|
Quod principio me, cum hos libros explicare ingrederer, dicere meministis, accuratam eorum tractationem et intelligentiam cum ad omnes vitae partes utilissimam, tum iis, qui in iure civili excellere locumque aliquem non inter circumforancos istos clamatores, sed inter veros et graves et veterum illorum simillimos iurisconsultos obtinere meditarentur, necessariam esse: id et aliqua iam ex parte, quam verum sit, iudicare potuistis, et ex iis praecipue, de quibus in hoc libro disputabimus, intelligetis. Ingrediendum enim nobis est duce et quasi mystagogo Aristotele in augustissimum et religiosissimum iustitiae templum; lustranda oculis omnia illius adyta; contemplanda inprimis ipsius deae forma; et tum quae quantaque vis illius potestasque sit, tum quibus ipsa se rebus, quibus ritibus coli gaudeat, cognoscendum est. Haec illa est, auditores, omnium domina et regina virtutum: a qua in omne hominum genus leges et iura manarunt; quae benefactis honores et praemia, malefactis ignominias et supplicia proponens, studia bonorum excitat, malorum improbitatem coërcet; qua sublata, non domus ulla, non civitas, non hominum inter se societas, non ipsa denique universitas rerum stare ac tueri se punctum temporis posset. Etenim, quoniam hodiernus dies ceterae disputationis prolusionem modo quandam habiturus est: dabitis mihi hanc veniam, ut, paullo altius huius sermonis principia repetens, percurram ea, quae priscis temporibus summa sapientia praediti homines de iustitia tradiderunt. Iustitiae originem a caelo esse dicebant; illic eam et vigere et ex omni aeternitate viguisse; certo illic ordine atque immutabili quadam lege gubernari omnia, ideoque aeterna atque immortalia esse. In iis autem, quae sub orbem lunae subiecta sunt, absolutam quidem illam et omni ex parte perfectam institiam materiae vitio cerni non posse: esse tamen aliquam caelestis illius imaginem, alibi expressiorem, alibi minus
[ 176 ]
expressam: futurum enim alioqui, ut permiscerentur ac corruerent omnia. Atque ut quaeque res plura et certiora illius vestigia retineret, ita esse eam perfectiorem, stabiliorem, immortalitati viciniorem: ut pauciora minusque certa, ita minus perfectam minusque constantem pluribusque casibus atque interitui denique obnoxiam. In elementis hoc primum notari volebant, eaque dupliciter considerabant: quatenus unumquodque eorum totum quiddam atque integrum est; et quatenus ad compositionem quasique coagmentationem ceterorum corporum particulae quaedam illorum assidue permiscentur ac temperantur. Tota igitur elementa nisi sedes ac regiones sibi a natura datas atque attributas obtineant, si irruere in alienas et migrare conentur; si ignis proxime sibi suppositam animalem spirabilemque naturam depascat et absumat; si aqua non contenta iis terminis, quos pepigit Deus, terram operiat et obruat: quis non intelligit, peritura funditus omnia, et talem quandam confusionem, qualem poëtae ante orbem conditum fuisse fingunt, consecuturam? Quid cum partes eorum copulari ac coalescere ad alia corpora progignenda et constituenda oportet: nonne iustitia quadam temperationis illius moderatrice opus est: ut tantum cuiusque pro rata portione, quantum satis est, admisceatur? In illa etiam quadripertita tempestatum varietate, qua distinctus est annus, idem observari posse dicebant. Quae cum ita eunt, ut quadam ipsius naturae quasi lege sancitum est, hoc est, cum et tellus conceptis seminibus hiberno frigore adstringitur, et vernis modicis imbribus ac tepore laxatur; cum et fruges fructusque arborum aestivo calore probe percoquuntur, et eodem sub autumnum remittente se paullatim ac frangente mitescunt: tum et saluberrimus annus est et maxima rerum ad victum necessariarum ubertate ac copia insignis. Cum contra fit, tum et caritas exsistit annonae, et variis morborum generibus omne genus animalium tentari solet. Cumque unusquisque nostrum duabus ex partibus coniunctus concretusque sit, corpore et animo: earum partium ex utraque, quae iustitiae iniustitiaeque vis esset, liquido perspici posse adseverabant. Omnia enim mala, omnia damna, omnem perniciem et corporibus et animis ex iniustitia evenire: iustitia salutem, incolumitatem, bona denique omnia effici ac contineri. Nam cum in corporibus quatuor sint, quae quatuor elementis proportione respondeant, igni flava bilis, animae sanguis, aquae pituita, bilis atra terrae: quam diu haec cum aequabilitate quadam inter se permista sunt, valemus ac vigemus; cum eorum aliquod aut potentius aut infirmius, aut plus aut minus iusto est,
[ 177 ]
aut se a communione ceterorum segregavit: conflictamur variis morbis tandemque interimus. Qua de re principis medicorum Hippocratis in libello de natura hominis| Tom. I. pag. 352. sq. ed. Kuehn. Fr. | haec verba sunt: Corpus hominis habet in se sanguinem et pituitam et bilem duorum generum, flavam et nigram: ex iis omnibus ipsius corporis natura est: eis fit, ut et doleat et bene valeat. Bene igitur valet, cum ea moderate inter se affecta sunt et temperatione et potestate et copia, maximeque si permista sint; dolet autem, cum eorum aliquod aut plus aut minus est, aut in corpore secretum neque cum ceteris omnibus temperatum. Haec Hippocratis verba ipsa expressi: ex quibus intelligimus, in aequabilitate, cuius effectrix iustitia est, sitam esse bonam corporis constitutionem. Sed ne ali quidem corpus utiliter ac salutariter sine aliqua imagine iustitiae potest. Nisi enim vis aliqua sit, quae et siccum et humidum alimentum, ubi iam coctum atque confectum et in succum ac sanguinem conversum est, aequabiliter distribuat ac dispertiat, atque id quod cuique parti aptum et accommodatum est, et quantum opus est, tribuat, neque alias partes, tumidas et redundantes, alias exhaustas et enectas esse patiatur: facile intelligimus, haec tam admirabilis fabrica corporis nostri quantam deformitatem habitura et quam cito ruitura sit. Atque haec in corporibus. Quid in animis? quantum bonorum a iustitia, quantum malorum ab iniustitia effici creditis? In quibus cum pars una sit, qua intelligimus, qua ratiocinamur, qua proxime divinam naturam accedimus; altera, quae rationis ipsa quidem per se particeps non est, sed obtemperare tamen rationi potest: cum quod fieri ius est, id fit, hoc est, cum pars illa superior imperat, et tanquam habenas tenens, currum regit; paret altera, et quo illa cumque ducet sequitur: tum omnis honestas, omnis dignitas, omnis officii ac virtutis splendor elucet. At cum excusso ac depulso rationis iugo, cupiditas, quasi seditiosus aliquis ac turbulentus civis, fasces arripit, in arcem invadit, mentem de sua sede contra ius fasque deturbat: tum, ut navis discordibus acta ventis, sic hominis vita contrariis et inter se pugnantibus foedissimarum libidinum flatibus agitata, in omnem scelerum ac flagitiorum turpitudinem praeceps ruit. Ipsis igitur et animorum et corporum nostrorum inter se partibus, ut utrisque bene ac beate sit, iustitiam quandam intercedere necesse est. Sed idem in societatibus convictuque hominum multo evidentius multoque illustrius cernitur. Quomodo enim patrifamilias cum uxore, cum liberis, cum servis, quae primae coniunctiones sunt, convenire poterit; quae eis omnibus vita erit, nisi et ille iuste imperet, et hi iuste pareant? Si vir in uxorem iniurius ac contumeliosus esse velit, neque eam pro comite individua
[ 178 ]
vitae, pro divinorum humanorumque omnium socia, sed pro scorto aut pro ancilla habere; si uxor sua domestica curatione non contenta, implicare se aliis rebus et viri partes praeripere conetur, neque se ei morigeram praebeat; si uterque liberos in servorum, servos in pecudum loco ac numero habeat, duriorique eos quam ius est, imperio premat; si liberi parentum, servi dominorum imperium detrectent, eisque obtemperare ac dicto audientes esse abnuant: quis non videt, nullam in domo ita instituta concordiam, nullam benevolentiam, nullam animorum voluntatumque consociationem, plena perpetuo omnia rixarum, discordiarum, querelarum, contentionum fore? ut in qualibet solitudine, in quamlibet vastis ac desertis et ab omni hominum cultu ac consortio remotis locis suavior vita quam in ea domo, unde iustitia exsulet, esse videatur. Ita omnem fructum, omnem dulcitudinem, omnem amabilitatem vitae, vitam denique ipsam tollit e vita, qui iustitiam tollit. Egrediamur, si videtur, domo, et in forum ac publicum prodeamus. Quis est omnium, qui eum, quem iniustum esse opinetur, aditu, congressione, sermone dignum iudicet, quin eum, quasi maleficum aliquod et noxium animal, refugiat, aversetur, odio habeat? quin eius concursum dirum sibi ac tetrum atque ominosum putet? Quamvis enim omnia vitia bonis viris odiosa atque invisa sunt:| Cf. adn. ad pag. 5. R. Fr. | tamen iniustitia praecipue alienat ab iis, in quibus est, aliorum animos, omniumque sibi odia conflat, conciliat, colligit. Ceteris vitiis affectos aliquo modo ferimus; quibusdam ignoscimus; quibusdam non nimis offendimur; quibusdam in hac vitae ac morum corruptione etiam oblectamur: prodigos multi amant; avaros tolerant; multos aliena intemperantia non offendit; qui voluptates nimis refugiunt, etiam severitatis ac castimoniae laudem ferunt; audacium in bello interdum aliquis usus est; timidis et nimis cupidis vitae ignoscitur: iniustus communi omnium mortalium odio flagrat; suis, alienis, civibus, peregrinis, notis, ignotis iuxta omnibus invisus, exosus, intolerandus est. Itaque etsi illud omnibus hominibus a natura tributum est, ut raro sua vitia agnoscant, eaque modis omnibus tegere et occultare conentur, aut etiam eis virtutum nomina imponere: ut se prodigi pro liberalibus, avari pro parcis ac frugi, timidi pro cautis ac consideratis, audaces pro fortibus haberi et praedicari velint: facilius tamen reperias, qui se avarum, timidum, audacem, libidinosum, quam qui iniustum esse fateatur.
[ 179 ]
Quin etiam ceteris vitiis suis hanc aut defensionem aut excusationem praetendere ac praetexere consueverunt, se in neminem iniurios esse. Avarus sum, fateor: sed ita, ut mea conservem, suo neminem fraudem. Prodigus: sed cui, ut largiar, eripio? in quem contumeliosus sum? Indulgeo voluptati, hilare vivo: quidquid animo meo collubitum est, facio: sed quid tum postea? meae libidines nemini nocent. Et ita ille apud Terentium homo impurissimus,
Leno, inquit, sum, fateor: pernicies communis adolescentium: Periurus, pestis: tamen tibi a me nulla est orta iniuria.
Videte, quam odiosa quamque abhorrens a natura sit iniustitia; quam turpe atque invidiosum iniuriam facere: cum qui negare non possunt, aliis se vitiis implicatos atque illaqueatos teneri, dum hoc careant, ferri se non posse tantum, sed propemodum etiam debere arbitrentur. Civitates vero et regna et imperia quae res alia nisi iustitia aut |