|
Qaotannis mihi evenire consuevit, auditores, ut, cum post illam sollemnem quatuor mensium vacationem, quae nobis ob aestivos calores tribui solet, redeundum est ad munia, torpeat animus, titubet lingua: ut neque quid dicam, facile reperire possim; et, cum quid reperi, verba quibus id explicem, abdere quodammodo se ac refugere, non, ut prius, ultro se offerre et suapte sponte fluere ac decurrere videantur. Id si mihi evenit, qui et quadraginta propemodum annos | Cf. Lazer. Diatr. de Vit. et Script. Muret. pag. 575. R. Fr. | in hoc publico dicendi ac docendi
[ 393 ]
munere versatus sum, et id ipsum tempus, quod ad otiandum conceditur, ita consumo, vere ut dicere liceat, nunquam me minus otiosum esse, quam cum maxime esse licet otioso:| Cf. Cic. de Off. III. 1. pr. Fr. | quid putatis evenire iis, qui ut alia omnia maiora habeant, usum quidem certe tantum in dicendo non habent? Neque me fugit, hac in re culpam videri aliquam posse etiam ingravescentis aetatis, quae, decrescente in dies naturali calore, spiritus quoque ipsos torpore quodam alligat, nec corpus modo, sed et ingenium segnius reddit: sed tamen, dum superioris vitae cursum relego, recordor, quod nunc seni contingit, idem fere, iucundum cum aetas florida ver ageret, contigisse. Satius igitur et magis ingenui animi fuerit, culpam nusquam alio derivare, sed, ut Graeci dicunt, ai)tia=sqai to\ ai)/tion et fateri, illud quicquid est incommodi ac difficultatis, non aliunde quam a nimis diuturna cessatione proficisci. Quid enim? nonne idem etiam adolescentibus evenit? Qui si aut pilae lusu aut armorum tractatione aut equitatione aut aliis, quibus aetas illa ducitur, unum aut alterum mensem abstinuerint; ea cum repetunt, primis illis diebus neque corpus eadem, qua prius, agilitate flectere ac movere possunt, et quibus magistros antea provocabant, ad ea rudes accedere eaque tum primum discere ac meditari videntur. Qui sermo ob eam caussam a me hoc tempore susceptus atque institutus est, adolescentes, vos ut commonefaciam, quantum adsiduitas prosit, quantum intermissio noceat. Illa vires aluntur ac gliscunt; hac carpuntur ac deteruntur: illa te quotidie paullatim proficere ac progredi sentias; hac non paullatim, sed magno impetu retro referri et in peius ruere animadvertas. Non enim eadem celeritate discimus, qua obliviscimur. Ut qui ex alto aliquo puteo aquam haurit, ubi magno molimine situlam prope ad os putei evexit, si paullum modo funem laxaverit, it situla et deorsum concitatissimo lapsu provolvitur: sic qui multis vigiliis multisque sudoribus aliquam sibi facultatem in hoc studiorum genere comparavit, si tantillum de solita contentione remiserit, pessum it quicquid partum erat, longique perit labor irritus anni.| Ovid. Metamorph. I. 273. Fr. | Neque enim subsistere saltem licet, quod, ut in malis, tolerabilius foret: simul atque progredi desieris, regrediaris necesse est. Pecunia si otiosa iaceat, ut non crescat, certe non imminuitur, neque quidquam aliud domino perit, quam quod lucri fieret ea occupata. At in artium nostrarum studiis si quam temporis partem languori ac desidiae dederis, non id modo perdis, quod interea discere potuisses, sed bona magnaque pars eorum, quae iam didiceras, evolat. Agricolae, ne continua satione emacient solum, tonsas, ut poëta loquitur, novales alternis cessare patiuntur: agrique, qui hoc modo interquieverunt, uberiores
[ 394 ]
ex se fruges efferre soliti sunt. Alia ingeniorum ratio: nihil ea magis laetificat quam avidus et inexpletus exactor; cessatione sterilescunt. Ergo ut in levioris operae studio proditum est,| Cf. Cicer. Brut. § . 3. pr. Fr. | egregium artificem nunquam solitum praetermittere ullum diem, quin lineam duceret: sic eloquentiae laudem ambienti praecipit M. Fabius, quotidie dicendum esse aliquid, et quidem audientibus doctis. Sed relanguit iam pridem hominum industria; restinctus est vetus ille ad honestas artes ardor animorum; nobiles illae exercitationes, quibus apud antiquos, laudabili aemulatione, iuvenes inter se de consequendo eruditionis ac sapientiae principatu contendebant, ita ex usu et consuetudine sublatae sunt, ut earum vix umbram ac vestigium retineamus. Ut igitur Virgilius ait, minora in dies produci hominum corpora, quam antiquis temporibus fuerint: quod et tanto ante Homerus| Iliad. V. 304. XII. 449. Fr. | dixerat: ita videmus, eruditionem hominum quotidie decrescere; ut illi hodie ordines ducant, qui olim vix in gregariis militibus locum obtinere potuissent. Nam ut illos heroas omittam, Platonem, Xenophontem, Aristotelem, Theophrastum, qui mihi videntur immensitate quadam ingenii omnem rerum naturam complexi, non tantum supra aequales suos extitisse, sed etiam posteris omnem consequendi sui spem sustulisse: quis post Plutarchum extitit, qui verae ac solidae eruditionis| Vid. adn. pag. 13. R. Fr. | copia et varietate ita cum eo comparari queat, ut non longissimo intervallo abfuturus ab eo sit, quemcunque illi proximum esse volueris? Quem ille poëtam veterem, quem oratorem, quem historiae scriptorem non ita triverat, ut edidicisse videretur? Quam philosophiae partem non ita tractaverat, ut nemo postea tantum in una eminuerit, quantum ille in omnibus? Nam quod quidam nuper magni in vulgus nominis, sed non magni pretii medicus in quodam insulso ac ridiculo libro suo dicere ausus est, Plutarchum grammaticum modo, non etiam philosophum fuisse, usus est videlicet ea libertate, quae insanis tribui solet, ut, cum quidlibet in quemlibet dixerint, nemo laboret. Ostendit cerebrum suum, si quod modo illi cerebrum erat, medico eguisse, cum illa scriberet. Sed ut abeam a Plutarcho, quem sua magnitudo extra telorum iactum posuit, ut, qui
[ 395 ]
eum allatrant, canum lunam allatrantium similes esse videantur: eum igitur ut omittam et paullatim ad tempora nostra propius accedam: quis post Claudium Galenum fuit, qui ad illius aut admirabilem in omni genere doctrinam aut singularem eloquentiam accesserit? Quis multis iam annis philosophus veterum Aristotelis hypophetarum, Alexandri, Ammonii, Themistii, Simplicii et talium, aut acumen ingenii aut doctrinae abundantiam aut orationis dignitatem adaequavit? Qui, cum de rebus in naturae obscuritate retrusis ac reconditis ita dissererent, ut se a vulgo quam longissime abducerent, tam multis quasi gemmis multiplicis ac variae eruditionis distinguebant atque illuminabant disputationes suas, ut etiam qui a severitate philosophiae abhorrebant, ipso tamen dicendi genere caperentur. Themistii quidem orationes dum lego, nullum ei sophistarum, qui hoc unum agebant, ut compte ac polite dicerent, antepono. At hodie plerique eorum, qui se pro philosophis venditant, cum ea docent, quae cum didiceris, duplo stultior sis quam prius: tum in dicendo ita sunt hispidi atque agrestes, ut eos illud quicquid est pinguium litterarum, in culina, non in schola didicisse arbitreris. Adhuc de Graecis loquor: et fuit sane laus haec mundioris ac nitidioris doctrinae perdiu Graecorum propria. Illic elegantiae sedes, litterarum domicilium, museum orbis, eruditionis emporium, Musarum ac Gratiarum omnium augustissimum quoddam sacrarium fuit usque eo, dum misera gens ultione,| Cf. adn. pag. 196. R. Fr. | ut opinor, divina, quia se ab Ecclesiae Romanae obedientia, id est, a Christi iugo subduxerat, ab impurissimo tyranno sub iugum teterrimae servitutis redacta est. Ex illo tempore siluerunt illae lusciniae, quae caelum ac terras cantu suo mulcebant; conticuit vocalis ille Sirenum chorus; illi nitidissimi fontes, qui totum hominum genus elegantiore doctrina irrigabant, exaruerunt. Romani et serius attigerunt litteras et, si verum amamus, aliis rebus, melioribus forsitan et praestantioribus, (nihil enim impedio, sed certe aliis) occupati, minus operae ac studii ad philosophiam et ad totum hoc mansuetiorum artium genus contulerunt. Neque non tamen hi quoque habuerunt suos, qui planum facerent, hominibus nostris ad Graeciam
[ 396 ]
hac quoque in parte adaequandam non tam ingenium quam voluntatem defuisse. Et hac quidem, quam dico, eruditionis copia et varietate duo praecipue commendantur a veteribus, P. Nigidius Figulus et M. Terentius Varro:| Cf. Gell. NN. AA. XIX. 14. IV. 9. pr. Quinctilian. X. 1. 95. (vid. Index Histor. pag. 306. sq. ed. m.) Lactant. Institutt. Div. I. 6. § . 7. Fr. | de quibus, quanti fuerint, eo minus iudicare possumus, quod alterius prope omnia, alterius plane omnia scripta perierunt. Tanta fuit in hominibus insequentis aevi socordia, tanta caecitas perversitasque iudicii, ut, cum multa studiose ac diligenter conservata sint, quae perire praestiterat, ea perierint, ex quibus plurimum utilitatis percipi poterat. Sed ex iis, qui supersunt, duos praecipue admirari soleo, philosophum Senecam et naturalis historiae scriptorem Plinium. Quorum ille, cum se Stoicorum sectae addixisset, non tamen ceteras philosophorum disciplinas neglexit, neque Zenone, Chrysippo, Cleanthe, Panaetio ceterisque suis contentus fuit: nec illos modo maiorum gentium, Democritum, Platonem, Aristotelem, Theophrastum, sed hos quoque minutos et ut cavillator aliquis vocaverit, patellarios philosophos, Epicurum, Metrodorum aliosque ex eadem popina et iisdem hortis ita versavit, ut quicquid boni ex eorum unoquoque aut ad obscurarum et involutarum rerum intelligentiam aut ad vitam moresque formandos exprimi poterat, id omne summa diligentia excerptum libris suis aptissime et elegantissime insperserit. Cumque Stoicorum, qui ante eum fuerant, arida, strigosa et impolita et quasi dumis ac vepribus obsita haberetur oratio, ipse contra in ea comenda, pectenda, polienda ita exquisitus et accuratus fuit, ut nimius in eo cultus ac luxuries reprehenderetur. Neque ulla magis alia res Quintilianum, gravem alioqui et sapientem scriptorem, adduxisse videtur, ut de Seneca minus honorificum iudicium faceret,| Institutt. Orator. X. 1. § . 125. sqq. Fr. | quam quod iniquo animo ferebat, immodico illius amore veteres oratores iuventuti excuti de manibus, ipsumque, quod ne Seneca quidem voluisset, plerisque iam prae eo sordere Ciceronem. Nam illud alterum hominis somnium,| Cf. adn. pag. 305. R. Fr. | sive Gellium| Gellium (NN. AA. XII. 2. Fr.) defendit Cheocotius in Praef. pag. 16. (XLVIII. ed. Ruhnk.) | eum sive Agellium vocari
[ 397 ]
placet, qui voluit ipse quoque attollere se et nescio quid de Seneca loqui, nulla re magis quam |