EXPLICATURUS LIBROS ARISTOTELIS DE REPUBLICA. ORATIO IX. HABITA ROMAE PRIDIE NON. NOVEMBR. MDLXXVII.
In rebus humanis nihil esse mente ac ratione praestantius, nihil divinius, summo semper consensu sapientissimi homines iudicarunt. Quin etiam veterum nonnulli cum expressam in ea divinitatis imaginem cernerent, neque tantum ingenii acumine valerent, ut exemplar ipsum et id quod ex eo ductum quasique effictum esset, discernere ac diiudicare possent, mentes nostras ex divina mente delibatas ac decerptas | Cf. Cic. de Senect. 21. § . 78. et adn. Gernhard. Fr. | ipsiusque rerum omnium opificis Dei particulas quasdam esse dixerunt. At illi quidem et de hominibus nimis elate ac superbe et de Deo parum pie religioseque senserunt: qui et homines Deo exaequare conarentur et non intelligerent, ista distractio et dilaceratio quantopere aliena esset a natura omnium longe simplicissima maximeque una; neque viderent, quantam in se impietatem susciperent, qui si stultitiam suam pertinaciter tueri vellent, necesse haberent fateri, partem aliquam Dei interdum et vitiorum maculis contaminari et apud inferos poenas luere ab ipsomet Deo improbitati et nequitiae constitutas.| Cf. Cic. I. de N. D. 11. § . 27. extr. Fr. | Quae ut cogitare summae amentiae atque impietatis foret, ita illud sine ulla dubitatione verissimum est, admirabilem quandam esse humanae mentis praestantiam: neque in iis omnibus, quae infra lunam sunt, mente ac ratione superius quidquam posse reperiri. Ea genus humanum cetera animalia superat, eaque illis
[ 353 ]
omnibus praeest, quamvis aliis rebus ab eorum plerisque superetur. Vincit hominem celeritate cervus, taurus robore, utroque leo, neque quisquam nostrum aut visu lyncas aequaverit aut talpas auditu aut odoratu canes. Neque tamen haec obstant, quo minus et has et alias animantes in potestatem nostram perducamus, earumque vel carnibus vescamur vel corio tegamur, vel eis ad varia ministeria utamur. Leones ipsos multi ad currum iunxerunt, quidam etiam eis tanquam mulis clitellariis ad onera convehenda usi esse dicuntur. Neque tantum armatas cornibus, dentibus, ungulis feras e speluncis et latibulis suis extrahimus, sed maria ipsa scrutamur, sed| Similiter sed particulam repetit Cicero II. de Fin. 14. § . 45. extr. ut ad Archytam scripsit Plato: non sibi se soli natum meminerit, sed patriae, sed suis. Plin. I. epist. 12. extr. Proinde adhibe solatia mihi: non haec, senex erat, infirmus erat: haec enim novi; sed nova aliqua, sed magna, quae audierim nunquam, legerim nunquam. Alia exempla vid. apud Drakenborch. ad Liv. III. 11. § . 2. ubi idem doctissimus interpres: “Locutionis hoc genus” inquit “elegans est et probum, atque ab Livio et aliis non raro usurpatum.” Quo minus audiendi sunt, qui hanc dicendi rationem solis poetis usitatam fuisse existimant; et recte scripsit Eichstadius: Etiam vobis praemia sunt non corporis virium et agilitatis, sed ingenii, sed studiorum, sed progressuum in litteris factorum publice proposita. Nec vero mihi non placet, quod apud Muret. supra pag. 125. R. legitur: sed fratres suos, sed Lituaniam, sed Samogitiam, sed Russiam, sed omnes uno verbo — populos obtulit. Quamquam enim nullum ex vetere scriptore exemplum proferre possum, ubi ter aut saepius repetita sit haec particula, non tamen alienum est huc referre Ciceronis locum ex Lael. § . 49. Quid enim tam absurdum quam delectari multis inanibus rebus, ut honore, ut gloria, ut aedificio, ut vestitu cultuque corporis. it. de Rep. III. 25. Sic regum, sic imperatorum, sic magistratuum, sic patrum, sic populorum imperia civibus sociisque praesunt, ut corporibus animus; domini autem servos ita fatigant, ut optima pars animi, id est sapientia, eiusdem animi vitiosas imbecillasque partes, ut libidines, ut iracundias, ut perturbationes ceteras. Cf. III. de N. D. 16. § . 40. Fr. | elatas pennis in sublime volucres consequimur tamen et configimus, aut aliis artibus captas famulari cogimus aut voluptati aut utilitatibus nostris. Tanta vis ac potestas mentis est: tantum in cetera omnia imperium rationi ac consilio a natura tributum est. Quin etiam ex omni hominum numero, qui mente ac consilio ceteris antecelluerunt, iis in omni aetate rerum summa permissa est, iis habenae concreditae, iis tradita gubernacula, ii supra ceteros quasi Deorum loco habiti; ii semper imperium in alios multo robustiores ac potentiores, ne ipsis quidem, dummodo ita esse crederent, repugnantibus, sed se etiam ultro subiicientibus, exercuerunt. Lycurgum quidem, cum ingrederetur templum Apollinis Delphici, sacerdos, quae ei templo praeerat, versibus quibusdam affata esse traditur, quibus ambigere se dicebat, Deumne illum an hominem appellaret, et eo tamen inclinare ac propendere, ut Deum potius quam hominem esse arbitraretur. Neque tamen aut ipse inter Lacedaemonios, aut inter Athenienses Solon, aut inter Locrenses Zaleucus, aut eorum
[ 354 ]
quisquam, qui civibus suis leges tulisse memorantur, viribus corporis inter suos excelluerunt, sed vi mentis ac consilii illam sibi tantam auctoritatem potentiamque pepererunt. Est hic admirabilis rerum ordo a praepotente Deo constitutus, ut quae praestantiora sunt, imperent, quae deteriora, serviant. Praestant autem animata inanimis, sentientia non sentientibus, mente praedita mente carentibus, et ex iis ipsis, quae mente praedita sunt, ut cuiusque mens perfectior est, ita in sui generis alia aeterna quadam et immutabili naturae ipsius lege dominatur. Uniuscuiusque autem rei perfectio est sua cuiusque virtus. Quare et quae virtus propria est mentis humanae, eadem illius perfectio atque absolutio est. Quam igitur humanae mentis virtutem esse dicemus, aut quam illius reperiendae rationem inibimus? Nempe si oculi virtutem quaereremus, constitueremus ante omnia, quodnam esset proprium opus oculi, quod munus, quae functio: quo semel posito ac constituto, tum deinde, quae oculi affectio caussa esset, ut oculus optime suo munere fungeretur; eam affectionem virtutem esse oculi diceremus. Mentis opus est videre, cernere, intelligere, caussarum et eorum quae fiunt ex caussis, ordinem ac connexionem intueri. Sed eorum, quae mente cernuntur, tria genera sunt: unum eorum, quorum cognitione et intelligentia ita pascimur, ut in ea conquiescamus neque spectemus alio; alterum eorum, quae ad actionem; tertium eorum, quae ad molitionem alicuius operis effectionemque referuntur. Primi generis sunt, quae de primo rerum ortu ac principiis, de corporibus caelestibus, de causis imbrium, ventorum, grandinum eiusdemque generis aliis a philosophis disputantur. Ad actionem pertinent, quae de instituenda vita conformandisque moribus, de omni genere officii, de virtutibus denique ac vitiis disseruntur; ad operum autem effectionem, quae fabrorum, architectorum, fusorum, pictorum, statuariorum et talium opificum praeceptis continentur. Sed qui se homines sublimium et abditarum rerum tractationi dediderunt, omnemque vim ingenii ad earum pervestigationem contulerunt, eos admirantur quidem ceteri ut magnos et sapientes viros, neque tamen se propterea illis regendos gubernandosque permittunt. Neque quisquam ex omni memoria reperietur, ad quem cives sui, quod eximius geometra esset aut astrologus aut physicus, imperium detulisse dicuntur. Multoque minus artificibus habetur is honos, qui quamlibet in suo genere excellant, si tamen nihil aliud habeant, quod in censum deferant, in sordidissima civitatis parte numerantur. Ac saepe opera potius miramur quam artifices ipsos, ut Doryphorum quam Polycletum, Iovem Olympium quam Phidiam. Sciteque et sapienter Plutarchus, Si quis, inquit, honeste ac liberaliter educatus adolescens aut tabulam aut signum egregii operis inspiciat, mirabitur ille quidem et commendabit operis elegantiam, sed nunquam tamen illius pictoris aut statuarii, cuius id opus esse dicitur, similem esse se optabit. At si aliquam Demosthenis orationem aut aliquem Platonis dialogum legat, multoque
[ 355 ]
magis, si Cimonis, Miltiadis, Themistoclis res gestas audiat, non tantum admirabitur talium operum pulcritudinem, sed omnibus votis optabit, se eorum, qui illa scripserunt gesseruntve, quam simillimum esse. Quod si et aliqua mentis virtus est, quae hominem efficit aptum ad imperandum, et ea laus neque iis, quae in sublimium rerum tractatione ita defixae sunt, ut se nunquam ad haec inferiora demittant, neque iis, quae in opere faciendo occupatae, tribui potest: restat, ut prudentiae, quae actiones hominum dirigit, rerum humanarum rectio ac procuratio debeatur. Recte igitur principes philosophorum, Plato et Aristoteles, prudentiam imperantum propriam esse dixerunt.| Cf. adn. pag. 345. R. Fr. | Sed prudentiae tripertita vis est. Alia enim eius praecepta docet, quomodo quis vitam suam privatim instituere debeat; alia ad rationem administrandae rei familiaris pertinet; alia ad regendas ac temperandas civitates. Haec autem ad unum eundemque finem omnia diriguntur, id est, ad felicitatem. Sed interdum agitur de feli citate unius hominis; interdum quomodo id ipsum bonum toti familiae comparetur; interdum quomodo civitati. Semper autem partes referuntur ad totum: neque aliam ob caussam bene esse huic aut illi parti cupimus, quam ut bene sit etiam toti. Totum enim parte aliqua carere potest: at toto sublato una interire partes omnes necesse est. Ex quo fit, ut singulorum felicitas referatur ad felicitatem totius familiae: familiarum ad felicitatem totius civitatis. Quam enim rationem habet unus ex familia ad familiam, eandem habet familia ad civitatem. Quanto igitur universae civitatis bonum unius aut civis aut familiae bono superius est, tanto Politice, (ita enim eam Graeco quidem, sed quod iam pridem ius togae impetravit, vocabulo nominant,) ceteris prudentiae partibus antecellit. Ac libros quidem Ethicorum Aristotelis ad Nicomachum, quibus ea, quae ad singulos pertinent, eruditissime et copiosissime explicata continentur, interpretari coepi hac ipsa in schola quatuordecim abhinc annis: iuvatque me memoria repetere tempus illud, cum tanti ad me concursus fierent, quanti multis annis antea ad neminem facti erant; cum tanta quotidie multitudo conflueret, ut eam locus ipse vix caperet: eaque non adolescentium modo discendi cupidorum, (quorum nonnulli multo facti meliores magistro, quae tunc ex me discebant, ipsi hodie alios docent; nonnulli etiam ad magnas reipublicae partes admoti, quae tunc audiebant, ea nunc re ac factis exsequuntur,) sed et senum primae auctoritatis summaeque eruditionis, qui et praesentia sua cohonestabant disputationes meas, et exemplo suo iuvenum animos ad honestarum artium studium excitabant. Neque haec gloriandi caussa dico; sed quod magno cum animi mei dolore videam,
[ 356 ]
quantopere conversa ac commutata sit rerum facies, cum ita refrixerit ac relanguerit in hac quidem urbe impetus hominum ad haec studia, ut, nisi Deus labentibus et ad interitum vergentibus litteris opis aliquid attulerit, summa omnium bonarum artium ignoratio brevi tempore consecutura videatur. Quid enim est, cur quisquam meliora sperare, aut cur non etiam graviora metuere debeat? Negligitur lingua Latina, quae patrum ac nostra etiam memoria ita florebat, ut nusquam propemodum homines nisi Romae bene Latine aut loqui |