Icon Animorum


Icon Animorum
By Iohannes Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Aetates hominis quattuor: pueritia, adolescentia, aetas virilis, et senectus.

Saecula paene singula suum genium habere, diversumque a ceteris. Esse praeterea cuilibet regioni proprium spiritum qui animos in certa studia et mores quodammodo adigat. Hos spiritus investigari operae pretium esse.

Galliae dotes et ingenium incolarum.

Britannicae Insulae, in quibus diversi populi, Angli, Scoti, Hiberni.

Germania ritus et Belgii, cui hodie Germania inferioris nomen.

Italia et Italorum indoles.

>Hispanorum genius, mores.

Hungari, Poloni, Mosci, gentes reliquae ad septentrionem positae.

>Turcae, Iudaei.

Praeter patriae indolem, dari cuique mortalium suos affectus atque ingenium. Praecipua investigari posse, non scribi omnia. De ingeniis ad subitos iocos aut sententias valentibus. De aliis qui spontanea eloquentia diffunduntur. De hominibus tardioris lentiorisque prudentiae. Perfectos demum esse qui inter haec duo genera sunt positi. Utrum sint praestantiores animi qui litteris idonei, an qui administrandis rebus publicis. Delicata ingenia assiduo aut diuturno labori minus apta quam tarda et depressa.

>De fortibus animis; temerariis, timidis, superbis, sordidis, languidis et reconditis, hilaribus et exertis. De inconstantibus ingeniis, omnia acriter sed non diu volentibus.

De animis amori obnoxiis. Hos affectus singulorum temperari et interdum mutari a fortuna et vel splendida vel obscura vitae condicione.

Diversos affectus esse tyrannorum et legitimorum principum. Rursus regum qui successionis iure et eorum qui suffragiis ad regnum perveniunt. De procerum, qui apud principes gratiosi sunt, ingenio.

De studiis Aulicorum. De diversis generibus et affectibus egenorum; itemque divitum.

De Magistratibus. De causarum Patronis.

De divinarum scientiarum peritis, deque Praefectis Religionum

de editionibus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Rhenus flumen ab Alpium radicibus per Belgarum fines Oceano illabens, quam olim incipiebat, Germaniam hodierna imperiorum nominumque mutatione auctam interfluit. Ampla regio et a Gallia Alpibusque ad Sarmatas et Pannones pertingens, in diversos principes et respublicas distributa est. Olim silvis et incolis fera, nunc oppidis passim insignis; nemoribus quoque, quibus immensis tegebatur ad usum decusque castigatis. Vitem alit, qua in primam excurrit Italiam, supraque inumbrantes Rhenum colles in Pannoniam quoque declinans, et aliquot praeterea locis ubi humus propitiis collibus vel tepore fluminum mitigatur. Multa deinde abiete in montibus silvisque frigentis plagae arena abundat. Paene mediam Ister intersecat, in Europa fluminum princeps maremque alveum in annuorum pontium ruinam attollens. Ripas amnis celebres quidem urbes, sed paucae nec pro fluminis nobilitate insigniunt. Rhenus, Albis, et plerique deinde iam ab antiquo celebres fluvii totam quam lata est Germaniam permeant.

Regio diversoriis non inculta, qua Alpes latus tegunt, totoque Istri cursu et qua labitur Rhenus, Moenusque, et Mosella, tanti fluminis incrementa. Eadem, qua ad Oceanum spectat aut introrsus a praecipua ac publica viarum celebritate divertit, squalentibus hospitiis totoque vivendi genere, multum sui illius genii retinens quem antiqui scriptores notaverunt. Urbes tamen non indignae sua fama, foro praecipue compitisque ad munditiem exactis, porrectis quoque domibus in altum et aequale fastigium, et fragilem materiam celante pictura.

Interiora aedium non pari artificio ad usus aptata sunt. Lectos sternunt in semota ac plerumque obscura aedium parte. Caminis, ut plurimum, non utuntur. Fornaculas ad levamen frigoris malunt, quas intextas tricliniorum parietibus pro condicione aÎris ignibus complent. Sed hic calor plerisque advenarum molestus est, quod et capita inexpertis vaporibus gravet et illinc in publicum prodeuntibus laxum corpus atque omnis aurae impatiens exhorreat. Praeterea si remittere ignis incepit, hoc genus hypocausta ingratis odoribus spirant, ea maxime in quibus convivantur, ubi expressae confusaeque tot dapium nebulae exaestuant, vino quoque (ut illic assolet) quam epoto tam effuso. Neque in hypocaustis modo, sed et in ceteris thalamis quoque atque tricliniis foeda multis Germanorum et confusa rerum incuria, ideoque advenis in haec penetralia admissis aÎr gravis.

Immensa cupiditas potus, iam confesso vitio ideoque magis libero, illam gentem infestat. Nec ad voluptatem tantum haec Thracica libido est, sed in parte comitatis et paene disciplinae. Venalis quorundam principum gratia pretio tam infami sive quaerentium comites vitiorum sive legatis advenisque hospitalem parantium mensam. Nam Germani nulla comitate suavius quam longo nec sobrio convivio peregrinos credunt excipere, et tunc verissimam ab ipsis hospitibus benevolentiam in se expromi, ubi mutuis poculis inundari non abnuunt. Id illic summa urbanitas et coeuntibus prima amicitia animis in foederis locum.

Forte stipendarium e Germania militem Tribuni in Gallias - et ipsi Germani - adduxerant.add. regi operam suam navaturiEx his unum vir inter Gallos clarissimus vocavit ad cenam, gnarus utique quam pretiosum esset amicitiae pignus quod bibendo cum Germanis sancitur. Itaque hominem largiori potu invitavit ad hilaritatem convivii; crebrae poculorum formae et bibendi rationes commeabant, cum Germanus, sive in experimentum benevolentiae quam hospes praeferebat sive quod languidum in bibendo certamen aversatus strenuam victoriam quaerebat, lacessito Gallo praeit exsiccatque ingentis molis scyphum. Neque Gallus conterritus mirantibus nobis surgit et: "Ut scias, inquit, te in amicum incidisse, non modo condicionem quam fecistis non recuso, sed ecce et in benignissimam litem mutua vice lacesso." His dictis poculum primo, in quod erat provocatus, perpetuo spiritu haurit, idemque iterum ingesto mero plenum in hospitis gratiam iam tumentibus membris infundit. Delectatus tam prolixi amoris indiciis ille Tribunus, in pedes vix tum patientes oneris surgens: "Tu vero, inquit, neputes collocatam in ingratum tantae amicitiae operam, scis non parvam militum manum sub signis meis esse. Hos ego totis duobus mensibus in castris habebo, vestro aerario nihil graves, quandoquidem id iam temporum iniquitas absumpsit. Stipendium deinde si placet et licebit, persolvetis." Ad tam grandem unius poculi mercedem tum subito quidem horrore stupuimus, sed multo deinde amplius cum promisso fides esset.

Apud hanc gentem aperti mores placent et qui Baccho libertatis nomen imposuerunt. Omnem speciem reconditi astus odÍre, sive quod fideliter non tegunt arcana cum mero solvuntur, sive quod animi in illis corporibus plerumque sentiunt se retusos, et aciem ceterorum tamquam in se intentam molestissimo timore suspiciunt. Rerumpublicarum magistratus ex civium sorte delecti non quidem sublimis elegantiae mentem afferunt ad tribunal, sed diligentia efficaci inhaerent parentum institutis. Faciles autem ad imperantium nutum populi, etiam saepe suis magistratibus de religionibus credunt, et vix sacrorum ritusritusribusquos princeps civitasve probaveritprobaveritpropaveritvideas ulla privatorum religione aut pertinacia inquietari. Mala quae Angliam et, quamdiu inter hos aestus luctata est, Galliam iactaverunt, haec miserabilis incuriae (paene dicam) felicitas evasit. Austriam tamen exceperim, scilicet paene exeuntem de Germanico caelo, nec quae ut nomine, ita priscorum ingeniorum sorte excidit (pars enim Pannoniae priscis fuit). Bohemiam quoque non hac primum aetate infelicibus circa Numinis cultum litibus in se conversam. Sed et illa, quamquam in Germaniae sinu, tamen ab ipsius corpore exsecta est lingua, moribus, legibusque diversis.

Litterae in multis locis cultae inter homines minus sciendi avidos quam docendi. Plura quam legerint scribunt, et suam famam ex voluminum quae edunt numero aut magnitudine aestimant. Vis mentium ut opaca, ita ad aeternitatem laborum est robusta, ut ceteri melius quidem scire, illi vero plura possint. Ex optimatibus multi, qui suis opibus moribusque contenti unam Germaniam aut viderunt aut mirantur, licet iudicio suo gravissimae prudentiae conscii, humanitatem nostri saeculi parum habent. Verba illis simplicitatissimplicitatiantiquae neque sententiarumscientiarumscientiamvis hodiernae sapientiae coloribuscoloripustincta.cincta
Tota sententia ed. 1616 legitur: "Verba illis simplicitati antiquae, neque scientiam vis hodiernae sapientiae coloripus (sic) tincta."
Peregrinandi gens avida et exterorum morum, dum se receperit domum, aut simulatrix aut retinens. In eorum sedibus inolescere peregrinos aut ad dignitates pervenire insuetum, et paene contumeliosum apud illos nomen est quo externos appellant.

His moribus oneratam Germaniam suae dotes et magnitudo virilium virtutum absolvit. Ignota ibi perfidia, etiam in venali fortitudine stipendia merentium. Ne ingenium quidem fraudis aut odia sub amicitiae titulis latent, et omnino ingentia scelera verecundi populi simplicitas ignorat. Parca et in furtorum suorum tenebris mersa libido, non, ut alibi terrarum, palam inter titulos atque ludos exsultantis iuventutis. Nam et prope ad muliebris pudicitiae similitudinem viri quoque hanc pestem aspernantur. Prudentia autem, ut non illic subtilia ingenia passim habet, quorum artificio deducatur in confinium doli, ita veris maturisque iudiciis insidet, quae et facile caveant suis rebus et alienos errores despiciant.

Neque desunt altissimae mentes, in quibus patriam gravitatem vividi et excitati acuminis felicitas temperat, praecipue si validum ingenium diu peregrinis artibus moribusque miscuerunt.miscuerintGens armis egregia et quae pacem ferre possit. Tarde et cunctantibus consiliis ad tumultus concitantur, sed excitos longa tempestas et hominibus digna exercet. Populus aeris ferrique tractandi peritia et per mille artificia ducendi insignis est. Typographiae inventum pulverisque nitrati illis ingeniis orbis debet, ambiguo prorsus beneficio et quo tam pernicies mortalium quam utilitas sesesehumanis rebus ulterius insinuavit. Candidi animi virtutes aliorum factaque aut inventa maxime absentium non maligno et tumidotimidolivore delibant, sed sinceris laudibus ac propemodum immodicis attollunt.

Sed nihil in ea gente magnificentius quam quod nomen summi Imperii aquilamque sibi habet tamquam Romam GermaniaRomam GermaniaRoma Germaniaevicerit, et provinciarum ultima quae Italico iugo accessit iam sit sola in qua nomen atque reliquiae fortunae Romanae acquieverint. Tanti nominis sancta maiestas nulla sociorum principum aemulatione corrumpitur, regesque, quamquam viribus saepe maiores, sponte imperatorio culmini concedunt. Olim quoque illi summae appellationis fastigio inerant dignae vires, quae paulatim emarcuerunt velut fatali senectute. Quippe domesticis bellis, tum nimia optimatum potentia, denique quod non nascendi sorte sed per suffragia defertur haec dignitas, datus ad terram Imperii vigor venerabile specimen in haec saecula magis ceterorum pietate quam sua fortitudine servavit. Inter ceteras hanc praecipue excidentium virium causam invenias, quod ipsi optimates nimiis patrimoniis, tum imperatorum beneficio aucti, commissas sibi quondam provincias tandem in principatus mutavÍre, et ne non aliquid supra imperatorem essent (qui non iuri succedendi sed suffragiis fortunam suam debet) etiam suae hereditatis fortuna in sobolem transeunte. Hoc modo gentium et populorum mentes, quas vis quaedam ingenita ad suorum principum cultum advertit, antea in unius imperatoris reverentiam intentae, ad istos vicarios et mox dominos accesserunt, propiori scilicet vel periculo vel utilitate.

Ita coepta insitaque deinde purpuratorum potentia totam Imperii molem exhausit, primumque quod e Gallia supererat, mox ipsa Italia, fons nempe Imperii, tum validissimae Germaniae partes, veluti de suo corpore excisae, in diversos animos ipsa dominantium varietate numeroque abierunt. Galliae Britanniaeque, id est verissimis regnis, longe alia ratione provisum, exterminati Numinis consilio regnantumque industria optimates, quorum suspectae vires erant. Nam quis porro regibus locus, si Neustriam, Armoricos, Aquitaniam, Aeduos, Arvernos, Pictones, Provinciam, atque Campaniam sui ut quondam reguli, ducum titulis comitumve obtinerent, viribus suis tuti et veluti precario obsequio regem minorem tantum non despicientes? In Britannia autem formidabiles ducum opes, Comitesque Palatini regio prope iure factionibus et clientelis graves - quibus regnum cladibus miscuerunt? Quam saepe in reges atroci coniuratione certarunt? Nulla hodie certior regni salus quam quod eorum potentia stirpesque depressae regni nervos in unum contulerunt.

Hanc igitur discerptidescriptiImperii cladem antevertere imperatores debuÍre, cum se primum immodice optimates efferrent. Nunc autem inveteratis rebus adeoque composito Imperio ut ex his ipsis proceribus potissimum constet; velle iisdem potentiam extorquere intempestivum ac inane facinus esset, tot vindicibus eiusmodi dignitatum in communis decoris securitatem coituris, maxime cum tam iure hodie suis provinciis potiantur quam Imperator summae rerum praefectus est, consensu videlicet eorum qui potentiam tradidÍre, tum possessione ac tempore, quo omnia imperia plerumque ab initio aut violenta aut invalida, legitima esse coeperunt.

Sed quod exspiranti Imperio malorum summum fuit, imitatae procerum morem plurimae urbes se quoque velut in singulares respublicas collegerunt. Leges sibi dixÍre certosque magistratus, et ne dubites ab antiquo recessisse officio, sibi nomen libertatis in ista secessione fecerunt, mutuis quoque inter se foederibus ad auxilia et asserendum ius repentinae maiestatis. Sic illa regio quae sub uno spiritu, uno quoque rectore par toti Europae esse possit, viris urbibusque inclytis et digna in quam Romanae fortunae species transierit, iam vix agrum urbemve inveniat quam suo Imperatori pleno iure cum Imperio tradat. Neque enim aut respublicae aut dynastae in suis arcibus Imperatoris praesidia regnare patiantur, neque forteom. forteinveniat tam augustaangustaappellatione dignatus in tot oppidis, ubi cum civium venia habitet. Hoc dulci publicoque errore suae patriae maiestatem exarmarunt.

Neque enim Septemviri, quibus nominandi Imperatoris patrio more concessum ius, alium quam ingentis potentiae virum et qui vel opulentis ditionibus vel purpura etiam sceptrisque emineat, Caesarem dicere debent. Sola virtus atque nobilitas haec suffragia ferre non possunt. Ubi enim consideret Imperator, nisi iam illi antea extra Imperium sedes? Ubi regia, quaquaetantae maiestatis titulos excipiat? Aegre alicubi habitare paterentur, quem ut plurimum amant absentem venerari. Quod si fortissimae gentis fatum delecto principi totam provinciam regio more habendam permitteret, tunc indomitis viribus de suo corpore inveniret illi sceptro idoneos, unamque in comitiis virtutem respicere cogeretur.

Igitur Imperatori in omnes est (sed certa et castigata) potentia. In civilibus litibus ad eum ut plurimum provocatur. Capitalia iudicia dynastae atque respublicae saepe suo iure exercent. Is comitia Imperii cogere, bella indicere, de summis inter ipsos dynastas controversiis iudicare. Ingruentibus bellis milites et pecuniam imperat - si imperare putes quod non aliter quam assensu civium to