en mi More, quam longo te sermone oneravi, quod tam diu facere plane puduisset me, nisi tu et cupide flagitasses, et sic videreris audire, tamquam nolles quicquam eius confabulationis omitti, quae quamquam aliquanto perstrictius, narranda tamen mihi fuit omnino propter eorum iudicium, qui quae me dicente spreverant, eadem rursus evestigio non improbante Cardinale, etiam ipsi comprobarunt, usque adeo assentantes ei, ut parasiti quoque eius inventis, quae dominus per iocum non aspernabatur, adblandirentur et serio propemodum admitterent. ut hinc possis aestimare quanti me ac mea consilia aulici forent aestimaturi.
profecto mi Raphael inquam magna me affecisti voluptate, ita sunt abs te dicta prudenter simul et lepide omnia, praeterea visus mihi interim sum, non solum in patria versari, verum etiam repuerascere quodammodo iucunda recordatione Cardinalis illius, in cuius aula puer sum educatus. cuius viri memoriae quod tu tam impense faves, non credas mi Raphael quanto mihi sis effectus hoc nomine carior, cum esses alioqui carissimus. ceterum non possum adhuc ullo pacto meam demutare sententiam, quin te plane putem, si animum inducas tuum, uti ne ab aulis principum abhorreas, in publicum posse te tuis consiliis plurimum boni conferre. quare nihil magis incumbit tuo, hoc est boni viri, officio. siquidem cum tuus censeat Plato. respublicas ita demum futuras esse felices, si aut regnent philosophi, aut reges philosophentur, quam procul aberit felicitas, si philosophi regibus nec dignentur saltem suum impartiri consilium!
non sunt, inquit ille, tam ingrati, quin id libenter facerent, immo multi libris aeditis iam fecerunt, si ii qui rerum potiuntur essent parati, bene consultis parere. sed bene haud dubie praevidit Plato, nisi reges philosophentur ipsi, numquam futurum, ut perversis opinionibus a pueris imbuti, atque infecti penitus philosophantium comprobent consilia; quod ipse quoque experiebatur apud Dionysium. an non me putas, si apud aliquem regum decreta sana proponerem, et perniciosa malorum semina, conarer illi evellere, protinus aut eiiciendum aut habendum ludibrio!
age finge me apud regem esse Gallorum, atque in eius considere consilio, dum in secretissimo secessu praesidente rege ipso, in corona prudentissimorum hominum, magnis agitur studiis, quibus artibus ac machinamentis Mediolanum retineat, ac fugitivam illam Neapolim ad se retrahat; postea vero evertat Venetos, ac totam Italiam subiiciat sibi. deinde Flandros Brabantos, totam postremo Burgundiam suae faciat ditionis. atque alias praeterea gentes, quarum regnum iam olim animo invasit. hic dum alius suadet feriendum cum Venetis foedus tantisper duraturum, dum ipsis fuerit commodum, cum illis communicandum consilium. quin deponendam quoque apud eosdem aliquam praedae partem, quam rebus ex sententia peractis repetat, dum alius consulit conducendos Germanos, alius pecunia demulcendos alius Helvetios. adversus numen imperatoriae maiestatis, auro, velut anathemate, propitiandum. dum alii videtur cum Aragonum rege componendas esse res, et alieno Navariae regno, velut pacis authoramento cedendum; alius interim censet castelliae principem aliqua spe affinitatis irretiendum, atque aulicos nobiles aliquot in suam factionem certa pensione esse pertrahendos. dum maximus omnium nodus occurrit, quid statuendum interim de Anglia sit. ceterum de pace tractandum tamen, et constringenda firmissimis vinculis, semper infirma societas, amici vocentur, suspiciantur ut inimici. habendos igitur paratos, velut in statione Scotos, ad omnem intentos occasionem, si quid se commoveant Angli protinus immittendos. ad haec fovendum exulem nobilem aliquem occulte, namque id aperte ne fiat prohibent foedera, qui id regnum sibi deberi contendat, ut ea velut ansa contineat, suspectum sibi principem.
hic, inquam, in tanto rerum molimine, tot egregiis viris ad bellum sua certatim consilia conferentibus, si ego homuncio surgam, ac verti iubeam vela, omittendam Italiam censeam et domi dicam esse manendum, unum Galliae regnum fere maius esse, quam ut commode possit ab uno administrari, ne sibi putet rex de aliis adiiciendis esse cogitandum.
tum si illis proponerem decreta Achoriorum populi, Utopiensium insulae ad Euronoton oppositi, qui cum olim bellum gessissent, ut regi suo aliud obtinerent regnum, quod affinitatis antiquae causa sibi contendebat haereditate deberi, consecuti tandem id, ubi viderunt nihilo sibi minus esse molestiae in retinendo, quam in quaerendo pertulerunt, verum assidua pullulare semina, vel internae rebellionis, vel externae incursionis, in deditos ita semper aut pro illis, aut contra pugnandum, numquam dari facultatem dimittendi exercitus, compilari interim se, efferri foras pecuniam, alienae gloriolae suum impendi sanguinem, pacem nihilo tutiorem, domi corruptos bello mores, imbibitam latrocinandi libidinem, confirmatam caedibus audaciam, leges esse contemptui, quod rex in duorum curam regnorum distractus, minus in utrumvis animum posset intendere. cum viderent alioqui tantis malis nullum finem fore, inito tandem consilio, regi suo humanissime fecerunt optionem retinendi utrius regni vellet. nam utriusque non fore potestatem, se plures esse, quam qui a dimidiato possint rege gubernari, cum nemo sit libenter admissurus mulionem sibi cum alio communem. ita coactus est ille bonus princeps, novo regno cuipiam ex amicis relicto - qui brevi etiam post eiectus est - antiquo esse contentus.
praeterea si ostenderem omnes hos conatus bellorum, quibus tot nationes eius causa tumultuarentur, cum thesauros eius exhausissent, ac destruxissent populum, aliqua tandem fortuna frustra cessuros tamen, proinde avitum regnum coleret, ornaret quantum posset, et faceret quam florentissimum. amet suos et ametur a suis, cum his una vivat, imperetque suaviter, atque alia regna valere sinat, quando id quod nunc ei contigisset, satis amplum superque esset. hanc orationem quibus auribus mi More, putas excipiendam!
profecto non valde pronis inquam.
pergamus ergo inquit, si consiliariis cum rege quopiam tractantibus, et comminiscentibus quibus technis ei queant coacervare thesauros, dum unus intendendam consulit aestimationem monetae, cum ipsi sit eroganda pecunia. deiiciendam rursus infra iustum, cum fuerit corroganda. uti et multum aeris parvo dissolvat, et pro parvo multum recipiat; dum alius suadet ut bellum simulet, atque eo praetextu coacta pecunia cum visum erit, faciat pacem, sanctis cerimoniis, quo plebeculae oculis fiat praestigium, miseratus videlicet humanum sanguinem princeps pius; dum alius ei suggerit in mentem, antiquas quasdam, et tineis adesas leges, longa desuetudine antiquatas, quas quod nemo latas meminisset, omnes sint transgressi, earum ergo mulctas iubeat exigi, nullum uberiorem proventum esse, nullum magis honorificum, utpote qui iustitiae prae se personam ferat; dum ab alio admonetur, uti sub magnis mulctis multa prohibeat, maxime talia, quae ne fiant, in rem sit populi. post pecunia cum illis dispenset, quorum commodis obstat interdictum, sic et a populo gratiam iniri, et duplex adferri compendium, vel dum ii mulctantur, quos quaestus cupiditas pellexit in casses, vel dum aliis vendit privilegia, tanto pluris, quanto scilicet fuerit melior princeps, utpote qui gravatim quicquam contra populi commodum privato cuiquam indulgeat, et ob id non nisi magno pretio. dum alius ei persuadet obstringendos sibi iudices, qui quavis in re pro regio iure disceptent, accersendos praeterea in palatium, atque invitandos uti coram se de suis rebus disserant, ita nullam causam eius tam aperte iniquam fore, in qua non aliquis eorum vel contradicendi studio, vel pudore dicendi eadem, vel quo gratiam ineant, apud eum aliquam reperiant rimam, qua possit intendi calumnia. sic dum iudicibus diversa sentientibus, res per se clarissima disputatur, et veritas in quaestionem venit, ansam commodum regi dari, pro suo commodo ius interpretandi. ceteros aut pudore accessuros, aut metu, sic intrepide fertur postea pro tribunali sententia. neque enim deesse praetextus potest pronuncianti pro principe. nempe cui satis est aut aequitatem a sua parte esse, aut verba legis, aut contortum scripti sensum, aut quae legibus denique omnibus praeponderat, apud religiosos iudices principis indisputabilem praerogativam. dum omnes in Crassiano illo consentiunt atque conspirant, nullam auri vim satis esse principi, cui sit alendus exercitus. praeterea nihil iniuste regem facere, ut maxime etiam velit posse. quippe omnia omnium eius esse, ut homines etiam ipsos, tantum vero cuique esse proprium quantum regis benignitas ei non ademerit, quod ipsum ut quam minimum sit, principis multum referre, ut cuius tutamentum in eo situm sit, ne populus divitiis ac libertate lasciviat, quod hae res minus patienter ferant dura atque iniusta imperia, cum contra egestas atque inopia retundat animos, ac patientes reddat, adimatque pressis generosos rebellandi spiritus.
hic si ego rursus adsurgens contendam haec consilia omnia regi et inhonesta esse, et perniciosa. cuius non honor modo, sed securitas quoque in populi magis opibus sita sit quam suis. quos si ostendam, regem sibi deligere sua causa, non regis, videlicet uti eius labore ac studio ipsi commode vivant. tutique ab iniuriis. eoque magis ad principem eam pertinere curam, ut populo bene sit suo, quam ut sibi, non aliter ac pastoris officium est, oves potius quam semet pascere, quatenus opilio est.
nam quod populi egestatem censeant pacis praesidium esse, longissime aberrare eos ipsa res docet. nempe ubi plus rixarum comperias, quam inter mendicos! quis intentius mutationi rerum studet, quam cui minime placet praesens vitae status! aut cui denique audacior impetus ad conturbanda omnia, spe alicunde lucrandi, quam cui iam nihil est quod possit perdere! quod si rex aliquis adeo aut contemptus esset, aut invisus suis, ut aliter eos continere in officio non possit, nisi contumeliis, compilatione, et sectione grassetur, eosque redigat ad mendicitatem, praestiterit illi profecto regno abdicare, quam his retinere artibus, quibus quamquam imperii nomen, retineat, certe amittit maiestatem. neque enim regiae dignitatis est, imperium in mendicos exercere, sed in opulentos potius, atque felices. quod ipsum sensit certe vir erecti ac sublimis animi Fabricius, cum responderet malle se imperare divitibus, quam divitem esse. et profecto unum aliquem voluptate ac deliciis fluere, gementibus undique ac lamentantibus aliis, hoc non est regni, sed carceris esse custodem. denique ut imperitissimus medicus est, qui morbum nescit nisi morbo curare, ita qui vitam civium non novit alia via corrigere, quam ademptis vitae commodis, is se nescire fateatur imperare liberis. quin aut inertiam potius mutet suam, aut superbiam. nam his fere vitiis accidit, ut populus eum vel contemnat, vel habeat odio. vivat innocuus de suo, sumptus ad reditus accommodet, refrenet maleficia, et recta institutione suorum praeveniat potius, quam sinat increscere, quae deinde puniat, leges abrogatas consuetudine haud temere revocet, praesertim quae diu desitae numquam desideratae sunt. neque umquam commissi nomine eiusmodi quicquam capiat, quale privatum quempiam iudex, velut inicum ac vafrum non pateretur accipere.
hic si proponerem illis Macarensium legem, qui et ipsi non longe admodum absunt ab Utopia, quorum rex quo primum die auspicatur imperium, magnis adhibitis sacrificiis iuriiurando astringitur, numquam se uno tempore supra mille auri pondo in thesauris habiturum, aut argenti, quantum eius auri pretium aequet. hanc legem ferunt ab optimo quodam rege institutam, cui maiori curae fuit patriae commodum, quam divitiae suae, velut obicem acervandae pecuniae tantae, quanta faceret inopiam eius in populo. nempe eum thesaurum videbat suffecturum, sive regi adversus rebelleis, sive regno adversus hostium incursiones esset confligendum. ceterum minorem esse quam ut animos faciat invadendi aliena. quae potissima condendae legis causa fuit. proxima quod sic prospectum putavit, ne desit pecunia, quae in quotidiana civium commutatione versetur, et cum regi necesse est erogare, quicquid thesauro supra legitimum accrevit modum, non quaesiturum censuit occasiones iniuriae. talis rex et malis erit formidini, et a bonis amabitur. haec ergo atque huiusmodi si ingererem apud homines in contrariam partem vehementer inclinatos, quam surdis essem narraturus fabulam!
surdissimis inquam, haud dubie. neque hercule miror, neque mihi videntur - ut vere dicam - huiusmodi sermones ingerendi, aut talia danda consilia, quae certus sis numquam admissum iri. quid enim prodesse possit, aut quomodo in illorum pectus influere sermo tam insolens, quorum praeoccupavit animos, atque insedit penitus diversa persuasio! apud amiculos in familiari colloquio non insuavis est haec philosophia scholastica. ceterum in consiliis principum, ubi res magnae