PRO CAROLO IX. REGE CHRISTIANISSIMO AD PIUM V. PONT. MAX. ORATIO XIII. HABITA ROMAE ANNO MDLXVI.
| De hac orat. cf. Epist. III. 15. pag. 569. R. et adn. Thomas. Fr. |
Si eorum, quae oratione tractantur, magnitudo et praestantia non aliundo quam ex eius, qui de eis disserit, ingenio et dicendi copia penderetur: magnopere mihi verendum esset, beatissime Pater, ne hodierno die, in hoc augustissimo et ad dicendum amplissimo orbis terrarum loco, splendor ac dignitas maximarum pulcerrimarumque rerum, quarum explicandarum munus mihi mandatum est, ingenii mei tenuitate et orationis inopia imminueretur. Dicturus enim, huius clarissimi viri Oratoris ad te regii iussu, quantum gaudium Rex Carolus nonus, te Pontifice declarato, perceperit, intelligo mihi faciendum esse, ut veteri atque usitato eorum, qui ante me idem munus obierunt, instituto de singulari atque eximia pietate, qua Reges nostri multis abhinc sacculis prae ceteris omnibus perpetuo floruerunt, breviter disseram: et non omnia quidem, quod infinitum esset, sed aliqua tamen eorum, quae illi tum pro religione, tum pro huius sanctae Sedis defensione pie fortiterque gesserunt, commemorem; ostendam deinde, quanto studio atque ardore animi Rex noster iam nunc in hoc ineuntis adolescentiae flore per illorum vestigia gradiatur, quamque sibi huius praecipue laudis principatum appetat ac concupiscat. Quibus expositis, illud quoque facile intelligetur, quantae ipsi curae esse debeat Ecclesiae status: qui cum, secundum Deum, ex Pontifice potissimum pendeat, quantopere te tali viro his turbulentissimis temporibus divinitus Pontifice creato, sibi praeter ceteros gaudendum arbitretur. Quae omnia si quis ita se tractare posse confidat, ut rerum magnitudini orationis pulcritudo respondeat: cum oportet aut ita exercitatum esse in dicendo, ut
[ 204 ]
facultate sua fretus nihil sibi difficile atque arduum putet; aut ita inexercitatum, ut errore ductus rerum pondera et momenta satis acute atque intelligenter perspicere ac diiudicare non possit. Neque mihi nunc alia ulla res perculsum ac debilitatum hac cogitatione animum erigit ac confirmat, quam quod apud te dicendum est, beatissime Pater, qui et ea sapientia es, ut, quanti quaeque res sit, ex natura ipsius, non ex iis, quae de ea dicuntur, ponderes; et ea lenitate ac mansuetudine, ut eis, qui, potius quam officium deserant, eius onere opprimi malunt, facile ac libenter ignoscas. Mihi vero memoria vetera repetenti et mentis oculos per antiqua Regum nostrorum decora circumferenti, non unde incipere, sed ubi desinere debeam, statuere difficile videtur. Tanta est enim rerum ab eis gestarum magnitudo, tanta copia, ut neque possit quisquam, ne si mentiri quidem velit, maiora confingere; neque, vera consectans, omnia tam brevi temporis spatio persequi: sed aut ab ipso multa aut ipsum a tempore deseri necesse sit. Nam quae tandem gens in toto orbe terrarum nominari potest, quae semel susceptam Iesu Christi salvatoris nostri religionem maiore constantia puram incorruptamque servaverit? quae plures atrocioresve illius hostes aut exstinxerit, aut bellica virtute domitos errorem suum deponere seque ad Ecclesiae societatem recipere coëgerit? quae apostolicae Sedi laboranti tam saepe subvenerit, eamque tyrannorum iniquitate et iniuria oppressam non in pristinam modo dignitatem restituerit, sed tam multis ornamentis affecerit, tam firmis praesidiis muniverit? Omnia, quae ab aliis regibus aut gentibus in hoc genere gesta sunt, si unum in locum collata cum iis, quae nostri gesserunt, comparentur, et numero eorum et magnitudine obruentur. Mille iam anni sunt et aliquanto amplius, cum Hlodoveus, qui postea Hludovicus vocatus est, primus Regum nostrorum, salutari aqua ablutus nomen in Christi militiam dedit. Neque diu cunctatus, suscepto bello in Visigothos, pertinacissimos haereseos Arianae defensores, eos commisso in Pictonibus praelio vicit, regemque eorum Alaricum manu sua interfecit. Neque multo post haud procul Burdigala reliquias eorum confecit in campo, qui ex eo etiam hodie Campus Arianus vocatur. Itaque ob id factum Anastasius Imperator honoris caussa tunicam ei purpuream sive, ut tum loquebantur, blatteam
[ 205 ]
misit, simulque coronam auream magni ponderis, admirabili opere perfectam, multis ingentis pretii gemmis unionibusque collucentem: atque eum per legatos non consulem modo ac patricium, sed defensorem Christiani nominis, sed liberatorem imperii, sed generis humani patrem vocavit: felicem praedicans, cuius potissimum manu divina providentia illos urbis Romae eversores, provinciarum vastatores, Dei hominumque hostes cadere voluisset. Ille, ut principem vere magnanimum decuit, munera quidem Imperatoris non repudiavit: sed illam, quam dixi, coronam augustius quiddam et magnificentius esse duxit, quam ut cuiquam mortalium conveniret: dignam rem sacrario, dignam, quae non humano usui, sed divino cultui addiceretur: itaque eam summa cum veneratione, in templum Lateranense missam, divo Petro, apostolorum principi, consecravit. Nimirum ut belli principia ex solo divini cultus studio exstiterant; ita victoriae insignia non alibi quam in celeberrimo aliquo templo collocari par fuit; ut omnibus saeculis in illo nobili munere non tam illa clarissimarum gemmarum multitudo quam Hlodovei regis pietas religioque fulgeret. Neque se tanto patre parum dignum praestitit Childebertus: qui Almaricum Alarici filium, cui etiam sanciendi foederis caussa sororem Hlotildem in matrimonium dederat, cum in paterna impietate perstare ideoque in uxorem, quam abducere a catholica religione non poterat, iniurium ac contumeliosum esse cognosset, bello eum persequi non prius destitit, quam et tyrannum ipsum obtruncavit, et populos, qui ei paruerant, ab Arianae opinionis pravitate revocavit. O sancta bella, quae non ad unius hominis ambitionem aut avaritiam explendam, sed ad veram et catholicam religionem latius spargendam suscipiebantur! O felices victorias, quae et victoribus immortalem gloriam et victis aeternam salutem afferebant! Sed ita magna et memorabilia sunt, quae mihi se ad dicendum offerunt, ut, cum singula intueor, nihil eorum sine flagitio praetermitti posse existimem: ita multa rursus, ut, cum universa contemplor, plurima mihi necessario omittenda esse cognoscam. Dagoberti tamen primi singularem eximiamque pietatem tacitus praeterire non possum: qui et edicto proposito omnes, qui fidem catholicam non amplecterentur, intra certam diem aut Galliae finibus excedere aut capitis supplicio affici iussit, et in reliquis vitae partibus ita se gessit, ut, qui honores more nostro relatis in divos haberi solent, eos illi post mortem Ecclesia decreverit. De Carolo autem Martello quid primum, quid postremum eloquar? Ille Saracenos, ferocissimam et Christiano nomini inimicissimam gentem profligavit: quorum infinitam quandam multitudinem uno ad Ligerim praelio cecidisse, cum e nostris paucissimi desiderati sint, historicorum monumenta testantur. Ille Frisios, impio falsorum deorum cultui deditos et a Christiana religione abhorrentes,
[ 206 ]
repudiata superstitione Christo initiari coëgit. Ille Visigothos et Saracenos, coniunctis copiis bellum renovare et Narbonensem provinciam occupare ausos, aggressus, agros eorum cadaveribus stravit, fluvios eorum sanguine infecit. Ille, cum Gregorius tertius, Pontifex maximus, rebus suis diffidens, opem eius implorasset, Luitprandum, Longobardorum regem, ab hac urbe obsidenda, sola nominis sui auctoritate deterruit. Sed non omnia persequenda sunt. Vocat enim nos ad se Pipinus, neque me diutius de rebus suis tacere patitur. Hic ille est Pipinus, beatissime Pater, ille, inquam, Pipinus, Patres amplissimi, a quo est Pontificum maximorum auctoritas a contemptu vindicata, opes auctae, potentia stabilita. Etenim, ut ab optimis auctoribus memoriae proditum est, cum Aistulphus, rex Longobardorum, universam Italiam sub imperium suum subiungere meditaretur, iamque Ravennam et magnam praeterea Flaminiae partem occupasset, Stephanus secundus Pontifex, cum prius opem ab Imperatore Constantino petisset, atque ab eo neglectus esset, consilium cepit eundi in Galliam ad Pipinum: illum unum et ea pietate esse, ut auxilium sibi libentissime laturus esset, et iis viribus, uti facile posset. Neque eum sua frustrata est opinio. Nam Pipinus et illum excepit iis omnibus honoribus, qui maximi poterant excogitari, usque eo ut ei obviam profectus tria millia passuum pedibus confecerit, manu frenum equi quo ille vehebatur tenens; et cum Alpes incredibili celeritate superasset, transportato in Italiam exercitu, tantum terrorem intulit Aistulpho, ut collatis signis depugnare non ausus, Ticini se moenibus tueretur: ubi tam diu obsessus est, dum se omnia, quae abstulerat, restituturum, neque unquam Pontifici molestiam exhibiturum, interposito etiam iureiurando, fidem daret. Qua postea neglecta, cum, longe lateque omnia populatus, postremo hanc ipsam urbem obsidione cinxisset: Pipinus, qui tanquam re confecta, in Galliam redierat, in Italiam denuo reversus, virtute et armis perfecit, ut Aistulphus supplex easdem conditiones denuo acciperet; neque prius pedem ex Italia movit, quam praefectura Ravennatium, finibus longe maximis, utpote quibus et Flaminia et Aemilia tota contineretur, Pontifici restituta est. Exstat adhuc tabula marmorea in ea turri, cui Borgiae nomen est, in qua haec omnia olim honoris ergo incisa et perscripta fuisse constat. Ita enim in ea adhuc legitur: PIPINUS. PIUS. PRIMUS. AMPLIFICANDAE. ECCLESIAE. VIAM. APERUIT. ET. EXARCHATUM. RAVENNAE. CUM. AMPLISSIMIS. Pars tabulae, in qua reliqua scripta erant, aut casu aliquo, aut temporum aut hominum iniuria confracta est. At aenea quidem et marmorea monumenta conficere ac consumere longinquitas temporis potuit: Pipini certe gloriam nulla unquam
[ 207 ]
delebit vetustas, nulla inobscurabit oblivio. Sentio tantas res multo brevius multoque exilius a me tractari, quam dignitati atque amplitudini ipsarum conveniret. Sed quis modus futurus erat, si quae sic quoque vix a me percursa sunt, iis in singulis immorari atque insistere voluissem? Nunc quoque si de Caroli Magni laudibus disserere vellem, quantus se mihi campus aperiret? Dicerem Aquitaniam, qua haereses denuo efferre se et subcrescere coeperant, ab adolescentulo perpurgatam. Dicerem immanissimam Saxonum gentem, semper victam, semper rebellantem, cum inter se constantia Caroli et illorum pervicacia certarent, vix tandem continuo triginta trium annorum bello perdomitam et abiecto idolorum cultu Christi leges accipere coactam. Dicerem |