|
Maiorem in dies fructum capio ex hoc consilio atque instituto meo exornandi iuris civilis, neque lautius modo ac nitidius, sed distinctius etiam et ad rudiorum captum accommodatius, quam plerique vulgo solent, explicandi. Nam etsi satis intelligo, non tantum mihi esse vel virium vel auctoritatis, quantum ad hoc, quod animo concepi, quodque omnibus votis expeto, plane perficiendum requireretur: iuvat tamen tanti ac tam praeclari operis qualiacunque fundamenta iacere, experiri, si forte alios rebus omnibus instructiores commovere et ad eandem cogitationem suscipiendam excitare possim; efficere denique, ut quieunque olim de hoc meo conatu vere iudicare et poterunt et volent, quidvis mihi potius quam aut in deligenda recte docendi ratione ac via iudicium, aut in eadem aliis commonstranda voluntatem defuisse fateantur. Quibus enim rebus eius, qui quamcunque artem docere instituit, officium contineri arbitror, eas ut praestarem, et alias semper et praecipue ex quo libros Pandectarum explicare ingressus sum, magno mihi studio elaboratum est. Ac ne quis forte quaerat, quae tandem illa sint, in quibus et multum operae posuisse me dico et multum ponendum esse omnibus, qui docendi munus ita ut oportet obire ac sustinere meditantur: exponam ea, ut potero, breviter, vobisque potestatem faciam, ex iis, quae hodierno die de doctoris officio dicam, existimandi, quid a me in posterum non exspectare tantum, sed etiam exigere debeatis. Existimo igitur duobus verbis comprehendi posse munus eius qui docet: videndum
[ 230 ]
enim ei esse, quid doceat et quomodo. Prius illud eam vim habet: curandum esse ei, primum ut vera doceat; tum ut propria eius artis, in qua versatur, aut certe cum eo quod agitur coniuncta et cohaerentia. Modus autem docendi is est, ut perspicue doceat: quod duabus rebus conficitur, ordine et genere sermonis ad res enodandas et enucleandas accommodato. Haec omnia qui praestet, ut in docendo et vera tradat et pertinentia ad eam artem, quam docet, et ea ita distinguat, ut suo quidque loco digerat ac collocet, et verbis propriis, significantibus, | Cf. adn. m. ad Quinctilian. X. 1. § . 49. Fr. | ab eorum, qui pure ac nitide loquuntur, consuetudine non abhorrentibus efferat atque eloquatur, ei ego nihil omnino ad summi ac perfecti doctoris laudem deesse statuo: qui autem, cum ea plene quidem et absolute praestare non posse se agnoscat, eo tamen quidquid habet virium confert, ut ad eas laudes quam potest proxime accedat, dignissimum esse, cuius honestissimos conatus et industriam ad praeclara tendentem bonorum omnium perpetuus applausus approbatioque comitetur. In his omnibus varie peccatum esse video a multis eorum, qui quadringentos fere abhinc annos ius civile tractarunt: quorum etiam nonnulli tanto apud multos in pretio sunt, ut, quasi Atlantis humeris caelum, ita eorum auctoritate huius artis dignitas sustineri putetur. Nam et multa saepe pro veris falsa docuerunt; et referserunt libros suos alienissimis quaestionibus; et sine ullo ordine omnia tradiderunt; et cum Latine loqui nescirent, novum quoddam et monstrosum sibi confinxerunt loquendi genus, ut, si veteres illi Paulli et Ulpiani et Papiniani et ceteri iuris antistites reviviscant, multis interpretibus eis opus futurum sit ad eos, qui scripta sua interpretati sunt, intelligendos. Ac cur falsa quidem pro veris tradiderint, non negaverim alias quoque fuisse caussas: duas tamen praecipuas fuisse arbitror: ignorationem antiquitatis et perversum quoddam studium contradicendi. Etenim cum tota reipub. atque imperii Romani facies ita versa atque immutata esset, ut nullum retineret veteris formae vestigium, aliae consuetudines essent, aliae leges, alia religio, alii magistratus, alia iudicia; exstincto autem lumine Latinarum et Graecarum litterarum, omnia densissimis ignorantiae tenebris sepulta atque obruta tenerentur: fieri nullo modo potuit, quin homines eius reipublicae ignari, cuius leges et iura tractabant, tanquam in illuni nocte sine lumine errantes, saepe offenderent, saepe laberentur, saepe quovis potius quam quo instituerant pervenirent. Ad quod incommodum cum aliud accessisset ex prava quadam ambitione, quae multorum ex illis animos occuparat, ut indecorum putarent cuiquam adsentiri, ac tum demum sibi pulcri ac beati viderentur, si superiorum placita labefactare ac subvertere,
[ 231 ]
ipsi autem aliquid, quod ante se nemo dixisset, adferre potuissent: quasi clavum clavo, sic opinionem opinione trudentes, eo tandem rem perduxerunt, ut, cum receptum sit, in rebus iudicandis communem interpretum sententiam sequendam esse, saepenumero, quae in plures probata sit, in tanta discrepantia ac varietate dubitetur. Scitum autem est, quod ait Plato, semper inter se consentire eos, qui aliquid sciunt. Nam neque sciri potest nisi quod verum est: neque in quaque re verum esse amplius uno potest. Iam quod secundo loco posui, multas saepe ab eis inculcatas quaestiones, neque iuris civilis proprias neque ad id, quod in manibus erat, ullo modo pertinentes, id quin verum sit, dubium nemini unquam futurum est, qui eorum scripta vel per transennam, ut dici solet, adspexerit. Nisi forte quaerere, quae sit potestas ablativi, ut loquuntur, absoluti, aut gerundii, aut relativi Qui, Quae, Quod, et similia, quae vel referre piget, Grammaticorum non est potius quam Iurisconsultorum; aut quae sit ratio definiendi, quid intersit inter definitionem et notationem vocabuli, quando liceat argumentari ab enumeratione partium, non Dialectici potius quam Iuris civilis professores docere debent; aut denique innumerabilia, quae eorum commentarios legentibus passim occurrunt, non melius et verius ab iis artificibus, quorum propria sunt, explicantur. Nam de ordine quid dicam? quem semper sapientissimus quisque plurimi fecit: cui tantum tribuerunt quidam ex veteribus Philosophis, ut summum ac supremum huius universitatis parentem atque opificem Deum dicerent in orbe condendo nihil aliud praestitisse, quam quod confusas et permistas inter se rudis materiae partes discrevisset certoque ordine suis quamque in sedibus collocasset. Impia opinio, fateor. Omnia enim non tantum digessit ac disposuit, sed ex nihilo effecit ac procreavit Deus. Sed tamen ex eo intelligi potest,
[ 232 ]
quae illorum de ordine opinio fuerit, quantamque vim in eo inesse crediderint: cum a quo nihil amplius quam confusas mundi partes in ordinem adductas esse dicebant, eum tamen ipsi quoque cum ceteris verissimo nomine parentem ac conditorem omnium rerum vocarent. Exstat praeclara sententia apud Xenophontem in Oeconomico,| VIII. § . 3. )/Esti d) ou)de\n ou(/tws ou)/t) eu)/xrhston ou)/te kalo\n a)nqrw/pois w(s h( ta/cis. Fr. | nihil esse aut pulcrius aut ad usum commodius quam ordinem; nihil contra aut adspectu foedius ac deformius, aut quod plura omnibus rebus incommoda adferat, quam confusionem ac perturbationem. At nostri illi cum dialecticen aut non didicissent, aut ita didicissent, ut non didicisse praestaret: quibus, quaeso, modis omnia miscuerunt? qualem nobis cuiusque generis praeceptorum farraginem reliquerunt? ut si quis rusticus hordeum, triticum, viciam, legumina in unum acervum conferat, non illius acervum horum commentariis existimem perturbatiorem fore. Mihi quidem, cum in eos inspicio, saepissime Ovidiana illa de Chao in mentem veniunt:
Non aliter enim apud hos, ubi, verbi caussa, de auctoritate magistratuum agitur, dicetur etiam aliquid de testamentis; ubi de emptione et venditione disseritur, aliquid de poenis aut de auctoritate tutorum inseretur: nihil est denique, quod certam sedem ac domicilium habeat; nihil quod non alienissimo aeque facile ac suo loco pertractatum reperiatur. Inde illae crebrae ex uno in alium locum reiectiones: cum te, quod hic agendum ac tractandum erat, id iubent ex alio petere, in quo tale quidquam agi, nunquam nisi admonitus divinare potuisses. Prorsus ut si quis paterfamilias vestem non in vestiario, sed in arca panaria conderet, panem ex puteo hauriret, pisces in nemore, lepores in piscina inclusos haberet. Apud Aristotelem primo Physicorum | I. 4. Vol. I. pag. 187. Bekk. Fr. | recensetur opinio veterum quorundam, in quibus fuit et Anaxagoras, qui quidlibet in quolibet inesse dicebant: idque exprimebant hemistichio quodam, ut opinor, Empedoclis, pa=n e)n panti\ me/mixtai. Hoc an in Physicis vere dicatur, viderint qui illa tractant: in talium certe interpretum commentariis verissime dici potest. Atque hoc sunt etiam qui eos de industria fecisse dicant, ut artem iuris obscuriorem ac difficiliorem cognitu redderent, et ad ceteros
[ 233 ]
labores illum quoque adderent, quo excarnificarent discentium ingenia, pervolutandi saepe illas ingentes librorum moles et omnia alieno loco potius quaerendi quam suo. Quod si verum est, (nam ego quidem aliam potius fuisse caussam suspicor, neque ita de eis male sentio, ut, cum melius possent, noluisse credam) sed tamen si ita est, non obscurum est, quam eis pro tam sancto atque honesto proposito gratiam debeamus. Ultimus locus erat de genere dicendi, quo dixi eos, qui quid docent, uti debere nitido, perspicuo, usitato, tali denique, ut sine ullis salebris, sine ulla asperitate influat in aures animosque discentium, eisque se non adscita fucisque ac pigmentis quaesita, sed naturali pulcritudine ac suavitate commendet. A quo ii quos dico quam longe omnes abfuerint, quis non videt? Et sunt tamen qui eos defendant: ut nulla est tam mala caussa, quae patronos non inveniat: dicuntque eloquentiam in eo, qui ius docet, non requiri: satis esse, si artem suam teneat; eius praecepta dum tradat, quibus ea verbis pronunciet, nihil interesse. Citant etiam in eam rem verba quaedam Ciceronis, quibus ait se in Philosopho eloquentiam, si adferat, non aspernari; si careat, non admodum requirere. Nimium delicatos |