|
Multa sapienter ab Euripide dicta sunt, quaeque praeclare sustineant famam illius oraculi, quo traditum est, eum in tribus, qui illa aetate sapientissimi essent, ipsius Dei voce numeratum: |
Schol. in Aristoph. Nub. 144.
Sofo\s Sofoklh=s, sofw/teros d) Eu)ripi/dhs, )Andrw=n de\ pa/ntwn Swkra/ths sofw/tatos.
Cf. Suid. in v. Sofo/s. Fr.
| recteque iudicavit Q. Cicero, cum dixit, se singulos eius versus singula testimonia putare. Apud eum autem quodam loco mirari se dicit Hecuba, quod non, aliis omnibus studiis omissis, omnes homines ad studium eloquentiae incumbant: eam enim unam in rebus humanis quasi regnum quoddam obtinere. Est et alibi apud eundem poëtam, orationem ad res efficiendas non minus valere quam ferrum. Quae non splendidius aut magnificentius dici quam verius, et docet vetus historia et communis vita declarat. Quid enim notius est, quam in omni aetate extitisse semper aliquos, qui quasi quodam gubernaculo, ita lingua huc illuc mentes audientium flecterent, quietas concitarent, commotas ac concitatas tranquillarent ac mitigarent, perspicue veris fidem detraherent, incredibilibus probabilitatem conciliarent, veteres opiniones evellerent, novas insererent, quid denique et quatenus ab aliis credi vellent, ipsi definirent quasique terminos pangerent? Neque vero huius tantae ac tam admirabilis potestatis suae ipsa sibi parum conscia eloquentia est: neque unquam eam obscure ac dissimulanter tulit, quae, ut e vetere comoedia cognoscimus, ab ipso prope
[ 328 ]
ortus sui principio ausa sit profiteri, se vias tenere ac tradere, quibus caussa inferior dicendo superior fieri posset.| Cf. adn. pag. 150. R. Fr. | Neque vanam aut inanem illam gloriationem fuisse, gravissimis persaepe maximeque insignibus exemplis in omni civitate patefactum est. Cum igitur homines natura potentiae cupidi sint et tantum ad eam in eloquentia momenti sit: omnia omnes eius consequendae caussa facere, ut ait Euripides, consentaneum esset. At mihi tamen contra nonnunquam accuratius haec in animo reputanti mirum videri solet, non iam pridem omnes dicendi magistros, una cum illo suo praeclaro artificio, ex omnibus locis communi aliquo gentium ac populorum scito eiectos, expulsos, exterminatos fuisse. Neque enim adversus illos aut accusatore ullo aut teste opus est. Ipsi se indicant, ipsi se deferunt, ipsi quod occultandum potius videretur, id sine metu ac pudore prae se ferunt, id ostentant, eo se venditant, eo gloriantur. Nihil tam certum tamque exploratum esse, quod non in dubium vocari, nihil tam absurdum tamque perversum, quod non eloquentiae viribus obtineri ac persuaderi queat: voces sunt hominum istam facultatem non calumniari et in odium vocare, sed ornare et hominibus commendare cupientium. Hoc autem quid aliud est quam noctem ac caliginem rebus inducere, et quasi Circaeo quodam poculo ad eam dementiam homines adigere, ut certi ac firmi, in quo insistant, nihil habeant, sed modo huc, modo illuc incertis opinionum fluctibus agitati vagentur? Si pharmacopola aliquis oppida circumiens eiusmodi venenum venale circumferret, quod potu quidem iucundissimum esset, sed potum adimeret hominibus omne iudicium veri et falsi: omnes, ut opinor, ei advenienti portas clauderent, omnes eum a finibus suis abigerent; interdicerent etiam, ne quis ab eo eius veneni miscendi ac temperandi rationem didicisse vellet. At non dissimilem in eloquentia inesse vim, ipsi illius professores praedicant. An, si quis alienas fruges excantaverit, aut malis carminibus mentem alicui eripuerit, afficietur supplicio; idque aut docuisse aut didicisse capitale erit: qui mellitis verbis et ad fallendum compositis multitudinem infatuaverit, eique gravissimis in rebus illuserit, aliosque eandem fallendi ac circumscribendi artem docuerit, is non modo ante oculos omnium impune volabit, sed ultro ob eam ipsam caussam amplissima sibi decerni praemia postulabit? An, qui iudicem pecunia corruperit, exulabit: qui eloquentia, laudabitur? At hoc eo etiam tetrius ac sceleratius est, quod pecunia corrumpi nisi improbus et impurus iudex non potest: eloquentia etiam optimorum virorum iudicia interdum depravantur. Itaque ut Pittacus graviorem poenam constituerat, si quis alienam uxorem blanditiis ad faciendum adulterium pellexisset, quam si ei vim attulisset, quod vi adhibita corpus tantum, blanditiis etiam animus corrumperetur: ita qui fictis verbis severitatem iudicum inflectunt, gravius puniendi essent, quam qui eos largitione corrumpunt.
[ 329 ]
Lacedaemonii quidem, quorum civitas optimis institutis temperata putabatur, nullum apud se huic praestigiatrici locum esse voluerunt, sed simplex quoddam et apertum et paucissimis contentum verbis adamarunt dicendi genus. Athenienses autem, apud quos ista et nata et alta atque educata| Cf. Cic. Brut. 10. pr. Fr. | et suo quasi mundo muliebri instructa et exornata Pandora est, quid non ab ea malorum ac calamitatum pertulerunt? Grata enim et accepti beneficii memor alumna non aliunde sibi potius quam a lare aut ut ipsi loquuntur, a Vesta incipiendum putavit: et altricibus suis Athenis egregia sane nutricia persolvit. Nam quibuscunque tempestatibus ac procellis Atheniensium vexata respub. est, earum longe maximam partem oratoribus suis acceptam ferre meritissimo potest. Quorum etiam unus, ut Enceladus, cui mons Aetna impositus est, quoties se commorit, totam Siciliam concutere dicitur, ita ipse, cum se dicendo incitaverat, universam permiscere ac perturbare Graeciam dicebatur.|
Aristoph. Acharn. 530.
e)nteu=qen o)rgh=| Perikle)hs o(u)lu/mpios h)/strapt), e)bro/nta, cuneku/ka th\n (Ella/da.
Cf. supra pag. R. 39. et 238. Fr.
| Et ea ipsa tamen in civitate ab Areopago eloquentia exulabat. Quod enim templum Iustitiae dicaverant, in id patere aditum iudiciorum corruptrici eloquentiae noluerunt. Nam quod a multis persaepe dictum est, non eloquentiae istam culpam esse, sed hominum ea secus, quam oportet, utentium; ipsius quidem hunc esse finem, ut innocentiae, non flagitio, ut aequitati, non iniustitiae, ut veritati, non ut mendacio patrocinetur: videamus, ne rebus ipsis haec oratio refellatur. Veritatis per se magna vis est, ita ut suis opibus pollens, suis copiis freta, suis praesidiis firma, aut nihil aut non admodum externa auxilia requirere videatur. Itaque idem ille, quem principio nominavi, Euripides veritatis simplicem esse ait orationem,| Vid. adn. pag. 60. R. Fr. | neque ullis medicamentis ac lenociniis indigere. Neque quisquam unquam se orator magnopere iactaverit, quod veram et iustam caussam obtinuerit; ne dignantur quidem ad eas, quae huiusmodi sunt, accedere. Si quem depositum ac desperatum et manifestis criminibus oppressum et tacito omnium praeiudicio morti destinatum reum recipere potuerint: in eo sibi placent, se circumspiciunt, se iactant, caelum digito sibi videntur attingere: ut cum Cicero in Cluentiana caussa gloriatus
[ 330 ]
est, se tenebras iudicibus offudisse.| Cf. adn. pag. 150. R. Fr. | Quanto verior esset gloriandi caussa, si tenebras ab eorum animis discussisset, si omnem errorem eripuisset, si id, de quo iudicaturi erant, in clara, ut ita dicam, luce videndum collocasset? At hoc viri boni erat, non oratoris boni. Immo vero, ait alius, ne orator quidem esse potest, nisi qui vir bonus sit. Scio istud dici et ad auctorem M. Catonem referri:| Vid. Quinctilian. XII. 1. pr. et Spald. ad eiusd. lib. II. 15. § . 1. Cf. infra pag. 254. R. Fr. | sed me magis Aristoteles movet, qui me Philosophus cum aliis rebus rapit, tum quod mirifice veritatis amans videtur. Is igitur, bonus vir sit orator an minus, negat quicquam ad artem pertinere: illud quidem esse in arte vel praecipuum, ita fingere ac conformare orationem, ut te, quicunque sis, ii qui audient bonum virum esse et sibi amicum putent.| Rhet. I. 2. pag. 1356. Bekk. Cf. infra pag. 254. R. et Muret. Var. Lect. II. 1. Fr. | Egregiam vero et expetendam artem, quae eam iniustitiae partem doceat, qua nulla capitalior est, quo modo consequi possis, ut cum maxime fallas, tum maxime vir bonus esse videaris. Quodsi maxime ad verum et ad falsum persuadendum utilis est eloquentia: tamen in tanto periculo et in tanta multitudine hominum ea improbe utentium, non passim neque quibuslibet usus illius permittendus esset; sed ut Cretenses armorum tractationem ingenuis permittebant, servis denegabant, ita deligendi essent publice ex omni multitudine certi tantum, qui eloquentiae praeceptis instituerentur. Quid enim est, quo ista praeclara facultas, cum semel frontem perfricuit, progredi non audeat? Ornat exquisitissimis laudibus res contemptissimas et abiectissimas, comam, calvitium, culicem, muscam; nonnullas etiam aperte malas et hominum generi noxias, febrem, pestem, bellum, stultitiam; homines teterrimos, Phalarin, Busirin et eiusmodi alios. Quae etsi nonnullis fortasse toleranda videri possint, ut ludicra neque alio pertinentia quam ad exercitationem et ad ostentationem ingenii: tamen haud scio an rectius ex civitate tollerentur. Certissima enim pestis animorum est mendacium, cui assuefieri periculosum est: cum, ut verissime cecinit Euenus,|
Fhmi\ poluxroni/hn mele/thn e)/menai, fi/le: kai\ dh\ tau/thn a)nqrw/poisi teleutw=san fu/sin ei)=nai.
Brunck. Gnom. pag. 191. ed. Lips. Matthiae. — Gaisf. Poet. Min. Gr. Vol. III. pag. 280. ed. Lips. Fr.
| consuetudo progressu temporis tandem in naturam convertatur. Semper mihi placuit dictum Solonis, qui, cum Thepsin primum tragoediarum scriptorem ipsum fabulas suas, ut tum mos erat, docentem spectasset, postea quaesiisse ex eo dicitur, ecquid puderet, in tanta auditorum multitudine
[ 331 ]
tam multa mentiri? cumque ille respondisset, turpe non esse, talia ioco et agere et dicere: ibi tum prudentissimus senex baculo, quem ex Atheniensium consuetudine gestabat, terram percutiens, Nae nos, inquit, si istos iocos hic laudare assuescemus, cito eosdem in contractibus et in iudiciis reperiemus.| Plutarch. Solon. 29. extr. De particulis ibi tum per pleonasmum, ut aiunt, coniunctis vid. Ruhnken. Dict. in Terent. Andr. I. 1. 79. Quod autem Horat. Tursellinus etiam Ciceronem non uno loco sic loquutum ait, primum vellem aliquot exempla protulisset: neque enim ita esse frequentia videntur: tum nescio an praestet sequi Manutium, qui ad Cic. or. pro Quintio cap. 4. pr. Ibi tum vir optimus Sex. Naevius hominem multis verbis deterret, ne auctionetur — adscripsit haec: “Ad rem spectat ibi, non ad locum: quasi dixerit, in eiusmodi re, cognito Quintii consilio: ut lib. III. in Verr. cap. 60. Quid tu ibi tum? quid facis? et pro Caecina cap. 10. quum Aebutius Caecinae malum minaretur, ibi tum Caecinam postulasse, ut moribus deductio fieret.” Fr. | Sed tamen, ne summo iure agamus, neve omnia nimis ad vivum resecare| Perperam additum est nimis. Nam ad vivum resecare non est, quod vulgo opinantur, accurate et subtiliter persequi, etwas genau nehmen, sed nimis subtiliter persequi, nimis premere et urgere, ut recte explicat Schuetzius Lex. Cic. Tom. III. P. III. pag. 95. Nimium est enim, ad vivam carnem, ut aiunt, vel ad vivas usque partes, ut ait Plinius, circumcidere. Fr. | videamur, demus hanc veniam Sophistis, ut tanquam neurospastae aut ii, qui agilitate quadam et celeritate manuum levibus ac politis calculis huc illuc movendis spectantium oculos eludunt, quos Graeci psephopaectas vocant, ita ipsi quoque talibus argumentis inter pueros ludant: praesertim cum periculum non sit, ne quis, quod muscam a magistro laudari audierit, in captandis postea ac colligendis muscis nimis magnum studium ponat; aut quia febris pestisve multis laudibus ornata sit, talia bona non ipsi potius rhetori evenire optet quam sibi. Quid? cum ea sibi ad dicendum argumenta sumunt, quibus subruuntur fundamenta virtutum, amor honestatis excutitur, animi hominum pestiferis ac nefariis opinionibus imbuuntur, tamenne eos ferendos esse dicemus? Olim quidem, cum Atheniensibus ob Oropum vastatam Sicyonii, qui eis iudices a Senatu dati erant, mulctam quingentorum t |