|
Ludere quibusdam fortassis et devexa iam in senium aetate caussam minuendi laboris quaerere videbor, qui usque antehac in gravissimis praestantissimorum scriptorum libris, eorum qui ad me ventitabant industriam exercere solitus, hoc anno Ciceronis epistolas ad Atticum mihi sumpserim interpretandas. Ìta enim vulgo persuasum est, omnem epistolarum lectionem leve quiddam ac ludicrum esse, magisque ad pueriles animos aliquo litterarum gustu| Cf. adn. pag. 290. R. Fr. | imbuendos quam ad retinenda graviorum virorum studia accommodatum. De qua opinione, vera necne sit, quaeremus postea. Nunc hoc dico: si maxime fatear, quaesiisse me rationem aliquam, qua sine ulla utilitatis publicae deminutione pars mihi laboris aliqua demeretur, qui tamen eo nomine me reprehendat, nimis eum agrestem atque inhumanum fore. Nam cum me populus Rom. hos prope iam viginti annos viderit ita perpetuo mandatum mihi munus obeuntem, nemo ut unquam, qui quidem hanc provinciam sustineret, aut plures aut graviores scriptores, aut maiori omnium aetatum omniumque ordinum concursu interpretatus sit: quae invidia fuerit, natu iam grandiorem minusque in dies perferendis laboribus idoneum, mollioris ac remissioris operae aliquid sumere? Ut corporum, sic et animorum non eaedem exercitationes omnem aetatem decent. Cursus, lucta, iaculatio, discus, harpastum iuvenilibus viribus ac lacertis conveniunt; senibus apricatio, ambulatio, gestatio magis congruit. Veterani olim, quanquam sub signis haberentur, graviorum tamen laborum immunes
[ 400 ]
erant. Roscius fabularum actor ita excellens, ut ex eo, quicunque artificio aliquo longe praestabat ceteris, in suo genere esse Roscius diceretur:| Vid. Cic. de Orat. I. 28. § . 130. Fr. | hic ergo Roscius, cum ad senectutem pervenisset, incidisse numeros ac cantus, ipsasque remissiores fecisse dicitur tibias. Quod histrioni licuit, cur honestissimarum artium doctori non liceat? His et eiusdem generis aliis argumentis uterer, si, quod huius factum est,| Cf. adn. pag. 256. R. Fr. | mea caussa factum esse profiterer. Sed longe alia mihi mens fuit, cum hoc consilium cepi. Iudicavi, paucissimos libros posse reperiri, ad praestandum id, quod a me exigitur, quodque ego omni ope efficere molior, accommodatiores. Certe enim mandatum mihi publice est, ut vos, quantum in me situm est, ad eloquentiam informem. Recte autem et vere dicebat Caesar, delectum verborum esse originem eloquentiae.| Vid. Cic. Brut. 72. § . 253. Fr. | Idemque multo ante eum Aristoteles docuerat, qui, cum elocutionis praecepta Graece traderet, primam illius virtutem esse dixerat e(llhni/zein, id est Graece ita loqui, ut oratio nihil barbarum, nihil insolens, absonum, peregrinum habeat, sed et singularum vocum elegantia et earum structura ac collocatione natam esse se in media Graecia ostendat. Qui ergo Latina lingua eloquentes esse meditantur, iis hoc primum elaborandum est, ut Latine, pure et quam maxime ex veterum Romanorum usu ac consuetudine loquantur. Nolite autem putare, laudem illam, quae quasi sanitate et integritate ac castimonia Latini sermonis continetur, aut parvam aut facile parabilem esse. Cum post restitutas a Medicea potissimum familia litteras infinita quaedam vis extiterit hominum in omni genere eruditorum; cumque et nostra et patrum memoria homines summis ingeniis praediti tam multam
[ 401 ]
in Latine loquendi studio operam posuerint, ut id prope unum operis habere viderentur: paucissimi tamen, quorum scripta, non dico sermonis vitiis careant, (nam hoc quidem illorum nemini contigit) sed aliquam saltem priscae illius et nativae Latinitatis imaginem contineant, extiterunt. Ut Graeci proverbio dicunt, multos esse, qui thyrsum ferant, sed paucos Bacchos: ita multorum falsa quadam Latini sermonis specie inducta et oblita oratio est, paucorum Latina. Duo in Italia summi viri duces ceteris ad hanc laudem capessendam et quasi antesignani fuerunt, Iacobus Sadoletus et Petrus Bembus: qui etiam propter eiusdem studii similitudinem Christophorum Longolium, Belgam, in deliciis prope atque in amoribus habuerunt. Non ita multo post magno in pretio fuerunt duo huius facultatis praecipui doctores, Patavii quidem Lazarus Bonamicus, in hac autem urbe Romulus Amasaeus: quorum in illo foecunditatem ingenii admirareris, diligentiam et accurationem requireres; in hoc nihil admodum, quod ad boni et ex omni parte perfecti doctoris commendationem pertineret, desiderares. Brevi igitur innumerabilis quaedam hominum multitudo per Italiam effloruit, qui illorum exemplo incitati, horum disciplina ac praeceptis exculti, ad hanc bene Latine loquendi ac scribendi laudem incredibili studio incumberent: cum et Venetiis Iovita Rapitius, et Patavii Benedictus Lampridius, et alii praestantes viri sitienti iuventuti fontes eloquentiae recluderent, et a principibus maximi honores iis, qui Latinam linguam egregie praeter ceteros callerent, proponerentur. Et tamen in tanto ardore animorum, tanta ingeniorum contentione atque aemulatione, tantis propositis praemiis, nemo adhuc extitit, cui simpliciter et sine ulla exceptione ea laus tribui possit, ut bene Latine scripsisse dicatur. Proxime quidem veterum gloriam accesserunt et ii, quos modo nominavi, et alii satis multi: neque immerito commendati sunt aut is, qui pauca quidem scripsit, sed in scribendo omnium politissimus maximeque limatus idemque ab omnibus ineptiis remotissimus fuit, Ioannes Casa, aut vir in scribendis epistolis
[ 402 ]
Latinis singulari lepore ac venustate praeditus, Paulus Manutius. Qui tamen quemadmodum illud consecuti sunt, ut haec laus vere ac merito propria Italiae haberetur, eique ceterae omnes nationes scribendi elegantia facile cederent: ita illud negari non potest, multos naevos multasque maculas, quod bona omnium venia dictum sit, illorum omnium scriptis aspersas esse, quae planum faciant, illos vidisse quidem quid optimum esset, et viam quae ad illud ferret, ingressos longe processisse; sed longe tamen ab eo, quo intendebant, substitisse. Neque hoc eo dico, ut de summorum virorum gloria quidquam propterea detraham: quos et admiror ipse et ad eorum persequenda vestigia cohortari vos volo: sed ut intelligatis, minime vulgarem esse eam laudem, quam tot ac tales viri, tantis laboribus tantoque studio, plenam tamen ac solidam consequi non potuerint. Nunc quod dicturus sum, nolim a quoquam durius accipi, sed ita potius, ut profectum ab optimo erga vos animo et a singulari quadam mea erga nomen Italicum voluntate. Qui enim in Italia diutius aliquando quam in Gallia, ubi natus sum, vixerim, et iam pridem in hac orbis terrarum nobilissima urbe sedes ac domicilium collocarim, facere neque possum neque debeo, quin et Italiam totam et praecipue urbem Romam pari ac patriam pietate ac studio colam. Doleo igitur et indignor, cum quae laus, nostrum ac patrum memoria, propria, ut dixi, Italorum fuit, ut soli ex omnibus Latina lingua perite ac scienter uterentur, eam nunc ita obsolevisse ac propemodum evanuisse video, vix ut iam tota Italia pauci quidam senes, qui eam utcunque sustineant, reperiantur. Interea exterae nationes et ut vulgo in Italia vocantur, barbarae hanc possessionem gloriae, tamquam a vobis pro derelicta habitam, occuparunt: iamque non obscure Latinae linguae usum et intelligentiam migrasse ad se relicta Italia gloriantur. Hanc vos tantam indignitatem feretis aequo animo, iuvenes, ac non potius omnes nervos ingenii contendetis, ut stolidam illam agrestium hominum vobis insultantium superbiam retundatis? Expergiscimini, expergiscimini, adolescentes, et, si quid in vobis Romani sanguinis, si quid avitae virtutis est, incumbite ad eam gloriam, quae vestri generis ac nominis propria est, ex alienarum gentium manibus extorquendam. Mihi credite, si semel penitus imbibatis id perficere, si socordia et ignavia valere iussis, naviter opus hoc urgere instituatis, si frenum, ut dicitur, mordeatis, brevi futurum est, non modo ut nuper amissa ornamenta recuperetis, sed etiam ea magnis ac luculentis accessionibus locupletetis. Ego quidem, quoniam ad pure et emendate loquendum, quod huius consilii atque incepti fundamentum est, nullius omnino libri lectionem utiliorem quam epistolarum ad Atticum iudico, quon
[ 403 ]
iam eas Latinae linguae studiosis pervolutandas, manibus atque oculis conterendas, ad verbum, si fieri possit, ediscendas censeo, idcirco earum interpretationem suscepi, nihil veritus eorum stultitiam, qui speciosa utilibus anteponentes, ita me, quasi quiddam huius loci auctoritate inferius susceperim, criminantur. At iidem me superioribus annis, cum Aristotelis libros de moribus, cum Platonis libros de republica, nuper etiam cum Tacitum interpretarer, ita calumniabantur, quasi omissis iis, quae iuventuti utilia forent, ea quaererem ac consectarer, in quibus ostentare me et venditare populo possem. Quid istis canibus facias? aut quomodo te aliter quam contemptu| Cf. adn. pag. 189. R. Fr. | ab eorum latratibus vindices? Praeclare Aristoteles, cum idem ab aliis avarus, ab aliis prodigus haberetur, argumento id esse ait, eum liberalem esse. Ita isti, cum me nunc ut nimis sublimia petentem, nunc ut me iusto inferius demittentem culpare instituunt, ut mihi quidem tum demum medium secare |