ab humero ad summitatem fundæ est, ea quæ ab humero ad manum ipsam. Illud quo que mirabile est, quod non obsetuat Aristoteles, nempe a funditoribus in ipso eiaculandi actu, tardam fieri circa caput fundæ rotationem. Quamobrem considerandum est, quo pacto fiat a tarditate velocitas. Respondemus, velocitatem acquirinon ex simplici, quæ circa funditoris caput sit, rotatione, sed ex eo impetu qui fit in ipsa lapidis emissione, qui quidem impetus si ante vel post illud tempus fiat, quod a funditore captatur, cassa prorsus & inualida fit ipsa iaculatio.
Esto funda AB, manus B, brachium BC. Vt igitur se habet CH, ad CB, ita velocitas AD ad velocitatem, BE; Vidimus nos pueros, arundini ad caput scissæ, paruos lapides inserentes, arundinem-<13>ue manu rotantes longissime lapides ipsos proijcere; Arundo FG, lapis F, manus G, brachium GH.
QVÆSTIO XIII.
Quæritur, Cur circa idem iugum, maiores collopes (vectes sunt, quos alij scytalas appellant, vt Pappus & Heron) facilius quam minores mouentur: & item suculæ, quæ graciliores sunt eadem vi quam crassiores?
Ideo hoc fieri posse docet Philosophus, quod tamiugum quam sucula centrum sit, prominenres autem collopum M
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|