Icon Animorum


Icon Animorum
By Iohannes Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Aetates hominis quattuor: pueritia, adolescentia, aetas virilis, et senectus.

Saecula paene singula suum genium habere, diversumque a ceteris. Esse praeterea cuilibet regioni proprium spiritum qui animos in certa studia et mores quodammodo adigat. Hos spiritus investigari operae pretium esse.

Galliae dotes et ingenium incolarum.

Britannicae Insulae, in quibus diversi populi, Angli, Scoti, Hiberni.

Germania ritus et Belgii, cui hodie Germania inferioris nomen.

Italia et Italorum indoles.

>Hispanorum genius, mores.

Hungari, Poloni, Mosci, gentes reliquae ad septentrionem positae.

>Turcae, Iudaei.

Praeter patriae indolem, dari cuique mortalium suos affectus atque ingenium. Praecipua investigari posse, non scribi omnia. De ingeniis ad subitos iocos aut sententias valentibus. De aliis qui spontanea eloquentia diffunduntur. De hominibus tardioris lentiorisque prudentiae. Perfectos demum esse qui inter haec duo genera sunt positi. Utrum sint praestantiores animi qui litteris idonei, an qui administrandis rebus publicis. Delicata ingenia assiduo aut diuturno labori minus apta quam tarda et depressa.

>De fortibus animis; temerariis, timidis, superbis, sordidis, languidis et reconditis, hilaribus et exertis. De inconstantibus ingeniis, omnia acriter sed non diu volentibus.

De animis amori obnoxiis. Hos affectus singulorum temperari et interdum mutari a fortuna et vel splendida vel obscura vitae condicione.

Diversos affectus esse tyrannorum et legitimorum principum. Rursus regum qui successionis iure et eorum qui suffragiis ad regnum perveniunt. De procerum, qui apud principes gratiosi sunt, ingenio.

De studiis Aulicorum. De diversis generibus et affectibus egenorum; itemque divitum.

De Magistratibus. De causarum Patronis.

De divinarum scientiarum peritis, deque Praefectis Religionum

de editionibus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Impavidae ad pericula mentes suique securae ita in hominum societate eminent, ut in campis coronisve tori ac tumuli ceteris partibus per intervalla superstantes. Est autem illa indoles inter boni malique confinia pari discrimine constituta, nihil ex se iis quos insedit ministrans praeter impetum, quo insignes sint, sive probis esse placeat sive ad flagitia divertant. Nam utrimque temeritate et fortitudine, cognatis quidem sed dissimillimis affectibus, sollicitantur illi homines in virtutis et vitii partes. Temeritas paene eadem specie atque vultu cum fortitudine est, adeoque saepe fallit ut ipsi, qui magnorum hominum censores se faciunt, (quod iniquissimum putes) plerumque ex solo eventu eam aestiment. Quot ex vilissimo militum sanguine, quia superfuerunt contemptis periculis, ad scientiae bellicae famam eique destinatum fastigium creverunt? Alii vecordiae accusati, quod in eodem consilio et iisdem periculis occubuerunt. Tiberius Gracchus, dum amore populi proprioque ambitu ferendis legibus incumbit, optimatum coniuratione sublatus est. Eodem fato Caius frater opprimitur. Ergo illi (inquiunt) inconsultae temeritatis viri. C. Caesar popularitate et largitione vulgo acceptus ad summum potentiae pervenit. Illum ideo dixerint fortis sapientiae virum. Agis Rex in Ephoros contentione provectus Lacedaemone vilissimo laqueo exstinguitur. Cleomenes audet caede Ephororum regiam dignitatem sancire. Casu an virtute rem utriusque existimes verti? Sed hoc maxime: Alexander, composita iam Asia, exercitus partem continendae Europae destinat; aliam, ne qui motus in Asia exsisterent, apud se perseverare iubet. Ignari milites quo rex consilio suas copias divideret, una face et publica accenduntur ad tumultum. Aspernati imperium non Alexandri conspectu, non voce terrentur. At ille sive consilio sive iracundia ferox e regia sede in furentes prosiluit et eos, qui loquenti pervicacissimepervicacissimiobstrepuerant, ad supplicium ipse rapit, eadem maiestate in plectendis iis tutus qua in mulcendis vix fuerat. Ex consternatione militum ponentium minas hoc consilium in virtutis famam ivit. Galba autem Imperator, dum compescere milites studet, haud paulo remissius, ut videbatur, quam sub Alexandro agentes, in medio foro confectus est. Fortitudinem an temeritatem appellaveris? Adeo vicina et paene confusa ratio hanc virtutem vitio miscet aut, ut verius dixeris, interdum cogitur fortitudo ad eadem consilia in quae temeritatem furor impellit, tumque aegre a vitii suspicione expiatur, nisi vel felici successu sibi reverentiam favoremque conciliet, vel ille, qui ad hanc ineundorum periculorum necessitatem adigitur, longae prudentiae sanctitate meruerit, ut extrema remedia et temeritatem imitantia credatur non temere, sed ex praescripto iudicii usurpasse.

Igitur hunc affectum, cum non satis sibi cavet, severa atque atrox sui fiducia corrumpit; fastidioso velut nutu cuncta despiciens, superbiae quoque malis infestus est: in iactationem ferme proclivis, nec placere aut odia saltem effugere satis curans; per insanos impetus praeceps, donec indulgentiam fortunae et temeritatis felicitatem consumpserit. Cum vero tenere modum potest, tunc in virtutem clarissimam evadit et magnitudinem animi in hoc tantum attollit ut salutis vitaeque discrimina leviora existimet quam deserti officii infamiam vel proditae per ignaviam pietatis. Quod si quis praeterea illam vim intrepidae mentis mansuetudine adornet et iracundiam possit arcere (quae utom. utplurimum eiusmodi ingeniorum robur stipat), tum vero eximii in omnem partem consortii erit, et in ipsa formidabilis pace id quidem ab indole habebit, ne absque cuiusdam horroris reverentia cum eo quisquam agat, a moderatione autem sua ut etiam diligatur.

Est aliud adulterinae audaciae - sed tutioris - genus et in quo grassari infimae humilitatis spiritus possint, cum aliquid non nostro sed alieno periculo audemus. Huic propemodum nihil cum ea quam describimus indole praeter appellationem convenire existimem. Tamen haud raro immeritis hominibus ad gloriam et praeconia suffecit. Nec alii eam propitiam magis habent quam praefecti militiae et qui medicinam profitentur: hi militum, illi aegrorum periculo inclyti. Et vero quotusquisque non principum tantum, sed ex tribunorum aut centurionum numero gloriam suorum sanguine non quaesivit? Tristi quidem militum fato, quorum laudes unus intercipit, excusabili tamen consilio mortalium, cum publice intersit incolumes duces esse, quorum sapientia saepius hostem quam armatorum impetus evertit, militesque in hanc sortem scribantur ut emptas stipendio animas, ubi utile erit, reipublicae reddant.

At medicos non pater Aesculapii Apollo, non satis cum Apolline Musae excusent. Illos dico qui ad opes et famam praecipites non officii sanctitate aut sociae mortalitatis generisque affectu satis aegris placantur, sed eos veluti destinatas suae gloriae victimas habent, securo scelere ideoque et frequenti. Inexperta et suspecta remedia illorum quos curant periculo usurpant, non contenti suae artis documentis, non praecepto antiquorum, sed vetustatis accusatores et (si illis crederetur) novae arti suum nomen daturi. Si hoc modo temeritatem fortuna adiuverit et remedium ab illis in mortem aut in valetudinem (nam et utrum sit ipsi nesciunt) propinatum, vel forte vel concedente iam morbo vel ipso robore aegrotantis profuerit, statim fama velut certae ac propemodum divinae scientiae in vulgus emanabit. Et hanc unius sanitatem sua pernicie plurimi luent, his medicis iam audacius et cum pereuntium plausu peccantibus. Sed tristis istius audaciae non ab illa indole origo est, quae erectos homines et sive temerarios sive fortes ad acrem et interdum turbulentum impetum agit. Quippe audacia aut fortitudo est in suo periculo non terreri; in alieno timere, humanitas.

Ex adverso securi atque intrepidi animi ingenium timiditatis consistit,consistitconstititquae ut nonnumquam ad probitatem facta est, ita saepe in vitia deflectit. Si enim in ignavos affectus omnino transierit, qualemcumque securitatem amans, tunc inepta virtutibus nec privatis aut publicis utilis rebus, in vitium - illudque foedissimum - degenerat. Quos autem haec imbecillitas fregerit scire, nisi cum pericula instant, idcirco est arduum, quia sibi conscii turpissimi metus diligenter illius indicia tegunt, etiam adornatis ad audaciam verbis et discrimina quodammodo lacessentes, cum utique illa absunt. Ceterum iniurias, contumeliam, cladem quam timere tam pati idonei, ad omnem speciem minantis fortunae horrescere; neque haec mala, quae tantopere metuunt, forti constantique studio sed deiecto ac ignobili declinare; virtutem singulorum atque vim ne quidem temptatam expertamve supra suam timide ducere; cunctosque et odisse et invita ingrataque apud se veneratione mirari. Cum impune autem licet, effusi in crudelitatem, sive quo audaciam simulent sive foeda et angusta natura in vindictam imminente, denique futurum timorem occupantes, subrutis quos metuere in posterum possent. Benigni tamen vultus sunt et ab innata ferocia dissidentes, ut Syrtibus arenisque similes esse credideris, quae brevibus ac placidis undis tectae, tamen vestigiorumventorumimpatientes in immensum subsidere solent et haurire calcantes.

Sed maxime ubi principis animus huic ingenitae formidini damnatus est, servis aut civibus suspecta esse debet illa animi mollities, placere quidem quaerens, sed nec sibi nec aliis vel tuta vel felix. Nam etom. etvelut in vindictam contemptae maiestatis, paene videas tristissime hos perire qui captivo timentis domini ingenio audent illudere. Et ipse, licet ingenito pavore perculsus quos veretur suspiciat, licet indigno permulceat cultu, eosdem tamen odit interdumque velut ab effractis ergastulis totus erumpit, tam subito et inconsulto turbine quam se foede illis ante permiserat. Servos autem aut cives illa timendi indole esse imbutos interdum magno momento est ad securam regnantis maiestatem. Tunc vero neque illi nimis solute habendi sunt, ne se timeri putent, neque etiam crudis aut importunis imperiis lacessendi omninove spernendi, quia etiam de pavidissimis hominibus acris multitudo cogi potest, ubi tumultuantibus universis quisque non sua sed sociorum fiducia omnia audet.

Si quis autem sic in timiditatem natus est ut fortitudinem tamen accersere consilio ac prudentia possit eaque, cum opus est, suos metus temperare, is non modo a vilitate recedit, sed et ingentem laudem habet, quod imbecillem affectum et saepe noxium in virtutem coegerit. Insigne pavoris exemplum, cui hae robustae virtutes accesserant, fuit patrum nostrorum memoria vir egregius bello et cui multum arma Gallica debuerunt. Strenuus manu summusque consiliis, tamen in ipso pugnarum articulo, cum in conspectu hostes essent, plenus obversantis periculi imagine adeo solvebatur ut etiam secreto indigeret quo sese subsidentibus alimenti reliquiis simulque pavore exoneraret. Collectis deinde spiritibus, ea erat producendi militismilitesmilitiars, tantus ardor dimicantis, ut dubitares ducis partes an militis enixius obiret. Ad extremum etiam vitae clara illius, sed miserabilis, virtus ostendit non semper a fortitudine tristem illum pavorem divertere. Quippe ferale certamen ad Ticinum, quod Francisco Rege capto paene spem Italiae Gallis eripuit, istius quoque ducis sanguine funestum est. Pridie cladis rex advocato consilio, ipse quidem pugnae avidus, tamen suos sententiam dicere iussit. Iste senex magnopere suadebat ut auxilia expectarentur quae accita et iam protinus adventare constabat; neu in discrimen praesertim non necessario tempore, in alieno quoque solo, res salusque Gallorum coniceretur;conicerenturnon de gloria modo regis, sed incolumitate agi.

Aderat in eodem consilio acer iuvenis sed turbulento impetu, pugnam incipere quam in ea perseverare magis idoneus. Is nihil praestabilius aiebat quam ut armis victoriam (nam nec de ea ambigendum) quam primum occuparent. Nimium honorem hostibus habituros si a tanto rege et tam alacri exercitu timerentur; ipso regis nomine iam paventes turbine Gallici equitatus proculcari satis posse. Adiecit in hunc ducem nihil mirum si et senex et pavidus cunctari iuberet, cui animus solitis terroribus quateretur iam etiam sibi per iliaillaquaerentibus viam. Non tulit ille vir immodici ioci procacitatem et "Ego vero, inquit, quandoquidem rex pugnare decrevit, cras non obscura morte in illius oculis defungar. Tu vero temeritatis et audaciae oblitus hoc certamen, quod verbis iam accendis, turpi fuga destitues." Hoc triste vaticinium uterque implevit, quippe iuvenem terror ab acie abstulit, et alter quem promiserat sanguinem in conspectu regis praeclaris vulneribus effudit.

Haec igitur cauta ac modesta timiditas non modo prudentiae iungi potest, sed et illius interdum magna pars est, utilitatis quoque plenissima cum in eos incidit quorum nimiam nec in modum coercitam audaciam respublica luere posset. Qui vero suum ingenium ad formidinem factum hac iusta et salubri arte regere possunt, ii plerumque mitissima humanitate adornantur; blanda simplicique pietate verecundi neminem laedere gratuitis iniuriis sustinent; etiam in vilissimis hominibus aut ultima egestate damnatis ipsam animorum et mortalitatis communionem venerantur. Sibi etiam magis quam aliisSed etiam magis quam aliis...Sed et magis sibi quam aliis...hoc insito pavore molesti sunt. Nam et tacitis secum ipsi consiliis laborant aegrum animum et non sponte terroribus raptum virilibus praeceptis componere. Palam autem neque decorum arbitrantur hos timores fateri, neque ex inquietae formidinis impulsibus quicquam amant sive suum sive ab amicis commissum ministrare.

Aliud ab audacia aut timiditate est, sed veluti in illorum fatorum confinio, superbum animum sordibusve deiectum nancisci. Superbia pessimi ingenii fomes, funestis ac multiplicibus vitiis in diversa prorumpit, odii amorisqueamorisquemarorisqueet super omnia invidiae suppliciis obnoxia. Nec alii magis anxii aut perpetui motus sunt quam hominum non tam quaerentium laudem quam hanc sibi deberi credentium. Et contemni se facile suspicantur et hanc aliorum (ut putant) contumaciam in se acerbissimis curis vindicant. Iam sua vitia nesciunt, iam virtutes aliorum. Ita captis pietas, fides, et quicquid in hominibus sacrum infra famam honorumque cupiditatem iacet. Quantumcumquequantumquesuccesserit, nihil illis in quietem est, sed in novas spes peiusque animos diducturas. Sed atrocius supplicium non est quam cum superbia inom. inhominem pavidi ac muliebris animi subit. Tunc pudore scilicet atque metu cohibetur insana cupiditas, interimque per tumorem anxium seque celantem a se ipsa exigit poenas. Ceterum haec indoles