De Titanicae navis interitu By Theodoricus Sacré
Latin Colloquia Collection Table of Contents
De Titanicae navis interitu sive de poetis Latinis qui naufragium illud luctuosum cecinerunt
Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .
Table of Contents Page 2 of 2
Vita mare est : res plena metu , res plena tumultu utraque . Mortales , credite : vita mare est .
Ita cecinit poeta quidam nostras ,
Sidronii Hosschii [1596 - 1653] e Societate Jesu Elegiarum libri sex (Antverpiae, 1667), Eleg. 1,1,1-2.
quem haud temere haec cecinisse dixerim . Quot enim infortuniis , quot quantisve cladibus et calamitatibus est obnoxia humana vita ? Sescentis , ut liquet . Quodsi varias poetam illum multiformesque vitae vicissitudines vere cecinisse constat , quid miramur, si et poetae antiqui et recentiores , eis de malis , incommodis , casibus , cladibus , quibus Fortuna ludit nos et fere cottidie lacessit , saepenumero versus condiderunt , ut fragilem vitae humanae condicionem quererentur ? Huc accedit quod nullum est argumentum a poesi alienum , immo omnis materia poetae convenit , dummodo exornari possit .
Itaque , ut olim Lucretius et Vergilius pestilentias sive boum sive hominum versibus descripserant , sic et recentiores poetae inde a Petrarcae temporibus de lue , de morbo Gallico , de cholera morbo , vel etiam nostrâ memoriâ de syndrome comparati defectus immunitatis (sive de morbo letifero quem AIDS compendio vocant) versus fuderunt .
Cfr. J. IJsewijn cum Th. Sacré, Companion to Neo-Latin Studies, II : Literary, Linguistic, Philological and Editorial Questions. Second entirely rewritten edition , Supplementa Humanistica Lovaniensia, XIV (Lovanii, 1998), pp. 59-60.
Nec morbos tantum attigere , verum et alios labores , quibus vita hominum est plena , memoriae prodiderunt poeticae , veluti naturae portentosas calamitates . Etenim , ut alia mittam , haud pauci poetae eruptiones ignivomorum montium cecinerunt ; quos inter non ultimum obtinet locum Carolus ille Baldelarius (sive Baudelaire, ut Gallicum adferam nomen ), poeta suae nationis facile princeps , qui in adulescentia agrum Baianum montium eruptionibus saeculo XVI vastatum versibus inclusit ; nec defuerunt qui regiones immanibus terrae motibus concussas versibus deflerint, veluti Iosephus ille Giannuzzi, qui de Siciliae et Calabriae excidio (anni 1908) in lucem emisit carmen , quod ita fere exorditur :
Me iuvat Italiae infandum memorare dolorem ,cui maris et terrae , cui caeli ignisque voracis coniurata cohors momento temporis , eheu tot dulces natos , tot claras abstulit urbes ,gemmas Trinacriae et Calabrae regionis ocellos . (vv. 2 - 6)
Nec denique defuerunt qui naufragia aliasve istiusmodi calamitates tristioribus celebraverint versibus . Nam , exempla ut ponam pauca , anno post Christum natum millesimo sescentesimo altero et vicesimo Iohannes Loccenius Holsatiensis Germano-Danus (1597 - 1677), postquam studia in Athenaeo Lugdunensi Batavorum perfecit atque absolvit , quinquaginta ferme homines deflevit quos armamentario navali casu nescio quo disploso mare exceperat , undae obruerant profundae .
Mihi vero magis arrisit carmen illud strophis Sapphicis expolitum , quod anno 1782 tam Anglice quam Latine pepigit Gulielmus Cowper, poeta Anglicus non ignobilis , et ita incipit :
Plangimus fortes ; periere fortes ,patrium propter periere litus bis quater centum subito sub alto aequore mersi .Navis innitens lateri iacebat ,malus ad summas trepidabat undas ,cum levis , funes quatiens , ad imum depulit aura .
Agitur ergo de naufragio subito ingentis navis , cui nomen Georgius Rex , et de morte navarchi, immo et pontarchi Richardi Kempenfelt, qui una cum nautis octingentis aquis litoralibus est demersus .
Eodem fere modo exeunte iam saeculo proximo superiore poeta quidam Belgo-Latinus stragem quandam ferriviariam, quae anno millesimo octingentesimo undenonagesimo iuxta Bruxellam occurrerat , versibus deploravit.
Quae cum ita essent , dubitabam navisne illius ingentis , cui nomen Titanica, interitus qui in opus cinematographicum denuo conversus ingentem sibi hoc anno comparavit gloriam , Latinis quoque versibus esset exornatus et decantatus. Naufragium illud Latinae orationis solutae lectoribus sane nuntiaverunt commentariorum , q.t. Vox Urbis , moderatores , qui haec :
D[ie] XVI [mensis Aprilis MCMXII] maxima quae huc usque vectoriarum navium exstructa fuerit nomine Titan ab Anglia ad civitates foederatas Americae septentrionalis primum profecta , noctu , in immensam glaciei molem ab arctico polo procedentem occurrens , disiicitur atque submergitur. Mille et sexcentae circiter humanae victimae inde heu lugentur!
Scrutanti igitur mihi et excutienti aliquot volumina tria venere in manus carmina , aut statim divulgata, cum recentissima rei esset memoria , aut paucorum interiecto annorum intervallo emissa . Eorum auctores sunt Batavi duo , Hispanus unus ; vocantur Petrus Helbertus Damsté, professor academicus Rheno-Traiectinus, Henricus Padberg Heerenvenensis Iesuita, Iosephus Fonts Surinyach, sacerdos e Catalonia oriundus . Horum trium poetarum fetus uno intuitu lustremus singulos paucisque adumbremus, ut videamus , quibus veneribus poeticis insigniantur, quemve significatum et sensum celent.
De Iosepho Fonts, poeta Hispano-Latino, qui anno 1930 terrenam reliquit vitam , postea dicam , cum Padbergi, vatis Batavi , carmen proposuero . Damsteianum vero poematium primum mihi videtur esse memorandum , ut quod mediante anno tertio et decimo in commentariis quibusdam lucem iam viderit . Quod conscriptum esse dixi a Petro H. Damsté, academico linguae Latinae professore Rheno-Traiectino Batavo ;
De Petro H. Damsté [1860 - 1943] vide quae scripserunt G.W. Kernkamp, 'Litterarische Faculteit', in J.P. Fockema Andreae e .a . (edd.), De Utrechtsche universiteit 1636-1936, 2: De Utrechtsche universiteit 1815-1913 (Ultraiecti, 1936), pp. 345-362; J. Teeuwisse, Utrechtse universiteitsportretten (...) (Zutphaniae, 1991), pp. 163-164; M. Th. Hillen, Commentatio de vita , doctrina , facultate Nederlandorum, qui post Peerlkampii librum emissum carmina Latina composuerunt . Peerlkampiani libri illius , qui inscribitur "De poetis Latinis Nederlandorum" supplementum (Zutphaniae, 1924), pp. 85-99.
in eodem autem proponendo brevis ero , quia versus ei , quamquam cladem totam strictim adumbrant,versantur tamen circa particulam quandam totius eventus minorem , ultimum dico hymnum eum , quem symphoniacorum manus , cum Titanica fluctibus immergeretur, personuisse tradebatur - re autem vera haudquaquam personuit ; siquidem commentum id esse nunc satis constat .Cfr. W. Craig Wade, Die Titanic. Das Ende eines Traums, DTV, 1280 (Monachii, 1983), pp. 63-64.
At , utut est , hymnus Damsteianus, distichis elegiacis redditus , eo spectat, ut quam fortes fuerint vectores , argumento illo musico firmet:
Quis credat ? Iuvenes laetis concentibus aures dum fortuna fuit qui permulcere solebant ,vicina iam morte pio modulamine corda anxia confirmant: resonant freta caerula late carmine sollemni , curarum dulce levamen supremumque vale quod sit patriaeque suisque :Te propius , Genitor , mihi mox accedere detur !Sint tua per duras regna adeunda cruces ,suppliciter clara semper te voce precabor:te propius sistas me , pater omnipotens ! (p. 7)
Itaque carmen dum lego , alterum in mundum , ut ita dicam , delapsus mihi videor eumque vix humanum . Nam unusquisque vector insignitur fortitudine tam invicta , virtute tam heroica , animo tam intrepido, impercusso, imperturbato , ut a condicione mortalitatis communi atque ab hominum imbecillitate videatur esse alienus , magisque heroicum nescio quid et Homericum spiret quam humanum moribusve huius aevi consentaneum :
Discedere lintresdensa phalanx videt atque imperturbata virorum cumque viris quas fidus amor restare coegit . (p. 6)Iamque valete , animae fortes gentisque Britannaeimmortale decus ! Memori vos mente colemus,heroes , siquidem vestrum mirabile letum humano generi manet aeternumque manebit ! (p. 8)
Eo vero naevo carere mihi videtur carmen quod in lucem emisit Padbergius item Batavus , poeta venae non uberioris , sed suavioris. Pauca scripserit , pauca vulgaverit: at dignus mihi videtur qui ab oblivione vindicetur ea qua nunc est obrutus . Etenim vir quidam doctus qui de poetarum recentiorum laudibus libellum conscripsit , illud asseveravit, se , quamvis sedulo in Henrici Padbergii Batavi vitam inquisivisset, eam tamen satis illustrare nequivisse .
Nobis autem tabularii Societatis Iesu moderator , documentis nonnullis traditis , succurrit ; e quibus patet Padbergium theologiae studiis incubuisse cum hoc scriberet carmen annos natus unum et triginta ; eumque decennio et quod excurrit ante nomen dedisse Societati Iesu .
Padbergii illud de Titanicae interitu carmen , quod continetur versibus ducentis sexaginta quattuor , exeunte anno huiusce saeculi duodecimo conscriptum paulo ante Kalendas Ianuarias anni insequentis Amstelodamum ad iudices Hoeufftianos est missum . Ea enim tempestate vigebat certamen illud poeticum , quod Hoeufftianum nuncupatur: nam mortuo Iacobo Henrico Hoeufft patrono et poeta Latino , pecuniae summa quaedam non modica Academiae Batavae est legata , cuius e reditu praemia quotannis erant offerenda victoribus certaminis poetici anno saeculi undevicesimi quadragesimo quarto instituti ; quod certamen abhinc annos viginti indici eheu est desitum .
Solebant autem tresviri carminibus diiudicandis ponderandisque singulis annis complures per hebdomades officio illi operam navare. Exeunte autem saeculo undevicesimo , ineunte vicesimo amplius deciens laureatus est victorque ea pugna Musica saepe discessit Iohannes ille Pascolus, natione Italus , epylliorum perpolitissimorum scriptor , qui mense altero ante Titanicae ipsius navis interitum vita est functus .
Haec res utcumque erat , anno tertio et decimo iudicibus Hoeufftianis ad fetus poeticos existumandos inter se convenientibus carmina erant tradita numero duodequadraginta. E quibus unum ceteris longe praestare videbatur , idyllium dico quod de Amaryllide Vergiliana luserat poeta quidam Mediolanensis.
Praemia alterum et tertium versibus de Iohanne Pascolo recens abrepto sunt tributa ; quartum ergo obtinuit locum Titanicae interitus , opusculum Padbergianum; quae omnia , iubente Academia et sumptus impendente , una cum aliis poematiis quibusdam typis excusa nitidissimis eademque in libelli venustissimi formam sunt redacta .
Quod Pascolum totiens praemiis ornatus est , non sine causa eius rei inieci mentionem ; cum enim hic carmina Latina scripsisset quibus elegantiora excogitari vix potuerunt (id quod omnes uno fatebantur ore ), non pauci sunt reperti qui eius vestigiis ingrederentur . Itaque , carmina narrativa quod Pascolus anteposuerat descriptionibus , quod res venuste narrare et explicare maluerat quam indulgere rerum naturae describendae , idcirco epylliorum numerus ingens Amstelodamum mitti est coeptus . Neque in genere tantum poetico deligendo exemplis Pascolianis inhaeserunt aemuli , verum etiam , quam ille rationem viamque disponendi res et componendi tenuerat , eam unice secuti sunt . Pascolus enim Latinus , haud aliter , ni fallor , atque poetae patrio suo quisque sermone poetantes,
e compluribus partibus inter se aliquatenus solutis planeque distinctis , idyllia ita componere solebat , ut e scaenis licet variis atque diversis una tamen nasceretur historia , una , si hoc mihi uti licet verbo , fabula .
Eiusmodi ordo et ratio et in Titanicae interitu est conspicua .
Non enim ab initio ad exitum usque ex ordine exacte enarratum est naufragium ; non ita : non est omnium numerorum cladis haec narratio ; selectae sunt partes quaedam numerique potiores , unde magis eluceret totius picturae sensus , significatus , unde quid sibi vellet hoc carmen impensius enuntiaretur.
Nam incohatur a tempore nocturno , quod fuit navi novissimum : Ecce , mira est quies pelagi , dum noctis