Icon Animorum


Icon Animorum
By Iohannes Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Aetates hominis quattuor: pueritia, adolescentia, aetas virilis, et senectus.

Saecula paene singula suum genium habere, diversumque a ceteris. Esse praeterea cuilibet regioni proprium spiritum qui animos in certa studia et mores quodammodo adigat. Hos spiritus investigari operae pretium esse.

Galliae dotes et ingenium incolarum.

Britannicae Insulae, in quibus diversi populi, Angli, Scoti, Hiberni.

Germania ritus et Belgii, cui hodie Germania inferioris nomen.

Italia et Italorum indoles.

>Hispanorum genius, mores.

Hungari, Poloni, Mosci, gentes reliquae ad septentrionem positae.

>Turcae, Iudaei.

Praeter patriae indolem, dari cuique mortalium suos affectus atque ingenium. Praecipua investigari posse, non scribi omnia. De ingeniis ad subitos iocos aut sententias valentibus. De aliis qui spontanea eloquentia diffunduntur. De hominibus tardioris lentiorisque prudentiae. Perfectos demum esse qui inter haec duo genera sunt positi. Utrum sint praestantiores animi qui litteris idonei, an qui administrandis rebus publicis. Delicata ingenia assiduo aut diuturno labori minus apta quam tarda et depressa.

>De fortibus animis; temerariis, timidis, superbis, sordidis, languidis et reconditis, hilaribus et exertis. De inconstantibus ingeniis, omnia acriter sed non diu volentibus.

De animis amori obnoxiis. Hos affectus singulorum temperari et interdum mutari a fortuna et vel splendida vel obscura vitae condicione.

Diversos affectus esse tyrannorum et legitimorum principum. Rursus regum qui successionis iure et eorum qui suffragiis ad regnum perveniunt. De procerum, qui apud principes gratiosi sunt, ingenio.

De studiis Aulicorum. De diversis generibus et affectibus egenorum; itemque divitum.

De Magistratibus. De causarum Patronis.

De divinarum scientiarum peritis, deque Praefectis Religionum

de editionibus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Britannia per tot spatia diffusa, tam diversis pulsata fluctibus, tamen magis ad magnitudinis suae fidem potest varios civium mores quam tantorum litorum sinus et nomina proferre. Tamquam alium in Oceano orbem faceret, omnis animi genera incolis insevit. Non alia insula toto terrarum ambitu illustrior. Sicilia, Crete,CretaCyprus visae regni fortunam et nomen capere posse; non si in unum corpus transeant, uni Britanniae terrarum spatiis aut opibus pares.pares sintPriscis quoque temporibus armis inclytis strenua materiam fabulis dedit, quae plurimarum gentium ingeniis linguisque vulgatae sunt, quasi nihil eximium fingi posset quod non apte caderet in alumnos Britanniae. Olim quidem inter novem principes distributa. Mox bellis atque foederibus mutati cum regibus gentium fines, donec tribus dominis fortuna totius insulae cederet: Saxonum coloniis, quos Anglos appellamus, sub unius sceptri felicitatem coactis; Britannorum vero reliquiisreliquispertinaciter insidentibus Cambriae montes (haec nobis hodie Wallia est); et Scotis, quibus iam diu excisorum Pictorum portio accesserat, ad septentrionem colentibus. Mox Cambria diuturnitate bellorum macerata totius Angliae consensui impar fuit. At Scotia spe quidem victoriae minor, sed cuius spiritus Anglia non domaret, veluti in aemulationis argumentum, non pervicacius armis quam diversa ab Anglis indole pugnare suos iussit, donec noxiosissimam aemulationem fata damnarunt, nunc utrisque imposito rege, cuius spiritu insula in unum imperium coaluit.

Anglia felicibus pascuis et ad multas variasque arbores commoda humo commeantium oculos pulcherrima viriditate mulcet, gratuitis etiam bonis plebis animos in segnitiem exsolvens. Pabulum illic passim pinguibus campis abundat, boum equorumque armenta ad perpetuam eiusmodi animalium aviditatem explens; alibi autem siccioribus arvis et humili gramine induentibus terram, suprasuper
recte quantum ad significationem, sed cf. Argenis 3.18.4
fidem multos greges educat excusatque utilissimam et ad ovilia factam sterilitatem. Ne hiemis quidem rigor assueta libero aÎri pecora (nisi forte supra morem inhorruerit) in stabula aut ovilia deducit. Iis sufficere solent nuda sub dio cubilia herbaeque quas hibernus tepor alit. Quippe hiemes non illic pro plaga et septentrionis vicinia asperae, cum vehementer Gallicam oram quatiant, qua Britanniae adversa est, multoque rigidius Batavorum caelo incubent.

In tanta aÎris indulgentia Britannicus ager omnis generis semina facile concipit atque servat. Proceras habet lauros; rorismarini planta, apud multas gentes ipsa cura qua educatur pretiosa, hic vulgaris et nonnumquam in saepes velut ad hortorum custodiam stipata. Vitem alere potest uvasque ad maturitatem perducere. Nam et Cantii amoenitas crebro collium dorso suspensa et Wintoniensis regio, cum ceteris ad meridiem ortumve spectantibus, olim vineta habuÍre, quae deinde pascuorum utilitas viliusque redemptum ex Aquitania vinum exemit. Lupi quoque ea insulae parte exacti nudos greges et vix alicui molosso creditos non infestant.

Nam diligentia antiquorum, cum grassaretur luporum rabies curamque pastorum aut fatigaret aut falleret, totum in iis sedibus tam pervicacis ferae genus exstinxit. Ita fortuna per patientiam pecorum sub dio durantium et mirabile luporum exitium profusas nec aestimatas opes videtur indulsisse. Cibo, corio, vellere velut exundantis terrae muneribus populus in otio et plerumque oblivione laboris ditescit. Ne quidem in colendo croco labor, quem optimum habent, facili herba oblatas in floribus opes non in ullius curae aut industriae praemium aperiente. Et ne quid tam propenso fato desit, transmarinum militem ante aliquot aetates non viderunt. Domestici autem motus hoc saeculo rari, neque in Anglia, ut alibi terrarum, solent bella consenescere. Saepe octiduum ingentes simul turbas quam parit tam absolvit. In homines saeviunt, non in opes et tecta, et subitae acies adhuc crudas surgentesque lites dirimunt.

Tam spontanea felicitas securum et opulentum vulgus non modico tumore sustollit, ut neque pro consuetudine ceterarum regionum timida humanitas et patriciorum dignitatem reverita mitiget mores plebis, et plerumque rudiora artificia tot divitiarum tantique otii crimen fiant. Nam artem aliquam professuri septem annis, ut plurimum, tirocinia deponunt. Ubi vero peractis rudimentis in collegium artificum adoptantur, quasi laboribus exempti sub se alios tirones asciscunt, edoctosque breviter in officinis prostituunt. Tunc ipsi non solemnes modo dies sed et fastos (quis credat?) si sudum est, vario ludo in proximis campis exercent; nubilos in diversoriis oblectant; prorsus ut artificia impolitius habeant, quippe discipulorum peritiae credita, et eorum redemptores contumacius urgeantur ad pretium, quo et tironum labor et desidia magistri ali possit. Diligens tamen nonnullarumnonnullarumnonnullorumoperarum industria exactis artificiis eminens pretiumque per orbem merentibus satis prodit in ea regione eiusmodi studia non stipatis caeli vitio animis, sed nimia felicitate laborare. Ut enim ad exstimulanda ingenia artesque fovendas nimis cruda aut avara imperia nihil iuvant, depressis populi mentibus et desperatione solutis, ita fortuna lasciviens laborique haud aliter quam per ludum intenta plebis solertiam non attollit ad exactam artium curam.

Nullibi in tam ingenti regno vectigal, non in urbibus pontiumve discriminibus publicanorum stationes, praeterquam iis locis unde naves in exteras plagas solvunt. (Nam importatas merces aut quae inde exportantur profiteri apud eos necesse est qui a rege portorium conduxerunt.)

Sed nec plebis superbia acerbior peregrinis quam in patricios suae gentis exserta est, qui opulentiam suae patriae luunt rusticorum fastidio seipsos paene primis ordinibus stirpibusque aequantium, et indignationis suae tam pretiosam causam odisse interdum non verentur. Summa tamen apud omnes nobilitatis reverentia, quam intra brevem eorum numerum aestimant quos dominos vocant. Hi sunt duces, marchiones, comites, et barones; ducum et marchionum omnes liberi, ex comitum filiis maior natu. Illis quoque episcopos maiorum pietas adiunxit. Apud hos proceres ad omnia obsequia descendere non indignum, et ipsi velut in terram positos contemplantes suum fastigium non ignorant. Nec illae dignitates emptionis commercio producuntur in vulgus nummorumque fortunam, sed successionis serie transeunt in heredem, vel beneficio regis novi quoque optimates in hos gradus adoptantur. Et ne hoc inane existimes decus; multa publice constituta tam ambitioso nomini reverentiam cultumque conciliant. Si contigerit aeri alieno impares esse, urgentibus creditoribus in eorum corpora nullum ius esse potest, quamquam in Anglia debitores etiam in iudicium non vocatos saepe carcer accipiat. Sed hoc illustrius, quod maximorum criminum accusati, scilicet in ipsam rempublicam iniisse consilia, de equuleo securi sunt. Veritatem ab iis per tormenta posse exprimi noluÍre qui leges condiderunt.

Anglis ut plurimum gravis animus et in se velut ad consilium seductus; seipsos et suae gentis mores, ingenia, animos eximie mirantur. Dum salutant aut scribunt, descendere ad verba imaginariae servitutis quae istorum saeculorum blandities invenit, nisi forte externis moribus imbuti, non sustinent. Populus rei maritimae studiosus, neque aliud tantae insulae validius munimentum quam tot nautarum sedulitas. Nec in castris quam navibus peior miles, praesertim si externo aÎri assuevit cibisque, quos saepe inexpertos avidius Angli gustant. Nam haec gulae incommoda a Britannia delatas legiones non semel absumpserunt. Et classem Elizabethae Reginae auspiciis Lusitaniae litoribus applicatam, cum Angli stragem hostium et vastitatem fecissent, nimius aestus et suavitas pomorum ac baccarum, quas illa plaga habet, paene totam debellavit.

Discrimina omnia et adeo mortem impetu plus quam iudicio spernunt. Et hinc utilissimos militum dixeris, ubi ducum suorum consilio reguntur. Sua autem sponte ruentes et illa audaciae caligine pleni de se saepius post funestos exitus queri quam de fortuna debuerunt. In Belgio cum studia partium nuper et arma saevirent, milites Hispanicarum partium aliquot a Batavis capti erant et suspendio conficiendi. (Ita visum referre vicem hosti, qui captivos eodem lethi genere perdiderat.) Sed in omnes saevire non placuit. Ex quattuor et viginti (tot enim capti erant) octo ad laqueum destinantur; ceteris incolumitas promissa est. Demissae igitur in cassidem sortes, iussique singuli suum fatum extrahere. Qui tesseram sustulisset nulla nota insignem periculum effugeret; qui ferali imagine impressam statim ab infelici arbore penderet. Omnium mentibus ingens periculi imago inerrabat. Quidam praecipue Hispanus votis lacrimisque misericordiam plurimorum, etiam aliquorum risum elicuit. Erat in illa sorte ac periculo Anglus e militum vulgo, qui ingenti vitae neglectu accessit ad cassidem et tesseram nil cunctatus adduxit. Favit sors; erat illa salutaris. Exemptus periculo accedit ad Hispanum, adhuc fatali cassidi manum credere dubitantem, decemque aureisaureospactus (fides Numinis!) iudices rogat ut Hispano extra aleam misso sibi iterum liceat fortunam experiri. Furioso vitamque tantulis nummis aestimanti iudices annuerunt, et is rursus felici tessera evasit, non hac gemina modo, sed et simplici salute indignus quam adeo vilem habuerat.

Leges quibus utuntur Anglis Gallica lingua, sed veteri et ab hoc saeculo abhorrente, ii tradiderunt, quos Normannia ad eorum sceptrum transmisit. Paucae illae etiam et plerumque ambiguae. De cetero, consuetudo et consulta sapientum sufficiunt magno aditu ad lites et infinitam iudicum potestatem. Et arcanum populi ingenium, tamquam Neustricae originis habitus retinens, ad subtilitates apertum est quae litibus forum implent. Et inde vulgatam fabulam crediderim inesse Anglis caudas.

Consuetudinum autem ac legum, quaecumque a maioribus inoleverunt, adeo patientes sunt ut iam olim sancitas, rudi adhuc tam peccantium vitio quam legum sanctitate, etiam nunc mutare aut delere religio illis sit. Unde enim - nisi ab hac maiorum incauta bonitate - lex viget ut maritus iubeatur prolem agnoscere heredemque habere anno post aut amplius natam quam ipse ultimo ab uxore discesserit, modo constet interim a Britannicis litoribus in exteras regiones non evectum?

In philosophia autem ac mathesi, terrarumque et astrorum scientiis nulla est tam prodigiosa sententia quae non ex hac regione auctores invenerit vel turbam amatorum, vividam quidem sed modum curiosae subtilitati et per innumeras disputationes effusae non invenientem. Terram circumagi, non caelum; solem cum siderum lata serie non inhaerere caelestibus globis; sed et globos eiusmodi nusquam esse; et quicquid philosophi deliraverunt multi ex his opinantur aut credere simulant, tamquam altius supraque vulgi ingenium spiraturi, si videantur communem sapientiam ut profanam vilemque neglegere, altius in arcana Naturae, quae pauci deprehenderunt, intuentes.

Sed ut nihil animos magis agit quam religionis sensus, ita multo acrius eiusmodi disputationibus incumbunt. Nec quicquam in Numinis cultu modicum possunt, qualemcumque sibi speciem pietatis persuaserint. Prioribus saeculis aucti opibus homines in solitudinem et eremum iurantes, adeo ut opimaoptima
vox a Barclaio amata; cf. Argenis 2.9.3, 3.18.4, alibi
pars regni fundorumque huic pietati concesserit, nimis timido et periculoso voto, tam illorum qui dabant quam eorum quibus haec ipsa concedebantur, cum illi paeneom. paenerempublicam exhaurirent, isti autem in luxum se agi tantae fortunae vitio sinerent, mox in invidiam secum quoque sacra tracturi. Et hanc quidem colendi Numinis rationem iam Anglia publice eiuravit, multi autem sic in contrarium divertere, ut quo longius a vestigiis patrum absunt, eo se propiores caelo credant - nec id tamen publico consilio aut, si deprehendi contigerit, palam inulto, sed elusis per privatas superstitiones animis novamque ac propriam et per hoc sibi gratiorem pietatem fingentibus. Itaque quos haec cepit superba suavitas praeter ceteros sapiendi, in varia nomina abierunt legesque diversas, non ipsa hominum auctoritate aut numero, sed pertinacia sancitas. Et quod miserabili risu dignissimum putes, crudelibus edictis illae sectae invicem saeviunt: unos se caelestium rerum participes; exsortes ceteros omnes esse.

Forte in unam superstitionem consenserat cum duobus liberis pater, e plebe vir, sive vulgus intra opus aut ingeniorum humilitatem aestimes. Illi tres unam rempublicam sectamque faciebant (et saepe non pluribus hae religiones constant). Tandem pervicacius inter se de divina re agentibus decessit primum a filiis pater, non quod meliora sentiret sed diversa, et ab illis de communione sanctorum (nam sic nugatores dicebant) eiectus est. Porro sancti non his alii praeter seipsosseipsosseipsoseerant. Mox autem et discissis mentibus alter fratrum alterum a caelesti consortio exclusit. Sic de angusta ecclesia et trium hominum numero definita tres quoque ecclesiae natae sunt, prodigioso scelere et in