|
In communi omnium Christianorum principum gaudio, quo nos optatissima summi honoris ad te concordibus horum amplissimorum Patrum suffragiis delati fama cumulavit, Pie V. Pontifex maxime, si praecipuam quandam ac prope singularem Alfonsi secundi Ferrariae Ducis laetitiam exstitisse dixero, vereor, ne quis id magis ex veteri et quotidiana omnium consuetudine, quam quod ipsi praeter ceteros gratum id ac iucundum acciderit, a me dictum arbitretur. Ita enim iam usitatum est, ut omnibus Pontificibus omnium principum nomine eadem illa dicantur, ut et eos qui audiunt verisimile sit ea modo sibi videri audire, quae cuilibet alii eundem adepto honorem dicerentur, et ii qui dicunt non tam ex suo sensu orationem depromere, quam ex vetere aliquo libro sollemnem et certis conceptam verbis gratulandi summis Pontificibus formulam recitare videantur. Neque vero dubitari potest, quin aequissimum atque honestissimum sit, quemcunque hic amplissimus ordo ad Ecclesiae gubernacula admoverit, quando totum illud negotium non humanis consiliis, sed divini spiritus instinctu atque afflatu administrari certissimum est, eius ut ceteri quoque principes libentissimis animis imperium accipiant, auctoritatem agnoscant, leges observent, se suaque omnia eius potestati tradant ac permittant, eum denique, qui Deo maxime placuit, sibi quoque gratissimum acceptissimumque esse profiteantur. Sed tamen et longe alia illa est animorum alacritas, cum homines eum, quicunque sibi rector divinitus datus est, libenter accipiunt; alia, cum, quem semper ipsi eo munere dignissimum iudicarant, quemque
[ 197 ]
semper toto pectore optaverant, eum divino quoque iudicio probatum vident: et quanquam omnium publice interest, qualis sit Pontifex; non est tamen obscurum, esse quosdam populos quosdamque principes, quorum id privatim multis de caussis maxime intersit. Ex quibus ut unum esse Alfonsum secundum, Ferrariae Ducem, omnes homines intelligant; neque vulgarem illam aut mediocrem laetitiam fuisse, qua ipse accepto Pontificatus tui nuncio perfusus est, idque eo dici, non quod ita dici soleat, sed quod verissimum sit: constitui, si per te liceat, beatissime Pater, primum quidem breviter exponere, cur tibi potissimum boni omnes communibus votis istum honorem mandari et optaverint et optare debuerint; deinde vero quas privatim caussas Alfonsus habuerit, propter quas eximiam quandam ex eo perceperit voluptatem. Sed quoniam prior orationis meae pars explicari aliter non potest, quin de tuis laudibus nonnulla dicantur, idque cum aliqua tua molestia fieri necesse est: propterea quod, ut quisque laude dignissimus est, ita minime libenter laudes suas audire consuevit: supplex a te etiam atque etiam peto hanc veniam, Pater optime ac sanctissime, ut quae de virtutibus tuis toto orbe iam pridem sparsa ac disseminata sunt, ea me strictim ac modice attingere ac delibare patiaris. Vos autem, Patres amplissimi, oro atque obtestor, ut, si me sublimia humiliter, ampla tenuiter, illustria inornate tractantem, et ex innumerabilibus, quae ad dicendum suppetunt, plurima praetermittentem, pauca proponentem verius quam exponentem audietis, cogitetis cum animis vestris, neque posse quemquam in tam ubere materia omnia persequi, neque ea, quae satis per se splendida et magnifica sunt, ornatu verborum indigere, et mihi eam inprimis cautionem adhibendam fuisse, ne sanctissimi eiusdemque modestissimi principis patrisque nostri aures, quanquam verissimis et omnium sermone celebratissimis, inusitatis tamen et longe multumque supra exempla vulgaria| Cf. Ruhnk. ad Vell. Pat. I. 5. pr. Fr. | positis laudibus suis offenderentur. Atque equidem, beatissime Pater, ut mea tibi, quantum in me situm est, minime molesta sit oratio, abducam et avocabo eam a persona tua, et de te reticens rem tantum ipsam excutiendam considerandamque proponam. Si quis igitur reperiretur, qui ab ipso ineuntis aetatis principio illud arduum ac cum labore ad virtutem directum iter ingressus, hoc robore animi atque hac indole continentiae esset, ut omnia blandimenta voluptatum respuens et aspernans, nihil in vita expetendum aut magni faciendum putaret, nisi quod esset cum laude et cum dignitate coniunctum,
[ 198 ]
seque iam tum a corpore quam maxime abstrahens ad divinarum rerum cognitionem cura omni studioque raperetur: quis non facile auguraretur, ex illa herbescentis adhuc seque paullatim exserentis ingenii teneritate magnas aliquando virtutis ac sapientiae fruges exstituras? Quod si idem, cum se paullum iam corroborasset, ut plane liber ab omnibus impedimentis iter sibi destinatum expeditius conficeret, secederet, segregaretque se a commercio vulgi, et solitariam vitam amplexus nomen daret in eam sodalitatem, quae ex quo primum instituta est, perpetuum quoddam inexhaustae fecunditatis seminarium hominum et doctrina et virtute praestantium fuit: quis non in ea spe, quam iam antea concepisset, magis ac magis confirmaretur? Iam vero, si multos annos in codem ordine ita vixisset, ut non aequalibus modo suis aut minoribus natu, sed ipsis senioribus exemplum innocentiae et integritatis esset, nullam unquam ullius turpitudinis aut flagitii ne tenuissimam quidem suspicionem dedisset, neque in castigandis aliorum delictis remissus esset, et tamen aliis omnibus facilius ignosceret quam sibi; pium ac iustum bellum indixisset cum omnibus vitiis, tum praecipue pravis et verae ac Catholicae religioni contrariis opinionibus, multos mortales aut errore lapsos aut ab aliis in fraudem inductos revocasset in viam; obstinatos et pertinaces, ne eorum contagio bonis obesset, repressisset legum habenis et omnes vires suas ad eos exterminandos contulisset, eiusque rei caussa nullam offensionem, nullam simultatem, nullum odium, nullam denique capitis dimicationem sibi unquam defugiendam putasset: nemo, ut opinor, inveniretur, qui non tantum illud virtutis et constantiae lumen in excelso aliquo et illustri loco collocandum arbitraretur. Ad haec omnia si iudicium et auctoritas acris alicuius ac severi Pontificis accederet, qui nulla prorsus alia re quam illa praestanti virtute commotus eum virum, de quo loquimur, nihil tale ambientem ac ne cogitantem quidem, in sacrosanctum Cardinalium collegium adscisceret, isque se in illo dignitatis gradu constitutus eundem toto decennio praestaret, quem in aliis vitae partibus praestitisset: quis non ei bonus Pontificatum maximum spe et votis omnibus destinaret? quis non omnes Christiani nominis et animi provincias gaudio triumphaturas, florentesque ac beatas futuras, tali sibi dato gubernatore confideret? Si haec in extremis Galliae aut Hispaniae aut etiam remotioris alicuius provinciae finibus dicerem, pro certo tamen haberem, cognitum iri ab omnibus, te, Pie Quincte, eum esse, quem mea iam dudum notaret ac designaret oratio. Nam quae tandem vitae tuae pars non eiusmodi fuit, ut in ea cum semper reperirent boni, quod imitarentur, nihil reperire possent improbi, quod calumniarentur? Maiori tu et tranquilliori animo paupertatem tulisti, quam ceteri divitias ferunt. Nunquam tu honores secutus es: sed recto semper
[ 199 ]
itinere gradientem et de sola virtute sollicitum, de aliis rebus non laborantem, ipsi te ultro sunt honores consecuti. Nihil te Cardinalatus dignitas immutavit, nisi quod ut tua virtus a pluribus cognosceretur effecit: eandem quam privatus comitatem atque affabilitatem, eundem cultum, eandem vitae ac disciplinae severitatem retinuisti. Una erat omnium vox, neminem esse, qui maiori libertate sententiam diceret, qui minus ad gratiam loqueretur, qui quae vera rectaque erant constantius aut animosius tueretur. Itaque non in sermone tantum, sed in vultu ipso ac nutu tuo magna inesse putabatur auctoritas. Tanto igitur et tam repentino omnium consensu Pontifex renunciatus es, ut si cui forte adhuc dubium fuerat, hominumne iudicio an divino numine summi Pontifices crearentur, quod tamen nemini unquam bono dubium fuit, ea tota dubitatio proximis comitiis sublata esse videatur. Non enim fumosae maiorum imagines, non invidiosa divitiarum magnitudo, non eblanditae principum commendationes viam tibi ad Pontificatum munierunt. Eadem illa virtus, quae te ab ipsis incunabulis susceptum perpetuo comitata erat, serius omnino et votis nostris et meritis tuis, sed tamen in isto te tandem celsissimo dignitatis inter homines Deo proximae solio suis ipsamet| Cf. adn. ad pag. 221. R. Fr. | manibus collocavit. At haec quidem omnia omnibus Christianis et principibus et populis ingentem laetitiam attulerunt. Quas autem caussas habuerit Alfonsus II. cur ex eo praecipuum quoddam gaudium caperet, sequitur ut exponam. Non est dubium, quin totius Christianae reipub. intersit, quam optimos Pontifices creari. Sed tamen id magis quodammodo pertinet ad eos populos, qui reguntur ab ipso Pontifice, quam ad illos, qui procul positi etiamsi in iis, quae ad religionem pertinent, Pontificis imperio parent, in ceteris tamen a regibus aliisve principibus gubernantur: itidemque inter principes magis ad eos, qui sunt in fide ac clientola Ecclesiae, quam ad eos, quibus nulla talis intercedit cum hac sancta et apostolica Sede coniunctio. Cum igitur antiquissima et nobilissima principum Estensium familia et antiquitus a Pontificibus Romanis Ferrariam acceperit, et ab eisdem dacali nomine atque auctoritate decorata fuerit, semperque ex eo in huius sanetae Sedis patrocinio permanserit: constat, cuiusmodi Pontifices sint, quam amantes religionis ac iustitiae, eorum magis quam multorum aliorum prineipum interesse. Deinde cum ex aliis multis et praecipue ex illustrissimo Cardinali Ferrariensi,
[ 200 ]
patruo suo, Alfonsus II. de tua praestanti virtute cognosset; neque nescius esset, quanto opere et is et frater suus illustrissimus Cardinalis Estensis dignitati tuae vere atque ex animo faverent: fieri nullo modo poterat, ut non et ipse idem evenire cuperet, quod et patruum, quem semper meritissimo plurimi fecit, et fratrem, quem aeque amat ac se ipsum, tanto studio procurare intelligebat. Postremo cum ita natura comparatum sit, ut eos quisque ornatissimos ac florentissimos esse cupiat, quorum caussa plurimum laboravit in plurimaque se ac maxima pericula exposuit: necesse est insigniter caram esse Alfonso Ferrariae Duci huius sanctae Sedis dignitatem, pro qua maiores ipsius tot labores susceperunt, tot discrimina adierunt, toties de vita fortunisque omnibus dimicarunt. Nihil augendi aut amplificandi caussa loquar, Pater beatissime, sed id tantum optima fide testabor, quod, si opus sit, certissimis ac locupletissimis auctoribus probare nullo negotio possum: si ea minutatim persequi velim, quae a principibus Estensibus pro apostolicae Sedis auctoritate ac totius Italiae salute fortiter facta sunt, non dies modo me, sed vox ipsa viresque deficient. |