De Seneca nihil hoc loco constitui dicere: nam si vituperatores illius confutare vellem, necessario mihi ducenda essent praecipua argumenta e scriptis ipsius, ut ostenderem, eum et doctrinae copia et scribendi elegantia longe multumque omnibus obtrectatoribus suis praestitisse. Nunc cum apud eos disseram, quibus Senecae scripta nota non sunt: (quotus enim quisque vestrum ante hunc diem ea non dicam evolvit aut legit, sed inspexit aut attigit?) puto me commodius esse facturum, si prius hunc libellum, mole quidem ut videtis exiguum, sed et orationis ornamentis et argumenti gravitate ut sentietis eximium, vobis proposuero, ac deinde permisero, ut ex eo Senecam tanquam ex ungui, ut dicitur, leonem aestimantes,
de ipsius sapientia et eloquentia arbitratu vestro iudicetis. Urbane Ulixes apud Euripidem in Cyclope, cum Sileno vinum venditurus esset, ita eum alloquitur:
Vin' tu prius gustare quid vini feram?
cui Silenus:
Ita convenit: nam gustus emptorem vocat.
|
Eurip. Cycl. 149.
)Od. bou/lei se geu/sw prw=ton a)/kraton me/qu; Seil. di/kaion: h( ga\r geu=ma th\n w)nh\n kalei=. Fr.
|
[ 312 ]
Ego quoque, eum vobis hunc scriptorem non quidem vendere, sed certe commendare, atque ut apud vos in pretio sit, efficere cupiam, debere videor eum vobis prius quasi gustandum dare. Hoc tantum a vobis peto, ne quid huc praeiudicatae opinionis adferatis,
neve permoveamini stultis ac temere iactis vocibus quorundam, qui quae non intelligunt, vituperant. Tribuite hoc mihi, ut me non quidem valde intelligentem et idoneum, sed tamen non multo deteriorem, quam isti sunt, harum rerum iudicem existimetis. Qui cum et, ex quo huic muneri praepositus sum, nihil antiquius habuerim, quam ut vos, quantum in me est, omni liberali doctrina excolam atque augeam; et multorum annorum laboribus ac vigiliis hoc consecutus sim, ut non in vulgus modo, sed apud ipsos principes civitatis non omnino malus eloquentiae existimator habear: non debeo videri aut tam iniquus, ut obstare profectui vestro, aut tam stultus, ut existimationi meae nocere de industria velim. Sed haec quidem hactenus. Iam enim quod huius libri argumentum sit explicare decrevi. Vos, quaeso, excitate atque expergefacite animos vestros, quaeque de rebus omnium maximis ac gravissimis dicere ingredior, ea ut penitus percipiatis, operam date. Veteres illi, quorum animi densissimis errorum tenebris involuti ea, quae nobis divinitus affulsit, aeternae veritatis luce caruerunt, cum verum Deum ignorarent, in varias sententias distrahebantur, et ut nullo firmo ac stabili fundamento subnixi et commenta opinionum sequentes, huc illuc, tanquam incertis acti tempestatibus, fluctuabant. Interdum itaque cum in caelum oculos sustulerant, et illam admirabilem innumerabilium stellarum sine ulla erratione decurrentium varietatem notaverant, facile intelligebant, praepotens aliquod numen esse oportere, immensum, infinitum, aeternum, quod illi tantae moli praesideret, a quo haec rerum universitas et a principio constituta esset, et eius consilio ac voluntate regeretur. Rursus autem cum eorum, quae infra lunae orbem sunt, inconstantiam ac mutabilitatem viderent, nihil in eis inesse certum, nihil perpetuum, nihil constans: eo prolabebantur impietatis, ut partim ex omnibus rebus divinam providentiam tollerent, partim supera quidem ac caelestia mente ac consilio regi, haec autem inferiora sine ullo rectore incertis fortunae casibus agitari existimarent. Sed cum et dierum ac noctium vicissitudinem, et quadripertitam anni temporum varietatem, et certa tum dierum tum
[ 313 ]
noctium et incrementa et decessiones, et omnia humanis usibus servientia viderent, haerebant attoniti, ut qui perspicerent, tantum et tam sapienter institutum ordinem nisi a Deo esse non posse. Conturbabantur tamen cum aliis argumentis, tum hoc praecipue, quod in rebus humanis multa viderent secus evenire, quam ipsi divinae sapientiae ac bonitati convenire existimarent. Etenim ita statuebant; si humanarum rerum procurationem haberet Deus, fore, ut bonis ac piis et iustitiae cultoribus bene esset, malis, impiis et iniustis male. Nunc autem contra videbant, optimos quosque plerumque premi paupertate, cum multi improbi divitiis abundarent; ignominiam, exilium, orbitatem, morbos, tormenta, cruciatus proprium quodammodo bonorum virorum patrimonium esse: cum interea multi omnibus flagitiis cooperti in summis deliciis viverent, et in omnibus negotiis suis secundissima fortuna uterentur. Ergo alii fortunam accusabant ut iniquam et iniustam, quae quasi dedita opera improbis mater, bonis noverca esset; alii ut caecam et temerariam, quae nunc bonos, nunc malos nullo discrimine aut extolleret aut deprimeret; idemque dicebant de Pluto, quem divitiarum Deum esse fingebant: et ut fit in erroribus, desultoria quadam levitate in contrarias sententias ferebantur. Nam ubi quid bonis bene evenerat, aut ubi improbus aliquis et diu divina patientia abusus poenas dederat, tum Deum et esse et humana curare clamabant. Estis io superi, ait Statius, cum convaluisset a periculoso morbo vir eximiae probitatis Rutilius Gallicus. At contra, ubi quid contigerat contra quam aequum esse censerent, Deos aut nullos esse aut crudeles et iniustos esse dicebant:
Mortuus erat alicuius amicus, quem ipse diutius vivere cupiisset. Negabat Deos esse: id enim ab eorum iustitia alienum videri. Itaque in morte Tibulli Ovidius:
Apud Senecam Iason, cum Medeam occisis filiis evolantem videret,
[ 314 ]
Neque ulla tam levis aut ridicula caussa erat, quae non ad suscipiendam impietatem satis idonea videretur. Reliquerat amicam amator. Nulli Dii erant. Propertius:
Cupidum et libidinosum adolescentem impudica muliercula fefellerat. Nutabat male de Diis fundata opinio. Ovidius:
Esse Deos credamne? fidem iurata fefellit:
Et manet in solito qui fuit ore decor.
Valde scilicet id Diis curandum fuit. Apud Virgilium,
amisso immatura morte filio,
Ecce tibi alter: quia serpentes una cum pelle senium exuere dicuntur, Deos crudeles vocat, quod non idem beneficium formosis tribuerint:
Crudeles Divi, serpens novus exuit annos.
Formae non ullam fata dedere moram.
| Tibull. I. 4. 35. sq. Fr. |
At illa quidem levia et a poëtis fortasse per iocum dicta; etsi tales ioci nullo modo ferendi videntur. Serio quidem loqui videtur apud Aristophanem
Chremylus, qui se, cum pius ac iustus esset, et male tamen rem gereret gravique paupertate premeretur, ac videret interea alios sacrilegos, calumniatores, improbos divitiis abundare, profectum esse dicit ad Apollinem, ut ex eo sciscitaretur, quae eius rei caussa esset: multoque magis ille in vetere tragoedia:| Eurip. fragm. dub. XL. Matthiae. |
Tolmw= kateipei=n, mh/ pot) ou)k ei)si\ qeoi/;
Kakoi\ ga\r eu)tuxou=ntes e)kplh/ttousi/ me.
Et eodem argumento delusi, ut ait Iuvenalis,
Sunt, qui in fortunae iam casibus omnia ponant,
Et mundum nullo credant rectore moveri,
Natura volvente vices et lucis et anni.
Gravissime autem dubitationem ea de re suam expressit optimus aevi sui
poëta Claudianus:
[ 315 ]
Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem,
Curarent Superi terras, an nullus inesset
Rector, et incerto fluerent mortalia casu.
Nam cum dispositi quaesissem foedera mundi,
Praescriptosque mari fines annique meatus,
Et lucis noctisque vices: tunc omnia rebar
Consilio firmata Dei, qui lege moveri
Sidera, qui fruges diverso tempore nasci,
Qui variam Phoeben alieno iusserit igne
Compleri solemque suo: porrexerit undis
Littora, tellurem medio libraverit axe.
Sed cum res hominum tanta caligine volvi
Aspicerem, laetosque diu florere nocentes
Vexarique pios: rursus labefacta cadebat
Relligio; caussaeque viam non sponte sequebar
Alterius, vacuo quae currere semina motu
Affirmat, magnumque novas per inane figuras
Fortuna, non arte regi; quae numina sensu
Ambiguo vel nulla putat vel nescia veri.
Abstulit hunc tandem Rufini poena tumultum,
Absolvitque Deos.
Multo autem nervosius ac vehementius apud Ciceronem Cotta in tertio de natura Deorum,
Telamon, inquit, uno versu totum conficit, utrum Dii homines negligant:
Nam si curent, bene bonis sit, male malis: quod nunc abest. Debebant illi quidem omnes bonos efficere, si quidem hominum generi consulebant; sin id minus, bonis certe consulere debebant. Cur igitur duos Scipiones fortissimos et optimos viros in Hispania Poenus oppressit? cur Maximus extulit filium consularem? cur Marcellum Annibal interemit? cur Paulum Cannae sustulerunt? cur Poenorum crudelitati Reguli corpus est praebitum? cur Africanum domestici parietes non texerunt? Sed haec vetera et alia permulta: propiora videamus. Cur avunculus meus, vir innocentissimus, in exilio est? cur sodalis meus interfectus domi suae Drusus? cur temperantiae prudentiaeque specimen ante simulacrum Vestae Pontifex Maximus est Q. Scaevola trucidatus? cur etiam ante tot civitatis principes a Cinna interempti? cur omnium perfidiosissimus C. Marius Q. Catulum praestantissima dignitate virum mori potuit iubere? Dies deficiat, si velim numerare, quibus bonis male evenerit: nec minus, si commemorem, quibus improbis optime. Cur enim Marius tam feliciter septimum Consul domi suae senex est mortuus? cur omnium crudelissimus tam diu Cinna regnavit? At dedit poenas. Prohiberi melius fuit, impedirique, ne tot summos viros interficeret, quam ipsum aliquando poenas
[ 316 ]
dare. et paullo infra: Anaxarchum Democriteum a Cyprio tyranno excarnificatum legimus: Zenonem Eleatem in tormentis necatum. Quid dicam de Socrate? cuius morti illacrymari soleo Platonem legens. Videsne igitur, Deorum iudicio, si viderent res humanas, discrimen esse sublatum? Diogenes quidem Cynicus dicere solebat, Harpalum, qui temporibus illis praedo felix habebatur, contra Deos testimonium dicere, quod in illa fortuna tam diu viveret. Piget plura recitare: est enim ipse Ciceronis liber in manibus. Seneca igitur cum et ab ea disciplina esset, quae omnia maxima minima divino consilio gubernari statuit, et ei, quem unice diligebat, Lucilio idem persuasisset: quia tamen scrupulus in Lucilii animo aliquis residebat ex eo, quod perspicere non poterat, cur Deus optimos quosque tot acerbitatibus vexari sineret, eius rei caussas ad eum misso hoc commentariolo tractandas explicandasque suscepit. Unde constat,