|
Si quis forte vestrum est, Auditores, cui admirabile videatur, quod cum ceteri ordinis mei homines in orationis fere alicuius aut poëmatis explicatione versari soleant, eos sibi libros, quibus abditarum retrusarumque rerum ex uberrimis illis hausta Philosophiae fontibus tractatio continetur, interpretandi quidem caussa vix esse attingendos putent; ego contra et altero abhinc anno quinque Ciceronis libros, quibus de summo bono in contrarias partes copiosissime disputatur, explicaverim, et hoc tempore Tusculanas mihi potissimum disputationes, in quibus huius anni curriculum conficerem, elegerim: is, si mei consilii atque instituti caussam rationemque cognoverit, simul et id, quod facio, probabit, et me, si aliter fecissem, iustam doctorum et intelligentium reprehensionem nullo pacto effugere potuisse existimabit. Ego enim, Auditores, semper in ea fui sententia, praeclaram illam minime communium contritarumque rerum scientiam, quam Philosophi et tenere se et aliis tradere profiterentur, ita esse cum
[ 137 ]
facultate ornate copioseque dicendi coniunctam atque copulatam; ut eas qui distrahere ac divellere conarentur, et vel rerum cognitionem sine ullo factae ac politae orationis instrumento consectari se dicerent, vel verborum flosculis contenti ne adspirarent quidem ad reconditos sapientiae fructus, pessime utrosque tum suis tum alienis studiis consulere, et exitiale quasi corporis et animi dissidium inducere arbitrarer. Igitur et ab ipso aetatis meae principio ita studiorum meorum rationem comparavi, ut exornandae orationis curam cum rerum investigatione coniungerem; et postea omnibus, qui se in disciplinam mihi dederunt, auctor fui, ut eandem illam viam, quam praesertim praestantissimorum omnis memoriae hominum signatam atque impressam vestigiis viderent, ipsi quoque toto pectore omnique animi contentione sequerentur. Animadverteram enim, et eos, quorum omnis in concinnitate vocum et in verbis tanquam ad normam dirigendis, quadrandis, componendis consumeretur industria, ab iis, quibus cor, ut aiunt, saperet, ut leves futilesque contemni; et eos, qui se ita penitus rerum indagationi tradidissent, ut de comparanda lautae orationis supellectile non laborassent,| Imo laborarent. Matthiae. | quasi agrestes ac barbaros quosdam ab omnibus elegantiorum hominum coetibus repudiari. Ergo simul atque mihi publice munus illud adsignatum est, ut iter vobis ad ea studia praeirem, quibus exculti reipub. aliquando usum aliquem afferre possetis: statim id consilium cepi, ut alternis annis modo Ciceronis orationes, modo eiusdem ad Philosophiam pertinentes libros interpretarer. Itaque primus, ut meministis, annus in aliquot Verrinae accusationis librorum explicatione consumptus est. Secundo dissidentes veterum de summo bono sententias quinque libris expositas accurate persecuti sumus. Tertium Catilinariae sibi orationes vindicarunt. Hoc autem quarto, quem nunc felicibus ingredimur auspiciis, quas vobis, Auditores, quam exquisitas quamque praeclaras avidarum doctrinae mentium epulas apparavi! Decrevi enim animos vestros ipsa sui cognitione pascere, eorumque vim ab omnibus rebus externis avocatam, totam in se ipsam colligere, et ad naturae suae contemplationem traducere, vos denique ipsos vobis ostendere, et illam divinae aurae particulam, quae in nobis omnibus latet, considerandam cognoscendamque proponere. Excutiendae nobis erunt omnes veterum Philosophorum bibliothecae: perlustranda omnis antiquitas:
[ 138 ]
replicanda omnium veterum historiarum monumentorumque memoria: ut sciamus, quid homines sapientissimi de humanis animis senserint, quibus rationibus et argumentis adducti divinos esse eos et interitus expertes, cum sibi tum aliis persuaserint: exagitanda et coarguenda eorum caecitas, amentia, immanitas, qui alia in opinione fuerint: confirmandus ac muniendus animus adversus mortis metum: proferenda exempla eorum, qui mortem partim adventantem despicatui habuerint ac pro nihilo putaverint, partim etiam cunctantem cupide accersierint. Stulte illi quidem: sed tamen ut aperte ostenderent, se nullo modo de animorum immortalitate dubitare: ut corporeis| Cf. adn. ad pag. 21. R. Fr. | vinculis exuti ac liberi, in illas sedes, in quibus puros a scelerum contagione animos post obitum versari acceperant, evolarent. O praeclaram disputationem et vestro omnium concursu, studio, attentione| Vid. adn. ad pag. 320. R. Fr. | dignissimam! Etenim si vere scripsit Aristoteles, magis expetendam esse quantulamcunque praestantium rerum et remotarum a captu vulgi cognitionem et intelligentiam, quam communium et pervagatarum quamlibet exquisitam tractationem: quis est, qui non videat, quantulamcunque cognitionem animi, quo nihil est divinae naturae propius aut similius, quamlibet accuratae aliarum rerum cognitioni multis esse partibus anteponendam? Et si nemo est, quem non vel nitido concepta speculo vel periti artificis expressa manu corporis sui figura delectet: quanto iucundius quantoque suavius esse debet, expressam doctissimorum hominum ingeniis animi sui quasi quandam imaginem contueri? Quid illud? quanti tandem faciendum putatis, quod cum vitam nihil magis conturbet quam mortis metus, eas nos rationes, quibus ille pellatur, allaturos esse profitemur? Non sine magnis haec meis laboribus, sudoribus, vigiliis fient; sed mihi cum rerum ipsarum pulcritudo, tum flagrantissima cupiditas studia vestra modis omnibus adiuvandi, omnem laborem non modo facilem ac tolerabilem, verum etiam dulcem iucundumque reddit. Alios vulgaria atque obsoleta delectent: vos mecum, Auditores, ad haec recondita et abstrusa contendite. Illos humilia, nos sublimia; illos proelivia, nos ardua; illos in promptu posita, nos a vulgarium oculis remota delectent; illos deterreat et exanimet difficultas, nos exacuat et exstimulet; illos frangat ac debilitet, nos confirmet ac reficiat labor; illi nihil sibi proponant, quod non quilibet unus e multis consequi possit, nos quidquid ignavi vel sperare audeant, nostro indignum studio esse ducamus. Sed quoniam nonnulli reperiuntur, qui, quod vel erroris caligine occaecati, haec Philosophiae cum eloquentia coniunctio quam sit fructuosa, non vident; vel invidiae veneno suffusi, ad quae aspirare ipsi non queunt, ea praestare alios indignantur; vel denique quod, si omnia aliorum consilia atque iustituta reprehendant, ita se
[ 139 ]
demum sibi aliquam iudicii famam confecturos esse confidunt: qua in re nobis laus ac commendatio debetur, ea in ipsa reprehendere nos atque accusare non verentur: clamantque regendos esse professionum fines, suisque quamque limitibus ac terminis coërcendam: neque patiendum, ut aut Philosophi quae sunt eloquentium usurpent, aut diserti philosophica| Vid. adn. pag. 60. R. Fr. | attingant: eiusque rei rationes quasdam afferunt, non admodum validas illas quidem, sed quae tamen aliquem minus peritum in fraudem inducere posse videantur: statui hodierno die, Auditores, vobis disceptatoribus atque arbitris, adversus eos disserere, et quidem ea lege disserere, ut, nisi eos, non dicam ego, sed ipsa Philosophia eloquentiae armis instructa fregerit atque abiecerit, caussam nullam dicam, quin illi praeclare sentire, nos desipere; illi considerate ac sapienter loqui, nos vaticinari atque insanire; illi studiis adolescentum optime consulere, nos iisdem vehementissime officere iudicemur. Intelligitis autem, esse mihi cum duplici hominum genere negotium: quorum alii levem et ineruditam loquacitatem, alii inornatam et indisertam Philosophiam colunt. Adversus quos utrosque dum dissero, peto a vobis per eas ipsas artes, de quibus dicere institui, quarum utramque vobis maximopere cordi esse novi, ut studium meum attentione vestra excitetis, attentionem silentio indicetis. Primum autem congrediamur cum delicatis istis et mollibus, quos perinde ac parvos puerulos severa et torva quodam modo Philosophiae facies ita deterret, ut ad eam propius accedere non audeant. Efficiemus enim de duobus alterum: ut aut fusi ac fugati, molesti nobis esse desinant, aut, quod malim, confirmati ac bene sperare iussi, socios se nobis honestissimi laboris adiungant. Vos igitur alloquor, quicumque vocum illecebris tamquam aliqua dulcedine cantuum capti, ad eas, tanquam ad Sirenios scopulos, adhaerescendum putatis. Ecquid intelligitis, omnem orationem ex rebus constare et ex verbis; rerum autem copiam et ubertatem non aliunde quam a Philosophis peti posse; iccircoque esse Philosophiae cognitionem eloquenti futuro necessariam? Non enim ut lusciniis canendi, sic hominibus loquendi facultatem oblectationis caussa natura concessit; nec tantum munus suum tamque praeclarum ad aures modo demulcendas voluit adhiberi: sed cum eos ita fabricata esset, ut eis rationis societatem cum Diis immortalibus intercedere voluisset, aptosque eos fecisset ad rerum praestantissimarum cognitionem adhibito studio consequendam: instrumentum etiam largita est, quo de illis rebus inter se disserere easque alii cum aliis communicare possent. Placet autem hoc loco huius disputationis principia paullo altius repetere, et ex ipsis Philosophorum libris caussae nostrae firmamenta desumere, atque istis Philosophiae contemptoribus earum rerum, quas contemnunt,
[ 140 ]
specimen aliquod exhibere. Interiectum quodam modo et intermedium est hominum genus inter animantes consilii expertes et inter purissimas illas mentes ab omni corporis societate secretas: ita ut illis quidem superius perfectiusque sit, his autem inferius minusque perfectum. Nam illae quidem sensibus tantum degentes, nulla prorsus ratione ad intelligentiam et cognitionem progredi queunt; hae vero sine ullo sensuum adminiculo ac ministerio, simplicissimis notionibus, quaecunque ipsis ad intelligendum obiecta sunt, apprehendunt. Homines autem possunt illi quidem ad rerum intelligentiam provehi, eoque sunt mutis animantibus superiores: sed quoniam immortalis ipsorum et simplex et caelestis animus mortalis et concreti et terrestris domicilio corporis hebetatur, eo fit, ut ad cognitionem et scientiam sine sensuum ministerio pervenire non possit. Itaque recte Plato mentis internuncios quasique satellites sensus nominavit, eosdemque duces ad veritatem esse dixit. Eius autem auditor Aristoteles pronunciavit, nihil intelligi, nisi prius aliquid sensu perceptum fuisset, quod quasi viam stravisset ad illud intelligendum. Idemque alio loco statuit, si cui sensum aliquem a primo ortu natura denegaverit, eidem necessario aliquam esse scientiam defuturam. Cum autem duobus tanquam itineribus ad scientiam pervenire liceat: quod alia reperimus ipsi per nos quasique parimus, alia vero ab aliis accipimus; quorum illam inventionem, hane disciplinam vocant: necesse erat, ad earum utramque sensum aliquem accommodari. Sed cum ceteri ad eam rem minus apti forent, oculorum quidem sensus ad rerum praestantissimarum indagationem, aurium vero ad earundem, cum ab alio traderentur, perceptionem ab ipsa natura constitutus est. Instrumentum autem communicandarum participandarumque animi notionum eadem natura orationem esse voluit: cumque ceteris animantibus sonos modo quosdam dedisset, quibus voluptatem, dolorem, desideria naturae, affectus denique indicarent; distinctam hominibus articulatamque tribuit vocem, unde eos Homerus me/ropas nominavit: quam cum ipsi arbitratu suo flexissent atque variassent, quasique compacto statuissent, quam cuique voci vim esse vellent, tum eo instrumento ad ea, quae animo concepissent, patefacienda uterentur. Sic fit, ut res quidem ipsae singulares percipiantur sensibus: qua ex perceptione
[ 141 ]
existunt in animis |