|
Croesum olim Lydorum regem opulentissimum, petendi oraculi caussa, Delphos misisse accepimus, qui sciscitarentur ex Deo, non leve quiddam et nugatorium, ut antea, cum clam in codem aheno testudinem simul et agnum coquens experiri voluerat, numquid
[ 183 ]
eorum quae agerent homines Deum lateret; neque quid se facere oporteret, ut ex se procrearet liberos; neque ecquid adversus Persas bellum suscipere deberet; neque denique quidquam simile eorum, quae prius quaesiverat: sed rem omnium multo maximam multoque dignissimam, in qua cognoscenda plurimum ab omnibus operae ac studii collocetur: quomodo felicitatem consequi et quid agens id quod supererat aetatis beatissime transigere posset. Sapienter hoc quidem et non pro ca, qua plerisque in aliis rebus usus est, inconsiderantia et temeritate: quod de via, quae ad summum bonum ferret, neque statuendum sibi ipse, neque cuiusquam hominis fidendum consilio, sed Deum consulendum iudicavit. Responsum autem ei redditum est plane praeclarum et illa, quae tum de Apollinis sapientia erat, opinione dignissimum: non si maximos auri argontique acervos exstrueret, non si multos exercitus aleret, non si terminos imperii sui longe lateque proferret; sed si se ipse cognosceret, ita demum beatum fore.|
Xenoph. Cyrop. VII. 2. 20.
*sauto\n gignw/skwn, eu)dai/mwn *kroi=se pera/seis. Fr.
| Iam etsi apud nos, qui vera religione imbuti sumus, nihil Apollinis valere debet auctoritas: tamen eiusmodi oracula, quae praeceptum aliquod utile ad instituendam vitam continent, amare et magni facere debemus. Constat enim, ea nihil esse aliud quam insignes quasdam et eximias sapientissimorum hominum sententias, quae quoniam divinitus immissae in eorum animos videbantur, ad Deum referebantur auctorem. Quoties igitur audimus, Apollinem respondisse Croeso, beatum eum fore, si se cognosceret; quoties praeceptum eadem de re in templo Delphico inscriptum fuisse legimus: toties illud cogitare debemus, magnum quoddam bonum esse cognitionem sui: cum inter omnes omnium aetatum sapientes viros convenerit, in eo positum esse fundamentum felicitatis; neque ulla re unumquemque nostrum in plura aut graviora mala quam sui ipsius ignoratione prolabi. Quod cum ita se habeat, omnibus viribus elaborandum est nobis, ut cognitionem nostri, quando tantum in ea momenti ac ponderis ad beatam vitam situm est, consequamur. Sed in hac re illud primum videndum est, quid sit nosse se: ne, eo secus quam oportet accepto, errore aliquo implicemur. Fieri enim prorsus non potest, ut recte id faciamus, quod iubemur, nisi prius, quid iubeatur, intelligamus. Hoc autem non alius melius nos quam Plato docuerit: apud quem Socrates in Alcibiade primo multa disputat, quibus hominem animum esse, non
[ 184 ]
corpus ostendat; semper enim id, quod aliqua re utitur, ab eo, quo utitur, aliud esse; uti autem homines et partibus corporis sui, ut manibus pedibusque, et toto corpore; ex quo effici, ut, quantum inter artificem et instrumentum interest, tantum inter hominem et corpus intersit. Quam sententiam et Aristoteles libro decimo Ethicorum comprobavit, et apud Ciceronem libro sexto de Repub. his verbis Africanus expressit: Mens cuiusque is est quisque: non ea figura, quae digito demonstrari potest. Quod si homo non corpus est, sed animus, qui iubet, ut nos ipsos noscamus, illud videlicet iubet, ut noscamus animum nostrum. Atque hoc a Platone acceptum ita extulit idem Cicero libro primo Tusculanarum disputationum: Est illud quidem vel maximum, animo ipso animum videre: et nimirum hanc habet vim praeceptum Apollinis, quo monet, ut se quisque noscat. Non enim, credo, id praecipit, ut membra nostra aut staturam figuramve noscamus: neque nos corpora sumus: neque ego, tibi haec dicens, corpori tuo dico. Cum igitur, Nosce te, dicit, hoc dicit, Nosce animum tuum: nam corpus quidem quasi vas est aliquod animi aut receptaculum. Duo sunt, quae hactenus probare studnimus: eximium quoddam bonum esse cognitionem sui, et nosse se nihil esse aliud quam nosse animum suum. Nunc antequam progrediamur ulterius, illud admonendi estis, unam eandemque rem non uno codemque modo a diversis artificibus considerari. Angulum rectum, aiebat Aristoteles primo horum librorum, alia ratione considerat Geometres, alia faber. Sic et hominem aliter medicus, aliter pictor; et animum hominis aliter Physicus considerat, aliter Politicus. Physici, quae sit animorum natura, quaerunt: simplex, an composita atque concreta; corporea, an expers corporis; mortalis et caduca, an immortalis et aeterna; sitne totus animus in qualibet parte corporis, an unaquaeque illius facultas suam in corpore sedem quasique domicilium habeat a ceteris secretum ac separatum. Nos quaecunque de iis et talibus ab eis, duntaxat religioni nostrae consentanea, traduntur, tanquam vera et indubitata ponentes, animum ea tantum ratione consideramus, qua vel depravari et corrumpi vitiis, vel virtutibus perfici et ad Dei similitudinem, quantum natura patitur, perduci potest. Quare cum hodie nobis illud propositum sit, ut
[ 185 ]
ex Aristotelis, in iis libris, qui ad moralem Philosophiam pertinent, sententia, de animi humani partibus deque uniuscuiusque illarum perfectione verba faciamus, (hoc enim potissimum modo praeparandos esse vos duxi ad cognitionem et intelligentiam eorum, quae in huius sexti libri explicatione tradentur) certos quasi cancellos circumdabimus orationi nostrae, eamque suis regionibus ac terminis circumscribemus: ut ab iis, quae Physicorum sunt, abstinentes, ea tantum, quae ad munus nostrum proprie pertinent, explicemus. Hoc loco prope supervacaneum esse iudico, petere a vobis, ut me attente audiatis. Certe enim ea vobis caussa huc veniendi fuit. Et ut ridiculus fuerit balneator, si, quos lavandi caussa in balneas ingressos videt, ab eis multis precibus petat, ut lavent: ita ego mihi videor ridiculus fore, quod facturi huc convenistis, id si ut faciatis vos rogem. Oratorum iste mos est, qui, etiam cum exploratum habent, se attentissime auditum iri, tamen attentionem petunt: non quod opus esse eo putent, sed quoniam, si aliter fecerint, adversus artis suae praecepta fecisse se putant. Meum est conari, ut auditu digna adferam; vestrum, ne ea praetervolare patiamini, sed singula diligenter expendentes, penitus demittatis in animos vestros. Mihi, ut ne ad id, quod mearum partium est, praestandum imparatus venirem, provisum est: vos quoque ad me qua soletis benignitate et attentione audiendum satis vestrapte sponte paratos esse confido.
Animi nostri sive partium sive facultatum bipertita divisio est. Partim enim ipsarum | Cf. Cic. de Off. II. 21. 72. et adn. Beier. Fr. | ratione praeditae sunt, partim rationis expertes. Ac ratione quidem praeditas eas vocamus, quae ex omni animantium genere in solis hominibus; rationis autem expertes, quae etiam in bestiis atque ex aliqua parte in stirpibus reperiuntur. Rationis expertes (ab eis enim exordiri et ab infimis quasi per gradus ad summa contendere decrevimus) duplicem ipsae quoque habent varictatem. Aliae enim sunt, quae vitam continent; aliae, quae animal constituunt. Quae vitam continent, tres sunt: quas illa et in rebus inveniendis acutissima et in eisdem appellandis disertissima Graecorum natio vocat to\ qreptiko/n, to\ au)chtiko/n, to\ gennhtiko/n. Nos quia vetera quidem Romana vocabula, quibus haec exprimamus, non habemus; iis autem, quae postea cusa sunt, uti propter quandam, ut verum fatear, stultam et ineptam religionem non audemus, unum in plura spargere ac diducere cogimur, dicimusque vim nutriendi, vim augendi et vim procreandi. Hae omnes non in animalibus modo sunt, verum etiam in stirpibus. Quae autem constituunt animal, duorum ipsae quoque generum sunt. Partim enim cognitione quadam et apprehensione, partim appetitione et declinatione cernuntur. Illas gnwstika\s Graeci, has o)rektika\s vocant. *gnwstikai\ in animalibus sunt
[ 186 ]
duae, sensus et phantasia: utendum enim est hoc, quando Latino caremus. Sensibus apprehenduntur singula tantum, non etiam universa, nisi quatenus sunt in singulis. Non enim lapidem aut lignum proprie ac per se videmus, sed hunc lapidem et hoc lignum: aut potius neque hunc lapidem neque hoc lignum, sed huius lapidis aut ligni colorem. Sensus enim non percipit essentiam, ut Ciceronem locutum esse aiunt,| Vid. Nolten. Lex. Antibarb. pag. 932. sq. Muret. V. L. XV. 20. Fr. | sive, ut posteriores locuti sunt, substantiam: sed ea tantum, quae ei adiuncta sunt: neque rosam aut videmus aut olfacimus, sed rosae odorem olfacimus, colorem videmus. Sensus autem sunt, ut notum est, numero quinque: quorum tactus in omnibus est animalibus, ceterum alii in aliis desiderantur. Phantasia rerum sensu perceptarum formas quasdam et, ut Graeci loquuntur, typos recondit ac continet: ac praeterea iudicat de quibusdam, de quibus sensus exteriores iudicare non possunt: ut hoc flavum esse dulce, et hunc, qui accedit, esse Socratem. Sonsus in co, ad quod proprie percipiendum aptus est, nunquam fallitur: dum et intervallum moderatum sit et instrumentum et id, quod interiicitur, probe affectum. At phantasia saepe fallitur: ut cum in picturis eminere videntur quae plana sunt; ut cum remus in aqua inflexus videtur; ut cum cani Aesopeo imago carnis in aqua caro videbatur. Hanc inesse in bestiis vel ex eo cognoscimus, quod earum pleraeque et meminerunt et somniant, ut equi, ut canes: quorum neutrum sine ea, de qua loquimur, facultate facere possent. Ex eis nascuntur illae, quas in persequendo fugiendoque cerni et Graece o)rektika\s vocari diximus. Nam cum omnem sensum voluptas aut molestia comitetur; quarum altera naturae consentanea et amica est, altera adversa et inimica: fit, ut nullum animal sit, in quo non insit naturalis et appetitio eorum, quae iucunda, et fuga eorum, quae molesta esse videantur. *)orektika\s duna/meis Aristotelis interpretes, Hammonius, Eustratius et alii vulgo duas tantum faciunt, e)piqumi/an kai\ qumo/n. Sed intelligendum est, in omnibus animalibus existere et ex bono praesenti laetitiam et ex eo, quod nondum adepta sunt, cupiditatem; et aegritudinem ex praesenti malo et metum ac declinationem, si mali quid imminere videatur. Haec Stoici, ut me tertio abhinc anno |