| Cf. Lazer. Diatr. de Vita et Scr. Muret. pag. 545. R. Fr. |
Veteri consuetudine receptum est, ut omnes, qui artem aliquam publice docendam suscipiunt, eam primam habeant concionem, qua rationem instituti sui cum eius, quam se tradituros esse profitentur, artis laude coniungant, eoque quidquid habent in dicendo virium conferant, ut in ea cum utilitatis et emolumenti, tum dignitatis et amplitudinis longe plurimum inesse confirment. Quae consuetudo etsi minime reprehendenda mihi quidem videtur: quod omnia laudanda sunt, quae ad amplificandam honestarum artium dignitatem et ad excitandum in hominum animis earum studium pertinent: tamen illud habet incommodi, quod, dum omnes promiscue iisdem fere afficiuntur laudibus, eiusdemque rei gloriam diversarum artium homines ad suam quisque traducere ac transferre conantur, fit, ut in vulgus elevetur omnium auctoritas, et ut, quoties aliquis de quacunque arte quippiam honorifice ac splendide dicere ingressus est, circumfusa multitudo ita eum loqui opinetur, non quod ita sit, sed quod eam tunc artem ornandam celebrandamque susceperit, idem de alia dicturus, si alia sibi extollenda et exaggeranda esset. Ergo ut qui comoedias aut tragoedias spectant, cum histrionem aliquem in proscenio auro ac purpura fulgentem viderint, facile intelligunt, illa ornamenta ipsius propria non esse; sed futurum, ut aeque illis indueretur quilibet alius e grege, qui ad tempus eam personam sustineret: ita qui eiusmodi orationes audiunt, cum hanc aut illam artem magnificis et exquisitis exornatam laudibus vident, statim iudicant, nihilo magis eas in hanc quam in illam convenire, futurumque, ut eadem de qualibet alia dicerentur, cui orator, tanquam choragus, eas quasi partes mandare atque imponere voluisset. Quae cum mihi de principio in mentem venirent, propemodum in eam me sententiam adduxerant, ut eam Philosophiae partem, quae ad confirmandos
[ 161 ]
mores instituendaeque vitae rationem pertinet, quotidianis disputationibus, quantum meae vires ferent, illustraturus, nihil initio, quo dignitatem ipsius vobis commendarem, dicendum arbitrarer; verentem, ne cum suis eam modo ac propriis laudibus extulissem, communes tamen illae nonnullis ac tralaticiae viderentur. Simul autem illud cogitabam, si qui nondum pervidissent, assidua et diligens harum praeceptionum tractatio quantum momenti habeat ad bene beateque vivendum, fore, ut brevi eis pro me res ipsa loqueretur: ex qua multo id eos melius multoque perfectius quam aut ex mea aut ex cuiusquam oratione cognituros. Sed ab ea me sententia abduxit amicorum aliter sentientium auctoritas, qui cum alia multa, tum hoc argumentum attulerunt: cum haec ipsa Philosophia praecipiat, non esse cuiquam temere a publica consuetudine discedendum, minime convenire, qui eam se traditurum profiteretur, eum in ipso quasi vestibulo illius praecepta migrare. Quocirca dicam hodierno die breviter et modice de moralis Philosophiae laudibus deque fructibus, quos illa suis cultoribus pollicetur; sed philosophico magis quam oratorio more, non ut ei quidquam alieni affingam, aut quae ipsius propria sunt, amplificandi caussa in maius extollam: quorum alterutrum si coner, ipsa mihi Philosophia, ut est veritatis amans, tanquam Achilli Homerica Pallas, manum iniiciat: sed ut nudo ac simplici orationis genere, quale veritatis proprium esse ait Euripides, ea, quae ad rem facere videbuntur, exponam. Primum igitur non artium modo, sed omnium omnino humanarum rerum dignitatem atque praestantiam ex fine, ad quem earum quaeque dirigitur, quemque sibi proponit, pendi ac spectari arbitror oportere: ut, quanto cuiusque finis praestantior ac divinior est, tanto ipsa ceteris excellere iudicetur. Quo posito: est enim ita perspicuum, ut probationis non indigeat: quis unquam reperietur tanta vi praeditus ingenii, tanta
[ 162 ]
eloquentiae copia instructus, qui se de Philosophia pro ipsius dignitate verba facere posse confidat? Non enim illa sibi opes ac copias, quae et saepe possessoribus suis exitio sunt et tam multis casibus eripi possunt; non honores et imperia, quae quod concupiverint, multi, quod aspernatus sit, nemo unquam vituperatus est; non quidquam denique proponit eiusmodi, quo et carere sine probro et abundare sine gloria liceat: sed eam, ad quam omnes adspirant, quam sibi votis omnibus expetunt, ad quam omnes suas actiones omniaque consilia referunt, felicitatem. Quanto igitur ceteris omnibus bonis antestat felicitas, tanto Philosophia ceteris artibus antecellit. Quod si tanto studio coluntur artes quaedam, quae nihil sibi aliud quam lucrum et rei familiaris amplificationem tum incertam, tum laboris ac periculi plenam proponunt: quanto haec studio digna est, qua parantur verae illae opes animi, quae non furto eripi, non incendio absumi, non naufragio absorberi possunt; quaeque certam rectamque viam commonstrant ad persequendum id bonum, quo cetera omnia continentur? Si tanto in honore medicina est, quod habere levationem morborum, quibus tentatur corpus, bonaeque valetudinis ac firmitatis tum effectrix esse, tum conservatrix creditur: qui tandem honores excogitari poterunt ea arte digni, quae se in animis idem effecturam esse profitetur? Nam et praestantior corpore animus est, et huius quam illius multo plures morbi multoque periculosiores. Quod si cui forte dubium est, excutiat ille paullisper intelligentiam suam secumque reputet, quam saepe unius hominis ambitio, avaritia, libido integras funditus everterit civitates. His autem et similibus morbis medetur Philosophia, eamque in suis efficit animi firmitudinem, quam non voluptatum illecebrae, non dolorum faces, non divitiarum splendor, non obscura et contempta paupertas, non honorum sitis, non ignominiae metus, non vitae cupiditas, non mortis terror convellere ac labefactare possit. Ut enim Olympi cacumen poëtae semper quietum esse aiunt; propterea quod altius sit, quam ut eo vis ventorum tempestatumque perveniat: sic Philosophorum animus sublimior et excelsior est, quam ut istos flatus sentiat furentium et de rebus abiectissimis inter se humi digladiantium cupiditatum. Stat ille, ut in medio mari edita et altissimis defixa radicibus rupes: cuius summa fluctus ne attingunt quidem, infima sic verberant, non ut eam commoveant, sed ut ipsi frangantur. Novit Philosophus vulgarium voluptatum blanditias partim puerilium oblectamentorum similes esse, indignas non modo quas consectentur, sed quas respiciant viri; partim cum dedecore ac turpitudine coniunctas, ut satius sit, quovis dolore lacerari, quam venenata ac pestifera earum suavitate mulceri. Habet alias ex sese proprias ac perpetuas voluptates, easdemque sincerissimas nullaque ne minima quidem permistione molestiae contaminatas, quas ex ipsa virtute et ex honestis actionibus carpit: iis fruitur, iis mentem pascit, iis se oblectat, eas solas caras ac iucundas habet. Nam ut in beatorum insulis dicuntur esse arbores quaedam adspectu iucundissimae,
[ 163 ]
quarum in ramis toto anni tempore cernere est alios fructus mites iam et ad maturitatem perductos, alios maturescentes, alios pubentes adhuc et in primum se florem induentes: sic in eorum, qui vere ac serio philosophantur, animis toto vitae tempore aliae actiones honestae ac laudabiles confectae iam sunt et absolutae, aliae in eo sunt| Sic sane loquutus etiam Servius est ad Virg. Aen. III. 286. cumque in eo essent, ut iam civitatis potirentur. et ICtus in Digest. lib. XLII. tit. VIII. 24. pag. 882. ed. Spangenb. cum in eo essent, ut bona debitoris mei venirent. (ubi tamen probabilior est Hal. lectio, cum in eo esset etc.) Hygin. fab. 261. Quum ab Ulixe per nuptiarum simulalionem adducta Iphigenia in eo esset, ut immolaretur, numinis miseratione sublata est. Digest. lib. II. tit. XIV. 44. pag. 44. cum in eo esset pupillus, ut ab hereditate patris abstineretur. (ubi fortasse sic distinguendum erat: esset, pupillus ut etc.) Sed forsitan rectius fuerit a talibus abstinere, utpote quum mihi certe Latini scriptores non tam dixisse videantur in eo sum ut hoc faciam quam in eo est ut hoc faciam: idque quum simili formula prope erat ut (Liv. II. 23. Iam prope erat, ut ne consulum quidem maiestas coerceret iras hominum. ibid. cap. 30. ac prope fuit, ut dictator ille idem crearetur. et cap. 65. Iam prope erat, ut in summum clivi iugum evaderent, quum terga hostes dedere.) tum his locis probari videtur posse: Liv. VIII. 27. iamque in eo rem fore, ut Romani aut hostes aut domini habendi sint. XXVIII. 22. Si rem inclinatam viderent, atque in eo iam esse, ut urbs caperetur. (XXX. 19. Non in eo esse Karthaginiensium res, ut Galliam atque Italiam armis obtineant.) XXXIV. 41. quum res non in eo esset, ut Cyprum tentaret. Varr. de R. R. III. 1. pr. In eo nunc denique est, ut dici possit: Septingenti sunt etc. Neque quidquam obstare video, quominus eadem ratione existimes de his: Cornel. Nep. Milt. cap. 7. § . 3. Quum iam in eo esset, ut oppido potiretur. (ubi quod supplent puncto, momento temporis, ferri non potest, quum nemo facile dixerit: ille fuit in eo puncto vel momento temporis, ut hoc faceret, er war auf dem Punkle, dass — certe aliquanto melius erat intelligere loco, ita ut haec esset sententia: in eo iam erat loco, eo iam pervenerat, ut etc. Fuit etiam qui in eo esset satis inepte explicaret in eo esset occupatus.) Pausan. cap. 5. pr. quum iam in eo esset, ut comprehenderetur, e vultu cuiusdam ephori, qui eum admonere cupiebat, insidias sibi fieri intellexit. Liv. II. 17. quum, vineis refectis aliaque mole belli, iam in eo esset, ut in muros evaderet miles, deditio est facta. Digest. lib. XXIX. tit. II. 30. § . 2. pag. 527. quoniam in eo est, ut rumpatur testamentum. Tu si quid novisti rectius istis, candidus imperti: si non, his utere mecum. Fr. | ut absolvantur, aliae inchoantur adhuc et informantur, primisque, ut ita dixerim, lineis designantur. Itaque aliarum recordatione ac conscientia, aliarum tractatione ac praesentia, aliarum meditatione et prospicientia| De hoc voc. cf. Muretus ad Cic. Philipp. VII. 7. (Tom. II. pag. 1000. ed. Ruhnk.) Fr. | sic afficiuntur, nihil ut sibi praeterea iucundum aut amabile existiment. Immensa etiam illa et inexplebilis accumulandarum opum aviditas, quam incertum est copia an inopia magis incendat, radices agere in animo Philosophiae praeceptis consito et exculto non potest. Quid ita? Nimirum quia haec id vel praecipue in suorum animis inserit, naturales opes et terminatas esse et facile parabiles; eas qu |