PRO SIGISMUNDO AUGUSTO REGE POLONIAE AD PIUM V. PONT. MAX. ORATIO XIV. HABITA ROMAE XIIX. KALEND. FEBR. ANNO MDLXVII.
Quanto opere gavisus sit universus orbis Christianus, posteaquam auditum est, summum honorem, iam pridem summis virtutibus tuis debitum, tandem aliquando tibi divinitus delatum esse, Pie Quinte, Pontifex maxime, vel ex hoc intelligi potest, quod concepti ex ea re gaudii vis non vicinarum se regionum ac provinciarum finibus continuit, sed solis instar, omnia simul ut exortus est sua luce complentis, ad remotissimas gentes et posita in ipsis Christianae ditionis finibus regna admirabili celeritate penetravit. Neque vero ei contigit, quod ventis solet, qui cum, unde oriuntur, ibi vehementissimi sint, ad longinqua fracti fere debilitatique perveniunt; sed quod ingentibus vastisque fluminibus: quae cum ab ortu ipso magna sint, perpetuo tamen aucta et tumefacta progressu, eo maiores undas volvunt, eo amplioribus ac capacioribus feruntur alveis, quo a fontibus ac capitibus suis longius recesserunt. Ut cum aliis permultis nominibus beatissimum te omnium mortalium praedicare liceat, tum hoc non minimum sit, quod ex honore tibi habito et ad illos, qui eum tibi decreverunt, immortalis gloria et ad omnes bonos, qui eum tibi
[ 213 ]
delatum audierunt, incredibilis laetitia redundarit. Ac ceteri quidem viciniores principes ac populi quanta omnes animorum alacritate recentem Pontificatus tui nuncium acceperint, ex legatis, quos ad te gratulandi caussa suo quisque tempore miserunt, cognoscere potuisti: hodierno autem die intelliges, etiam in illis regionibus, quibus Christianorum imperium terminatur, quanto gaudio pii omnes exsultaverint, quas inter se gratulationes fecerint, quanto consensu meliora et prosperiora omnia sperare coeperint, cum, quo iam pridem sanctitatis tuae fama pervenerat, eodem te in istam celsissimam dignitatis atque honoris sedem adscendisse, perlatum est. Potentissimus enim idemque religiosissimus Princeps, Sigismundus Augustus, Rex Poloniae, quam iucundus et exoptatus sibi suisque populis eius rei nuncius acciderit, testari cupiens, ea de caussa legavit huc illustrem virum, Petrum Barzium, senatorem regni, ex quo haec omnia non minus certo cognosceres, quam si Regis ipsius non os modo intueri et sermonem audire, verum etiam penitus perspicere intimos sensus animi posses. Is cum mihi mandaverit, ut hodie apud te, in hoc dignitatis maiestatisque plenissimo coetu, et de regni antiquitate atque amplitudine, et de rebus, quas multis abhinc saeculis Polonorum reges ad Christiani imperii fines tum tuendos, tum propagandos sine ulla propemodum intermissione gesserunt, et de ipsius Sigismundi Augusti Regis pietate, animi magnitudine, fortitudine ac constantia, deque quotidianis pro Christiana republica laboribus ac periculis dicerem: quaeso obtestorque te, beatissime Pater, tribue mihi hoc beneficium, ut, dum haec summatim persequor, orationis meae cursus aura lenitatis ac facilitatis tuae adiuvetur. Maximas res memoratuque ac cognitu dignissimas afferam, et quanquam notas atque illustres tum suopte splendore ac magnitudine, tum propter regiae fortunae sublimitatem, quae magnorum et potentum regum actiones obscuras esse non patitur; tamen eo minus pervulgatas, quod Polonorum gens semper in praeclaris rebus gerendis quam in iis quae gessisset memoriae prodendis occupatior fuit, semperque maiorum suorum virtutem imitari quam celebrare gloriosius duxit. Atque ut, unde proposui, exordiar et Poloniae Rex quam longe lateque dominetur, expediam: tota illa Germaniae pars orienti soli propior, quae est inter fluvios Guttalum, quem hodie Oderam vocant, et Vistulam, qui antiquis temporibus Germaniam a Sarmatia dividebat, et Sarmatiae quantum est a Vistula ad Borysthenem, et a ponto Euxino usque ad sinum Venedicum, inter quos plus mille Italica passuum millia
[ 214 ]
interiecta sunt, illius imperio continetur. Regio prope tota aequa et plana, multis magnisque fluminibus et ad fertilitatem et ad mercaturas commodissimis irrigua, rebus ad vitam necessariis usque ad abundantiam dives: habitatorum autem ea multitudo, ut, cum equitatus regius ex solis nobilibus constet, centum quadraginta equitum millia armare et in aciem secum, si res ferat, educere Rex Poloniae possit. Homines natura fortes et animosi, quique non facile aut voluptatibus molliantur aut periculis terreantur. Mortem per decus obitam immortalitatis instar; vitam per dedecus retentam quavis morte peiorem putant. Ignominiam ut fugiant, nihil non fecerint; ut mortem, nihil. Haec hominum, haec locorum ingenia. Cinguntur autem omni propemodum ex parte ferocissimis gentibus et partim ab Ecclesiae communione dissociatis ac diremptis, partim apertis et capitalibus Christiani nominis hostibus, ut in illo confinio, tanquam in communi quadam arce ac propugnaculo, fortissimi viri ad sustinendam et propulsandam barbarorum immanitatem et ad agendas perpetuas pro Christianis omnibus excubias divino consilio constituti ac collocati esse videantur: quo essent ceteri Polonorum virtute tecti, Polonorum laboribus quieti, Polonorum periculis tuti. Neque mihi videor quidquam a suscepto munere facturus alienum, si breviter exposuero, quemadmodum illos Deus ante sexcentos abhinc annos, discussis errorum, quibus involuti crant, tenebris, ad euangelii lucem perduxerit. Quod dum facere ingredior, adeste quaeso animis, quicunque corporibus adestis,| Cf. supra pag. 26. R. Fr. | et in re maximi momenti divinae bonitatis ac sapientiae magnitudinem considerate. Omnes fere magnae et memorabiles in rebus humanis mutationes aliquanto antea aut uno aut pluribus illustribus ac notabilibus signis divinitus portendi ac praesignificari solent. Cum igitur tempus illud appropinquaret, quo se Deus Polonis patefacere, eosque impia superstitione purgatos caelesti doctrina imbuere statuerat: adventantis iam et instantis salutaris illius mutationis hanc, quam mox audietis, significationem dedit. Imperabat Polonis Ziemomislus Lesci filius, princeps (quatenus haec convenire in hominem non Christianum queunt) et iustitiae et clementiae et beneficentiae et aliarum virtutum laude cumulatus, et in quo nihil praeter Christi cognitionem desiderares. Huic, cum multos annos sine liberis
[ 215 ]
esset, graviterque ea re angeretur, tandem natus est filius, sed oculis captus: ita ut non facile diiudicari posset, maioremne dolorem percepisset ex orbitate, an perciperet ex unici filii caecitate. Omnia remedia, omnes medicorum conatus mali pertinacia elusit. Iam ad septimum annum pervenerat puer, eique patrio quodam ritu primam comam tonderi nomenque imponi oportebat: cum praeter omnium spem subito oculis uti coepit. Incredibili laetitia perfusus pater convocatos ad se hariolos consulit, quid ex tam admirabili successu filio suo, quid toti Poloniae portenderetur? Respondent, eo imperante Poloniam mirabiliter illustratum iri. Ex ea spe atque omine puero nomen inditum Miecislao, quod gentis lingua significabat eum, qui sibi gloriam gladio pariturus esset. Nullo enim alio modo illustrari posse Poloniam quam bello et armis cogitabant. Iam adoleverat Miecislaus; iam ad virilem aetatem pervenerat; iam mortuo patre rerum potiebatur; et ceteris quidem virtutibus patri non absimilis, nihil ceteroqui bello egregium aut memorabile gerebat: ita ut tota Polonia et se credulitatis et vanitatis vatum suorum responsa damnaret. Sed maius quiddam, quam quod illi suspicati erant, parabat Deus. Miecislaus ductis barbarico more septem uxoribus, nullos tamen ex ulla earum liberos procreare poterat. Interea fundente se ac spargente quotidie latius Christiana religione, pervenerant et in Poloniam sancti quidam viri: qui aut solitariae vitae, ut quietioris et ad res divinas sine ullo impedimento contemplandas aptioris, studio ducti, aut periculorum metu, in abditis et remotis sylvarum recessibus delitescentes, Christo, ut poterant, serviebant. Horum quibusdam in animum immittit Deus, ut ad principem adeant, eique polliceantur et liberos et alia multo maiora, si repudiato falsorum numinum cultu, Christum verum Deum agnoscere et traditam ab eo doctrinam suscipere vellet. Ipse quoque divini spiritus repentino tactus afflatu, promptum se ac facilem salutaribus illorum monitis praebuit. Neque longius res ducta est, quam dum prima ac praecipua religionis nostrae capita edoceretur. Quae ut percepit, magna pompa ac celebritate publice baptizatus, brevi tempore totam Poloniam ad Christianam pietatem et exemplo suo incitavit, et cohortationibus ac praemiis allexit, et minis ac suppliciis adversus pertinaces propositis perpulit. Tum demum cognitum est, quod Miecislaus totos septem annos caecus fuisset, significatam esse hoc modo diuturnam Polonae gentis caecitatem: quod, omnibus humanis auxiliis frustra tentatis, tandem divino beneficio lucem aspexisset, fore ut populi quoque caecitas nulla humana ope
[ 216 ]
sanabilis divinitus depelleretur. Neque vana fuit hariolorum praedictio. Eo enim rerum potiente, Polonia splendore divini luminis illustrata est. Notum est autem, interdum fieri, ut etiam superstitiosi et impii homines, Deo permittente, vera vaticinentur. Neque temere inditum nomen. Gladio enim sibi et suis gloriam peperit, non quidem ferreo aut ulla ex alia materia confecto; sed gladio illo utrinque acuto, gladio spiritus, quod, ut ait Paulus,| Ep. ad Ephes. VI. 17. de/casqe — th\n ma/xairan tou= pneu/matos, o(/ e\sti r(h=ma qeou=. Fr. | est verbum Dei. Ut autem ab ea Ecclesia, quae ceterarum omnium mater ac magistra est, Christiane vivendi leges acciperent, et ex eo fonte haurirent, unde nihil non purum et incorruptum hauriri potest, legatos miserunt ad Ioannem Pontificem eius nominis tertium decimum, per quos et eum ut communem totius Ecclesiae pastorem venerarentur, et ab eo sibi peterent Episcopos mitti, a quibus regi, et quae sibi credenda quaeque facienda essent, cognoscere accuratius possent. Misit ille Italorum hominum spectatae probitatis et eruditionis idoneum numerum: qui primi novellas illas ac teneras nuper in horto Christi depactas ac consitas plantas copiosis sanctorum praeceptorum imbribus irrigarunt. Huius Miecislai soror Adleida, |