- SCOPAS
- SIMONIDES
- CRITO
- DEMOCRITUS
- POLAEMON
Scop.
Ubi nobis Simonides?
Crit.
Illico dixerat se venturum, simul ac convenisset debitorem apud forum.
Scop.
Recte habet; a debitore facilius se extricavit
quam a creditore.
Crit.
Qui isthuc?
Scop.
Sicut in victoria belli condiciones fert victor, non victus; nam a debitore,
quum ipse idem volet, a creditore, quum alter. Sed convenistisne omnes ut
erat condictum, relicta domi severitate afferentes vobiscum hilaritatem,
lepores, venustates, gratias?
Crit.
Plane ita spero, et erimus, sicut monet M. Varro, belli homines.
Scop.
Reliqua meae curae sunto.
Crit.
Ecce tibi Simonides.
Scop.
Feliciter.
Sim.
Et vobis fauste.
Scop.
Exspectatissime.
Sim.
Plane rusticane; nam ad prandendum eram invitatus, non ad exspectandum: sed
quaeso, fui vobis diu in mora?
Crit.
Non valde.
Sim.
Cur non accumbebatis sine me? Essetis saltem prooemiati de fructibus quibus
ego non admodum capior.
Scop.
Bona verba, te absente assedissemus?
Crit.
Satis comitatum; exordiamur jam opus. Optimum panem et levissimum, non plus
habet ponderis quam si esset spongia; siligineus est setanius: Industrium
habetis pollinctorem.
Scop.
Roscius est pistrini curator.
Sim.
Nunquamne in id conjicitur?
Scop.
Absit, tam frugi servus?
Dem.
Adfer mihi autopyrum.
Sim.
Mihi vero secundarium aut typhaceum.
Scop.
Cur talem?
[ 351 ]
Sim.
Quoniam audivi, et ita sum expertus, minus me esse, quum panis non est sciti saporis.
Scop.
Heus puer adferto ei panem cibarium
et vulgarem, etiam ex atro, si ita mavult: ita
demum jucundissime convivabimur, si quisque quod maxime collibitum erit, sumpserit.
Pol.
Panis hic, quem tu tantopere probas spongiosus, aquaticus est, malo densiorem.
Crit.
Mihi vero non displicet spongiosus, modo ne sit speusitius
; hic vero etiam hectas attollit, quod
focacei solent facere; quum sit, uti satis apparet, fornaceus.
Pol.
Cibarius hic panis et acerosus est et acetosus, typhaceum dicas.
Scop.
Sic consueverunt nostri agricolae triticum omne quod huc important, acerare
prius in villa, et miscere multis generibus seminum; sapor autem ex fermento
est nimio.
Pol.
Nullum hominum genus est hoc fraudulentius; non male faciunt, nisi quum nesciunt.
Crit.
Panis hic non est satis fermentatus.
Dem.
Puta te hodie Judaeum, qui azymo vescebantur jussu Dei.
Crit.
Id quidem quod homines essent pessimi, ut interdicta est illis suilla, qua
nihil palato gratius, nec si moderate sumas, salubrius. Et quidem azyma
jussi sunt comedere cum lactucis agrestibus, quae sunt perquam amarae.
Pol.
Illa omnia sensus habent altiores, omittamus haec.
Scop.
Et quidem disputationem de pane. Si de obsoniis fuerit tanta controversia,
magna erit in toto convivio discordia.
Crit.
Accidet nimirum quod Horatius inquit:
Tres mihi convivae prope dissentire videntur,
Poscentes vario multum diversa palato. | Horat. lib. 2. Epist. 2. v. 61. |
Scop.
Appone lances illas et tympana cum cerasis et prunis, et malis granatis, et
persicis pomis, et persicis praecocibus.
[ 352 ]
Pol.
Cur M. Varro dixit convivas non debere excedere numerum Musarum, quum de eo
numero non constet? Alii enim ponunt tres, alii sex, alii novem.
Crit.
Dixit tamquam si constaret esse novem, et ita erat vulgo receptum: unde
Diogenis jocus in ludimagistrum, qui paucos haberet discipulos, depictas
autem Musas in ludo; Praeceptor, inquit, SU\N TAI=S
MU/SAIS
multos habet discipulos.
Dem.
Sed est ne verum, Persas pomum hoc quod apud ipsos esset lethale, invexisse
in Graeciam ad pestem eorum quibuscum bellum gerebant?
Crit.
Sic accepi.
Dem.
Admirabilis est in ingeniis terrarum varietas.
Crit.
'India mittit ebur', inquit Vergilius, 'molles sua tura Sabaei'
. Hem cydonipersica.
Sim.
Novum insitionis inventum priscis incognitum; cedo nobis pateram illam cum
ficis duricoriis
qui sunt (ut nostis) prodromi.
Scop.
Satis est fructuum: expleamus nos rebus aliis salubrioribus corpori.
Crit.
Quid his salubrius?
Scop.
Nihil, si salubre et sapidum idem sunt, sicut in meridiano somno.
Crit.
Ego condono illis nocumentum propter oblectamentum.
Scop.
Non meministi versiculum Catonis:
Pauca voluptati debentur, plura saluti.
Dato singulis singulas gabatas cum jure carnium ut sorbeant; id vero et
calfaciet intestina, et blande abluet ad molliendum ventrem.
Sim.
Profecto puer amo te de suilla hac salita. O pernam sapidissimam! majalis
est. Brassicas illas cum larido, si vis mihi auscultare, redde coquo per hoc
quidem temporis, aut serva in brumam. Lucanicae hujus scinde mihi bucceam
unam aut alteram, quo suavius ebibam primum cyathum.
Crit.
Pareamus Medicorum consilio, admonentium, ut porcinae addatur merum; funde
vinum.
[ 353 ]
Scop.
Sequitur actus fabulae, fortassis hoc anni tempore praecipuus. Spectate hujus
actus apparatum, primum omnium a caliculis custos abaci scyphos exposuit
vitreos crystallini vitri cum vino albo purissimo, aquam putes solo aspectu.
San-Martinium
est, et partim Rhenense, non infectum ut solent
in Belgia, sed quale in media Germania bibitur. Oenophorus relevit hodie
serias duas, alteram vini heluelli seu flavi ex agro Parisiensi, alteram
sanguinei Burdegalensis: habetis in apyroto alia parata,
fuscum, Aquitanicum, et nigrum e Sagunto: petat quisque ex sententia palati sui.
Crit.
Quid potest nuntiari laetius? ut nihil est durius quam perire siti. Ego vero
mallem optimam nobis aquam prospexisses; hunc nuntium audivissem libentius
quam de vino.
Scop.
Nec ea deerit.
Sim.
Nuper quum essem in urbe Roma, bibi apud Cardinalem quendam vina
generosissima omnifariam saporis, (nam eram Praefecto cellae vinariae
perquam familiaris) vinum dulce, acutum, lene, suave, austerum.
Dem.
Mihi vehementer placet aiglauces.
Pol.
Sic fere Belgicis feminis.
Sim.
In pagis quibusdam Galliae floces apponuntur, secundarium autem vinum et
tertiarium habent in deliciis; sed ea villa sunt magis quam vina, et alioqui
vinum Gallicum toto genere nec aquam, nec aetatem fert: itaque paulo post
quam est diffusum, bibitur; quippe post annum inclinat ilico, et fit dubium,
tum fugiens, et acuit; quod si manserit diutius, emulcet, et in vappam vertitur. Hispanum vinum et
Italicum bene fert, et aquam et aetatem.
Dem.
Quid rei est vinum fugiens? Vientur probe dolia
, et obseretur cella, immo et domus claudatur si sit opus.
Pol.
Ut poma fugientia quae aetati cedunt, nec servantur, et discedere vulgo
dicimus; cujus contrarium est vinum consistens.
Dem.
Funde mihi prius aquam ad dimidium calicem, super hanc infundes vinum more
veteri.
[ 354 ]
Crit.
Immo et hodierno multarum gentium. Galli et Germani contra faciunt.
Dem.
Quae nationes volunt bibere aquam vinatam, aquae addunt vinum: quae vinum
aquatum, vino superinfundunt aquam.
Crit.
Quae vero vino aquam non adfundunt, quid bibunt?
Dem.
Vinum purum putum.
Crit.
Etiam, nisi prius sit a vinario irrigatum.
Pol.
Baptizare id vocant ut vinum sit Christianum: ea erat meo tempore elegantia philosophica.
Dem.
Illi baptizant vinum, et se ipsos exbaptizant.
Pol.
Pejus agunt qui injiciunt calcem, sulphur, mel, alumen, et alia dictu
tetriora quibus nihil est corporibus perniciosius, in quos publice deberet
animadverti, ut in latrones aut sicarios; inde sunt enim incredibilia
morborum genera, et potissimum arthretica.
Crit.
Ex conspiratione cum Medicis id agunt, ut utrique rem augeant.
Dem.
Nimis mihi porrigis plenum calicem: deple quaeso te aliquantum ut sit locus
aquae infundendae.
Crit.
Funde mihi in scyphum illum coloris castanei. Quid rei est?
Scop.
Nux praegrandis Indica ab labris argento circumclusa
, visne in culullo illo ligni hebeni, quod ferunt esse saluberrimum?
Ne addas tantum aquae: nescis vetus verbum: Perdis vinum infusa aqua?
Dem.
Immo perdis utrumque, aquam et vinum.
Pol.
Malo utrumque perdere quam ab alterutro perdi.
Scop.
Lubetne potare more Graeco ex illis pateris et capatioribus poculis?
Crit.
Minime vero. Admonebas nos modo antiqui proverbii, vicissim admoneo te
praecepti Paulini: 'nolite inebriari vino, in quo inest luxuria': et
Servatoris nostri: 'Videte ne graventur corda vestra crapula, et ebrietate'.
Unde est haec frigida, tam
[ 355 ]
pura et pellucida?
Scop.
E fonte proximo.
Crit.
Ad vinum diluendum malim cisternam, modo defaecatissimam.
Dem.
Quid putealem?
Crit.
Usibus lavandi aptior est quam bibendo.
Pol.
Fluviatilem commendant plurimi.
Crit.
Recte, si fluant amnes per venas auri, ut fere in Hispania, et sit quieta et liquida.
Sim.
Mihi vero in phiala illa Samia adfer aliquantum cervisiae, quam puto
refrigerando corpori hoc aestu utilissimam.
Scop.
Ex qua tandem cervisia?
Sim.
Ex tenuissima; nam aliae nimium incrassant spiritus, et reddunt obesum corpus.
Pol.
Mihi item dato, sed in vitro illo terete.
Scop.
Curre ad culinam; quid illi cessant? Quin mittunt missum alium? Vides jam
hinc neminem attingere? Adfer pullos gallinaceos elixos cum lactucis,
buglossa hortensi et intybo, vervecinam quoque et vitulinam.
Crit.
Adde etiam in scutulis paulum sinapis aut petroselinati.
Dem.
Violenta res videtur sinapis.
Crit.
Non admodum congruit biliosis; iis tamen qui crassis et frigidis humoribus
redundant haud inutilis.
Pol.
Idcirco sapiunt populi septentrionales, quibus illa est magno usui, praecipue
cibis crassis et duris addita, ut bubulae et salsamentis.
Scop.
Hoc loco existimo pultes et ptisanas
venturas in tempore, leucophagum , similaginem, amilum, oryzam, vermiculos; edat quisque ex
quibus volet.
Dem.
Vidi qui a vermiculis
hujusmodi vehementer aborreret, quod
autumaret collectos fuisse ex terra aut coeno, et vixisse aliquando.
Crit.
Scilicet metuebat, ne in aqualiculo suo reviviscerent. Oryzam ferunt nasci in
aqua, mori in vino: cedo igitur vinum.
[ 356 ]
Dem.
Ne bibe statim a cibo calido, intermisce prius frigidi aliquid et solidi.
Crit.
Quid?
Dem.
Crustam panis aliquam, vel turundam unam aut alteram carnium.
Sim.
Vah, pisces cum carnibus in eadem mensa? mare miscetur terrae: hoc vetant medici.
Scop.
Immo hoc placet medicis.
Sim.
Credo, quia illis utile.
Scop.
Cur ergo vetant Medici?
Sim.
Erravi, a Medicina prohiberi dictum oportuit, non a Medicis. Sed qui sunt
pisces isti?
Scop.
Appone ordine, primum lupum
illum
assum cum aceto et capparibus, tum passeres elixos cum succo lapathi acuti,
soleas frixas , lucium
recentem, et capitonem ; lucium salitum serva tibi, thynnum assum
recentem, et thynnum in salsamento, menas recentes frixas, crustulata in
quibus insunt mulli barbati, murenae, et truttae multis conditae aromatis,
gobios frixos, cammaros et cancros