|
Cum mihi a summis viris, quorum auctoritate atque imperio nostra omnium studia diriguntur, mandatum esset, ut hodierno die, quo, ut scitis, more maiorum noster hic quasi Musarum exercitus quotannis lustrari solet, de praestantia litterarum et earum artium quae litteris continentur, aliquid publice dicerem, quo iuvenum animi ad earum amorem incitarentur: quod prius facere debueram, sed inconsulto quodam obsequendi studio abreptus non feceram, coepi oneris suscepti magnitudinem cum viribus meis sollicite comparare. Atque interdum quidem ita ratiocinabar, ut mihi nihil arduum aut difficile impositum crederem. Nam ut Cyrenaeus poëta facile ait esse omnibus Apollinem laudare, in quo tot tantaque laudum argumenta sint: ita facile videbatur homini quamlibet infanti atque indiserto laudare eas artes, quas vere ac merito bonorum fontes nominare possumus. Neque enim dubitabam, quin omnium concessu multo iustius artibus nostris quam illis, de quibus id Xenophon dixit, honos huius nominis tribueretur. Cogitabam etiam tum demum in summa me difficultate versaturum fuisse, si
[ 270 ]
eas aut, quod nefas est, vituperare iussus essem aut earum dignitatem abiicere et extenuare dicendo: nullum enim sane argumentum, quod quidem alicuius momenti esset, ad eam rem reperire potuissem. Quod si Socrates praesente Phaedro amorem vituperaturus, facere id non audet, nisi sibi prius pallio caput obnupserit:| Platon. Phaedr. Vol. X. pag. 300. Bip. Fr. | multo me magis verecundari par fuisset, in tanto eruditissimorum hominum coetu declamantem adversus eas artes, quarum omnes dignitate ac pulcritudine ita incensi estis, ut sine earum tractatione ne vitam quidem ipsam iucundam putetis. Nunc, ut idem ille sapientissimus senex| Socrates. Vid. Platon. Menex. Vol. V. pag. 276. Bip. cf. Aristot. Rhetor. I. 9. pag. Bekk. 1357, 8. III. 14. pag. 1415, 30. Fr. | factu facile esse ait Athenienses Athenis laudare, quod, quae quisque amat, ea libentissime laudari audit: sic et ipse mihi videbar facilem et expeditam provinciam suscepisse commendandi ac celebrandi apud vos ea, quae vobis omnibus in amoribus ac deliciis esse constaret. Sed interdum occurrebant alia, quae me commoverent nec quieto esse ac securo animo sinerent. Nam et in tam ubere ac copiosa materia necesse est unicuique audientium multa in mentem venire, quae commode dici queant; neque fieri potest, ut quidquid omnes cogitant, dicat unus; et ea est hominum natura, ut cum quis, quod ipse dixisset, id ab eo, qui dicit, omissum videt: non hoc quoque dici potuisse, sed hoc potissimum dici debuisse contendat. Ita dum pro suo quisque captu quid ipse dicturus fuerit cogitat et alia prope omnia fastidiens, dum id unum dicatur, avide exspectat: quidquid dixeris, semper videberis omisisse praecipua, et omnia communia ac contrita dixisse, quod ea non dixeris, quae si dixisses, ipsa quoque aliis obsoleta et vulgaria viderentur. Ut melior hac in parte sit eorum conditio, qui aridis ac sterilibus in argumentis versantur: quorum, sive abundarunt, laudatur ingenium; sive defecerunt, materiae ieiunitas accusatur: cum contra, ubi ampla dicendi seges est, quidquid allatum est, ubertati materiae adscribatur; quidquid omissum est, tibi. Ego vero quomodo aut quidquam allaturum esse me sperem, quod novitate audientium animos teneat, cum iis in rebus mea versatura sit oratio, in quibus praestantissima se omnium aetatum ingenia exercuerunt: aut ita dicturum, ut non innumerabiles alii iisdem de rebus ornatius ac copiosius dixerint? Sed mihi neque valde laborandum est, ut nova conquiram: non enim catilenae sunt hae, quibus novitas, ut ait Telemachus, conciliat gratiam, sed praecepta, quibus vetustas addit auctoritatem: et, si vera, utilia, apta ad id, quod mihi propositum est, digna huius loci auctoritate, digna vestris
[ 271 ]
auribus attulero, quibus ea cunque verbis extulero, hoc ipso me satis ornate dixisse arbitrabor. Agite igitur, viri praestantes et cum aliis nominibus, tum praecipue harum, de quibus dicere ingredior, artium cultu et tractatione clarissimi: agite, studiosi adolescentes, quorum mollis adhuc et tenera aetas in eiusdem gloriae spem codem quasi lacte Musarum educatur, cognoscite mecum felicitatem vestram, qui instinctu quodam afflatuque divino ad eas potissimum artes animum appulistis, quibus, sive quis utilitatem sequatur, nihil fructuosius; sive oblectationem, nihil suavius ac iucundius; sive splendorem ac pulcritudinem, nihil illustrius aut ad struendam| I. e. parandam. Cf. adn. Tom. II. pag. 523. R. Fr. | nominis immortalitatem firmius ac stabilius reperiri potest. Nam si veteres illi, qui errore ducti plures esse Deos opinabantur, quem cuique eorum diem consecrarant, eo laudes ipsius commemorare ac concinere solebant: multo nobis iustior caussa est, quicunque iisdem honestissimarum artium studiis quasi quibusdam sacris initiati sumus, cum hic nobis anniversarius dies maiorum sapientia et auctoritate ad intermissam per aliquot menses earum exercitationem de integro repetendam constitutus sit, cur ab earum commendatione principium ducere debeamus easque celebrare, quas nobis vicissim aliquid celebritatis allaturas esse confidimus. Meminisse autem debemus, iccirco hunc sanctum atque augustum locum ad hanc rem delectum esse, ut et in laudandis artibus Deum ipsum laudemus, qui, ut alia omnia bona, ita eas quoque hominum generi dedit: et publice contestemur ac profiteamur, studia omnia laboresque nostros et Deo auctore atque auspice suscipi, et ad ipsius gloriam tanquam ad finem nobis omnibus praecipue propositum referri. Unde igitur, in tanta eorum, quae se ad dicendum offerunt, copia, potissimum exordiar? An ab eo, quod semper apud gravissimos quosque gravissimum fuit, antiquitatis testimonio? quae, cum artes omnes bonae sint: nam si quae malae artes dicuntur, immerito eis artium nomen tribuitur: has tamen nostras proprio ac peculiari nomine bonas artes vocavit; easdemque artes ingenuas, artes liberales, quod alias aut a servis aut ab hominibus servili praeditis ingenio exerceri, has unas ab ingenuis ac liberis excoli consentaneum iudicaret. Quin etiam cum Graeci earum cognitionem sua lingua tali quodam vocabulo affecissent, ex quo id modo intelligeretur, statim a pueritia dandam eis operam esse: maiores nostri hoc, ut pleraque, melius ac sapientius: qui totum hoc artium genus humanitatem vocarunt; credo, indicantes, non multo minus inter homines talibus disciplinis expolitos et vulgus aliorum quam inter ceteros et pecudes interesse. Homines enim duabus praecipue rebus a ceteris animantibus discernimur, ratione et rationis interprete oratione: quarum utraque in eis, qui harum artium expertes sunt, rudis quodammodo
[ 272 ]
et inchoata; qui eas bene penitus combiberunt, perfecta in illis atque absoluta est. Aristippus quidem, cum quaesiisset quidam ex eo, quid boni filio suo allatura eruditio esset? Si nihil aliud, hoc certe, inquit, quod in theatro lapis in lapide non sedebit.| Vid. Diog. Laert. II. 72. Fr. | Idemque alteri, qui cum sibi nimium magnam mercedem posci pro institutione filii videretur, dixerat: Ista pecunia servum mihi emere possum; Tu vero, inquit iocans, etiam hoc amplius: si unum emeris, duos habebis.| Vid. Diog. Laert. II. 72. Fr. | Significavit videlicet, quorum collustratus doctrinarum luce non esset animus, eos lapidum, non hominum, aut si forte inter homines, servorum, non ingenuorum loco ac numero esse habendos. Ac mihi quidem hac tota de re cogitanti quatuor omnino esse viae videntur, quarum unam aliquam a principio aetatis capessere ac postea persequi prope necesse sit: ex quibus ne dubium quidem esse potest, quin ea, quam ipsi ingressi estis, longe multumque aliis omnibus anteponenda videatur. Nam qui ista aetate sunt, partim otio se atque ignaviae dedunt, mollemque vitam ac voluptariam sequuntur, ii praesertim quibus amplum patrimonium est; partim si angustior sit res, quam ut nihil agentes ferat, dant se ad artem aliquam factitandam; alii, qui excelsiore sunt animo, armorum tractationem et militaris rei gloriam sibi proponunt; alii denique animum ad litteras et ad haec mitiora studia appellunt. Quid igitur istis turpius aut abiectius, qui torporem ac desidiam amplexi, vitam luxu atque inertia transigunt, nihil agentes, quo se homines esse testentur? qui, ut Phaeaces illi Homerici,|
Odyss. Q. 246. sqq. Ex Homeri Margite hi versus laudantur:
to\n d) ou)/t) a)/r skapth=ra qeoi\ qe/san ou)/t) a)roth=ra ou)/t) a)/llws ti sofo/n: pa/shs d) h(ma/rtane te/xnhs.
Matthiae. — Vid. Aristot. Eth. Nicom. VI. 7. Fr.
|
Non pugnis durave exercent membra palaestra;
Sed mensam et citharae strepitum dulcesque choreas.
Stragulaque et molles curant post balnea lectos:
Margitae illius simillimi, de quo idem Homerus:
Non fodere ille bonus durisve ligonibus arva
Vertere, non ulli vivebat idoneus arti.
Sic enim et hi neque domi neque militiae, neque privatim neque publice, neque sibi neque aliis utiles, ita vitae curriculum conficiunt, ut, veluti naves, nullum sui vestigium relinquant. Qui mihi, si Diis placet, quod nihil agant, quasi non pudere parum sit, etiam gloriantur. Alii, inquiunt, in opere occupati sint: nobis maiorum nostrorum virtute est, unde otiosi laute splendideque vivamus. Quid maiores vestros nominatis? qui si vestri similes
[ 273 ]
fuissent, vos hodie in postremis iaceretis. Si, quales vos estis, tales ipsi fuerunt, indigni sunt qui nominentur; sin alii, vos indigni, qui eos nominetis. At videte, quantopere a sapientissimi poëtae Hesiodi iudicio vestra ratio discrepet. Laborem ille et industriam nemini, languorem et ignaviam omnibus turpem esse confirmat.|
Opp. et D. vs. 311.
e)/rgon d) ou)de\n o)/neidos, a)ergei/h de/ t) o)/neidos.
Cf. Xenoph. Mem. Socr. I. 2. 56. sq. Fr.
| Praeclare Cicero,| II. de N. D. cap. 16. extr. Fr. | Mihi quidem, inquit, qui nihil agit, esse omnino non videtur. Nam et Physici docent, quae cuique rei caussa est ut sit, eandem ei esse caussam ut aliquid agat. Sed omittamus hos molles et delicatos, neque eos ex somno, cui tam libenter indulgent, excitemus: teneamusque id, quod a sapientissimis viris proditum est, nihil esse inertia foedius; otio ali vitia; otium, ut non gravissimus poeta gravissime tamen cecinit Catullus,| Catull. LI. 15. Matthiae. | non privatis modo hominibus. sed et regibus et prius beatis urbibus exitii caussam fuisse. Cum igitur otiosa et ignava vita ne vita quidem habenda sit: videamus, num ad aliquam potius aliarum artium quam ad litteras animum adiicere praestet. Equidem cum mente ac cogitatione perlustro eas artes, quibus cum hisce studiis nostris aut nulla aut non magna communio est, ex iis quidem quae ita necessariae sunt, ut eis civitas nullo modo carere possit, duas praecipuas iudico, agriculturam et mercaturam; ex iis autem, quae ad ornamentum civitatis et ad animos honesta voluptate perfundendos pertinent, duas minime sordidas minimeque illiberales, picturam et statuariam. Nam quod boni unaquaeque civitas percipere ex suo et patrio solo potest, id agricultura educit atque elicit; quo eget, id aliunde mercatura comportat. Ita civitas sine alterius ope ne suis quidem opibus fruitur; alterius beneficio, fruitur etiam alienis. Pictorum autem et statuariorum opera et voluptatis atque admirationis habent plurimum; et quae liberalium artium nota est, ingenii, non corporis viribus constant; et ad conservandam clarorum virorum memoriam ceterosque ad eorum imitationem incitandos non immerito magnam vim habere creduntur. Sed tamen quis ausit harum artium ullam cum litterarum studio comparare? Nisi forte maius est agrum quam ingenium colere, aut iacta in terram |