Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Monitoria paedagogica

Personae

Pae.

Tu mihi videre non in aula natus, sed in caula, adeo moribus es agrestibus. Puerum ingenuum decent ingenui mores. Quoties alloquitur te quispiam, cui debes honorem, compone te in rectum corporis statum, aperi caput. Vultus sit nec tristis, nec torvus, nec impudens, nec protervus, nec instabilis, sed hilari modestia temperatus: oculi verecundi, semper intenti in eum, cui loqueris: iuncti pedes, quietae manus. Nec vacilles alternis tibiis, nec sint gesticulosae manus, nec mordeto labrum, nec scabito caput, nec fodito aures. Vestis item ad decorum componatur, ut totus cultus, vultus, gestus et habitus corporis ingenuam modestiam et verecundam indolem prae se ferat.

Pu.

Quid si mediter?

Pae.

Fac.

Pu.

Siccine satis?

Pae.

Nondum.

Pu.

Quid si sic?

Pae.

Propemodum.

Pu.

Quid si sic?

Pae.

Hem satis est; isthuc tene, ne sis inepte loquax aut praeceps. Nec vagetur animus interim, sed sis attentus, quid ille dicat. Si quid erit respondendum, id facito paucis ac prudenter, subinde praefatus honorem, nonnunquam et addito cognomento, honoris gratia: atque identidem modice flectas alterum genu, praesertim ubi responsum absolveris. Nec abeas, nisi praefatus veniam, aut ab ipso dimissus. Nunc age, specimen aliquod huius rei nobis praebe. Quantum temporis abfuisti a maternis aedibus?

Pu.

Iam sex ferme menses.

Pae.

Addendum erat, domine.

Pu.

Iam sex ferme menses, domine.

Pae.

Non tangeris desiderio matris?

Pu.

Nonnunquam sane.

Pae.

Cupis eam revisere?

Pu.

Cupio, domine, si id pace liceat tua.

Pae.

Nunc flectendum erat genu. Bene habet. Sic pergito. Quum loqueris, cave ne praecipites sermonem, aut haesites lingua, aut palato immurmures, sed distincte, clare, articulate consuescito proferre verba tua. Si quem praeteribis natu grandem, magistratum, sacerdotem, doctorem, aut alioqui virum gravem, memento aperire caput, nec pigeat inflectere genu. Itidem facito, quum praeteribis aedem sacram, aut imaginem crucis. In convivio sic te praebebis hilarem, ut semper memineris, quid deceat aetatem tuam: postremus omnium admoveto manum patinae. Si quid datur lautius, recusato modeste: si instabitur, accipe, et age gratias: mox decerpta portiuncula, quod reliquum est, illi reddito, aut alicui proxime accumbenti. Si quis praebibet, hilariter illi bene precator, sed ipse bibito modice. Si non sitis, tamen admoveto cyathum labiis. Arride loquentibus: ipse ne quid loquaris, nisi rogatus. Si quid obscoeni dicetur, ne arride, sed compone vultum, quasi non intelligas. Ne cui obtrectato, ne cui temet anteponito, ne tua iactato, ne aliena despicito. Esto comis, etiam erga tenuis fortunae sodales. Neminem deferto. Ne sis lingua futili. Ita fiet, ut sine invidia laudem invenias, et amicos pares. Si videris, convivium esse prolixius, precatus veniam, ac salutatis convivis, subducito te a mensa. Vide, ut horum memineris.

Pu.

Dabitur opera, mi praeceptor. Numquid aliud vis?

Pae.

Adito nunc libros tuos.

Pu.

Fiet.