|
Philosophus, forte id fieri, quoniam licet nihil inflectatur, neque multam habeat longitudinem, difficilius tamen sit ad ferendum ab extremo, eo quod facilius eleuetur ex medio quam ab extremis, & ideo sic ferre sit facilius. Cur autem ex medio facilius eleuetur, caussam esse ait, quod eleuato medio ligno extrema sese inuicem suspendant, & altera pars alteram bene subleuet. Medium enim fieri velut centrum, vbi is supponit humerum qui eleuat aut fert. Extremorum autem interim altero depresso alterum sustolli. Nos interim Mechanicis principijs, quod ipse non fecit, rem clariorem efficiemus.
Esto enim oblongum lignum AB, cui humerus supponatur in B, manus vero premendo sustinens in B. sit autem ligni pars maxima AC, minima CB, inaioris autem ad minorem proportio exempli gratia sit sexcupla. Ad hoc igitur vt fiat æquilibrium inter potentiam sustinentem in B, & pondus comprimens in A, ita se habere oportet potentiam in B, ad pondus in A, vt se habet pars ligni AC ad partem CD. Esto igitur pondus in A, puta librarum sex. Erit igitur potentia quæ in B ad hoc vt sustineat librarum triginta sex, quas si addas ponderi in A, fiet humerus in C sustinens pondus librarum quadraginta duo. Siautem humerus medio ligno, hoc est, in D supponatur, ad hoc vt fiat æquilibrium, necesse erit potentiam in B esse æqualem ponderi in A, quod est sex, quare humerus sustinebit duodecim. Vnde patet, longe difficilius portari lignum ex C extremo, quam ex D medio; quod Mechanice fuerat demonstran dum.
Possumus & aliter idem ostendere. Intelligatur enim ijsdem suppositis, vectem quidem esse AB, cuius fulcimentum
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|