Icon Animorum


Icon Animorum
By Iohannes Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Aetates hominis quattuor: pueritia, adolescentia, aetas virilis, et senectus.

Saecula paene singula suum genium habere, diversumque a ceteris. Esse praeterea cuilibet regioni proprium spiritum qui animos in certa studia et mores quodammodo adigat. Hos spiritus investigari operae pretium esse.

Galliae dotes et ingenium incolarum.

Britannicae Insulae, in quibus diversi populi, Angli, Scoti, Hiberni.

Germania ritus et Belgii, cui hodie Germania inferioris nomen.

Italia et Italorum indoles.

>Hispanorum genius, mores.

Hungari, Poloni, Mosci, gentes reliquae ad septentrionem positae.

>Turcae, Iudaei.

Praeter patriae indolem, dari cuique mortalium suos affectus atque ingenium. Praecipua investigari posse, non scribi omnia. De ingeniis ad subitos iocos aut sententias valentibus. De aliis qui spontanea eloquentia diffunduntur. De hominibus tardioris lentiorisque prudentiae. Perfectos demum esse qui inter haec duo genera sunt positi. Utrum sint praestantiores animi qui litteris idonei, an qui administrandis rebus publicis. Delicata ingenia assiduo aut diuturno labori minus apta quam tarda et depressa.

>De fortibus animis; temerariis, timidis, superbis, sordidis, languidis et reconditis, hilaribus et exertis. De inconstantibus ingeniis, omnia acriter sed non diu volentibus.

De animis amori obnoxiis. Hos affectus singulorum temperari et interdum mutari a fortuna et vel splendida vel obscura vitae condicione.

Diversos affectus esse tyrannorum et legitimorum principum. Rursus regum qui successionis iure et eorum qui suffragiis ad regnum perveniunt. De procerum, qui apud principes gratiosi sunt, ingenio.

De studiis Aulicorum. De diversis generibus et affectibus egenorum; itemque divitum.

De Magistratibus. De causarum Patronis.

De divinarum scientiarum peritis, deque Praefectis Religionum

de editionibus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

>Turcae, Iudaei.

Turcarum ferum genus et ad urbium, artificiorum, scientiae excidium natum nostris vitiis quam sua virtute felicius fuit. Haec publica orbis lues barbaro impetu, tum multitudine hominum et austera parendi disciplina invaluit. Primum illis a Scythia, quam Tartariam appellamus, exordium. Hinc sive stipendiarii dissidentibus Persis ad auxilium accersiti sunt, sive ultro inopes patriae campos reliquerunt invitati felicitate viciniae: ducis quem sibi constituerunt auspicium mira religione secuti sunt. Huic se suaque addixÍre, sive libertatem numquam viderant sive ultro proiecerunt. Nec in aliis gentibus constantior in modestos et legitimos principes fides quam illis in atrocem, cui se damnaverunt, tyrannidem - nisi quod tantae reverentiae impetus sensim creditur iam torpere sub principibus illo obsequio minus dignis; nimiisnimisquoque in populo animorum affectibus numquam diu constantibus.

Per hos primum correpta pars Asiae quae olim fluere deliciis dicebatur. Hinc sub Amurathe in Europam Ligurum ope remigioque transvectis, illa Graecia, illud Musarum domicilium concessit in praedam. Ipsi tamen dura indole eluctati humanitatem, in maiorum feritate perseverant, prorsus ut intelligas sub molli caelo immania ingenia esse posse. Quamdiu in Bithynia haeserunt aut in Thraciae deinde litoribus, aemula hinc Graecorum, hinc Trapezuntinorum imperia, per quae vinci oportebat nisi ipsi vincerent, accendebant saeva ingenia et tunc quodam primarum victoriarum aestu ferventia. Ubi pudendo nobis bello tantos hostes sustulerunt, Constantinopolim a Mahumete captam habuÍre in praecipuum regni caput, deliniti situ urbis, quae Europae Asiaeque faucibus haeret, et commoditate pulcherrimi portus, tum fama imperii quod ibi multis aetatibus inclytum duraverat.

Quod in Oriente reliquum erat vel a SoldannoSoldanotenebatur, qui Syriam vicinasque regiones Aegypto addiderat, vel sub Persarum iure erat terras quae ababadEuphrate ad Indiam late iacent uno imperio iungentium. Persa palam Turcae infestus et de regni limitibus quotidiano odio belloque certabat. Utrique cum Aegyptio foedus erat, sed visus Selymo Turcae Aegyptius id cum Persa arctius et religiosius colere. Et haec statim causa armorum. Numquam tam brevi bello parta maior victoria, spoliis, viris, terris, et quod est amplius, diuturna earum rerum quae victae sunt possessione, quippe duobus iustis proeliis unoque tumultuario omnes Soldanni regiones, opes, arma in Selymum fortuna contulit. Hinc ille in Persam gravior, Europaeque simul imminens nostras opes fastidiose despicere. Sed a Syria cum triumpho redeuntem acer morbus oppressit eodem illo loco ubi quondam in parentem Bajazetem acie certaverat, velut diris patriam vindictam reposcentibus.

Sed statim Solymanus ipso patre acrior Pannoniam invasit. Rapta Buda, quae Hungariae caput est, ausus quoque Viennam Austriae obsidione temptare. Sensim tamen Bizantinae deliciae illorum principum animos a nostris cladibus averterunt. At nos intestinis interim odiis et aemulatione gentium fracti non erubescimus pacis bellique momenta ab iis expectare, in ipsos nihil sponte audentes, contentique non lacessi, adeo ut legatos velut belli redemptores et deprecatores foederum ad hos Bizantii tyrannos dimittamus, quos illi sive sua superbia sive religionibus nostris offensi nullo colloquio ac vix quidem conspectu dignos putant, rati infra sui imperii dignitatem suos quoque legatos ad mutuae amicitiae commercium in has oras destinare.

Ceterum, ut tot victoriarum felicitas maiestatem principis Turcae paene supra humani fastigii cultus subvexit, ita ipsum populum, cuius manu impetuque partum imperium (mirum dictu!) videtur afflixisse. Nam adhuc humilibus Ottomanorum principum rebus, cum paene suam gentem, quantacumque tunc erat, in castris haberent, certe quicquid dignitatum praedarumque vellent dividere spargendum in illos ipsos milites erat, nec alios praeter hos Scythas habebant quibus amicitia miscerentur. Auctis nunc opibus liberoque delectu ex suis domitisve gentibus quos malint ad rempublicam admovere, a praecipuis honoribus arcent veteres illas stirpes, illorum militum nepotes a quibus Ottomanica domus idipsum cum imperio olim accepit, ut iam ingrata esse possit.

Nescias id fastidio factum an consuetudine (quae postquam invaluit barbaris pro religione est) an secreto ad sui regni securitatem consilio quod ingentes praefecturae, tribunalia, dignitates non aliis permittuntur quam iis qui ex Christianis parentibus nati sunt. E Dalmatia potissimum et Illyrico, de sinu parentum abrepti pueri virginesque in destinata Constantinopoli claustra ducuntur. Ibi sacra parentum, quae vix infantes meminerunt, in vesanas superstitiones mutant, circumcisis genitalibus et reverentia in Mahumetem imbuti. Et hi coetus exintam miserabili rapina coacti Regi Turcae pro seminario ducum principumque sunt, quibus corporis sui curam viresque imperii tradat. Hinc praeterea spadones ad intima destinati obsequia, ideoque non vile aut pudendum ibi genus. Hinc reginae paelicesque et semper tanto regi regnaturae post se subolis mater. Suas quoque amitas et sorores ex illa cohorte delectis nuptum dant sibi patrueles et nepotes daturis. Adeoque est in pretio de Turcica stirpe non nasci ut summa in imperio munera, quae isti ex Christianis parentibus geniti tenent, in eorum liberos nusquam transeant. Nec alia causa est quam quod illos in legem ritusque Turcarum ediderunt.edideruntedi/dederuntEt hoc illa gens patitur suo quoque iudicio vilis.

Turcis enim rustica ac demissa indoles, neque digna libertate quam non curant vindicare. Rudes animos ne ulla scientiarum humanitate mitigent, Mahumetes lege cavit quo facilius ignari componerentur in legis vesaniam quam praescripsit. Gregum, armentorumque, et supellectilis praecipua illis cura. Aedificia vix ad usus, nedum ad cultum extruunt, sive adhuc Scythicae originis memores et vitae in plaustris errantis, sive quod unusquisque suum agrum precariiprecarioiure possidet ad principis nutum non fundos illos tantum, sed et provinciam mutaturus. Principem ingenerato affectu mire colunt; umbram hunc et effigiem Numinis vocant. In ea gente saevissimi foediusque in Christianorum odium intenti non sunt illi qui longa maiorum serie in Turcis sunt, sed qui in eorum ritus a nobis defecere; ceteris mitius ingenium perhibetur, longe tamen a moribus nostris esse.

Venena non alibi ingeniosius parantur, et vix credibile quantis artibus vim nocentium rerum exprimant copulentque, nec aliter scilicet quam per mirabiles astus illa lue quemquam tollant, omnibus quo hanc mortem et effugere possint et tradere in pari vitio calliditatem quaerentibus. Quis credat non gustu sed nec tactu opus esse, levi aura hanc pestem insinuante corruptisque vitalibus neneclentam quidem mortem inducente? Nuper Alepensem praefecturam emerat a gratiosis in aula hominibus quidam ex illarum dignitatum candidatis. (Urbs est vix bidui itinere a Cilicio mari summota, mercatorum frequentia Orientisque commercio gravis, unde merces partim Euphrate, partim iumentis delatas accipit. Inde suis rectoribus ingentium opum causa tam licenter in provinciam grassantibus quam profuse illam emunt.) Hoc igitur homine in praefecturam misso, alius maioribus donis sollicitat fidem eorundem optimatum, iubeturque illi priori succedere, qui provinciam vixdum libaverat. Is hoc nuntio celeriter amicorum fide perlato vehementer (ut par erat) improvisa clade perculsus est, nec dum ulla scilicet praeda ambitum emptae praefecturae repensante. Igitur amicorum qui aderant consilium advocat, apud illos amissas opes deflet, perfidiamque aulae queritur tam foede venalem. Incertus consilii erat pareretne revocantibus Constantinopolim litteris an successori armatam manum obiiceret, audaciae veniam a Bizantinis proceribus novis muneribus impetraturus, aut saltem publico suo decori simulque domesticae rei superstes non futurus.

Inter has cogitationes furentem anxiumque seduxit fidissimus amicorum; monet ne quid temere audeat; si restiterit ad mandatam provinciam venienti, id regem pro defectione habiturum. Nullum in sua gente atrocius crimen esse quam non modo violantis, sed vel remorantis obsequium. "Tutius," inquit, "consultum tibi volo. Accedenti aemulo etiam cum donis occurre, etom. etne tua benignitas sit suspecta, apud eum querendum est tuarum rerum spes hac intempestiva successione propemodum esse accisas. Tamen nihil tibi antiquius quam parere; accipiat sane provinciam cui destinatus est. In amicitiae quoque pignus illa munera quae hospitali comitate protuleris; iis satis gratiam habiturum si in regiam redeunti litteras dederit quibus significet nihil te cunctatum; imperium, statim ut iussus es, urbem, iura, provinciam tradidisse. In tuis autem donis strophiolum erit," inquit, "quod habeo multi operis, sed nocentissima tabe perunctum. Hoc si quasi artificii venustatem monstraturus ad illius vultus explicas, sic ut vel minimo halitu perfundatur, spondeo numquam in Alepensi urbe regnabit."

Utitur sagacissimi viri consilio praeses, longaque et multiplici pompa exceptum successorem in aedes deducit. Ibi inter insidiosae liberalitatis blandimenta evolvit fatale strophiolum, auro et serico distinctum. Laetus hospes suae mortis instrumentum aspexit. Inde devertunt ad cenam. Sed hic fraudibus agens simulabat primo se mane iter Bizantium versus ingredi velle. Expressit itaque eadem illa nocte litteras suorum officiorum testes. Neque enim tam benevolo decessori iste miser perfunctorie indulgebat. Sic exacta noctis parte ad quietem secessum est. Primo mane novus praeses inspirato per strophioli auram veneno impar fuit. Iacebat in strato exanimis, nec tam repentini casus aliis causa patebat quam illis qui incautum peremerant. Peracto facinore veneficus praeses Constantinopolim litteras destinat tam illas quibus successor significat ut prolixa benevolentia essetut optime esset
altera lectione renuntiata
exceptus quam alias a se eiusdemom. a se eiusdemsuccessoris interitum nuntiaturas orantesque nunctuncsaltem imperium sibi et provinciam prorogari. Nec is aegre impetravit, tanto sceleri felicitatem indulgente fortuna.

Et hoc saevo et in flagitium mirabili astu non plus studium venenorum, miserabili subtilitate excultum, suspexeris quam corruptos in ea gente mores: venundatos magistratibus populos, fas aequumque infra pecuniam positum, et cetera ultimae tyrannidis mala. Vix ambitus aut repetundarum actio; viles magnatibus iniuriae ac paene indignae vindicari, quibus vulgus affligitur, diuturnitate servitutis et institutione parentum non ausum aspernari tam deiectae sortis cladem.

Non aliud in Turcis magis mirer quam quod homines immortalitatem animorumanimarumtam constanter asserentes ut his inde vilior haec vita sit, sibi eorum flagitiorum licentiam faciant quae etiam absque lege natura refugiat. Tamen in egenorum ac hospitum opem multorum animi illic effusi sunt. Ad haec humanae miserationis opera passim aedes exstructae, in quas aegri aut fessi divertant, ibique constitutae privatorum testamentis et publico sumptu opes. Nos etiam, quamquam canes et credunt et vocant, non arcent a tanti beneficii humanitate. Ingens in parentes reverentia et si quando molesti sunt, plus recordatio dati spiritus quam acerbitas iniuriae valet. Multi cibi gens et plus curando corpori intenta quam animo.

Omnis autem libidinis qua sunt infames minor his ipsis culpa quam foedo Mahumeti has cupiditates maxime innatas mortalibus, sed Numinis pudorisque vinculis astrictas sua lege exsolventi. Ita allicere placuit militarem quidem populum sed (ut in Oriente) ad voluptates molliorem. Inde his vitiis tamquam concessaconcussaremissione exercentur, miserabili virtutis inscitia. Neque abest a libidine crudelitas, saltem in principe tam suorum sibi sanguinem quam opes vindicante. Constantinopolim rex Turca obibat, in proximos agros venatione decreta, cum ad militis fores adolescentulum videt impudice fractis oculis vibrantem. Accensa taeterrimideterrimiprincipis libido est, rapique et in regiam duci iubet. At miles qui puero assueverat reverentiam amore vincente non dubitavit pro scorto opponere suum pectus strictoque gladio irruentes ministros submovere. Sed quid unus in multitudinem posset? Ipse princeps, ad omnem suorum contumaciam tam pervicacis irae, tamen hanc amantis violentiam in crimen non duxit. Illum quoque, tamquam in pretium abrepti pueri, rustico praedio donat et stipendium iubet augeri. Neque mora, vilissimi scorti amore rex flagrare nec tantum in deliciis habere sed et in ambitiosae amicitiae locum.

Quod miles cum audiret, eum olim sibi carissimum aspicere inter tantos honores concupiit. Donis itaque ac precibus evicit a custodibus qui stabant ad fores ut cum rex in hortis vesceretur, clam et a satellitum tergo ipsum accumbentem simulque adolescentulum intueretur, nam et is solebat regiis conviviis adhiberi. Constituto tempore adest. Iacebat rex in tapetibus patrio more, neque procul impurissimum scortum et nimio impudicitiae pretio iam superbum. Inter haec miles incautius forte prodire sic ut a puero conspiceretur, qui veteris obsequii memor, statim ad ipsum cursu defertur amplexaeque dexterae osculum