Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Purpurea

Personae

Eu.

Salva sis optima Fabulla.

Fa.

Salve multum, Eutrapele. Sed quid tandem novae rei accidit, quod nunc salutator insolens adveneris, quem hoc trienno toto nemo nostrum vidit?

Eu.

Dicam: forte praeteriens has aedes, vidi cornicem obvinctam candido linteo. Demirabar quid esset caussae.

Fa.

Adeone hospes es in hac regione, ut ignores hoc esse symbolum puerperii in aedibus?

Eu.

Eho, an non prodigium est videre cornicem albam? Sed extra iocum; sciebam maxime, verum suspicari non potui te puellam vixdum ingressam decimum sextum annum tam mature didicisse difficillimam artem gignendi liberos, quam aegre discunt quaedam ante annos triginta.

Fa.

Ut tu semper es quod diceris, Eutrapele.

Eu.

Ut nunquam deest Fabullae fabula. Demiranti igitur commodum occurrit Polygamus.

Fa.

Is qui nuper extulit uxorem decimam?

Eu.

Is ipse, sed quod te fugit, opinor, rursum tam ambitiose procum agit, quasi hactenus vixerit caelebs. Hic percuncntanti quid accidisset novae rei: Muliebre corpus, inquit, in his aedibus per medium sectum est in duo. Ob quod, inquam, facinus? - Si verum est, inquit, quod rumore populari iactatur, heic materfamilias sustinuit deglubere maritum suum; simulque cum risu subduxit sese.

Fa.

Homo crasse facetus.

Eu.

Ego me protinus intro coniicio, tibi felicem partum gratulaturus.

Fa.

Salutem mihi gratulare, si voles, Eutrapele; felicem partum tum gratulaberis, quum quod enixa sum videris de se praebere specimen boni viri.

Eu.

Pie tu quidem et vere, mea Fabulla.

Fa.

Nullius Fabulla sum nisi Petronii.

Eu.

Uni quidem Petronio paris, at non uni vivis, opinor. Ceterum hoc quoque gratulor, quod puerum enixa es.

Fa.

Sed quas ob caussas felicius iudicas peperisse masculum quam foeminam?

Eu.

Quin tu potius, Fabulla Petronii (iam enim vereor mea dicere), illud mihi expedis, quas ob caussas vos magis gaudetis peperisse masculos quam foeminas?

Fa.

Quid aliae sentiant nescio, ego nunc me gaudeo peperisse masculum, quia sic visum est Deo. Si maluisset ille puellam, maluissem et ipsa.

Eu.

An putas Deo tantum esse otii, ut etiam parturientibus obstetricetur?

Fa.

Quid agat ille potius, Eutrapele, quam ut propagatione servet, quod condidit?

Eu.

Quid agat, o bona? Imo ni Deus esset, non arbitror suffecturum tot negotiis. Exsulat Christiernus, Danorum rex, pius Evangelii fautor; Franciscus, Galliarum rex, hospes est Hispaniarum, nescio quam ex ipsius animi sententia, vir certe dignus meliore fortuna. Carolus molitur monarchiae proferre pomoeria; Ferdinandus rerum suarum satagit in Germania, bulimia pecuniarum urget aulas omnes, periculosos motus concitant agricolae nec tot stragibus ab instituto deterrentur, populus meditatur anarchiam, periculosis factionibus collabitur ecclesiae domus, hinc atque hinc distrahitur illa Iesu tunica inconsutilis. Vinea Domini non ab uno iam apro vastatur, simulque periclitatur sacerdotum cum decimis auctoritas, theologorum dignitas, monachorum maiestas; nutat confessio, vacillant vota, labascunt leges Pontificiae, vocatur in discrimen eucharistia, exspectatur Antichristus, totus orbis parturit nescio quid magni mali. Interim superant et imminent Turcae, nihil non populaturi si successerit quod agunt, et tu rogas: Quid agat potius? Imo tempus arbitror, ut suo quoque regno prospiciat in tempore.

Fa.

Quod hominibus videtur maximum, id fortasse videtur Deo nullius momenti. Sed ab hac fabula Dei personam, si vis, secludamus. Dic quae te caussae moveant, ut felicius existimes peperisse catulum quam catellam.

Eu.

Piae mentis est hoc iudicare optimum, quod dedit Deus citra controversiam optimus. Verum, si Deus tibi daret poculum crystallinum, nonne maximas ageres gratias?

Fa.

Agerem.

Eu.

Quid si idem daret vitreum, num pares ageres? Sed vereor ne tibi molestiam adferam pro solatio, haec apud te philosophans.

Fa.

Imo Fabullae nihil est iam a fabulis periculi. Iam quartam hebdomadam decumbo, satisque valeo vel ad luctam.

Eu.

Quin igitur e nido provolas?

Fa.

Vetuit rex.

Eu.

Qui rex?

Fa.

Imo tyrannus.

Eu.

Qui, quaeso?

Fa.

Syllaba dicam: mos.

Eu.

Heu, quam iste rex multa praeter aequum exigit. Pergamus igitur philosophari de crystallo et vitro.

Fa.

Marem, uti coniicio, natura praestantiorem ac firmiorem iudicas quam foeminam.

Eu.

Sic arbitror.

Fa.

Nimirum viris auctoribus. Num igitur viri vivaciores sunt quam foeminae? Num a morbis immunes?

Eu.

Nequaquam. Sed in genere viribus antecellunt.

Fa.

Sed ipsi rursus superantur a camelis.

Eu.

Imo prior creatus est masculus.

Fa.

Prior conditus est Adam quam Christus. Et solent artifices in posterioribus seipsos vincere.

Eu.

At Deus mulierem viro subiecit.

Fa.

Non statim melior est qui imperat; et nuptam subiicit, non foeminam. Ac rursus nuptam ita subiicit, ut quum utrique sit potestas alterius, mulierem tantum velit viro morem gerere, non ut praestantiori, sed ut ferociori. Dic, Eutrapele: uter infirmior, qui cedit alteri, an cui ceditur?

Eu.

Tibi quidem heic cedam, si mihi declararis quid senserit Paulus, scribens Corinthiis, quum viri caput dicit esse Christum, mulieris caput virum; rursus quum virum dicit imaginem et gloriam Dei, mulierem gloriam viri.

Fa.

Istud expediam, si mihi declararis, an solis viris datum sit esse membra Christi.

Eu.

Absit. Id quidem datum est omnibus hominibus per fidem.

Fa.

Qui fit igitur, ut caput unum quum sit, non habeatur omnibus membris commune? Deinde quum Deus hominem fingeret ad imaginem sui, utrum hanc imaginem expresserit in corporis figura, an in animi dotibus?

Eu.

In animi dotibus.

Fa.

At in his quid tandem habent viri nobis praecellentius? In utro sexu plures sunt temulentiae, rixae, pugnae, caedes, bella, rapinae et adulteria?

Eu.

At soli viri bellum gerimus pro patria.

Fa.

Sed iidem saepius deserto loco turpiter fugitis, nec semper pro patria, sed frequentius pro sordido salariolo deseritis uxorem et liberos, et peiores gladiatoribus ultro corpora vestra traditis in servilem necessitatem vel moriendi vel occidendi. Iam ut maxime iactes mihi virtutem bellicam, nemo vestrum, si semel esset expertus quid sit parere, non mallet decies in acie stare, quam subire semel quod nobis toties est experiundum. In bello non semper venitur ad manus; et si venitur, non in quavis exercitus parte discrimen est. Tui similes disponuntur in acie media, alius est in subsidiis, alius tuto sedet post principia. Denique plurimos servat deditio et fuga. Nobis cominus cum morte conflictandum est.

Eu.

Ista non nunc primum audio, verum suntne vera quae dicuntur?

Fa.

Nimium vera.

Eu.

Visne igitur, Fabulla, ut marito tuo persuadeam, ne posthac te contingat? Nam eo pacto tuta fueris ab isto discrimine.

Fa.

Equidem nihil malim, si possis.

Eu.

Quid praemii feret orator hic, si persuaserit?

Fa.

Dabo decem linguas bubulas fumo duratas.

Eu.

Istas malim quam decem linguas lusciniarum. Non reiicio conditionem, verum contractum hunc ratum esse nolim, priusquam intercesserit stipulatio.

Fa.

Addatur si libet, et si qua est alia cautio.

Eu.

Id fiet ex animi tui sententia, post mensem exactum.

Fa.

Quin potius nunc fit ex animi mei sententia?

Eu.

Dicam: quia vereor ne post mensem non sit eadem animi tui sententia. Itaque et tibi solvendum esset duplex praemium, et mihi duplex esset sumenda opera persuadendi ac dissuadendi.

Fa.

Age fiat ut voles, sed interim perge demonstrare, quare viri sexus sit praestantior foemineo.

Eu.

Video te meditatam hanc monomachiam, quamobrem in praesentia quidem consultius arbitror tibi concedere. Congrediar alias, sed armatus nec absque subsidiario milite. Nam ubi lingua res geritur, ne septem quidem viri pares sunt uni foeminae.

Fa.

Nimirum hoc telo armavit nos natura, quanquam ne vos quidem elingues estis.

Eu.

Fortassis, sed ubi puellus?

Fa.

In conclavi proximo.

Eu.

Quid illic? Coquit olus?

Fa.

Nugator, apud nutricem est.

Eu.

Quam mihi nutricem narras? an est alia nutrix quam ea quae mater est?

Fa.

Quid ni? vulgo fit.

Eu.

Pessimum mihi nominas auctorem rei bene gerendae, vulgum, Fabulla. Vulgo peccant, vulgo luditur alea, vulgo commeatur ad fornices, vulgo fraudatur, potatur, insanitur.

Fa.

Sic amicis visum est, censuerunt enim parcendum huic aetati tam tenerae.

Eu.

Atqui si natura dedit vires ad concipiendum, haud dubie dedit et ad lactandum.

Fa.

Probabile quidem est.

Eu.

Dic mihi, nonne sentis esse dulcissimum matris vocabulum?

Fa.

Sentio.

Eu.

Itaque si fieri posset, patereris aliam mulierem esse matrem tui partus?

Fa.

Minime gentium.

Eu.

Cur igitur volens plusquam dimidiatum matris nomen transfers in foeminam alienam?

Fa.

Bona verba, Eutrapele, non divido filium, sola totaque sum mater.

Eu.

Imo heic tibi, Fabulla, reclamat in os ipsa natura. Cur terra dicitur omnium parens? an quod gignat tantum? imo multo magis quod nutriat ea quae genuit. Quod aqua gignit, in aquis educatur. In terra nullum animantis aut plantae genus nascitur, quod eadem terra succo suo non alat. Nec est ullum animantis genus, quod non alat suos foetus. Ululae, leones et viperae educant partus suos; et homines suos foetus abiiciunt? Obsecro te, quid crudelius iis. qui prolem educationis taedio dicuntur exponere?

Fa.

Abominanda dicis.

Eu.

Atqui non perinde factum abominantur homines. Annon expositionis genus est infantulum tenerum, adhuc a matre rubentem, matrem spirantem, matris opem ea voce implorantem, quae movere dicitur et feras, tradere mulieri fortassis nec corpore salubri nec moribus integris, denique cui pluris sit pecuniae pauxillum, quam totus infans tuus?

Fa.

Delecta est mulier salubri corporis temperatura.

Eu.

Hoc medici certius iudicent quam tu. Sed finge heic illam tibi vel parem vel aliquanto, si vis, superiorem. An nihil interesse censes, utrum infans tenellus cognatum illum et familiarem hauriat succum et calore iam assueto foveatur, an alienis cogatur assuescere? Triticum in aliud solum iactum degenerat in avenam aut siliginem. Vitis in alium collem translata mutat ingenium. Plantula revulsa a parente terra flaccescit ac velut emoritur; eoque, quantum fieri potest, cum terra nativa transferunt.

Fa.

Imo narrant plantas translatas et insitas exuere silvestre ingenium et fructus aedere generosiores.

Eu.

At non protinus ut natae sunt, o bona. Veniet et olim hoc tempus, si Deus voluerit, ut adolescentem tuum ableges ab aedibus, literis iam ac severioribus disciplinis imbuendum, quae functio patris est potius quam matris. Nunc aetas tenera fovenda est. Porro quum ad salubritatem firmitatemque corporis plurimum refert, qualis sit alimonia, tum vero praecipue, quo succo tenerum illud ac molle corpusculum imbuatur. Nam heic quoque locum habet illud Flacci dictum: Quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu.

Fa.

De corpore non ita multum laboro, modo sit animus qualem optamus.

Eu.

Pie tu quidem, sed parum philosophice.

Fa.

Quam ob rem?

Eu.

Cur tu igitur, quoties concidis holus, quereris aciem cultri retusam esse et iubes exacui? Cur acum reiicis obtusa cuspide, quum ea res non adimat artem?

Fa.

Non deest ars, sed obstat instrumentum parum idoneum.

Eu.

Cur quibus est opus oculorum acie, vitant lolium et caepas?

Fa.

Quia vitiant oculos.

Eu.

Nonne animus est qui cernit?

Fa.

Est; nam nihil vident exanimes. Sed quid agat faber, vitiata securi?

Eu.

Agnoscis igitur corpus esse mentis organum?

Fa.

Apparet.

Eu.

Et fateris, vitiato corpore, non agere animum aut incommodius agere?

Fa.

Non dissimile veri dicis.

Eu.

Age, videor mihi nactus ingenium philosophicum. Finge igitur animum hominis demigrare in corpus galli gallinacei, num ederet vocem quam nunc edimus?

Fa.

Nequaquam.

Eu.

Quid obstaret?

Fa.

Quia desunt labra, dentes et lingua similis; nec epiglottis nec tres adsunt cartilagines a tribus motae musculis, ad quos pertinent nervi a cerebro demissi, nec fauces nec os simile.

Eu.

Quid si in corpus suis?

Fa.

Grunniret suillo more.

Eu.

Quid si in corpus cameli?

Fa.

Caneret ut canit camelus.

Eu.

Quid si in corpus asini, quod evenit Apuleio?

Fa.

Ruderet, opinor, ut asinus.

Eu.

Nimirum fatetur hoc ille, quum cuperet inclamare Caesarem, contractis quantum potuit labris, vix O sonuit, Caesarem nullo pacto potuit exprimere. Idem quum fabulam auditam, ne excideret, describere cuperet, damnavit cogitationem tam asininam, quum ungulas intueretur solidas.

Fa.

Et merito.

Eu.

Ergo lippientibus oculis, minus videt animus; oppletis sordibus auribus, minus audit; ubi cerebrum occupat pituita, minus olfacit; ubi stupet membrum, minus sentit; ubi malis humoribus vitiata est lingua, minus gustat.

Fa.

Negari non potest.

Eu.

Non ob aliud nisi quia vitiatum est organum.

Fa.

Arbitror.

Eu.

Nec inficiaris plerumque vitiari cibo potuque.

Fa.

Fateor, sed quid isthuc ad bonam mentem?

Eu.

Proinde quid lolium ad perspicaces oculos?

Fa.

Quia vitiat organum animi.

Eu.

Probe respondes. Verum illud expedi: unde fit, quod alius alio celerius intelligit ac tenacius meminit? alius alio citius irascitur, aut moderatius odit?

Fa.

Sic conditus est animus.

Eu.

Non sic elaberis. Unde fit, ut qui prius fuit ingenio celeri, felici memoria, postea fiat obliviosus ac tardus, sive plaga, sive casu, sive morbo, sive senio?

Fa.

Tu nunc mihi videre sophistam agere.

Eu.

Proin tu contra fac agas sophistriam.

Fa.

Opinor hoc te velle dicere, quod animus quemadmodum cernit et audit per oculos et aures, ita per organa quaedam intelligit, meminit, amat, odit, irascitur et placatur?

Eu.

Recte coniectas.

Fa.

Quae tandem sunt ista organa? et ubi sunt?

Eu.

Oculos ubi sunt, vides.

Fa.

Et aures et nares et palatum ubi sit, scio. Et toto corpore contactum esse video, nisi quum stupor occupat membrum.

Eu.

Amputato pede, tamen intelligit animus.

Fa.

Intelligit itidem et manu.

Eu.

At qui vehementem plagam accipit in tempus capitis aut in occipitium, concidit mortuo similis, omnique sensu suo vacat.

Fa.

Istuc aliquoties vidi.

Eu.

Ex hoc colligis intra cranium esse intellectus, voluntatis ac memoriae organa, minus quidem crassa, quam sunt aures et oculi, sed tamen materialia. Quandoquidem et spiritus, quos habemus in corpore subtilissimos, corporales sunt.

Fa.

An ista quoque vitiantur cibo potuque?

Eu.

Maxime.

Fa.

Cerebrum procul abest a stomacho.

Eu.

Ita summa fumarii pars abest a foco, tamen illi si insideas, senties vaporem.

Fa.

Non experiar.

Eu.

At si mihi non credas, sciscitare e ciconiis. Itaque refert qui spiritus, qui vapores a stomacho subvolent in cerebrum et in organa mentis. Nam hi si crudi sint ac frigidi, recidunt in stomachum.

Fa.

Nae tu mihi metam distillatoriam describis, qua ex floribus herbisque succum exhalantem excipimus.

Eu.

Haud ita male coniectas. Nam hepar, cui fel adhaeret, ignis loco est, stomachus patella, cranium summae metae colophon; atque adeo si vis, nasus fistulae plumbeae vice fungatur, itaque ex hoc mutuo fluxu ac refluxu humorum nascitur fere quidquid est morborum, ut varie delabitur varius humor nunc in oculos, nunc in stomachum, alias in scapulas, interim in cervicem aliove. Quoque magis intelligas: cur qui vino immodico sese ingurgitant, sunt male memores? qui cibis aluntur subtiliorum spirituum, minus torpent ingenio? Cur coriandrum memoriam emendat? elleborus mentem purgat? Cur expletio vehemens epilepsim adducit, quae stuporem adfert simul omnibus sensibus, quemadmodum et somnus profundus? Denique ut immodica sitis aut inedia ingenii memoriaeque vim elidit in pueris, ita cibus immodicus in pueris gignit ingenii stuporem, si credimus Aristoteli, nimirum igniculo mentis velut obruto ingesta materia.

Fa.

Estne igitur corporeus animus, ut a rebus corporalibus afficiatur?

Eu.

Animi rationalis natura non corrumpitur quidem ipsa, sed organis vitiatis impeditur illius vis et actio, velut artifex frustra valet arte, si destituatur idoneis instrumentis.

Fa.

Quanta quave specie est animus?

Eu.

Ridicule percunctaris de magnitudine aut figura, quum fatearis incorporalem.

Fa.

Ego corpus intelligo quod sentitur.

Eu.

Imo quae non sentiuntur perfectissima sunt, veluti Deus et angeli.

Fa.

Audio Deum et angelos spiritus appellari, at spiritum sentimus.

Eu.

Hac voce literae sacrae ob rudes homines balbutiunt, mentem significantes puram ab omni commercio rerum sensibilium.

Fa.

Quid igitur interest inter angelum et animum?

Eu.

Hoc ipsum, quod inter limacem et cochleam, aut si mavis testudinem.

Fa.

Corpus igitur domicilium est animi, magis quam instrumentum.

Eu.

Nihil vetat instrumentum adiunctum dici domicilium. Atque hac quidem de re variant philosophorum sententiae. Sunt qui dicant corpus esse vestem animae, sunt qui domicilium, sunt qui instrumentum, sunt qui harmoniam. Horum quodcunque dixeris, consequitur actiones animi corporis affectionibus impediri. Primum si quod vestis est corpori, idem corpus est animo, quantum ad corporis valetudinem faciat vestis, declaravit Hercules; ne quid de coloribus aut pilorum pelliumque generibus referam. Ceterum an eadem anima sufficiat pluribus corporibus deterendis, quemadmodum corpus multas deterit vestes, viderit Pythagoras.

Fa.

Non incommodum foret, si iuxta Pythagoram liceret ut vestibus ita animabus mutatoriis uti. Sic ut mensibus hibernis sumeretur corpus obesum crassaeque texturae, aestivis rarius et gracilius.

Eu.

Atqui parum, opinor, esset commodum, si quemadmodum multis vestibus detritis, tandem et corpus deterimus, ita multis corporibus detritis, tandem et anima senesceret deficeretque.

Fa.

Non sane.

Eu.

Iam quemadmodum ad corporis salubritatem agilitatemque refert qua veste sit amictum, ita refert quod corpus circunferat anima.

Fa.

Profecto, si corpus vestis est animae, video multos homines admodum varie cultos.

Eu.

Sic est. Et tamen nonnulla pars huius rei sita est in nobis, quam commode vestiatur anima.

Fa.

Valeat igitur vestis, dic aliquid de domicilio.

Eu.

Atqui, ne quod dico tibi videatur commentum, Fabulla, ipse dominus Iesus suum corpus templum appellat. Et Petrus apostolus suum corpus tabernaculum appellat. Nec defuerunt qui corpus dixerunt animae sepulchrum, SW=MA dictum arbitrantes quasi SH=MA; alii carcerem mentis appellarunt, nonnulli praesidium, velut arcem munitam. Quorum animus est undiquaque purus, in templo habitat; qui non tenentur amore rerum corporalium, horum animus agit in tabernaculo, libenter exiliturus, si vocet imperator. Qui prorsus excaecati sunt vitiis spurcissimis, ut nunquam aspirent ad auram libertatis evangelicae, horum animus iacet in sepulchro. Ceterum qui moleste luctantur cum vitiis, nec adhuc possunt quod volunt, horum animus habitat in carcere, subinde clamans ad liberatorem omnium: Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo, domine. Qui graviter pugnant cum satana, vigilantes et excubantes adversus insidias illius, qui circumit ut leo quaerens quem devoret, horum animus versatur in praesidio, unde iniussu imperatoris non licet discedere.

Fa.

Si corpus est animi domicilium, plurimos video quorum animus male habitet.

Eu.

Sic est, videlicet in aedibus perstillantibus, opacis, ventis omnibus obnoxiis, fumosis, pituitosis, laceris ac ruinosis, denique putribus et infectis. Et tamen Cato primam felicitatis partem iudicat bene habitare.

Fa.

Tolerabilis res, si liceret in aliud immigrare domicilium.

Eu.

Emigrare non licet, nisi quum evocat locator. Verumtamen, si non licet emigrare, licet arte curaque nostra domicilium animi commodius reddere, quemadmodum in aedibus mutantur fenestrae, attollitur solum, incrustantur aut convestiuntur tabulatu parietes, situs igni suffituque purgatur. Id in senili corpore iamque ruinam minitante difficillimum est. Plurimum autem conducit, si puerile corpus ab ipso protinus ortu sicut oportet curetur.

Fa.

Tu quidem matrem ac nutricem medicam esse iubes.

Eu.

Plane iubeo, quod attinet ad delectum ac moderationem cibi potusque, motus, somni, balneorum, unctionum, frictionum, vestitus. Quam multos esse censes, qui gravissimis morbis ac vitiis obnoxii sunt, epilepsiae, gracilitati, imbecillitati, surditati, fractis lumbis, distortis membris, infirmo cerebro, stupori mentis, non ob aliud nisi quod a nutricibus indiligenter curati sunt?

Fa.

Demiror te non pro pictore factum fuisse Franciscanum, qui tam belle concioneris.

Eu.

Ubi te Claranam videro, tum ego tibi Franciscanus concionabor.

Fa.

Ego sane libens scire cupiam quid sit anima, de qua tam multa audimus dicimusque, cum nemo viderit.

Eu.

Imo nemo non videt, cui sunt oculi.

Fa.

Video pictas animas infantuli specie. Verum cur non adduntur alae, quemadmodum angelis?

Eu.

Quoniam delabentibus e coelo fractae sunt alae, si qua Socraticis fabulis habenda fides.

Fa.

Quomodo igitur subvolare dicuntur in coelum?

Eu.

Quoniam fides et caritas faciunt ut illis renascantur alae. Has alas petebat ille, pertaesus domicilium sui corporis, dum clamat: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? Nec enim alias alas habet anima, quum sit incorporea, nec ullam habet speciem quae corporis oculis sit conspicua, sed certius cernuntur ea quae videmus animo. Credisne Deum esse?

Fa.

Maxime.

Eu.

At nihil minus videri potest quam Deus.

Fa.

Videtur in rebus conditis.

Eu.

Itidem videtur animus ex actione. Si quaeris quid agat in corpore vivo, contemplate corpus exanime. Quum vides hominem sentire, cernere, audire, moveri, intelligere, meminisse, ratiocinari, certius vides animam adesse, quam nunc vides hunc cantharum; potest enim falli sensus unus, tot argumenta sensuum non fallunt.

Fa.

Proinde si non potes ostendere animam, sic illam notis quibusdam pinge, quasi mihi velis describere Caesarem, quem nondum vidi.

Eu.

Aristotelis definitio in promptu est.

Fa.

Quae? Nam aiunt istum esse probum rerum omnium depictorem.

Eu.

Anima est actus corporis organici, physici, vitam habentis in potentia.

Fa.

Cur actum vocat potius quam iter aut viam?

Eu.

Non heic cavetur aurigis aut equitibus, sed animae ratio definitur. Et actum vocat formam, cuius naturae est agere, quum materiae ratio sit pati. Omnis autem corporis motus naturalis ab animo proficiscitur. Est autem varius corporis motus.

Fa.

Intelligo. Sed cur addit: organici?

Eu.

Quoniam anima nihil agit nisi per organa, hoc est instrumenta corporis.

Fa.

Cur addit: physici?

Eu.

Quia Daedalus frustra fingeret tale corpus. Ideoque addit: vitam habentis in potentia. Forma non agit in quidvis, sed in materiam capacem.

Fa.

Quid si angelus immigraret in corpus hominis?

Eu.

Ageret quidem, sed non per organa naturalia, nec vitam daret corpori, si abesset anima.

Fa.

Habeone iam totam animae rationem?

Eu.

Habes Aristotelicam.

Fa.

Equidem accepi celebrem esse philosophum, et vereor ne sapientum centuriae mihi scribant haereseos dicam, si quid refrager. Alioqui quidquid adhuc dixit de anima hominis, competit in asinum et bovem.

Eu.

Imo in scarabeum quoque et limacem.

Fa.

Quid igitur interest inter animam bovis et hominis?

Eu.

Qui dicunt animam nihil aliud esse quam harmoniam qualitatum corporis, faterentur non ita multum interesse, videlicet harmonia soluta, perire pariter animas utriusque. Ne ratione quidem distinguitur bovis ab hominis anima, sed quod boum minus sapit quam hominum, quemadmodum videre est et homines qui minus sapiunt quam bos.

Fa.

Nae isti bubulam habent mentem.

Eu.

Attamen illud ad te pertinet, quod pro testudinis qualitate modulatior est harmonia.

Fa.

Fateor.

Eu.

Nec parvi refert, ex quo ligno quave figura sit facta testudo.

Fa.

Verisimile dicis.

Eu.

Nec ex quorumlibet animantium intestinis fiunt canorae fides.

Fa.

Audivi.

Eu.

Atque hae quidem ex aeris circumfusi madore aut siccitate laxantur, contrahuntur nonnunquam et rumpuntur.

Fa.

Istuc vidi non semel.

Eu.

Heic igitur potes opem praestare non vulgarem infantulo tuo, ut animus illius testudinem habeat bene temperatam minimeque vitiatam, ne laxa sit segnitie, ne strildula sit iracundia, ne rauca sit temulentia. Nam hos affectus inserit in nobis nonnunquam educatio victusque ratio.

Fa.

Admonitionem accipio, sed exspecto quo pacto tuearis Aristotelem.

Eu.

Ille quidem descripsit in genere animam animantem, vegetantem ac sentientem. Anima dat vitam, sed non protinus animal est quod vivit. Vivunt enim et senescunt et emoriuntur arbores, at non sentiunt, quanquam his quoque nonnulli sensum tribuunt stupidum. In adhaesis vix deprehenditur sensus, in spongia deprehenditur ab avulsoribus, in arboribus materiarum caesores sensum comperiunt, si quid illis credimus. Aiunt enim, si palma ferias truncum arboris, quam velis caedere, quemadmodum fere solent materiarii, difficilius arbor inciditur, ut semet contraxit metu. Quod autem vivit ac sentit, animal est. Nihil autem prohibet esse vegetabile quod non sentit, veluti fungi, betae, caules.

Fa.

Ista si vivunt utcunque, si sentiunt utcunque, si moventur cum adolescunt, quid prohibet eadem dignari animalis cognomine?

Eu.

Non ita visum est maioribus, neque nobis fas est ab illorum placitis discedere, ac ne refert quidem ad hoc, quod nunc agimus.

Fa.

Atqui non feram eandem esse animam scarabei et hominis.

Eu.

Non est eadem, o bona, sed ratio quadamtenus communis est. Animat, vegetat, sensibile reddit corpus tuum anima tua. Idem agit scarabei anima in suo corpore. Nam quod quaedam aliter aut aliud agit anima hominis quam scarabei, partim in caussa est materia. Non canit, non loquitur scarabeus, quia caret organis ad haec idoneis.

Fa.

Illud igitur dicis, si anima scarabei demigraret in corpus hominis, idem ageret quod agit anima humana.

Eu.

Imo, ne si mens quidem angelica, quemadmodum dixi. Nihil autem interest inter angelum et animam humanam, nisi quod hominis anima in hoc condita est, ut agat corpus humanum naturalibus organis instructum; quemadmodum anima scarabei non movet nisi corpus scarabei, angelus non in hoc conditus est, ut animet corpus, sed ut absque corporalibus organis intelligat.

Fa.

Num idem potest anima?

Eu.

Potest quidem a corpore semota.

Fa.

Non est igitur sui iuris, dum est in corpore.

Eu.

Non profecto, nisi si quid accidat praeter communem naturae cursum.

Fa.

Verum tu mihi pro una anima plures animas effudisti, animantem, vegetantem, sensibilem, intelligentem, memorem, volentem, irascentem, concupiscentem. Mihi satis erat una.

Eu.

Eiusdem animae diversae sunt actiones, ex his varia sortitur cognomina.

Fa.

Non satis assequor quod dicis.

Eu.

At faciam, ut assequaris. Tu in cubiculo es uxor, in officina es textrix aulaeorum, in taberna es aulaeorum venditrix, in culina es coqua, inter famulos et famulas es domina, inter liberos es mater, et tamen haec omnia es eadem in domo.

Fa.

Satis tu quidem pingui Minerva philosopharis. Sic igitur est animus in corpore, quemadmodum ego in domo?

Eu.

Sic.

Fa.

Atqui dum ego texo in officina, non coquo in culina.

Eu.

Neque enim tu es anima tantum, sed anima corpus circumferens, corpus autem non potest simul pluribus inesse locis; anima quoniam est forma simplex, sic est in toto corpore, ut in singulis corporis partibus sit tota, quamvis non idem agat per omnes partes nec eodem modo per quomodolibet affectas. Nam sapit ac meminit in cerebro, irascitur in corde, concupiscit in hepate, audit in auribus, cernit in oculis, olfacit in naribus, gustat in palato et lingua, sentit in omnibus partibus corporis, quae nervaceum aliquid habent adiunctum. Neque enim sentit in pilis nec summis unguibus, ac ne pulmo quidem per se sentit nec hepar, fortasse nec lien.

Fa.

Proinde in quibusdam partibus animat tantum ac vegetat.

Eu.

Ita videtur.

Fa.

Si in uno homine facit haec omnia eadem anima, consequitur ut foetus in utero materno statim ut augescit, quod est vitae signum, simul et sentiat et intelligat, nisi forte unius hominis initio plures sunt animae, deinde ceteris cedentibus, una peragit omnia; ita ut primum homo fuerit planta, mox animal, postremum homo.

Eu.

Quod dicis, fortasse non absurdum videatur Aristoteli. Nobis probabilius est simul cum vita infundi rationalem animam, sed quae velut igniculus immersa materiae supra modum humidae nondum queat exserere vires suas.

Fa.

Animus igitur illigatus est corpori quod agit movetque?

Eu.

Non aliter quam testudo domui quam circumfert.

Fa.

Eam movet quidem, sed sic ut simul moveatur, quemadmodum gubernator flectit navem quo vult, sed ipse interim cum navi movetur.

Eu.

Imo, quemadmodum sciurus voluit caveam rotatilem, mobilis interim et ipse.

Fa.

Sic et afficit anima corpus ac vicissim afficitur?

Eu.

Sane quod ad operationes attinet.

Fa.

Ergo quod ad naturam pertinet, par est anima morionis animae Salomonis.

Eu.

Nihil absurdum.

Fa.

Itaque pares sunt et angeli, quandoquidem carent materia, quae parit, ut ais, inaequalitatem.

Eu.

Iam satis philosophiae. Quin potius haec theologos torqueant; nos hoc agamus quod coepimus. Si tota mater esse vis, cura corpusculum infantuli tui, quo posteaquam sese explicuit ex vaporibus, mentis igniculus, bonis et commodis organis utatur. Quoties audis puerum tuum vagientem, crede illum hoc abs te flagitare. Quum vides in pectore duos istos veluti fonticulos turgidos ac lacteo liquore vel suapte sponte manantes, crede naturam admonere te tui officii. Alioqui, quum infans iam fari meditabitur ac blanda balbutie te mammam vocabit, qua fronte hoc audies ab eo, cui mammam negaris, et ad conductitiam mammam relegaris, perinde quasi caprae aut ovi subiecisses? Ubi iam erit fandi potens, quid si te pro matre vocet semimatrem? Virgam expedies, opinor. Atqui vix semimater est, quae recusat alere quod peperit. Potior geniturae pars est nutricatio teneri puelli. Alitur enim non solum lacte, sed et fragrantia materni corporis: requirit eundem liquorem, iam notum et familiarem, quem hausit in corpore, et unde coaluit. Atque ego quidem sum in hac sententia, ut existimem in pueris ex lactis natura et indolem vitiari, non aliter quam in frugibus et plantis terrae succus mutat ingenium eius quod alit. An putas temere vulgo dici: Iste malitiam cum lacte nutricis imbibit? Ne illud quidem, opinor, quod a Graecis dici solet, ut nutrices, quum significant aliquem male pasci, paululum enim praemansi in os inserunt infantis, maximam partem deglutiunt ipsae. Proinde ne peperit quidem, quae quod enixa est mox abiicit. Istuc enim abortire est, non parere. Et in tales foeminas mihi competere Graecorum videtur etymologia, qui MH/THR dici putant a MH\ THREI=N, hoc est a non servando. Nam prorsus conductitiam nutricem infantulo adhuc a matre tepenti adsciscere genus est expositionis.

Fa.

Accederem, ni delecta esset mulier, in qua nihil desideres.

Eu.

Ut nihil referat, quod lac bibat mollis infantia, quam salivam cum praemanso cibo deglutiat, ut talis contigerit nutrix, qualem haud scio an ulla reperiatur, an putas ullam esse, quae nutricationis omne taedium devorare possit quemadmodum mater? sordes, assessiones, vagitus, morbos, servandi nunquam satis diligentem curam? Si est quae pariter amet ut mater, erit quae pariter curet. Quin et illud fiet ut segnius amet te filius, nativa illa caritate velut in duas matres distracta, nec tu simili pietate duceris erga filium, ut iam grandior minus libenter sit obtemperaturus iussis tuis, et tu frigidius illius curam habitura, in cuius moribus fortasse videbis nutricem. Praecipuus autem discendi gradus est mutuus inter docentem ac discentem amor. Ergo, si nihil decesserit illi nativae pietatis fragrantiae, facilius illi instillabis praecepta recte vivendi. Neque enim heic parum valet mater, vel ob hoc quod materiam tractet mollissimam et in omnia sequacem.

Fa.

Ut video, non tam facilis est res peperisse, quam vulgus existimat.

Eu.

Si mihi parum habes fidei, en tibi Paulus aperte de muliere loquens: Salva, inquit, fiet per liberorum generationem.

Fa.

Salva est igitur quae peperit?

Eu.

Nequaquam, sed addit: Si liberi permanserint in fide. Nondum absolvisti genitricis munus, nisi primum tenerum corpusculum filii, mox animum aeque mollem recta educatione finxeris.

Fa.

Atqui isthuc matribus in manu non est, ut filii perseverent in pietate.

Eu.

Fortassis, sed tantum habet momenti vigilans admonitio, ut Paulus existimet matribus imputandum, si liberi degenerent a piis moribus. Denique si praestiteris quod in te situm est, Deus opem suam coniunget cum tua diligentia.

Fa.

Mihi quidem, Eutrapele, tua persuasit oratio, si queas idem persuadere parentibus et marito.

Eu.

Isthuc ad me recipio, modo tu me tuo iuves suffragio.

Fa.

Polliceor.

Eu.

Sed licetne videre puellum?

Fa.

Licet maxime. Heus, Syrisca, voca nutricem una cum infante.

Eu.

Scitus admodum puer. Vulgo dicitur veniam deberi primum experienti. At tu prima statim experientia summam artis expressisti.

Fa.

Non est sculptilis imago, ut arte sit opus.

Eu.

Verum, sed fusile sigillum est. Utcunque res habet, felicissime cecidit; utinam pari felicitate cadant imagines, quas intexis aulaeis.

Fa.

At tu contra felicius pingis quam gignis.

Eu.

Sic visum est naturae cum omnibus paria facere. Quam sollicita est natura, ne quid pereat. Duos homines in uno repraesentavit, nasus et oculi patrem referunt, frons ac mentum matrem exprimunt. An tu posses hoc tam carum pignus alienae fidei concredere? Mihi bis crudeles videntur esse quae id facere sustinent. Quandoquidem non solum faciunt id infantis quem ablegant periculo, verum etiam suo, propterea quod in his lac aversione corruptum saepenumero periculosos morbos pariat. Itaque fit ut, dum unius formae corporis consulunt, parum consulant duorum corporum vitae, dumque cavent ne contingat praeproperum senium, coniiciunt sese in mortem praeproperam. Quod est inditum puero nomen?

Fa.

Cornelius.

Eu.

Hoc erat nomen avi paterni. Utinam virum integerrimum et moribus nobis referat.

Fa.

Dabitur opera, quod quidem in nobis erit. Sed heus, Eutrapele, unum quiddam obnixe te rogarim.

Eu.

Imo puta me tuum esse mancipium; imperabis et impetrabis quae voles.

Fa.

Proinde non prius te manumittam, quam hoc mihi beneficium coeptum absolvas.

Eu.

Quodnam?

Fa.

Ut praescribas mihi primum quibus rationibus queam infantis valetudini consulere: deinde quum erit firmior, quibus rudimentis ad pietatem praeparandus sit rudis animus.

Eu.

Id faciam lubens pro mea quidem sapientia; sed proximo colloquio: nunc orator adeo maritum ac parentes.

Fa.

Precor exorator ut sies.