|
Qui me a Taciti interpretatione deterrere cupiebant, quinque praecipue, quae illi obiicerent, reperiebant. Primum quod illorum temporum historiam contexuisset, quibus vetus illa S. P. Q. R. maiestas et amplitudo conciderat, quibus illi paullo ante terrarum
[ 383 ]
domini acerbissimo teterrimorum tyrannorum dominatu oppressi tenebantur. Non iam amplius Camillos, Curios, Fabricios, Maximos, Laelios, Scipiones, aliaque virtutum, non hominum nomina in historia repertum iri, sed degenerem et oblitum virtutis avitae populum, sed senatum ad servilem adulationem proiectum, sed proposita vitiis, quae quondam virtutibus deferebantur, praemia, sed unius impuri hominis libidinem extincta legum auctoritate dominantem. Quodsi vere dictum esset a summis philosophis, Principum mores esse speculum civitatis, ceteramque multitudinem ad imperantium exempla componi: quem virtuti locum esse potuisse in ea urbe, in qua non homines, sed monstra ex omni vitiorum fece ac colluvione concreta regnarent? Melius itaque consulturum esse me studiis vestris, quando Romanam historiam tractare animus erat, si eorum vobis temporum historiam proponerem, quibus populus R. foris adversus barbaras gentes, domi adversus vitia perpetuum bellum gerebat, neque ceteros populos bellica magis virtute quam innocentia et integritate superabat. Abire in mores, quae discuntur in scholis: et ea fere quemque imitando exprimere, quibus legendis audiendisque puer assueverit. Neque decrant, quod equidem valde miratus sum, qui non dubitarent mihi auctores esse, si res sub imperatoribus gestas persequi vellem, ut Suetonium potius quam Tacitum sumerem: quem ipsi et meliorem Tacito Latinitatis auctorem et nitidiori ac floridiori genere orationis usum dicerent. Erant etiam, qui, quod maximum in historico vitium est, fidem quoque Taciti accusarent, quod multa mendacia historiis suis admiscuisset. Neque tamen, quamquam saepe a me orati ut id facerent, mendacium ipsius proferre ullum poterant; duorum tantum veterum scriptorum testimonio id pervincere nitebantur: quorum
[ 384 ]
Vopiscus aliquando mentitum in historia Tacitum diceret; Tertullianus| Apolog. adv. gent. cap. 16. Fr. | eum mendaciorum loquacissimum vocaret. Addebant tertio loco, impium ac nefarium esse scriptorem, qui Christianae religioni aperte infensus et inimicus fuisset. Asperum praeterea et insuavem ac spinosum et cum cuius difficultate ad eruendas sententias perpetuo luctandum foret. Postremo male Latine locutum: idque non vulgus modo dicere, sed ipsos etiam praecipuos Taciti amatores confiteri. Cuius igitur libri et corruptissimorum temporum historiam, eamque ipsam neque satis fideliter scriptam et melius ab alio traditam continerent, et auctoris sui manifestam impietatem proderent, et molesto atque odioso propter obscuritatem et parum Latino sermone constarent, caussam esse nullam, cur, tot potioribus omissis, in eo potissimum conficere huius anni curriculum vellem. Ad quae omnia respondere constitui, ne praeiudicata multorum opinio| Cf. adn. pag. 226. R. Fr. | cuiusquam vestrum aut animum avocet aut retardet industriam. Primum igitur considerandum est, respublicas hodie perquam paucas esse: nullam esse propemodum gentem, quae non ab unius nutu atque arbitrio pendeat, uni pareat, ab uno regatur. Ergo hac saltem in parte propius accedit ad similitudinem temporum nostrorum status ille rerum, qui sub imperatoribus quam qui imperante populo fuit. Quo autem quaeque historia rerum nostrarum similior est, eo plura sunt in ea, quae discamus, quae ad usum conferamus, quae ad vitam moresque referamus. Quamquam autem Dei beneficio aetas nostra Tiberios, Caligulas, Nerones non habet: prodest tamen scire, quomodo etiam sub illis viri boni ac prudentes vixerint, quomodo et quatenus illorum vitia tulerint ac dissimulaverint; quomodo neque intempestiva libertate utentes vitam suam sine ulla publica utilitate in periculum obiecerint, neque tamen foeda ac probrosa laudantes placere sibi ullam turpitudinem ostenderint. Multa saepe sunt in Principibus, quae vir bonus laudare non potest, tegere et transmittere silentio potest. Ad ea connivere qui nesciunt, et sibi periculum creant et ipsos Principes plerumque deteriores faciunt. Multi enim, qui vitia sua latere credunt, sponte ea paullatim exuunt, ne detegantur: et dum se bonos haberi putant, boni fiunt. Iidem si turpitudinem suam palam esse videant, iam famae securi, quae palam dici vident, palam quoque faciunt: et
[ 385 ]
famam dum bonam desperant, malam negligunt. Melius autem feret minora et pauciora Principum vitia, qui quomodo olim viri boni ac fortes plura et graviora pertulerint, cognoverit. Quodsi quis sub Principibus corruptissimis viros singulari virtute praeditos extitisse non putat, magno in errore versatur. Vixit sub Tiberio, ut ceteros taceam, Germanicus, cui ego omni genere laudis ne ex illis quidem veteribus Romanis quemquam antepono. Vixit sub Claudio Seneca, et Senecae quamquam fortasse par nemo, similes tamen multi. Neronis aetas multos habuit, quorum virtutem vix ipsius vitia aequarent. Omninoque ita est, ut dicam. Ut palmam aiunt adversus onera, sic virtus adversus vitium contumax surgit; et ut in Aetnae montis cacumine, ubi maxime viret flamma, herbam quoque finitimam maxime virere perhibent,| Cf. Cluver. Sicil. Antiq. lib. I. cap. VIII. 1. D'Orvill. Sicul. P. I. cap. XIV. pag. 246. Fr. | quasi ipsa secum contendente natura et nolente fecunditatem soli vicinorum ignium ardore superari: sic plerumque ubi maxima vitia dominantur, maximae virtutes erumpunt, quae cum illis certamen suscipiant, et, si superiores esse non possint, non tamen hostibus suis triumphum sine dimicatione concedant. Non igitur, si plerique Imperatores vitiosi fuerunt, idcirco bonis et utilibus exemplis temporum, quibus illi rerum potiti sunt, historia caritura est, sed et ipsa improba exempla nos interdum ad virtutem acuent; cautiores certe et consideratiores efficient. Ex illa perpetua simulatione Tiberii, ex illo vultu ac sermone alia omnia, quam quae cogitabat, prae se ferente discemus caute cum Principibus agere, neque semper illorum vultui ac blanditiis fidere. Discemus, quae Principes occulta esse volunt, ea, etiamsi sciamus, nescire, neque altius, quam ipsi velint, in eorum arcana penetrare. Iuvabit in Seiano videre, quam in lubrico sit eorum potentia, qui se malis artibus apud Principes omnia posse rentur: quamque saepe, ubi diu in alios contumeliose debacchati sunt, et praecipites decidant ipsi et alios in idem exitium trahant. Sic ipsa quoque improba exempla proderunt. Sed de his satis. Istos autem satis mirari non possum, qui, ubi de Tacito agitur, Suetonium nominare audent. Nihil equidem detrahendi
[ 386 ]
studio dicam: longe enim id et ab ingenio et ab consuetudine abhorret mea; neque is scriptor est Tacitus, cui gloria ex aliorum vituperatione quaerenda sit: sed inter eum et Suetonium nimium quantum interest. In Suetonio nihil est, ex quo eius aut prudentiam aut eloquentiam aut eruditionem ullam eximiam agnoscas. In Tacito quid horum emineat, ideo difficile dictu est, quia eminent omnia. Suetonium certe nemo unquam veterum aut inter eruditos aut inter disertos nominavit. At Tacitus habitus est aetatis suae sine controversia eloquentissimus et, quae virtus Demostheni maximam inter Graecos gloriam peperit, quam illi deino/thta appellant, eam ut propriam et peculiarem Tacito tribuunt omnes. Eloquentissimum quidem illum vocat Plinius, et illud eximium in eo fuisse ait, ut semnw=s diceret.| Epist. I. 1. § . 6. et 11. § . 17. Fr. | At Suetonium S. Hieronymus| de Vir. Illustr. prolog. Fr. | laudat. Magnum testimonium, si laudat. Non enim sanctitate tantum Hieronymus, sed et eruditione et iudicio praestitit. Quomodo igitur laudat? Eadem libertate scripsisse eum ait Caesarum vitas, qua ipsi vixerunt. Non magna laus, si laus est; sed ego laudem esse non puto. Quid enim laudis habet, cum Caesares in summa licentia atque impudentia vixerint, orationis turpitudine ipsorum flagitia aequasse, quaeque illi perpetuis tenebris operienda patrarant, ea nudis et praetextatis verbis in lucem et in aspectum hominum protulisse? Itaque nihil apud Suetonium frequentius legas quam exoletos et spintrias et cellarios et nubentem Neroni Sporum, Doryphoro Neronem; voces etiam, quas in illis flagitiis miserint, quasi haec scire posterorum interesset: quorum commemoratione non scriptorem modo, sed ipsas chartas erubescere oportebat: cum haec interim ita subtiliter ac particulatim| Cf. adn. pag. 280. R. Fr. | persequitur, ut docere voluisse videatur. In Tacito nihil simile reperias. Talia aut praeterit aut ita significat, ut odisse et abhorrere videas, non, ut illum alterum, cupide in eis immorari. Inter Vopiscos igitur et Spartianos et Lampridios et eiusmodi vitarum scriptores Suetonius emineat, illa se iactet in aula; hoc ceteris melior, quod, aetatis beneficio, melius quam illi Latine loquitur: ad Taciti quidem gloriam aspirare aut se cum eo conferre si voluerit, omnium eruditorum convicio vapulabit. Equidem quod ad me attinet, Suetonii lectionem non
[ 387 ]
minus quam Catulli aut Martialis adolescentibus perniciosam, etiam confirmatae aetatis viris periculosam puto. At mendax est in historia Tacitus. Mitto quod, si hoc maxime constaret, eum historicorum more aliquid interdum esse mentitum, non tamen id valde nobis curandum esse arbitrarer. Non enim, quae ab |