|
Hoc vbi euenerit, nauigium, recta e puppi mouetur in proram; Si autem ventus lateraliter spirat, puta a parte G versus H & nihilo secius nauigium, ac si ventus ex puppi esset antrorsum propellere volunt, velum quidem obliquant partem cius infimam, pedem nempe, quæ est in F contrahentes, Cornu vero antennæ vbi E, proram versus laxantes ventum<13>; ipsum oblique excipientesid efficiunt, vt ventus minus violenter feriat, & minori sui parte velum impleat, & quoniam ventus velum pellit in partem contrariam, nempe in H, ipsivt vento resistant conuerso gubernaculo ex C in L, & temone BD, in BM compellunt proram ad partem a qua ventu<*> ipse spirat. Sit igitur inter ventum & temonem pugna, illo proram in dextram, hoc vero eandem in sinistram pellente, itaq; cum neuter præualeat, necessario nauis mediam viam, quæ inter vtramq; est, suo cursu tenet. Nautæ autem ideo in partem nauis AEB, quæ versus ventum est, se conferunt, vt vento æquilibrium faciant, ne scilicetnaui in contrariam partem pellente spiritu, eam demergat. Cæterum quod nec Aristoteles nec Picolomineus animaduerterunt, velum oblique constitutum a vento in anteriora impellitur eandem ob caussam, quam retulimus, vbi de temone & velis, quibus farin ariæ molæ conuertuntur, verba faceremus. Quod autem addit Picolomineus rem ad vectem reduci posse, non est cur sub silentio prætereamus. Ventus, in quit, ponderis gubernaculum mouentis vicem obtinet; centrum vero (fulcimentum intelligit) in medio nauis est, quod tamen
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|