|
Quae singula hominibus ad dicendum accedentibus timorem facere consueverunt, patres amplissimi vosque ceteri cives ornatissimi, ea mihi sese hodierno die obiiciunt universa. Sive enim loci amplitudo afferre perturbationis aliquid potest, Venetiis dicimus: sive audientium dignitas, magna lectissimorum hominum adstante frequentia
[ 122 ]
dicimus: sive ipsa orationis materia dicendique conditio, ita dicimus, ut sit nobis eodem tempore de ingenio, de doctrina, de gloria ornamentisque omnibus in hoc litterarum certamine periclitandum. Venetiis dicere, si quisquam est, qui parum putet, eum necesse est in maximarum earundemque toto orbe notissimarum rerum ignoratione versari. Ecquis enim est hodie tam inaccessus, tam ab omni hominum consortio remotus in terris locus, quo non huius praestantissimae civitatis fama pervaserit? quis populus, quae gens, quae hominum natio vel tam immanis atque barbara vel tam exculta disciplinis atque artibus, quam non iam pridem florentissima Venetorum Respublica non gloria modo et splendore nominis sui, verum etiam admiratione compleverit? Haec vero firmamenta Reipublicae, haec ornamenta Italiae, haec virtutum omnium laudandarumque artium praeclarissima lumina intuentem, non commoveri, tantum id quidem est, ut, non dicam in meam hanc mediocritatem ingenii, sed vix in quemquam hominem, qui ceterorum de se iudicia extimescat, cadere posse videatur. Etenim si eloquentissimos olim viros accepimus, cum ad dicendum venissent, unius Principis adspectu ita conturbatos fuisse, ut obmutescerent: quid mihi tandem animi esse oportet, qui neque comparandus cum illis omnino sum, et apud vos dico, Senatores amplissimi, ad quos cum oculorum converto aciem, totidem mihi consessum Principum videor intueri? Ac ceteri quidem saepe ad eam excusationem confugiunt, ut se, cum tenuitatis suae conscii essent, tamen vel necessitate vel officio impulsos, vel amicorum sive precibus sive tempore aliquo adductos, dicendi munus non tam appetivisse quam detrectare non potuisse dicant; quam totam rationem nobis hodierno die ipsa rei natura conditioque praecludit. Non enim detrectantes, sed ultro nobis deposcentes hanc dicendi provinciam, ad eam non alienis precibus impulsi, sed vestra incredibili benignitate admissi sumus: ut, si minus ex aliqua parte nostra vobis approbata fuerit industria, caussa nulla sit, quin omnes accusandam potius nostram temeritatem quam imbecillitatem sublevandam putent. Equidem cum et ab ineunte aetate, tum domesticis excitatus exemplis, tum ipsa hortante natura, honestarum artium studia coluerim, et ubi primum per aetatem licuit, quae mihi meo
[ 123 ]
ipse labore pepereram, aliis tradere ingressus, novem prope iam annos in hac dicendi et docendi exercitatione consumpserim; tamen superiora illa considerans ita commovebar animo, facile ut hoc potuerim abstinere consilio, nisi me huc summa de vestra singulari humanitate concepta spes et magna quaedam approbandae vobis si minus eruditionis, at certe voluntatis meae cupiditas impulisset. Ac mihi quidem et cuius rei caussa in hunc locum adscenderim, et ad quos verba facturus sim, cogitanti, prorsus ita videtur: nullo in argumento meam commodius orationem posse versari, quam si, litterarum disciplina quantum non ornamenti solum, verum etiam praesidii bene temperatis civitatibus afferat, tum adhibitis rationibus, tum etiam exemplis atque ex veteribus seculis repetita memoria exponam: minime id quidem, quo vos, tales viros, commonefaciam, excellentibus a natura ingeniis praeditos, eruditos a studiis liberalium doctrinarum, a diuturno assiduoque magnarum rerum usu peritos; sed quia libenter facio, ut, quarum artium percepta scientia unumquemque vestrum vehementer affici constat, earum animos vestros iucunda commemoratione delectem. Quae cum ita se habeant, mihique ipsa per se delectae ad dicendum materiae dignitas satis magnam audientiam factura videatur: tamen magis consuetudine, quam quod ita necessarium iudicem, petam a vobis, ut mihi, res pulcerrimas brevi oratione comprehendere meditanti, exigui temporis attentionem| Vid. adn. pag. 320. R. Fr. | ne denegetis. Magna omnino vis magnumque momentum positum est in litteris, viri amplissimi, ad conservandas bonisque cumulandas omnibus civitates. Nam cum felicitas publica, ad quam humana omnia referenda sunt, e singulorum civium felicitate constet; singulorum autem felicitas in excolenda exercendaque virtute praecipue sita sit; et ad perfectam virtutem consequendam, necessariam quandam praecursionem adhibeant literae: illud profecto consequitur, ut, nisi in qua literarum cultura vigeat, florere absolute civitas nulla possit. Ponite vobis ante oculos omnes aetatis humanae partes; omnem publicorum temporum varietatem; omnes instituendae vitae rationes et vias animo et cogitatione percurrite:| Comparat Kraftius Cic. de orat. I. 50. § . 218. II. 32. § . 140. Horat. Carm. I. 28. 6. Fr. | nullam omnino reperietis, quae non ita literarum auxilio indigeat, ut, eas si quis sustulerit, solem ipsum
[ 124 ]
de mundo sustulisse videatur. Eae nos, ubi primum firmius incedere atque articulatius loqui coepimus, de ipso prope nutricum acceptos sinu, titillatione quadam honestissimae voluptatis alliciunt, allectos praeceptis saluberrimis complent: non tantum bene dicendi, verum etiam bene vivendi commonstrant vias: excitant in animis nostris igniculos gloriae: quantus sit in virtute splendor, quanta in vitiis deformitas, edocent: quae qui semel bene penitus imbiberint, ii nunquam non postea et vitii turpitudinem omni studio refugient, et officii honestatisque rationem rebus aliis omnibus anteponent. Ut autem in semente posita spes messis est, ita totius reliquae vitae exspectatio ab educatione pueritiae pendet. Ut vero infirmam illam ineuntis aetatulae teneritatem robur adolescentiae excepit, quae tandem alia res aut animum praeclararum rerum studio accendere, aut efferentibus sese cupiditatibus, quibus ea pars insigniter agitari solet, frenos iniicere, praeter litterarum tractationem, potest? Themistoclem olim, cum somnum capere adolescens non posset, dicere solitum tradunt, se Miltiadis tropaeo, quiescere volentem, excitari: quanto eos acrius incendi atque inflammari necesse est, qui quotidie non unius, sed innumerabilium hominum virtute praestantium tropaea non e marmore constituta ad exigui praedicationem temporis, sed ad omnem aeternitatem commendala litteris intuentur? Neque vero pertimescendum est, ne aut labore frangantur, aut voluptatis irretiantur illecebris ii, qui aetatis suae florem litterarum studiis dedicandum esse statuerunt. Tanta siquidem est oblectatio paullatim acquirenda cognitione rerum sese pascentis animi, ut, ea qui fruuntur, ab iis neque laboris taedium neque avocantium voluptatum blanditiae sentiantur. Itaque sapienter poëtae, cum ceteros omnes Deos Veneris imperio subdidissent, in Minervam modo et in studiorum praesides Musas nihil ei, nihil Cupidini iuris esse voluerunt. Quin etiam illud ab iisdem memoriae proditum est, Iasonem olim ceterosque Argonautas, cum eam insulam, quae ab amoenitate florumque copia nomen invenerat, praeternavigarent, periculumque esset, ne molli ac delicato Sirenum cantu, quae eam insulam incolebant, ad exitium perducerentur, unum in Orpheo perfugium habuisse:| Cf. Apollon. Rhod. IV. 891. sqq. Orph. Argon. 1261. sqq. Heyn. ad Apollodor. pag. 15. 47. 85. Kraft. | qui cum assedisset in puppi, simulque fides blandis impellere digitis, simul vocem illam, qua rupes nemoraque traxerat, explicare coepisset, tanta simul aures animosque audientium voluptate complevit, ut iam Sirenum vocibus nemo navigantium moveretur.
[ 125 ]
Hoc figmento quid tandem aliud doctissimi homines nisi id, quod nos volumus, indicarunt? Florida videlicet illa insula iuventus est. Eam qui quasi praetervehuntur, magno in periculo sunt, ne Sirenum, id est, voluptatum blanditiis decepti et a recto itinere abducti, in vada et scopulos deferantur. Quodnam igitur huic tanto periculo comparatum remedium est? Quod, nisi Orphei, optimi ac sapientissimi vatis, lyra? cuius suavitatem qui percipiunt, ii et Acheloidum cantus pro nihilo putant, et tandem institutum illud iter emensi, vellus aureum, id est, virtutem cum immortali coniunctam gloria consequuntur. Nimirum ut maior lux minorem, ita minoris voluptatis sensum perceptio maioris extinguit. Quanto autem voluptas ea, quae discendo sentitur, ceteris omnibus maior sinceriorque sit, vel illud indicio est, quod aliarum, etiam qui eis plurimum tribuunt, satietatem tamen quandam esse ac taedium confitentur; huius ut quisque percepit plurimum, ita eam acrius atque avidius concupiscit. Quod si cui forte dubium est, prodeat in medium Chrysippus, qui saepe studio intentus tanta voluptate perfruebatur, ut eum tanquam extra se positum cibi potionisque caperet oblivio. Prodeat sollertissimus ille caelestium orbium non perscrutator tantum, sed etiam imitator, Syracusanus Archimedes, qui non modo earum rerum, quas natura fert, prae ea, quam capiebat e studiis, oblectatione memor non erat; sed in illa ipsa Syracusanae urbis direptione ita defixus erat in studio, ut prius hostilis gladii cuspidem corpore exceperit, quam urbem in hostium potestatem venisse sentiret. O rem omnium seculorum admiratione dignissimam! Diripiebatur urbs ea tempestate omnium opulentissima; effusi per vias milites, ut in quemque inciderant, sine ullo sexus, aetatis, ordinis discrimine, obvios contrucidabant; undique gladiorum fulgor praestringuebat oculos; undique armorum sonitus, undique cadentium tectorum fragor audiebatur; puerorum eiulatibus, mulierum lamentis, morientium gemitibus, militum clamoribus privata publicaque omnia circumsonabant; ipsa urbs paene dimota et convulsa sedibus suis suorum civium in caede ac sanguine natabat; cum unius hominis mens in media civitate, civitatis ipsius casum ac ruinam non sentiebat. Solonem vero accepimus, cum in lectulo, morti proximus, decumberet, inaudissetque assidentes |