|
Constitueram hodie, nulla, ut Gaius noster loquitur, praefatione facta, ad tractationem earum rerum, quas hoc anno docere institui, accedere: idque et vobis utilius et mihi convenientius fore arbitrabar: nisi me amici quidam, quorum et iudicio et auctoritati plurimum tribuo, de fixa iam statutaque sententia deductum, sibi potius quam mihi hac in re morem gerere coëgissent. Neque tamen eis plane adsensus sum; sed, ut Homericus Iuppiter,|
Iliad. XVI. 250.
tw=| d) e(/teron me\n e)/dwke path/r, e(/teron d) a)ne/neusen. Fr.
| partem eius quod petebant concessi, partem negavi. Nam quod a me contendebant, ne statim in ea, quae huius artis propria sunt, ingrederer, sed hoc anniversarii laboris quasi vestibulum populari aliqua et magis ad omnium sensus accommodata disputatione exornarem, in eo non gravate ipsorum voluntati acquievi: quod auctores erant, ut aliquod mihi undecunque argumentum sumerem, quamlibet remotum et alienum ab eo quod ageretur, populare modo et plausibile et in quo ostentare vim ac copiam dicendi liceret, id ut ipsos a me obtinere sinerem, ipse a me non potui obtinere. Vix ista faciebam adolescens, cum et omnes vias perveniendi ad aliquam eloquentiae famam studiose conquirerem, et iis in artibus exercerer, quas qui tractant, in eis haec non ferri modo, sed et requiri solent. Hac vero aetate et hac qualicunque hominum opinione de me, et hoc suscepto munere, quod ab omni vanitate longissime abesse debet, si puerorum aut sophistarum in morem de comenda ac pingenda oratione sollicitus sim, et sine ulla necessitate eas mihi ad dicendum materias deligam, in quibus belle ac commode aliquid dicere posse videar: ineptis fortasse gratum faciam, quos semper fucata et inania omnia magis quam vera et solida delectant; gravium certe ac cordatorum
[ 237 ]
hominum non effugiam iustam ac meritam reprehensionem. Obsequamur igitur amicorum petitioni; sed ita, ut ne obliviscamur, quid deceat. Explicaturus sum eam partem Digestorum, in qua de iudiciis disseritur. Sed prius dicam nonnulla de ipso munere iudicandi, quantum in eo sit auctoritatis, quantum ponderis et momenti ad totius reipub. felicitatem; tum, qualem esse eum oporteat, qui ei muneri recte et pro dignitate praefuturus sit; quae in iudicando servanda, quaeque fugienda videantur: quae omnia a nostris quidem partim modice attinguntur, partim ut certa et indubitata ponuntur: a Philosophis autem, unde nostra fluxerunt, accurate ac copiose pertractari solent. Dicam autem non oratorio more, sed hoc nostro scholastico et umbratili et sedato, non ad permovendos animos, sed ad docendos, non ad faciendos clamores, sed ad silentium potius et attentionem obtinendam idoneo. Ita me duas res confecturum esse confido, ut et amicorum petitioni, si minus plene, at certe aliqua ex parte satisfiat, et hoc quamvis ex alia arte accersitum disputationum mearum caput cum cetero corpore satis apte ac concinne cohaerere videatur. Tanta igitur est, ut hinc potissimum exordiar, in omni civitate eorum, qui iudiciis praesunt, auctoritas, ut ex eis potissimum reip. felicitas aut infelicitas pendeat. Etenim vere dixerunt veteres, legem esse animam civitatis, et perinde felicem aut infelicem evadere unamquamque civitatem, ut bonis malisve legibus temperata est. Utor hic legis nomine magis ad populi consuetudinem quam ad veritatem: (scio enim, si qua mala lex sit, eam ne legis quidem nomine dignam esse. Sed si tantum positum est in legibus; legum autem ipsarum nullus est usus, nisi sint qui eas exsequantur ac custodiant; et legum ministri ac custodes magistratus, unde eos nomophylacas| Cf. Cic. de Legg. III. 20. et Oeconom. ex Xenoph. § . 12. (Vol. IV. P. 2. pag. 475. ed. Orell.) Fr. | Plato vocat; magistratuum porro praecipua vis in exercendis iudiciis cernitur: constare opinor, qualia in civitate iudicia sint, talem esse totius civitatis statum. Imo vero ea prima fuit antiquissimis temporibus caussa congregandarum civitatum: ut essent, qui vim coërcerent, tenuiores a potentiorum iniuriis defenderent, suum cuique tribuerent, iuris aequabilitatem inter omnes pro portione tuerentur. Hanc originem creandorum regum fuisse, quod vetustissimum in terris imperii nomen est, Herodotus et ab eo mutuatus Cicero| II. de Off. cap. 12. pr. ubi vid. Beier. Fr. | tradunt.
[ 238 ]
Itaque reges ipsi antiquitus iudicabant, ut Minos, cuius singularis iustitia iudicem eum, veterum opinione, etiam apud inferos fecit; ut Tenes, cultus apud Tenedios pro Deo,| Cf. Cic. in Verr. Iib. I. cap. 19. § . 49. Fr. | quem cum securi insulam ex se dictam obambulare solitum tradunt eaque percutere, quos, caussa discussa,| Vid. Ruhnken. Praefat. pag. IX. ed. Lugd. Fr. | iniuriam fecisse cognosset; ut Philippus Macedo, quem etiam patienter tulisse accepimus, obiurgatum ab anicula, cui audiendae sibi esse otium negaverat: cum illa retulisset, ne regnaret igitur, si audiendis ac diiudicandis caussis vacare nollet.| Plutarch. Apophth. ed. Rsk. Vol. VI. pag. 682. Fr. | Et perdiu, qui Hebraeorum populo summo cum imperio praeerant, non reges, sed iudices vocabantur: ut intelligamus nihil esse tam regium quam iudicare. Sive enim privata iudicia inspiciamus, vere ait Cicero, omnes omnium pecunias positas esse in potestate eorum qui iudicant: sive publica, omnium civium non fortunae modo, sed dignitas, existimatio, salus, eorum, qui iudicia publica exercent, fidei religionique commissa est. Sapientissimus homo Democritus duabus rebus rempub. contineri dicebat, poena et praemio: earum autem rerum utraque in eorum manu est, qui munus sustinent iudicandi. Magna igitur adhibenda cautio est in iudicibus deligendis: eorumque et singularis quaedam prudentia et spectata probitas esse debet: ne si, aut errore ducti aut cupiditate abrepti, permissa sibi potestate secus quam decet utantur, ipsa civitatis fundamenta subvertant. Ac veteres quidem illi paucissimis verbis iudicis officium concludebant, cum ita dicerent: legem esse mutum iudicem, iudicem autem legem loquentem. A bono enim iudice ita prorsus omnia iudicari oportet, ut lex ipsa, si loqui posset, iudicaret: atque ita legem et iudicem inter se conspirare, ut sit lex quasi anima iudicis, iudex quasi vox legis. Et quemadmodum Aristoteles ait, legem esse mentem cupiditatis expertem, ita optandum esset, ut eiusmodi iudices reperirentur, qui, omni cupiditate spoliati, mente tantum ac ratione in disceptandis controversiis uterentur. Sed talia optare licet, sperare non licet. Nimis enim verum est, quod in quodam cantico posuit Simonides, perdifficile reperiri hominem tetra/gwnon a)/neu yo/gou.| Vid. Gaisf. Poet. min. Graec. Vol. III. pag. 193. ed. Lips. Fr. | Huic incommodo sapientissimi quique veterum
[ 239 ]
quaecunque potuerunt remedia compararunt. Inter quos Aristoteles censuit, in bene instituta civitate omnia, quoad eius fieri posset, legibus comprehendenda ac definienda; quam paucissima autem in potestate atque arbitrio iudicum relinquenda. Cuius rei tres ab eo sane graves caussae adferuntur. Una, quod multo maior numerus necessarius est| Vid. adn. pag. 144. R. Fr. | iudicum quam eorum qui leges ferant. Facilius autem est paucos bonos et prudentes viros reperire quam multos. Altera, quod longius tempus datur legem aliquam laturis quam de certo aliquo negotio ac controversia cognituris. In maiori autem temporis diuturnitate maior est penitus pervidendi veri facultas. Tertia, quae omnium potentissima est, quod leges et in futurum prospiciunt, et universe ac generatim feruntur, ut neque gratiae neque odio locus esse possit. At iudicia et de praesentibus negotiis et de certis personis exercentur: ut et gratia et odio et invidia et miseratione et ratione proprii alicuius commodi aut incommodi facillime abduci a vero iudicis animus queat. In iudicibus autem deligendis illud praecipue observandum est, ut boni viri eligantur: in quo veteres ita diligentes fuerunt, ut saepe in libris nostris viri boni nomine non alius quam iudex intelligatur. Et Horatius narrat patrem suum, cum sibi virtutis et officii praecepta traderet, laudandarum actionum exempla ex iudicibus potissimum sumere solitum esse. Sic me, inquit,| Satir. I. 4. 120. sqq. Fr. |
Formabat puerum dictis: et sive iubebat,
Ut facerem quid: Habes auctorem, quo facias hoc:
Unum ex iudicibus selectis obiiciebal.
Et alibi cum viri boni quasdam quasi notas enumerando percenseret, hanc inter praecipuas ponit:
Quo multae magnaeque secantur iudice lites.
Ac videte, quantopere veteres illi Romani eos qui res iudicabant, ab omni improbitatis suspicione puros esse voluerint. Notationi atque animadversioni censoriae non tribuebant auctoritatem rei iudicatae: neque si quis a censoribus senatu motus esset, propterea ei aditum ad honores denegabant. Quin imo quosdam a censoribus e senatu eiectos, ipsos postea censores fuisse legimus. Sed tamen, ut omnis etiam levissima suspicio abesset a iudicum moribus, lege Iulia repetundarum, qui senatu moti
[ 240 ]
essent, iudices non poterant dari. Aetas etiam in iudicibus consideranda est: neque enim idonei sunt adolescentes ad tantum munus sustinendum. Cuius rei tres fere caussae adferri solent. Una, quod de moribus adolescentum nihil adhuc certo sciri potest. Mutantur enim, ut ait Horatius, in horas. Et improbum quidem esse aliquem ut cognoscas, vel unus dies sufficit, ut ait Theognis: at diu vixerit oportet, de cuius probitate certum iudicium fiat. Altera, quod in iuvenibus magnae et vehementes sunt animi commotiones, quas illi saepius quam rationem sequuntur. Postrema, quod longus rerum usus in iudice requiritur, qui cadere in adolescentem non potest. Ou) ne/on, ait Plato libro tertio de Repub. a)lla\ ge/ronta dei= to\n a)gaqo\n krith\n ei)=nai. Neque vero quilibet senex ad iudicandum aptus est. Non enim ut prudentia necessario aetatem requirit: ita aetas necessario prudentiam adfert. Sed is demum, cui anteactae vitae cursus et integritatis et prudentiae opinionem comparavit. Observabatur et illud antiquitus, ne egeni et exhausti homines facile ad iudicandum admitterentur. Cum enim plerique a Theognidis sententia non abhorreant et paupertatem omni ratione fugiendam putent:| vs. 533. sq. ed. Welcker. Fr. | verendum videbatur, ne saepe tales iudices non tam rationem muneris sui quam magnitudinem munerum alienorum considerarent; neve libentius in numorum quam in argumentorum quae utrimque adferrentur ponderibus expendendis occuparentur, et utrius gravior esset manus, eius caussam quoque meliorem videri pronunciarent. Atque ob eam caussam iudices non tantum ex moribus et ex |