has atque huiusmodi opiniones partim ex educatione conceperunt. in ea educti republica cuius instituta longissime ab his stultitiae generibus absunt, partim ex doctrina et litteris. nam et si haud multi cuiusque urbis sunt, qui ceteris exonerati laboribus soli disciplinae deputantur. ii videlicet in quibus a pueritia egregiam indolem, eximium ingenium, atque animum ad bonas artes propensum deprehendere, tamen omnes pueri litteris imbuuntur, et populi bona pars, viri, feminaeque, per totam vitam, horas illas quas ab operibus liberas diximus, in litteris collocant.
disciplinas ipsorum lingua perdiscunt. est enim neque verborum inops, nec insuavis auditu, nec ulla fidelior animi interpres est. eadem fere - nisi quod ubique corruptior, alibi aliter - magnam eius orbis plagam pervagatur.
ex omnibus his philosophis, quorum nomina sunt in hoc noto nobis orbe celebria, ante nostrum adventum ne fama quidem cuiusquam eo pervenerat, et tamen in musica, dialecticaque, ac numerandi et metiendi scientia, eadem fere quae nostri illi veteres invenere. ceterum ut antiquos omnibus prope rebus exaequant, ita nuperorum inventis dialecticorum longe sunt impares. nam ne ullam quidem regulam invenerunt earum, quas de restrictionibus, amplificationibus, ac suppositionibus acutissime excogitatis in parvis logicalibus passim hic ediscunt pueri. porro secundas intentiones tam longe abest ut investigare suffecerint, ut nec hominem ipsum in communi quem vocant, quamquam - ut scitis - plane colosseum et quovis gigante maiorem, tum a nobis praeterea digito demonstratum, nemo tamen eorum videre potuerit.
at sunt in astrorum cursu, et caelestium orbium motu, peritissimi. quin instrumenta quoque diversis figuris solerter excogitarunt, quibus solis ac lunae, et ceterorum item astrorum quae in ipsorum horizonte visuntur, motiones ac situs exactissime comprehensos habent. ceterum amicitias, atque errantium dissidia siderum, ac totam denique illam ex astris divinandi imposturam, ne somniant quidem. imbres, ventos, ac ceteras tempestatum vicissitudines, signis quibusdam longo perspectis usu praesentiunt. sed de causis earum rerum omnium, et de fluxu maris eiusque salsitate, et in summa de caeli mundique origine, ac natura partim eadem quae veteres philosophi nostri disserunt, partim ut illi inter se dissident, ita hi quoque dum novas rerum rationes afferunt, ab omnibus illis dissentiunt, nec inter se tamen usquequaque conveniunt.
in ea philosophiae parte qua de moribus agitur, eadem illis disputantur quae nobis, de bonis animi quaerunt et corporis, et externis, tum utrum boni nomen omnibus his, an solis animi dotibus conveniat. de virtute disserunt, ac voluptate, sed omnium prima est ac princeps controversia, quanam in re, una pluribusve sitam hominis felicitatem putent. at hac in re propensiores aequo videntur in factionem voluptatis assertricem, ut qua vel totam, vel potissimam felicitatis humanae partem definiant. et quo magis mireris ab religione quoque - quae gravis et severa est fereque tristis et rigida - petunt tamen sententiae tam delicatae patrocinium. neque enim de felicitate disceptant umquam, quin principia quaedam ex religione deprompta, tum philosophia quae rationibus utitur coniungant, sine quibus ad verae felicitatis investigationem mancam, atque imbecillam per se rationem putant.
ea principia sunt huiusmodi: animam esse immortalem, ac dei beneficentia ad felicitatem natam, virtutibus ac bene factis nostris praemia post hanc vitam, flagitiis destinata supplicia. haec tametsi religionis sint, ratione tamen censent ad ea credenda, et concedenda perduci, quibus e medio sublatis, sine ulla cunctatione pronunciant neminem esse tam stupidum, qui non sentiat petendam sibi per fas ac nefas voluptatem. hoc tantum caveret ne minor voluptas obstet maiori, aut eam persequatur quam invicem retaliet dolor. nam virtutem asperam, ac difficilem sequi, ac non abigere modo suavitatem vitae, sed dolorem etiam sponte perpeti, cuius nullum expectes fructum - quis enim potest esse fructus si post mortem nihil assequeris cum hanc vitam totam insuaviter hoc est misere traduxeris - id vero dementissimum ferunt.
nunc vero non in omni voluptate felicitatem, sed in bona, atque honesta sitam putant. ad eam enim velut ad summum bonum, naturam nostram ab ipsa virtute pertrahi, cui sola adversa factio felicitatem tribuit. nempe virtutem definiunt, secundum naturam vivere ad id siquidem a deo institutos esse nos. eum vero naturae ductum sequi quisquis in appetendis fugiendisque rebus obtemperat rationi. rationem porro, mortales primum omnium in amorem, ac venerationem divinae maiestatis incendere, cui debemus, et quod sumus, et quod compotes esse felicitatis possumus, secundum id commonet, atque excitat nos ut vitam quam licet minime anxiam, ac maxime laetam ducamus ipsi, ceterisque omnibus ad idem obtinendum adiutores nos pro naturae societate praebeamus. neque enim quisquam umquam fuit tam tristis ac rigidus assecla virtutis, et osor voluptatis, qui ita labores, vigilias et squalores indicat tibi, ut non idem aliorum inopiam, atque incommoda levare, te pro tua virili iubeat, et id laudandum humanitatis nomine censeat, hominem homini saluti ac solatio esse, si humanum est maxime - qua virtute nulla est homini magis propria - aliorum mitigare molestiam, et sublata tristitia vitae iucunditati, hoc est voluptati reddere. quid ni natura quemque instiget ut sibimet idem praestet! nam aut mala est vita iucunda, id est, voluptaria, quod si est, non solum neminem ad eam debes adiutare, sed omnibus utpote noxiam ac mortiferam, quantum potes adimere, aut si conciliare aliis eam, ut bonam non licet modo, sed etiam debes, cur non tibi in primis ipsi! cui non minus propitium esse te quam aliis decet. neque enim cum te natura moneat uti in alios bonus sis, eadem te rursus iubet, in temet saevum atque inclementem esse.
vitam ergo iucundam inquiunt, id est voluptatem tamquam operationum omnium finem, ipsa nobis natura praescribit, ex cuius praescripto vivere, virtutem definiunt. at cum natura mortales invitet ad hilarioris vitae mutuum subsidium - quod certe merito facit. neque enim tam supra generis humani sortem quisquam est, ut solus naturae curae sit, quae universos ex aequo fovet, quos eiusdem formae communione complectitur - eadem te nimirum iubet etiam atque etiam observare, ne sic tuis commodis obsecundes; ut aliorum procures incommoda.
servanda igitur censent non inita solum inter privatos pacta, sed publicas etiam leges, quas aut bonus princeps iuste promulgavit, aut populus, nec oppressus tyrannide, nec dolo circumscriptus, de partiendis vitae commodis, hoc est materia voluptatis, communi consensu sanxit. iis inoffensis legibus tuum curare commodum, prudentia est; publicum praeterea, pietatis; sed alienam voluptatem praereptum ire, dum consequare tuam; ea vero iniuria est, contra tibi aliquid ipsi demere, quod addas aliis, id demum est humanitatis ac benignitatis officium, quod ipsum numquam tantum aufert commodi, quantum refert. nam et beneficiorum vicissitudine pensatur, et ipsa benefacti conscientia, ac recordatio caritatis eorum et benevolentiae quibus benefeceris, plus voluptatis affert animo, quam fuisset illa corporis qua abstinuisti. postremo - quod facile persuadet animo libenter assentienti religio - brevis et exiguae voluptatis vicem, ingenti ac numquam interituro gaudio rependit deus.
itaque hoc pacto censent, et excussa sedulo et perpensa re omnes actiones nostras, atque in his virtutes etiam ipsas, voluptatem tandem velut finem, felicitatemque respicere.
voluptatem appellant omnem corporis animive motum statumque, in quo versari natura duce delectet. appetitionem naturae, non temere addunt. nam ut quicquid natura iucundum est, ad quod neque per iniuriam tenditur, nec iucundius aliud amittitur, nec labor succedit, non sensus modo, sed recta quoque ratio persequitur, ita quae praeter naturam dulcia sibi mortales vanissima conspiratione confingunt - tamquam in ipsis esset perinde res ac vocabula commutare - ea omnia statuunt adeo nihil ad felicitatem facere, ut plurimum officiant etiam, vel eo quod quibus semel insederunt, ne veris ac genuinis oblectamentis usquam vacet locus, totum prorsus animum falsa voluptatis opinione praeoccupant. sunt enim perquam multa, quae cum suapte natura nihil contineant suavitatis, immo bona pars amaritudinis etiam plurimum, perversa tum improbarum cupiditatum illecebra, non pro summis tantum voluptatibus habeantur; verum etiam inter praecipuas vitae causas numerentur.
in hoc adulterinae voluptatis genere, eos collocant, quos ante memoravi, qui quo meliorem togam habent, eo sibi meliores ipsi videntur. qua una in re, bis errant. neque enim minus falsi sunt, quod meliorem putant togam suam, quam quod se. cur enim si vestis usum spectes, tenuioris fili lana praestet crassiori! at illi tamen tamquam natura non errore praecellerent, attolunt cristas, et sibimet quoque pretii credunt inde non nihil accedere. eoque honorem, quem vilius vestiti sperare non essent ausi elegantiori togae, velut suo iure exigunt, et praetermissi negligentius indignantur.
at hoc ipsum quoque, vanis et nihil profuturis honoribus affici, an non eiusdem inscitiae est! nam quid naturalis et verae voluptatis affert nudatus alterius vertex, aut curvati poplites, hoccine tuorum poplitum dolori medebitur! aut tui capitis phrenesim levabit! in hac fucatae voluptatis imagine, mirum quam suaviter insaniunt ii qui nobilitatis opinione sibi blandiuntur ac plaudunt, quod eiusmodi maioribus nasci contigerit, quorum longa series dives - neque enim nunc aliud est nobilitas - habita sit, praesertim in praediis, nec pilo quidem minus sibi nobiles videntur, etiam si maiores nihil inde reliquerint, aut relictum ipsi obligurierint.
his adnumerant eos qui gemmis ac lapillis - ut dixi - capiuntur, ac dii quodammodo sibi videntur facti, si quando eximium aliquem consequantur, eius praesertim generis, quod sua tempestate, maximo apud suos aestimetur; neque enim apud omnes, neque omni tempore, eadem genera sunt in pretio; sed nec nisi exemptum auro ac nudum comparant. immo ne sic quidem, nisi adiurato venditore, et praestanti cautionem, veram gemmam ac lapidem verum esse, tam solliciti sunt; ne oculis eorum, veri loco adulterinus imponat. at spectaturo tibi, cur minus praebeat oblectamenti factitius, quem tuus oculus non discernit a vero! uterque ex aequo valere debet, tibi, non minus hercle quam caeco.
quid ii qui superfluas opes adservant, ut nullo acervi usu, sed sola contemplatione delectentur, num veram percipiunt; an falsa potius voluptate luduntur! aut hi qui diverso vitio, aurum quo numquam sint usuri, fortasse nec visuri amplius, abscondunt, et solliciti ne perdant, perdunt. quid enim aliud est, usibus demptum tuis et omnium fortasse mortalium, telluri reddere! et tu tamen abstruso thesauro, velut animi iam securus laetitia gestis. quem si quis furto sustulerit, cuius tu ignarus furti, decem post annis obieris, toto illo decennio, quo subtractae pecuniae superfuisti, quid tua retulit, surreptum an salvum fuisse! utroque certe modo tantumdem usus ad te pervenit, ad has tam ineptas laetitias, aleatores - quorum insaniam auditu, non usu cognovere - venatores praeterea, atque aucupes, adiungunt. nam quid habet, inquiunt, voluptatis, talos in alveum proiicere, quod toties fecisti, ut si quid voluptatis inesset, oriri tamen potuisset ex frequenti usu satietas! aut quae suavitas esse potest, ac non fastidium potius in audiendo latratu, atque ululatu canum! aut qui maior voluptatis sensus est, cum leporem canis insequitur, quam cum canis canem! nempe idem utrobique agitur, accurritur enim, si te cursus oblectet. at si te caedis spes, laniatus expectatio sub oculis peragendi retinet, misericordiam potius movere debet, spectare, lepusculum a cane, imbecillum a validiore, fugacem ac timidum a feroce, innoxium denique a crudeli discerptum.
itaque Utopienses totum hoc venandi exercitium, ut rem liberis indignam, in lanios - quam artem per servos obire eos supra diximus - reiecerunt. infimam enim eius partem esse venationem statuunt, reliquas eius partes et utiliores et honestiores ut quae et multo magis conferant, et animalia necessitatis dumtaxat gratia perimant, cum venator ab miseri animalculi caede ac laniatu, nihil nisi voluptatem petat, quam spectandae necis libidinem in ipsis etiam bestiis, aut ab animi crudelis affectu censent exoriri, aut in crudelitatem denique, assiduo tam efferae voluptatis usu defluere.
haec igitur et quicquid est eiusmodi - sunt enim