|
extra perpendiculum, est AM, vbi est q P maius est dimidio. Si igitur amoueatur onus ab E, necesse est deorsum ferri H, minus est enim E: siquidem igitur habuerit spartum sursum, propter hoc ascendit libra.
Pessime omnes schema hoc linearunt, ita vt difficillimum sit auctoris inde sensum assequi. Nos autem clarius rem ob oculos ponimus. Id ergo sibi vult Aristoteles, propterea quod pars iugi HDG maior est parte ED q, eam eleuatam necesse est descendere, & iterum a perpendiculari ADM bifariam diuisam ad æquilibrium reuerti, Possumus nos idem simpliciori figura demonstrare.
Esto libra AB, bifariam, diuisa in G, fulcimentum vero sursum vbi D, prodcatur perpendicularis DC in E. Stante igitur libra AB, in æquilibrio æqualis est pars CH, ipsi parti CB apponatur pondus in B. Declinabit igitur libra mota circa centrum D, fiat autem in FG, secet<13>ue perpendicularem in I. Punctum vero C eodem motu circa idem centrum D erit in H. amoueatur pondus appositum: Dico libram a situ FG declinaturam & iterum reuersuram in situm pristinum ACB. quoniam enim parti GH, quæ æqualis est parti HF, additur pars IH, quæ a perpendiculari est vsque ad H, ipsi vero HF eadem pars detrahitur, erit IF minor GI. Superabiturita que IF a GI, descendetque FI, ascendet vero IF, doneciterum li-C 2
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|