INTERPRETATURUS C. SALLUSTIUM DE CATILINAE CONIURATIONE. ORATIO X. HABITA ROMAE III. NON. NOVEMBR. MDLXXVII.
Advenit tandem illud vobis quoque, ut opinor, auditores, sed mihi certe exoptatissimum tempus, quo diu iam intermissas exercitationes nostras et studia, haud facile dixerim honestatis an suavitatis pleniora, repetamus. Iuvat hanc mihi circumfusam, incensam ac flagrantem siti bonarum artium, cupidam verae ac solidae laudis et gloriae, ore ipso atque oculis omnia me summa sperare de alacritate et industria sua iubentem lectissimorum adolescentum coronam intueri; iuvat adspici; iuvat audiri; iuvat in talibus ingeniis excolendis quidquid ingravescens aetas virium reliquerit, collocare. An agricolae cum teneras arbores a se cultas ad iustam sese proceritatem paullatim attollentes vident, efferuntur gaudio; pastoris pectus, gregis sibi commissi laetitiam ac fecunditatem intuentis, tacita voluptate perfunditur; qui alumnos suos vigentes ac florentes adspiciunt, afficiuntur intimis sensibus et iuventutem illorum suam quodammodo iuventutem esse ducentes, excussa senectute recalescunt: ego, adolescentes optimi, e vestro in litteris profectu ac progressu non idem mihi usu venire fatear? Neque mihi sane dubium est, quin plerisque vestrum quadrimestre illud tempus, quod nobis quotannis, ex vetere instituto, solutum ac liberum conceditur, iusto longius visum sit: iis nimirum, quibus amor virtutis ac litterarum in visceribus ac medullis defixus insedit, quibus cor saucium est caelestis illius Cupidinis sagitta,
Quos tetigit iactu certus ad ossa Deus:
[ 359 ]
ut Umber poëta loquitur. Quam saepe eorum unumquemque credibile est secum in animo Horatiana| Epist. I. 1. 20. sqq. Fr. | illa reputasse:
Ut nox longa, quibus mentitur amica, diesque
Longa videtur opus debentibus; ut piger annus
Pupillis, quos dura premit custodia matrum:
Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
Consiliumque morantur agendi gnaviter.
Macti este animo ac virtute, iuvenes, quibuscunque saepe in mentem ista venerunt; quibus iucunda industria est, odiosa cessatio; quibus labori quies est, labor quieti; qui tum denique vita ac spiritu frui vobis videmini, cum in litteris tempus omne consumitis; qui eo estis animorum ardore, ut in illa directa et ardua, ut ait Hesiodus, ad virtutem via nusquam strigare, nusquam interiungere, sed eam uno tempore ac spiritu totam, si fieri posset, exhaurire ac superare cuperetis. Hac via veteres illi, quos admiramur ac suspicimus, sapientiae proceres vulgo sese exemerunt; hac se supra ceteros mortales extulerunt; hac gradientes non modo floruerunt inter aequales suos, sed in omnem posteritatem nomen sibi ac decus immortale pepererunt. Cuius autem ignaviae fuerit, eos quidem, ut magnos quosdam ac praestantes viros, laudare ac depraedicare: et tamen torpere ac marcescere otio malle, quam ut eorum similes evadamus, operam dare? Non est eiusdem animi industriam laudare et otium amplecti; non serio laudat, qui non et concupiscit; non ex animo admiratur, qui non et imitatur. At bene, quod ex isto numero multi non otiosi veterum laudatores, sed strenui potius imitatores, non tam ad praeclara studia cohortandi estis, quam exemplo vestro excitare ipsi alios ac cohortari potestis. Itaque pro certo habeo, totum id tempus, quo nobis huc per calores convenire non licuit, non tamen a vobis languori ac desidiae datum, sed, quatenus licuit, earum ipsarum artium, quarum amore flagratis, umbratili ac domestica exercitatione traductum. Sic agricolae, ubi tempestates malae sunt, cum opus fieri non potest, sub tecto tamen quod agant reperiunt, ac ne ipsos quidem festos dies sibi prorsus inutiles effluere patiuntur. Sic milites, ubi eos horrifer aquilonis
[ 360 ]
stridor in hiberna compulsos bellicis muneribus avocavit, quotidie tamen aut cursu aut saltu aut ad palum exercentur, aut fictis inter se praeliorum imaginibus dimicant, aut gladios acuunt, aut arma poliunt, quae denique in bello usui futura sunt, ea omnia in pace meditantur. Quod ego ut mihi de vobis polliceri audeo, ita vobis de me plane confirmare possum. Neque enim mihi minus otiosa ulla pars anni fuit, quam quae ad quietem concessa videbatur. Libuit mihi istorum potentum consuetudinem imitari et tentare, num, quas illis aestatis tempore voluptates divitiarum suarum magnitudo praestat, easdem mihi in re curta ac tenui studia mea suppeditare possent. Igitur ut illi ea tempestate anni montosa et altiora loca et saltuum ac nemorum opacitatem consectantur: sic et ego Heliconios colles et avia Pieridum loca peragrans, aestum ambitionis avaritiaeque vitabam. Ut illi ad fontium aut fluminum capita strati, cantibus avicularum animum oblectant: sic et ego ad illos sacros et vulgo ignotos fontes, ex quibus omnis elegantia omnisque humanitas in vitam hominum fluxit, molliter compositus, ex illo ambrosio veterum poëtarum cantu incredibilem animi voluptatem hauriebam. Ut illi venatu aucupiove intenti praedas agunt, quibus mensam instructiorem faciant: sic et ego quibus mentem instruerem, e sapientissimorum hominum monumentis quotidie aucupabar. O studia nostra, auditores, non utilia tantum ac fructuosa, sed dulcia etiam ac delicata! Persarum reges, qui ut opibus ac divitiis affluebant, ita luxu ac deliciis diffluebant, voluptatis caussa ita dividebant annum, ut hyemem Babylone vel Susis, in Media aestatem agerent. Quidni studia nostra eandem nobis honeste luxuriandi facultatem ac copiam praebeant? Ex meo propinquo rure, ait Terentianus Laches, hoc capio commodi:
Neque agri neque urbis odium me unquam percipit.
Ubi satias coepit fieri, commuto locum.
Idem in studiis licet. Gravi et severa Philosophorum lectione defessus animus est? Poëticorum lusuum, involuta fabellis et condita omnibus leporibus sapientiae praecepta continentium, amoenitate recreetur. Solidius aliquod et succi plenius cibi genus requirit? Ex illo copiosissimo ac locupletissimo veterum Oratorum penore omnia non pascendis modo, sed etiam saginandis animis apta depromat. Ingurgitet se in historiam veterem; omnem superioris aevi memoriam mente ac cogitatione perlustret; indulgeat arbitratu suo illi voluptati, quae infinita et insatiabilis ex antiquitatis cognitione percipitur. Aliarum voluptatum habendus modus est, huic nimis indulgeri non potest. Atque equidem, auditores, quoniam humanus animus varietate capitur, omniumque prope rerum, ut ait Euripides, iucunda mutatio est, decrevi hoc anno
[ 361 ]
aliquid vobis huius suavitatis impertiri, et intermissa paullisper philosophiae severitate, nobilissimi inter Latinos historiarum scriptoris lectione vos pascere. Quod consilium tum denique sine ulla dubitatione probabitis, cum, ex quo fonte manaverit, intelligetis. Superioribus diebus cum ad illud non amplissimi tantum ordinis, sed huius aetatis singulare lumen ac decus, Gulielmum Sirletum Cardinalem venissem, coepit ille me, ut solet, de studiis meis humanissime interrogare. Cui cum pauca pro tempore respondissem, procedente sermone, quaesiit etiam ex me, quid vobis hoc anno proponere atque explicare meditarer? Respondi, me in ipsius potestate et semper fuisse et semper fore; et hac quoque in re totum ex ipsius nutu atque auctoritate pendere; atque id demum mihi factu optimum atque utilissimum visum iri, quod ipso auctore et tanquam auspice gereretur. Tum ille, Quando inquit, superioris anni curriculum in Aristotelis Politicis consumpsisti, non alienum fuerit hoc anno aliquid paullo levioris operae assumere. Nam neque omnes ii, quorum te commodis servire oportet, capaces sunt tam arduarum disputationum; et a plerisque impetrari non potest, ut Graecas litteras ament; et sunt, qui anni principio ad dimidiatos libros, tamquam ad delibatas ab aliis ac prope semesas epulas, non libenter accedant. Quare auctor tibi sum, ut aliquem historicum sumas: ac, si me audis, non alium potius quam Sallustium. Nam et egregie Latine loquitur, et gravis ac densus est et civilis sapientiae plenus, et quod tu quanti facias scio, Thucydideus: et, ut exiguus liber est, paucis illum mensibus totum explicare facile poteris. Ego vero, inquam, libentissime parebo auctoritati tuue neque unquam committam, ut quacunque de re sententiam tuam cognovero, de ea mihi amplius quaerendum ac dubitandum putem. Quod igitur faustum felixque sit, de summi in omni genere laudandarum artium| Cf. adn. pag. 202. R. Fr. | viri et nostrum omnium amantissimi sententia, evolvemus et excutiemus una hoc anno, auditores, Sallustium, hoc est eum scriptorem, cui antiquitas historiae Romanae detulit priacipatum. Ad quem cognoscendum, si vos parem meae industriam ac diligentiam adferetis, magnam vim ex eius scriptis, cum Deo volente, et eloquentiae et sapientiae praeceptorum colligemus. Sed in primis pauca quaedam de historia in genere, pauca de Sallustio dicam,
[ 362 ]
quae instituto nostro non inutiliter praefulciantur ac praemuniantur. Ac de historia quidem haec: primum quid sit historia; deinde quam pulcra, quam iucunda quamque utilis sit historiarum cognitio; tum quae sint historiae leges; postremo in historiarum lectione versantibus quae potissimum observanda sint, et quomodo in ea re a plerisque peccetur. Cornificius, seu quis alius est, qui scripsit libros Rhetoricorum ad Herennium, itemque Cicero ipse libro primo de Inventione ita historiam definiunt: Historia est res gesta, sed ab aetatis nostrae memoria remota. In hac definitione, quot verba, totidem prope peccata sunt. Primum historia non est res gesta; sed rei gestae expositio ac narratio. Non enim ipsa coniuratio Catilinae aut bellum ipsum Iugurthinum historia est: neque hoc ipsi dicere voluerunt; sed id, quod sentiebant, non satis commode elocuti sunt. Itaque condonetur hoc negligentiae ipsorum: etsi nemo in rebus definiendis negligens esse debet. Sed quod addiderunt, historiam non esse nisi quae ab aetatis nostrae memoria remota sit, cuius quaeso amentiae est? Ergo si quis hodie de Romulo et Remo scribat, fatebimur, eum historiam scribere; si de bellis inter Karolum V. et Franciscum I. gestis, negabimus, quoniam haec nondum ab aetatis nostrae memoria remota sunt; aut certe dicemus, nondum historias esse, tunc demum fore, cum qui earum rerum meminerit, nemo amplius reperietur. Quo modo fiet, ut ipse quidem hodie historiam non scribat, qui autem abhinc centum annis |